TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Habitum' [40]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0474982202
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0578B]   Huic igitur exordio, et velut statumini argilla desuper intexta paulatim membra complet, et corpus struit, et habitum, quem placuit argillae, intus cruci ingerit; inde circino et plumbeis modulis praeparatio simulacri in marmor, in lutum, vel aes, vel quodcunque placuit deum fieri, transmigratur.

000-00-00 Serial Number=0528586745
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0231A]   Quo ergo facit, portionem materiae in motum disponere, qui non ad substantiam pertinet, sed ad substantiae habitum?
 [0222A]   Atquin non tantum probabimus istum habitum huic terrae competisse, sed et illi alii non competisse.
 [0221A]   Alioquin vanum, si ejus rei cujus nullam praemiserat mentionem, id est materiae, ne ipsum quidem nomen, subito formam et habitum promulgavit: ante enarrat qualis esset, quam an esset; [0221B] ostendit figuram deformati; nomen abscondit.

000-00-00 Serial Number=0433630049
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0344B]   Quodcumque illud corpusculum sit, quoniam habitum, et quoniam conspectum fuit; si inglorius, si ignobilis, si inhonorabilis, meus erit Christus: talis enim habitu et aspectu annuntiabatur.
 [0461B]   Spiritus enim propheticus velut jam contemplabundus Dominum ad passionem venientem, carne scilicet vestitum, ut in ea passum, cruentum habitum carnis in vestimentorum [0462A] rubore designat, conculcatae et expressae vi passionis, tanquam de foro torcularis; quia exinde quasi cruentati homines de vini rubore descendant.
 [0415B]   Totum autem habitum visionis istius habemus etiam apud Habacuc, ubi Spiritus ex persona interdum apostolorum (Habac.
 [0355B]   De restitutione vero Judaeae, quam et ipsi Judaei, ita ut describitur, sperant, locorum et regionum nominibus inducti, quomodo allegorica interpretatio in Christum et in Ecclesiam, et habitum et fructum ejus spiritaliter competat, et longum est persequi, et in alio opere digestum, quod inscribimus, De spe fidelium; et in praesenti vel eo otiosum, quia non de terrena, sed de coelesti promissione sit quaestio.
 [0390C]   Lugentibus Sionis gloriam, et pro cinere unguenti jucunditatem, et gloriae habitum pro spiritu taedii.

000-00-00 Serial Number=0958429337
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1070A]   [1070A] Radicis veteris nova germina gloria mutans Ablutum corpus jam non de carne vocari; Hoc sequitur Paulus, sic est de carne locutus, Denique dixit oportere superindui vestem, Hunc habitum fragilem, mortalem contegi formam.
 [1066C]   Post, ubi justa viri completa est roboris aetas, Paulatim solitus socia deperdere vita; In foedas etiam rugas et inertia membra Mutari specie vacuatis sanguine venis Constitit, haud habitum passus veterascere carnis, Quave manum extendit temere contingere lignum.

000-00-00 Serial Number=0351743877
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0580B]   Et totum hoc, ut carnis nostrae habitum alienando a Christo, a spe etiam salutis expellant.

000-00-00 Serial Number=0206163049
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0453A]   Honesta res est solemnitate publica exigente induere domui tuae habitum alicujus novi lupanaris.

000-00-00 Serial Number=0727317154
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0725B]   Concipe gladiatorem sine armis, vel aurigam sine curriculis, gesticulantes omnem habitum artis suae atque conatum.
 [0681A]   Verum pro temporis ratione remoratur, coalescens et coadulescens robori suo, donec aetas impleat habitum quo natura fungatur.
 [0659A]   Et tamen non inconstanter profitebimur, solemniora quaeque, et omnimode debita corpulentiae, adesse animae quoque, ut habitum, ut terminum, ut illud trifariam distantivum, longitudinem dico, et latitudinem, et sublimitatem, quibus metantur corpora philosophi.
 [0737C]   Scio foeminam quamdam vernaculam Ecclesiae, forma et aetate integra functam, post unicum et breve matrimonium, cum in pace dormisset, et morante adhuc [0737C] sepultura, interim oratione presbyteri componeretur, ad primum halitum orationis manus a lateribus dimotas in habitum supplicem conformasse, [0738A] rursumque condita pace, situi suo reddidisse.
 [0648A]   Haec sapientia de schola coeli deos quidem saeculi negare liberior, quae nullum Aesculapio gallinaceum reddi jubens praevaricetur, nec nova inferens daemonia, sed vetera depellens; nec adolescentiam vitians, sed omni bono pudoris informans, ideoque non unius urbis, sed universi orbis iniquam sententiam sustinens pro nomine veritatis, tanto scilicet perosioris quanto plenioris, ut et mortem non de poculo per habitum jocunditatis absorbeat, sed de patibulo et vivicomburio per omne ingenium crudelitatis exhauriat, interea in isto tenebrosiore carcere saeculi inter [0648B] suos Cebetas et suos Phaedonas, si quid de anima examinandum est, ad Dei regulas dirigat.
 [0740A]   Plane ad immortalitatem animae hic quoque protegendam in mentione [0740A] mortis aliquid de ejuscemodi exitu interstruam, in quo paulatim ac minutatim anima dilabitur: habitum enim sustinens defectionis, abducitur, dum absumi videtur, et conjecturam praestat interitus de excessus temperatura.

000-00-00 Serial Number=0348119974
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1198A]   Corroborentur, seu diuturniori tempore in viduitate permanserit, eique aliam custodiam, se videlicet [1198A] consortio penitus subtrahens, circumdederit, ac statum suae viduitatis diutius servando, firmiorem quemdam continentiae habitum contraxerit, porroque nuptiis serio penitusque renuntiaverit.
 [1185B]   Habitum, et Con.

000-00-00 Serial Number=0620416105
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1305A]   Si tanta in terris moraretur fides, quanta merces ejus exspectatur in coelis, nulla omnino vestrum, sorores [1304D] dilectissimae, ex quo Deum vivum cognovisset, et [1305A] de sua, id est de foeminae conditione didicisset, laetiorem habitum, ne dicam gloriosiorem appetiisset, ut non magis in sordibus ageret, et squalorem potius affectaret, ipsam se circumferens Evam lugentem et poenitentem; quo plenius id quod de Eva trahit (ignominiam dico primi delicti, et invidiam perditionis humanae) omni satisfactionis habitu expiaret (Genes.
 [1330A]   VI, 20); magnificatur autem in corpore per pudicitiam, utique et per habitum pudicitiae competentem.
 [1332A]   Tanta enim debet esse plenitudo ejus, ut emanet ab animo in habitum et cructet a conscientia in superficiem, ut et foris inspiciat quasi suppellectilem suam, quae conveniat fidei continendae in perpetuum.

000-00-00 Serial Number=0336913943
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0688B]   VII) qui per captivitatem statum verterat, civitatem Babyloniam et Aegyptiam sunt consecuti [0688B] per habitum barbaricae ingenuitatis: sic penes nos quoque fideles si necesse fuerit, poterit et pueris praetexta concedi, et puellis stola, nativitatis insignia, non potestatis: generis, non honoris: ordinis, non superstitionis.

000-00-00 Serial Number=0774761736
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1189A]   Jam et crinem exinde transfigurat, [1189A] et omnem habitum ad mulieres convertit.

000-00-00 Serial Number=0136694431
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1040B]   Habitum transferre ita demum culpae prope est, si non consuetudo, sed natura mutetur.
 [1035A]   Multa et alia hujusmodi detrimenta habitum orbis mutavere, situsque movere.
 [1045B]   Deduc oculos suadeo, [1045B] rexerere habitum unius interim erroris tui renuntiatorem.
 [1032A]   Certe habitum vertere naturae [1032B] totius solemne munus est.

000-00-00 Serial Number=0711968124
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1272A]   Age jam, si et effigiem habitumque ejus comprehendamus.

000-00-00 Serial Number=0940431714
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1003C]   Apostolus vero sceleratam libidinem fornicationis incesto onustam tam projecte ignovisset, ut nec hunc saltem habitum [1004A] legatum poenitentiae quem ab ipso didicisse deberes, ab eo exegerit, nihil de postero sit comminatus, nihil de caetero allocutus?

000-00-00 Serial Number=0579686940
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0866A]   Denique, praemissa differentia dignitatis in eadem substantia et nunc sectandae et tunc capessendae, subjungit etiam exhortationem, ut et hic habitum Christi sectemur ex disciplina, et illic fastigium consequamur ex gloria: Sicut portavimus imaginem choici, portemus etiam imaginem supercoelestis.
 [0854A]   Abhinc enim definimus, carnem quidem omni modo resurrecturam, atque illa ex demutatione superventura, habitum angelicum suscepturam.
 [0838B]   Sed quoniam praedicabatur quidem resurrectio mortuorum, Israel vero pro sua incredulitate dissidens, scandalizabatur; et aspiciens habitum senescentis sepulturae, desperabat resurrectionem; vel non in eam potius animum dirigebat, sed in circumstantias suas; idcirco Deus, et prophetam, quasi et ipsum dubium, praestruxit ad constantiam praedicationis, revelato ordine resurrectionis; et populo id credendum mandavit, quod prophetae revelavit, ipsos dicens esse ossa quae erant resurrectura, qui non credebant resurrectura.
 [0873A]   Totum habitum, totum exitum Lazari, omnium quoque caro hodie experitur, anima vero nullius.

000-00-00 Serial Number=0125483274
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0893A]   O sacrilegae ma [0893A] nus, quae dicatum Deo habitum detrahere potuerunt!
 [0911B]   Adimple habitum mulieris, ut statum virginis serves.

000-00-00 Serial Number=0784908235
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1129C]   Nbsp; [1129] [1129C] De restitutione Judaeae, inquit Tertullianus, quam et ipsi Judaei, ita ut describitur, sperant, locorum et regionum nominibus inducti, quomodo allegorica interpretatio in Christum et in Ecclesiam, et habitum et fructum ejus, competat, et longum est persequi, et in alio opere digestum, quod inscribimus DE SPE FIDELIUM; et in praesenti vel eo otiosum, quia non de terrena, sed de coelesti promissione sit quaestio.
 [1132B]   Verba auctoris [1132B] quibus quod dixi confirmatur, sunt in primis illa supra citata: «De restitutione Judaeae, quomodo allegorica interpretatio in Christum et Ecclesiam, et habitum et fructum ejus competat; et longum est persequi, etc.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»