Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0603A] | Ita si homo Saturnus, procul dubio de [homine], imo quia homo, non utique de coelo atque terra. |
[0568C] | Sine dubio enim initiatum volentibus mos est prius [0569A] ad magistrum sacrorum vel patrem adire. |
Ad Uxorem | Reditus in Auctori Indicem |
[1292B] | Tunc si secundum Scripturam qui in matrimonio gentili a fide deprehenduntur, propterea non inquinantur, quia cum ipsis alii quoque sanctificantur: sine dubio isti, qui ante nuptias sanctificati sunt, si extraneae carni commisceantur, sanctificare eam non possunt, in qua non sunt deprehensi. |
Adversus Gnosticos Scorpiace | Reditus in Auctori Indicem |
[0148A] | Magna etiam Babylon cum describitur ebria sanctorum cruore, sine dubio ebrietas ejus martyriorum poculis ministratur, quorum formido quid relatura sit, aeque ostenditur. |
[0145B] | Haec si non ita accipiuntur quemadmodum pronuntiantur, sine dubio praeterquam sonant sapiunt; et aliud in vocibus erit, aliud in sensibus; ut allegoriae, ut parabolae, ut aenigmata. |
Adversus Hermogenem | Reditus in Auctori Indicem |
[0217A] | VII, 28); ex materia eum fecisse omni modo debuit edixisse, si et ex materia fecisset, quia illud in totum habebat intelligi, etsi non significaretur: at istud in dubio, nisi significaretur. |
[0197A] | Inveniri autem et mala ab eo facta utique non ex arbitrio et voluntate; oportere igitur ex vitio alicujus rei factum ex materia esse sine dubio. |
[0199B] | Quod ergo non arbitrio suo fecerit, intelligi oportere ex vitio alicujus rei factum, ex materia esse sine dubio. |
[0225B] | Si enim abyssus infra terram, tenebrae autem super abyssum, sine dubio et tenebrae et abyssus infra terram. |
Adversus Judaeos | Reditus in Auctori Indicem |
[0610A] | Quod ipsum ut probari possit, etiam tempora sunt nobis requirenda, quando [0610A] venturum Christum prophetae annuntiaverunt; ut si in ista tempora recognoverimus venisse eum, sine dubio ipsum esse credamus quem venturum prophetae canebant, in quem nos, gentes scilicet, credituri annuntiabamur: et cum constiterit venisse, indubitate etiam legem novam ab ipso datam esse credamus, et Testamentum Novum in ipso et per ipsum nobis dispositum non diffiteamur. |
[0598A] | Itaque cum populus seu gens in Judaeorum anterior sit tempore, et major per gratiam primae dignationis in lege, noster vero minor aetate temporum intelligatur, utpote in ultimo saeculi spatio adeptus notitiam divinae miserationis, procul dubio secundum edictum divinae locutionis, prior et major populus, id est Judaicus, serviat necesse est minori; et minor populus, id est Christianus, superet majorem. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0491A] | Si haec omnia facilius a me proferuntur, et utique conspirantia regulis et dispositionibus et disciplinis Creatoris, sine dubio Dei mei erit et Christus, et Spiritus, et Apostolus. |
[0327B] | Cum igitur [0327B] haeretica dementia eum Christum venisse praesumeret, qui nunquam fuerat annuntiatus; sequebatur ut eum Christum nondum venisse contenderet, qui semper fuerat praedicatus: atque ita coacta est cum judaico errore sociari, et ab eo argumentationem sibi struere, quasi Judaei certi et ipsi alium fuisse qui venit, non modo respuerint eum ut extraneum, verum et interfecerint eum ut adversarium, agnituri sine dubio et omni officio religionis prosecuturi, si ipsorum fuisset. |
[0456C] | CXV, 5): Honorabilis mors justorum; ex tolerantia sine dubio, [0457A] quia et Zacharias (Zach. |
[0291A] | Et hoc bonum, sine dubio, et rationale. |
[0390C] | Hac pronuntiatione sine dubio ad tolerantiam exhortatur. |
[0379A] | Cum enim id se appellat quod in Christum praedicabatur Creatoris, sine dubio ipsum se praestat intelligi, in quem praedicabatur. |
[0298C] | Ipsam sine dubio justitiam accusare debebis, quae judicem praestat, aut et eam in species malitiae deputare, id est, injustitiam in titulos bonitatis adscribere. |
[0473A] | Quod si quando vultis judaismi magis affines subintelligi, cum nec Titum dicit circumcisum; jam incipit ostendere solam circumcisionis quaestionem ex defensione adhuc Legis concussam ab eis, quos propterea falsos et superinductitios fratres appellat, non aliud statuere pergentes quam perseverantiam Legis, ex fide sinc dubio integra Creatoris; atque ita pervertentes Evangelium, non interpolatione Scripturae, qua Christum Creatoris effingerent, sed retentione [0473B] veteris disciplinae, ne legem Creatoris excluderent. |
[0470C] | Sive nihil tale de Deo Christus revelaverat, tanto magis ab apostolo debuerat revelari, qui jam non posset ab alio; non credendus sine dubio, si nec ab apostolo revelatus. |
[0328A] | IV, 13) condente spiritum, et annuntiante in homines Christum suum, secundum Amos Prophetam; si omnis spes Judaeorum, ne dicam etiam Gentium, in Christi revelationem destinabatur, sine dubio id demonstrabantur [0328B] non agnituri, et non intellecturi, ablatis agnitionis et intelligentiae viribus sapientia atque prudentia, quod annuntiabatur, id est Christum, erraturis in eum principalibus sapientibus eorum, id est scribis, et prudentibus eorum, id est pharisaeis; pariter et populo auribus audituro, et non audituro, utique Christum docentem: et oculis visuro et non visuro, utique Christum signa facientem, secundum quod et alibi (Is. |
[0271C] | Nam et a primordio non fuit, et in finem sine dubio non erit. |
[0465B] | Denique, si caro non fuit, sed phantasma carnis, phantasma autem spiritus fuit, spiritus autem semetipsum exspiravit, et exspirando discessit, sine dubio phantasma discessit, cum spiritus, qui erat phantasma, discessit, et nusquam comparuit phantasma cum spiritu. |
[0514A] | Sine dubio ille, qui ipsi Creatori filios incredulitatis obstruit, aere isto potitus, sicut dicere eum propheta refert (Is. |
[0402A] | Quod si illi quidem Creatorem glorificabant, Christus vero et audiens et sciens non corrigebat, et quidem in tanto documento mortui resuscitati Creatorem adhuc orantes, sine dubio aut non alium circumferebat Deum, quam quem in suis beneficiis atque virtutibus honorari sustinebat: aut quale est ut illos tam diu errantes sustineret, ad hoc veniens, ut errori eorum mederetur! |
[0364A] | Porro, Lucas non apostolus, sed apostolicus; non magister, sed discipulus; utique magistro minor; certe tanto posterior, quanto posterioris apostoli sectator, Pauli sine dubio: ut, etsi sub ipsius Pauli nomine Evangelium Marcion intulisset, non sufficeret ad fidem singularitas Instrumenti, destituta patrocinio antecessorum; exigeretur enim id quoque Evangelium quod Paulus invenit, cui fidem dedit, cui mox suum congruere gestiit. |
[0376A] | Itaque adjecit: Ut sit vobis in testimonium; sine dubio, quo testabatur se legem non dissolvere, sed adimplere; quo testabatur seipsum esse, qui morbos et valetudines eorum suscepturus annuntiabatur. |
[0335B] | Quod si verebatur Marcion, ne fides carnis nativitatis quoque fidem induceret; sine dubio qui homo videbatur, natus utique credebatur: nam et mulier quaedam exclamaverat (Luc. |
[0407A] | Sine dubio cujus tormenta et abyssum noverant, et timebant, nec enim videntur posse ignorasse adhuc quod novi et ignoti Dei virtus operaretur in terris; quia verisimile [0407B] non est Creatorem ignorasse. |
[0280C] | Sine dubio ex damnatione conjugii institutio ista constabit. |
[0521B] | I) mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: ille sine dubio, qui ex respectu hujus suae dispositionis perditurum se sapientiam sapientium praeminabatur. |
[0463C] | XXIII) enim illum ad Pilatum onerare coeperunt, quod se regem diceret; Christum sine dubio Dei Filium, sessurum ad Dei dexteram. |
[0259A] | Et sine dubio, si cognitus est, voluit: nihil enim circa eum fieret, nisi voluisset. |
[0503B] | Itaque et hic cum dicit: Non enim me pudet Evangelii; virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judaeo et Graeco, quia justitia Dei in eo revelatur, ex fide in fidem; sine dubio et Evangelium et salutem justo Deo deputat, non bono, ut ita dixerim, secundum haeretici distinctionem, transferenti ex fide Legis in fidem Evangelii; suae utique [0503C] Legis, et sui Evangelii. |
Adversus Praxeam | Reditus in Auctori Indicem |
[0191B] | Sed enim invenimus illum directo et Deum et hominem expositum, ipso hoc psalmo suggerente, quoniam Deus homo natus est in illa, aedificavit eam voluntate Patris; certe usquequaque Filium Dei et filium hominis, cum Deum et hominem sine dubio secundum utramque substantiam in sua proprietate distantem: quia neque Sermo aliud quam Deus, neque caro aliud quam homo. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0414A] | Nam sicut illi, qui dii habentur, daemones se dicere noluissent, si vere dii essent, scilicet, ne de majestate se deponerent: ita et isti, quos directo daemones nostis, non auderent alibi pro diis agere, si aliqui omnino dii essent, quorum nominibus utuntur; vererentur enim abuti majestate superiorum sine dubio et timendorum. |
[0463A] | Procul dubio expavissetis ad solitudinem vestram, ad silentium rerum et stuporem quemdam [0463B] quasi mortui orbis; quaesissetis quibus imperaretis. |
[0285A] | Quod si quia non debet, ideo non vultis licere, sine dubio id non debet licere, quod male fit, et utique hoc ipso praejudicatur licere, quod bene fit. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0689B] | Si tempus in caussa est oblivionis, cur, ex quo anima corpori inducitur, memoria delabitur, quasi exinde tempus anima sustineat, quae sine dubio prior corpore, non fuit utique sine tempore? |
[0741B] | III, 16) Dei templum, cum in Christo est; sed interim animam consepto suo obstruit, et obscurat, et concretione carnis infaecat; unde illi, velut per corneum specular, obsoletior lux rerum est, procul [0741B] dubio cum vi mortis exprimitur de concretione carnis, et ipsa expressione colatur, certe de oppanso corporis erumpit in apertum, ad meram et puram et suam lucem statim semetipsam in expeditione substantiae recognoscit, et in divinitatem ipsa libertate resipiscit, ut de somno emergens, ab imaginibus ad veritates: tunc et enuntiat quae videt, tunc exsultat aut trepidat, prout paraturam deversorii sui sentit, de ipsius statim angeli facie, vocatoris animarum, Mercurii poetarum. |
[0660B] | Si enim corpus anima, sine dubio inter illa quae supra sumus professi. |
[0739B] | Sed quo deinde anima nuda et explosa divertit, sine dubio prosequemur ex ordine. |
[0740A] | Nam quisquis ille exitus mortis, sine dubio aut materiarum, aut regionum, aut viarum vitalium eversio est: materiarum, ut fellis, ut sanguinis: regionum, ut cordis, ut jecoris: viarum, ut venarum, ut arteriarum. |
De Baptismo Et De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1159A] | Alludit sine dubio ad id, quod Deus Gen. |
[1168D] | Ita pulchre disserit: Quod Noe, homini justo,-imperat Deus, ut arcam faciat,-in qua cum suis liberaretur a diluvii vastitate, procul dubio est figura peregrinantis in hoc saeculo Civitatis Dei, hoc est, ECCLESIAE, quae fit salva per LIGNUM, in quo pependit Mediator Dei et hominum, Homo CHRISTUS JESUS. |
[1183A] | Innuit sine dubio id, quod Apost. |
[1187C] | Atque haec procul dubio ex ipso Apostolo hausit, qui ad Rom. |
[1201C] | Ait: Sine dubio ad Baptismum non admitterentur, si per ipsos dies, quibus, eamdem gratiam percepturi, abstinentia, JEJUNIIS, exorcismisque purgantur, etc. |
[1154B] | Dubio procul ludos hos, ut alios ejusmodi omnes, sacrificia, praemissis utique ablutionibus, ac lustrationibus comitabantur. |
De Carne Christi | Reditus in Auctori Indicem |
[0761B] | Humana sine dubio, ut nata de homine; ideoque mortalis haec erit in Christo, quia Christus homo et filius hominis. |
[0762B] | XXIV), sine dubio manus et pedes et ossa, quae spiritus non habet, sed caro. |
[0786C] | Sine dubio, quae hausit. |
De Corona | Reditus in Auctori Indicem |
[0078C] | Hanc si nulla Scriptura determinavit, certe consuetudo corroboravit, quae sine dubio de traditione manavit. |
[0086B] | Si enim mendacium divinitatis diabolus operatur in hac etiam specie, a primordio mendax, sine dubio et eos ipse prospexerat, in quibus in mendacium divinitatis ageretur. |
De Cultu Foeminarum | Reditus in Auctori Indicem |
[1307B] | Igitur sine dubio potuit Noe, [1308A] in praedicationis delegatione successisse, vel quia et alias non tacuisset tam de Dei conservatoris sui dispositione, quam de ipsa domus suae gloria. |
De Exhortatione Castitatis | Reditus in Auctori Indicem |
[0915B] | Quam denique modesta illa vox est: Dominus dedit, Dominus abstulit (Job, I, 21), ut Domino visum est, ita factum est: et ideo si nuptias sublatas restauremus, sine dubio contra voluntatem Dei nitimur, volentes habere rursus, quod habere nos noluit. |
[0917B] | Ergo si ideo declaravit ut id secteris quod magis vult, sine dubio nisi ita facis contra voluntatem ejus sapis, sapiendo contra potiorem ejus voluntatem: magisque offendis quam promereris, quod vult quidem faciendo, et quod mavult respuendo. |
[0923B] | Permittitur autem quod, an bonum sit, in dubio est, quod potest etiam non permitti, si non habeat aliquam sui caussam primam. |
De Fuga In Persecutione | Reditus in Auctori Indicem |
[0112A] | VI, 16), resistentes sine dubio, et excipientes omnem vim illius. |
[0114A] | Porro, si eos qui gregi praesunt, fugere, cum lupi irruunt, nec decet, imo nec licet (qui enim talem pastorem malum pronuntiavit, utique damnavit, omne autem quod damnatur, illicitum factum est sine dubio), ideo praepositos Ecclesiae in persecutione fugere non oportebit. |
De Idolatria | Reditus in Auctori Indicem |
[0663C] | Proinde adulterium [0663C] et stuprum in eodem recognoscas: nam qui falsis deis servit, sine dubio adulter est veritatis, quia omne falsum adulterium est. |
[0664A] | Sed et alias quum universa delicta adversus Dominum sapiant, nihil autem quod adversus Dominum sapiat, non daemoniis et immundis spiritibus deputetur, quibus idola mancipantur: sine dubio idololatriam admittit, quicunque delinquit: id enim facit quod ad idolorum mancipes pertinet. |
[0672B] | Quod igitur iisdem magis somnium sine dubio ex Dei voluntate suggessit, ut irent in sua, sed alia, non qua venerant, via, id est, ne pristina secta sua incederent: nonne illos Herodes persequeretur, qui nec persecutus est, etiam ignorans alia via digressos, quoniam et qua venerant ignorabat. |
[0675A] | Si fidelis litteras doceat insertas idolorum praedicatione, sine dubio, dum docet, commendat: dum tradit, affirmat: dum commemorat, testimonium dicit (Exod. |
[0683A] | Si idoli honor est, sine dubio idoli honor idololatria est. |
De Jejuniis | Reditus in Auctori Indicem |
[0965A] | Revertor etiam ad Heliam, cum corvi illum pane et carne saturare consuessent, cur postmodum apud Bersabee Judaeae excitato ei de somno quidam ille angelus sine dubio panem solum et aquam obtulit? |
De Monogamia | Reditus in Auctori Indicem |
[0935B] | Quae utique lex est, non monumentum; quoniam si ita factum est a primordio, invenimus nos [0935B] ad initium dirigi a Christo: sicut in quaestione repudii, dicens illud propter duritiam ipsorum a Moyse esse permissum, ab initio autem non ita fuisse, sine dubio ad initium revocat matrimonii individuitatem. |
[0938B] | XX, 31); sine dubio, dum ille prohibetur denuo nubere, et illa prohibetur, non habens nubere nisi fratri. |
De Oratione | Reditus in Auctori Indicem |
[1158A] | Sine dubio quae faciebat, ea erant voluntas Patris, ad quae nunc nos velut ad exemplaria provocamus, ut praedicemus, et operemur, et sustineamus ad mortem usque. |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0017A] | Porro, si dissensiones et schismata increpat, quae sine dubio mala sunt, et incontinenti haereses subjungit (I Cor. |
[0017B] | Denique si totum capitulum ad unitatem continendam, et separationes coercendas sapit, haereses vero non minus ab unitate divellunt, quam schismata et dissensiones; sine dubio et haereses in ea conditione reprehensionis constituit, in qua schismata et dissensiones. |
[0032C] | Hanc itaque dirigit alteram praescriptionem: non alios [0032C] recipienbdos praedicatores, quam quos Christus instituit; et proinde eam doctrinam recipiendam, id sine dubio tenentem, quod Ecclesia ab Apostolis tam viva voce quam per Epistolas, Apostoli a Christo, Christus a [0033A] Deo suscepit; hoc itaque testimonium veritatis doctrinae nostrae quod cum ecclesiis apostolicis communicemus. |
[0033B] | Si haec ita sunt, constat proinde [0033B] omnem doctrinam quae cum illis ecclesiis apostolicis, matricibus et originalibus fidei, conspiret, veritati deputandam, sine dubio tenentem quod Ecclesiae ab Apostolis, Apostoli a Christo, Christus a Deo accepit; reliquam vero omnem doctrinam de mendacio praejudicandam, quae sapiat contra veritatem Ecclesiarum, et Apostolorum, et Christi, et Dei. |
[0043B] | Item Valentinus, aliter exponens, et sine dubio emendans, hoc omnino quicquid emendat, ut mendosum retro, anterius fuisse demonstrat. |
De Pudicitia | Reditus in Auctori Indicem |
[0988A] | Inter duos apices facinorum eminentissimos sine dubio digna consedit, et per medium eorum, quasi vacantem locum pari criminis auctoritate complevit. |
[1010B] | XII, 21); non utique recipiendos constituit, si poenitentiam inissent, quos in Ecclesia inventurus erat, sed fugendos et sine dubio ejiciendos, ut poenitentiam perderent. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0837B] | Morientur sine dubio. |
[0842B] | Hominem, sine dubio. |
[0843C] | Hominem sine dubio, carnis animaeque texturam. |
[0846B] | Siquidem Sadducaei, neque animae, neque carnis admittunt salutem: et ideo ex qua vel maxime specie resurrectionis fides labefactatur, ex ea argumentum problemati suo accommodaverunt: de carnis scilicet obtentu, nupturae, necne, post resurrectionem, sub ejus mulieris persona, quae septem [0846B] fratribus nupta, in dubio haberetur, cui eorum restitueretur. |
[0846B] | Si enim Sadducaei quidem respuebant resurrectionem, Dominus autem eam confirmabat, et Scripturarum ignaros increpans, earum scilicet quae resurrectionem praedicassent, et virtutis Dei incredulos, idoneae utique mortuis resuscitandis, postremo subjiciens: Quoniam autem mortui resurgant, sine dubio et confirmando esse quod negabatur; id est, resurrectionem mortuorum apud Deum vivorum, talem quoque eam confirmabat esse, qualis negabatur, utriusque scilicet substantiae humanae. |
[0860A] | Vitam autem morti opponens in carne constitutae, sine dubio illic et vitam repromisit ex justitia, ubi mortem determinavit ex delinquentia. |
[0863A] | Sic et virtus in infirmitate perficietur, quod periit salvum faciens, quod mortuum est vivificans, quod percussum est sanans, quod languit medicans, quod ereptum est redimens, quod famulatum est liberans, quod seductum est revocans, quod elisum est suscitans; et quidem de terra in coelum, ubi nostrum municipatum Philippenses quoque ab Apostolo discunt: Unde et solutificatorem nostrum exspectamus Jesum Christum, qui transfigurabit corpus nostrae humilitatis, conformale corpori gloriae suae; sine dubio post resurrectionem, quia nec ipse Christus glorificatus est ante passionem. |
[0864B] | Sine dubio, si mortuum, si sepultum audis secundum Scripturas, non alias quam in carne, aeque resuscitatum in carne concedis. |
[0869B] | Aculeus autem mortis delinquentia; haec erit corruptela: virtus autem delinquentiae, lex: illa alia sine dubio, quam constituit in membris suis militantem [0869C] adversus legem animi sui, ipsam scilicet vim delinquendi contra voluntatem. |
[0871C] | Sine dubio ad hoc dirigit, non omnis caro, eadem caro; non ad denegandam substantiae communionem, sed praerogativae peraequationem; corpus honoris, non generis, in differentiam redigens. |
[0873B] | Si Adam homo primus, caro autem homo ante animam, sine dubio caro erit facta in animam viventem; facta porro in animam, cum esset corpus, utique animale corpus est facta. |
[0801C] | Magnae sine dubio differentiae ratio, pro conditione scilicet rerum. |
De Spectaculis | Reditus in Auctori Indicem |
[0652A] | Quam vana igitur, imo desperata argumentatio eorum, qui sine dubio tergiversationem admittendae voluptatis obtendunt, nullam ejus abstinentiae mentionem specialiter in Scripturis determinari, quae directo prohibeat, ejusmodi conventibus interesse servum Dei. |
De Virginibus Velandis | Reditus in Auctori Indicem |
[0904B] | Sed et si propter angelos velanda est, sine dubio ab ea aetate lex velaminis operabitur, a qua potuerunt filiae hominum concupiscentiam sui adducere, et nuptias pati. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»