TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Honorem' [57]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0039415419
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0573B]   Utique enim impiisimum, imo contumeliosissimum admissum est, in arbitrio et libidine sententiae humanae [0573B] locare honorem divinitatis, ut deus non sit, nisi cui esse permiserit senatus.
 [0574B]   Non suffecerat vectigalium deorum contumelia, de contemptu scilicet [0574B] aestimanda, nec contenti estis deis honorem non habuisse, nisi etiam, quemcumque habetis, depretietis aliqua indignitate.
 [0575B]   Ab ipso exordiar Homero vestro, ejus unda omnis et omne aequor, cui quantum honorem additis, tantum deis vestris derogastis, magnificando qui de eis lusit.
 [0577A]   Si honorem inquietant divinitatis, si majestatis fastigium adsolant, de contemptu utique censentur, quam eorum qui ejusmodi factitant, quam eorum qui ita suscipiunt.

000-00-00 Serial Number=0402791977
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0134B]   Dare huic palmam, huic honorem, illi civitatem, illi stipendia?
 [0128B]   Nec putem disceptandum, an digne Deus prohibeat nomen et honorem suum mendacio addici, an digne quos ab errore superstitionis avulserit, rursus in Aegyptum regredi nolit; an digne a se non patitur [0128C] absistere quos sibi allegit.

000-00-00 Serial Number=0233499706
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0640A]   Dehinc spoliatus pristinas sordes, exornatus podere et mitra et cidari munda, id est secundi adventus; quoniam gloriam et honorem adeptus demonstratur.
 [0598B]   Quod cum ex monilibus foeminarum et annulis virorum aurum fuisset igne conflatum, et processisset eis bubulum caput, huic figmento universus Israel, relicto Deo honorem dederunt, dicentes: Hi sunt dei qui nos ejecerunt de terra Aegypti.
 [0608A]   Adferte Deo claritatem et honorem, adferte Deo sacrificia nominis ejus.

000-00-00 Serial Number=0916364312
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0310C]   Sed animus simplex et Deum metuens offerentium ea quae a Deo habebant, et pabuli et suavis olentiae gratia apud Deum deputabatur, non quae fiebant exigentis, sed illud propter quod fiebant, ob honorem scilicet Dei.
 [0385A]   Sed quoniam discipulos non constanter tuebatur, sed excusat, quoniam humanam opponit [0385A] necessitatem quasi deprecatricem; quoniam potiorem honorem sabbati servat non contristandi, quam vacandi; quoniam David, comitesque ejus, cum discipulis suis aequat in culpa et in venia; quoniam placet illi, quia Creator indulsit; quoniam de exemplo ejus, ipse tam bonus est; ideo alienus est a Creatore.
 [0393C]   Quia receperunt scilicet advocationem suam, gloriam et honorem, sublimitatem ex divitiis.
 [0278C]   In vobis est, si velitis, illi obsequium subsignare, ut honorem Deo habuisse videamini: timorem enim non vult.
 [0260C]   Considerando [0260C] scilicet et magnitudinem, et vim, et potestatem, et honorem, et decorem, opem, fidem, legem singulorum elementorum, quae omnibus gignendis, alendis, conficiendis reficiendisque conspirant, ut plerique physicorum, formidaverunt initium ac finem mundo dare, ne substantiae ejus, tantae scilicet, minus dii haberentur; quas colunt et Persarum Magi, et Aegyptiorum Hierophantae, Indorum Gymnosophistae.
 [0417A]   Qua ergo justus Deus, nec pueris impiis pepercit, exigens majori aetati honorem, et utique magis a minore.
 [0280B]   Quid et honorem sanctitatis in illa mori patitur?
 [0429A]   Primatum quoque captantes locorum, et honorem salutationum, cum incusat, sectam Creatoris administrat, ejusmodi principes Sodomorum archontas appellantis (Is.
 [0454C]   Non David errorem Scribarum obtundebat, sed honorem Christo David procurabat, quem Dominum Christum magis quam filium David confirmabat; quod non congrueret destructori Creatoris.

000-00-00 Serial Number=0530307114
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1073C]   Hic moriens, lacrymis annos ac tempora vitae Accepit, merito talem tulit actus honorem.

000-00-00 Serial Number=0138368845
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0589B]   Pudiciores alii honorem divinitatis recordati, ut etiam unius conjugii dedecus ab eo avellerent, maluerunt nullum Bytho sexum deputare: et fortasse [0590A] Hoc Deum, non Hic Deus, neutro genere pronuntiant.
 [0573A]   Cum enim dicant Achamoth in honorem [0573B] Aeonum imagines commentatam, rursus hoc in Soterem auctorem detorquent, qui per illam sit operatus: ut ipsam quidem, imaginem patris invisibilis et incogniti daret; incognitam scilicet et invisibilem Demiurgo, eumdem autem Demiurgum Nun filium effingeret, Archangeli vero Demiurgi opus, reliquos Aeonas exprimerent.
 [0562A]   Igitur ex aere collatitio, quod aiunt, in honorem et gloriam patris, pulcherrimum Pleromatis sidus fructumque [0562B] perfectum compingunt, Jesum.
 [0575A]   Ita omnem illi honorem contulerunt foeminae, puto et barbam, ne dixerim caetera.

000-00-00 Serial Number=0652013242
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0533A]   Certe Laconum flagella, sub oculis etiam hortantium propinquorum acerbata, tantum honorem tolerantiae domui (6) conferunt, [0534A] quantum sanguinis fuderint.
 [0403B]   Ex eo enim, quod aliud a se coli dicit, quam colit, negat quod colit, et culturam et honorem in alterum transfert, et transferendo jam non colit quod negavit.
 [0347A]   Sed digne imperatoribus defunctis honorem divinitatis dicatis, quibus et viventibus eum addicitis.
 [0362A]   Si honorem [0363A] inquietant divinitatis, si majestatis vestigia obsoletant, de contemptu utique censentur, tam eorum qui ejusmodi factitant, quam eorum quibus factitant.
 [0436A]   Quoniam autem facile iniquum videretur, liberos homines invitos urgeri ad sacrificandum (nam et alias divinae rei faciendae libens animus indicitur): [0436A] certe ineptum existimaretur, si quis ab alio cogeretur ad honorem deorum, quos ultro sui caussa placare deberet, ne prae manu esset jure libertatis dicere: Nolo mihi Jovem propitium; tu, quis est me conveniat Janus iratus ex qua velit fronte; quid tibi mecum est?
 [0415B]   Nemo ad suum dedecus mentitur, quin potius ad honorem.
 [0421A]   Romanas, ut opinor, provincias edidi, nec tamen romanos deos [0420A] earum, quia Romae non magis coluntur, quam qui per ipsam quoque Italiam municipali consecratione censentur: Casiniensium Delventinus, Narniensium [0421A] Visidianus, Aesculanorum Ancharia, Volsiniensium Nortia, Ocriculanorum Valentia, Sutrinorum Hostia, Faliscorum in honorem patris Curis, unde accepit cognomen, Juno.
 [0448A]   Caeterum daemonas, [0448A] id est genios, adjurare consuevimus, ut illos de hominibus exigamus, non dejerare, ut illis honorem divinitatis conferamus.
 [0469A]   Nam et judicatur magno cum pondere, ut apud certos de Dei conspectu, summumque futuri judicii praejudicium est, si quis ita deliquerit, ut a communicatione orationis et conventus et omnis sancti commercii relegetur, Praesident probati quique seniores, honorem istum non pretio [0470A] sed testimonio adepti; neque enim pretio ulla res Dei constat.
 [0503A]   Idem et quum aliquid de veritate sapiebat, deos negans, Aesculapio tamen gallinaceum prosecari jam in fine jubebat credo ob honorem patris ejus, quia Socratem Apollo sapientissimum [0504A] omnium cecinit.

000-00-00 Serial Number=0035091281
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0715A]   Sed et cum septimo mense nativitas plena est, [0715A] facilius quam octavo, honorem sabbati agnoscam, ut quo die dedicata est Dei conditio, eo mense interdum producatur Dei imago.

000-00-00 Serial Number=0301323473
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1143A]   Celsae procul aspice frontis honorem, Suggestumque comae.
 [1153B]   Huc quoque pertinebant Festa Palilia, mense Aprili in honorem Palis dei celebrari solita, de quibus Ovid.
 [1154B]   Pelusium, nunc Damiata, ad ostium Nili maxime orientale sita est, civitas olim nobilis, a Peleo, Achillis patre, ut fertur, postquam ob interfectum fratrem Phocum in lacu vicino lustrari jussus, a Furiis, quibus ob illam caedem agitabatur, ad sanam mentem rediisset, condita, ubi in honorem Dianae, quae Aegyptiorum lingua, indeque ipsa civitas alio nomine Bubastis dicebatur, ludos quondam celeberrimos quotannis actos fuisse, iterum Herod.
 [1190A]   Quem scilicet quaelibet Ecclesia Episcopo, tanquam suo Hierarchae, detulerat, vel verius tanquam divinitus in eum collatum honorem sponte agnoverat.

000-00-00 Serial Number=0693727970
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0086B]   Quo satis instruamur, quam alienum judicare debeamus coronati capitis institutionem ab eis prolatam, et in eorum [0086B] deinceps honorem dispensatam, quos saeculum deos credidit.

000-00-00 Serial Number=0630711257
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1312A]   Proinde et vestium de coloribus honorem servi etiam eorum terunt.

000-00-00 Serial Number=0414671063
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0930A]   Quanti igitur et quantae in ecclesiasticis ordinibus de continentia censentur, qui Deo nubere maluerunt, qui carnis suae honorem restituerunt, quique se jam illius aevi filios dicaverunt, occidentes in se concupiscentiam libidinis, et totum illud quod intra paradisum non potuit admitti?

000-00-00 Serial Number=0465562642
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0108B]   Quale est, ut ad fugiendum Deo honorem reddas, qui possit te etiam fugientem producere in medium, ad contestandum autem inhonores illum, desperans potentiam protectionis ab illo?

000-00-00 Serial Number=0542074919
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0693A]   Nam si insanis, jam esse confirmas, et erit idololatriae professio timoris tui: [0693A] quanto magis cum per ipsum remaledicis, eodem Jovis honorem facis, quo et ille, qui te provocavit?
 [0663A]   Prohibet etiam aedificationem templi, arae, aediculae, domus in honorem idolorum (cap.
 [0684B]   Honorem imaginis ejus constantissime respuerunt, [0684C] probantes idololatriam esse, quicquid ultra humani honoris modum ad instar divinae sublimitatis extollitur.
 [0687B]   Jam vero de solo suggestu et apparatu honoris retractandum; proprius habitus uniuscujusque est, tam ad usum quotidianum, quam ad honorem [0687C] et dignitatem.

000-00-00 Serial Number=0312477052
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0975A]   Ita sciebat quosdam castigatores et interdictores victus incusare, qui ex fastidio, non qui ex officio abstinerent; probare vero qui in honorem, non qui in convitium Creatoris.
 [0978A]   Ad elogium gulae tuae pertinet, quod duplex apud te praesidentibus honor binis [0978A] partibus deputatur; cum Apostolus duplicem honorem dederit, ut et fratribus et praepositis.

000-00-00 Serial Number=0938953757
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0931A]   Magis honorem refert lex nuptiarum, ubi habet et pudorem.

000-00-00 Serial Number=0433974326
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1040B]   Sat refert inter honorem temporis et relligionem.

000-00-00 Serial Number=0263060570
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1265A]   Quem autem honorem litabimus Domino Deo si nobis arbitrium defensionis arrogaverimus?
 [1265B]   Ac si ignoscet, tamen judicantis impatientiam cavit, et honorem unici judicis, id est Dei, abstulit.

000-00-00 Serial Number=0520857990
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0807B]   XXII); etsi inhonestam; sed inhonestioribus majorem circumdamus honorem (II Cor.

000-00-00 Serial Number=0449797273
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0636B]   Nam et cum promiscue ludi Liberalia vocarentur, honorem Liberi patris manifeste sonabant.

000-00-00 Serial Number=0743484795
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0903C]   Quomodo ergo non magis viris aliquid tale Deus in honorem subscripsisset, vel quia familiariori, scilicet imagini suae, vel quia plus laboranti?
 [0902A]   Idcirco velaminis venia fit illi, ut in ecclesiam notabilis et insignis introeat, ut honorem sanctitatis in libertate capitis ostendat?
 [0903A]   Adeo nihil virgini ad honorem de loco permissum est.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»