Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0566A] | Quomodo enim legem observabis cavendo quod lege prohibetur, adempta diligentia cavendi per defectum agnoscendi quid observes. |
[0565B] | Quot denique philosophi dicuntur, nec tamen legem philosophiae adimplent? |
Adversus Gnosticos Scorpiace | Reditus in Auctori Indicem |
[0132C] | [0132C] Acceperat a Domino suo, ut a medico, satis utilem disciplinam secundum legem vivendi, ut omnia quidem ederet, ab una solummodo arbuscula temperaret, [0133A] quam ipse medicus importunam interim noverat: audiit ille quem maluit, et abstinentiam rupit, edit illicitum, et transgressione saturatus, in mortem cruditavit, dignissimus bona fide in totum perire, qui voluit. |
[0128B] | Sed et deinceps [0128B] omne os Prophetarum ejusdem Dei vocibus sonat, eamdem legem suam eorumdem praeceptorum instauratione cumulantis, nec aliud primum tam principaliter denuntiantis, quam ab omni factura atque cultura idolorum cavere; ut per David: Dei nationum argentum et aurum; oculos habent, nec vident; aures habent, nec audiunt; nares habent, nec odorantur; os, nec loquuntur; manus, nec contrectant; pedes, nec ingrediuntur. |
[0125B] | Sustineant Evangelia paulisper, dum radicem eorum ex primo Legem; dum inde [0126A] elicio Dei voluntatem, unde et ipsum recognosco. |
Adversus Hermogenem | Reditus in Auctori Indicem |
[0198A] | Praeterea pingit illicite, nubit assidue; legem Dei in libidinem defendit, in artem contemnit; bis falsarius, et cauterio et stylo; totus adulter, et praedicationis et carnis siquidem etnubentium contagio foetet, nec ipse apostolicus Hermogenes in regula perseveraverit. |
Adversus Judaeos | Reditus in Auctori Indicem |
[0595B] | Primum autem etiam gentibus gratiam Dei vindicat, posse eas ad Dei legem admitti comprobans. |
[0600C] | Unde intelligimus Dei legem etiam ante Moysen, nec in Horeb tantum, aut in Sina et in cremo, sed antiquiorem primum in paradiso, post patriarchis, atque ita et Judaeis certis temporibus reformatam; [0600C] ut non jam ad Moysi legem ita attendamus, quasi ad principalem legem, sed ad subsequentem, quam certo tempore Deus et gentibus exhibuit, et repromissam per prophetas in melius reformavit, et praemonuit futurum ut, sicuti certo tempore data est lex per Moysen, ita temporaliter observata et custodita credatur: nec adimamus hanc Dei potestatem, pro temporum conditione legis praecepta reformantem [0601A] in hominis salutem. |
[0609A] | Et quidem in primis quaerendum an exspectetar novae legis lator, et Novi Testamenti haeres, et novorum sacrificiorum sacerdos, et novae circumcisionis purgator, et aeterni sabbati cultor, qui legem veterem compescat, et Novum Testamentum statuat, nova sacrificia offerat, et caeremonias [0609B] antiquas reprimat, et circumcisionem veterem cum suo sibi sabbato compescat, et novum regnum quod non corrumpatur adnuntiet. |
[0599A] | Namque in principio mundi, ipsi Adae et Evae legem dedit, ne de fructu arboris plantatae in [0599B] medio paradisi ederent; quod si contra fecissent, morte morerentur (Gen. |
[0606A] | Denique doceant, sicuti jam praelocuti sumus, Adam sabbatizasse; aut Abel hostiam Deo sanctam offerentem, sabbati religione placuisse; aut Enoch translatum sabbati cultorem fuisse; aut Noe arcae fabricatorem propter diluvium immensum, sabbatum observasse; aut Abraham in observatione sabbati Isaac filium suum obtulisse; aut Melchisedech in suo sacerdotio legem sabbati accepisse. |
[0608C] | Igitur, cum manifestum sit et sabbatum temporale ostensum, et sabbatum aeternum praedictum, circumcisionem carnalem praedictam, et circumcisionem spiritalem praeindicatam, legem quoque temporalem et legem aeternalem denuntiatam, sacrificia carnalia et sacrificia spiritalia praeostensa; sequitur, ut praecedenti tempore datis omnibus istis praeceptis carnaliter populo Israel, superveniret tempus quo legis antiquae et caeremoniarum veterum praecepta cessarent, et novae [0609A] legis promissio et spiritalium sacrificiorum agnitio, et Novi Testamenti pollicitatio superveniret, fulgente nobis lumine ex alto, qui sedebamus in tenebris et in umbra mortis detinebamur (Luc. |
[0597B] | Nam occasio quidem defendendi etiam gentibus sibi divinam gratiam, habuit hinc praerogativam, quod sibi vindicare Dei legem instituerit homo ex gentibus, nec de prosapia Israelitum judaeus. |
[0599A] | Nisi enim omnibus eam dedisset, nullo pacto ad eam etiam proselytos ex gentibus accessum habere permitteret: sed, ut congruit bonitati Dei et aequitati ipsius, utpote plasmatoris generis humani, omnibus gentibus eamdem legem dedit: quam certis et statutis temporibus observari praecepit, quando voluit, et per quos voluit, et sicut voluit. |
[0604A] | Unde intelligimus et priorem circumcisionem tunc datam cessaturam, et novam legem, non talem qualem jam dederat patribus processuram, annuntiari, sicut Esaias praedicavit dicens, quod in novissimis diebus manifestus futurus esset mons Domini, et domus Dei super vertices montium: et exaltabitur, inquit, super colles, venient super illum omnes gentes, et ambulabunt multi, et dicent: Venite, ascendamus in montem Domini, et in domum Dei Jacob (Is. |
[0610A] | Quod ipsum ut probari possit, etiam tempora sunt nobis requirenda, quando [0610A] venturum Christum prophetae annuntiaverunt; ut si in ista tempora recognoverimus venisse eum, sine dubio ipsum esse credamus quem venturum prophetae canebant, in quem nos, gentes scilicet, credituri annuntiabamur: et cum constiterit venisse, indubitate etiam legem novam ab ipso datam esse credamus, et Testamentum Novum in ipso et per ipsum nobis dispositum non diffiteamur. |
[0606C] | Nam et temporibus Machabaeorum sabbatis pugnando fortiter fecerunt, et hostes allophylos expugnaverunt, legemque paternam ad pristinum vitae statum pugnando sabbatis revocaverunt. |
[0609B] | Et si jam venit, serviendum est illi: si necdum venit, sustinendus est, dummodo manifestum sit adventu ejus comprimi legis veteris praecepta, et operari debere novae legis exordia; et in primis definiendum est non potuisse cessare legem antiquam et prophetas, nisi venisset is qui per eamdem legem, et per eosdem prophetas venturus annuntiabatur. |
[0600C] | Unde intelligimus Dei legem etiam ante Moysen, nec in Horeb tantum, aut in Sina et in cremo, sed antiquiorem primum in paradiso, post patriarchis, atque ita et Judaeis certis temporibus reformatam; [0600C] ut non jam ad Moysi legem ita attendamus, quasi ad principalem legem, sed ad subsequentem, quam certo tempore Deus et gentibus exhibuit, et repromissam per prophetas in melius reformavit, et praemonuit futurum ut, sicuti certo tempore data est lex per Moysen, ita temporaliter observata et custodita credatur: nec adimamus hanc Dei potestatem, pro temporum conditione legis praecepta reformantem [0601A] in hominis salutem. |
[0600A] | Denique ante legem Moysi scriptam in tabulis lapideis legem fuisse contendo non scriptam, quae naturaliter intelligebatur, et a patribus custodiebatur. |
[0600B] | Unde intelligimus Dei legem etiam ante Moysen, nec in Horeb tantum, aut in Sina et in cremo, sed antiquiorem primum in paradiso, post patriarchis, atque ita et Judaeis certis temporibus reformatam; [0600C] ut non jam ad Moysi legem ita attendamus, quasi ad principalem legem, sed ad subsequentem, quam certo tempore Deus et gentibus exhibuit, et repromissam per prophetas in melius reformavit, et praemonuit futurum ut, sicuti certo tempore data est lex per Moysen, ita temporaliter observata et custodita credatur: nec adimamus hanc Dei potestatem, pro temporum conditione legis praecepta reformantem [0601A] in hominis salutem. |
[0609A] | Itaque necessitas nobis incumbit, ut, quoniam praedicatam novam legem a prophetis praediximus, et non talem qualis jam data esset patribus eorum eo tempore quo eos de terra Aegypti produxit, ostendere et probare debeamus tam legem illam veterem cessasse, quam legem novam promissam nunc operari. |
[0595C] | Sabbati quoque observationem temporalem fuisse, Sabbati aeterni figuram: utpote quod neque a praedictis patriarchis ante legem Moysi, neque post eamdem [0595D] ab omnibus perpetuo observatam, exemplis constet Jesu Nave et Machabaeorum. |
[0595C] | Quippe cum tex primordialis matrix omnium praeceptorum [0595C] Adae et Evae in paradiso data sit; ac legem Moysi scriptam, legis naturalis justitia in Noe et Abraham quin et sacerdotium in Melchisedech, praecesserit. |
[0599A] | Cur etenim Deus, universitatis conditor, mundi totius gubernator, hominis plasmator, universarum gentium sator, legem per Moysen uni populo dedisse credatur, et non omnibus gentibus attribuisse dicatur? |
[0603A] | Consideremus itaque quod non potuerit unius infantis coacta circumcisio omni populo praescribere, et quasi legem hujus praecepti condere. |
[0606C] | Nec putem aliam legem eos defendisse, nisi in qua de die sabbatorum meminerant esse praescriptum. |
[0607A] | Unde manifestum est ad tempus et praesentis caussae necessitatem hujusmodi [0607A] praecepta valuisse, et non ad perpetui temporis observationem hujusmodi legem eis Deum ante dedisse. |
[0609A] | Itaque necessitas nobis incumbit, ut, quoniam praedicatam novam legem a prophetis praediximus, et non talem qualis jam data esset patribus eorum eo tempore quo eos de terra Aegypti produxit, ostendere et probare debeamus tam legem illam veterem cessasse, quam legem novam promissam nunc operari. |
[0600A] | Denique ante legem Moysi scriptam in tabulis lapideis legem fuisse contendo non scriptam, quae naturaliter intelligebatur, et a patribus custodiebatur. |
[0609B] | Et si jam venit, serviendum est illi: si necdum venit, sustinendus est, dummodo manifestum sit adventu ejus comprimi legis veteris praecepta, et operari debere novae legis exordia; et in primis definiendum est non potuisse cessare legem antiquam et prophetas, nisi venisset is qui per eamdem legem, et per eosdem prophetas venturus annuntiabatur. |
[0608C] | Igitur, cum manifestum sit et sabbatum temporale ostensum, et sabbatum aeternum praedictum, circumcisionem carnalem praedictam, et circumcisionem spiritalem praeindicatam, legem quoque temporalem et legem aeternalem denuntiatam, sacrificia carnalia et sacrificia spiritalia praeostensa; sequitur, ut praecedenti tempore datis omnibus istis praeceptis carnaliter populo Israel, superveniret tempus quo legis antiquae et caeremoniarum veterum praecepta cessarent, et novae [0609A] legis promissio et spiritalium sacrificiorum agnitio, et Novi Testamenti pollicitatio superveniret, fulgente nobis lumine ex alto, qui sedebamus in tenebris et in umbra mortis detinebamur (Luc. |
[0605A] | Et ideo nos, qui non populus Dei retro, facti sumus populus ejus, accipiendo novam legem supra dictam, et novam circumcisionem ante praedictam. |
[0597B] | Hoc enim sat esse, posse gentes admitti ad Dei legem, ne Israel adhuc superbiat, quod gentes velut stillicidium situlae, aut pulvis ex area deputentur (Is. |
[0609A] | Itaque necessitas nobis incumbit, ut, quoniam praedicatam novam legem a prophetis praediximus, et non talem qualis jam data esset patribus eorum eo tempore quo eos de terra Aegypti produxit, ostendere et probare debeamus tam legem illam veterem cessasse, quam legem novam promissam nunc operari. |
[0604B] | Denique, ex hac domo Dei [0604B] Jacob, etiam legem novam processuram sequentibus verbis annuntiat Esaias dicens: De Sion enim exiet lex, et verbum Domini ex Hierusalem, et judicabit inter gentes (Is. |
[0595D] | Atque adeo ex praedictis concludi, legem novam superventuram; id itaque quaerendum, an exspectetur novae legis lator, an vero jam venerit. |
[0600A] | Igitur in hac generali et primordiali Dei lege, quam in arboris fructu observari Deus sanxerat, omnia praecepta legis posterioris specialiter indita fuisse cognoscimus, quae suis temporibus edita germinaverunt Ejusdem est enim postea subdocere legem, qui ante praemiserat praeceptum, quoniam et ipsius est erudire postea qui ante justos formare instituerat. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0446B] | XVII), in itinere purgavit, sine tactu jam et sine verbo, tacita potestate, et sola voluntate; quasi necesse sit, semel remediatore languorum et vitiorum annuntiato Christo, et de effectibus probato, de qualitatibus curationum retractari: aut Creatorem in Christo ad legem provocari: si [0446C] quid aliter quam lege distinxit, ipse perfecit: cum aliter utique Dominus per semetipsum operetur, sive per Filium, aliter per prophetas famulos suos maximae documenta virtutis et potestatis; quae ut clariora et validiora, qua propria, distare a vicariis fas est. |
[0521C] | Moysen enim a Deo accepisse Legem constat. |
[0289A] | Sed et quam arguis legem, quam in controversias torques, bonitas erogavit, consulens homini quo Deo adhaereret, ne non tam liber, quam adjectus videretur, aequandus famulis suis caeteris animalibus, solutis a Deo et ex fastidio liberis; sed ut solus homo gloriaretur, quod solus dignus fuisset qui legem a Deo sumeret, utque animal rationale, intellectus et scientiae capax, ipsa quoque libertate rationali contineretur, ei subjectus, qui subjecerat illi omnia (I Cor. |
[0352A] | XVIII, 4): In omnem terram exivit sonus eorum, et in terminos terrae voces eorum; circumferentium scilicet legem ex Sion profectam et sermonem Domini ex Hierusalem; ut fieret quod scriptum est (Is. |
[0450A] | V, 17), Non veni dissolvere Legem et Prophetas, sed potius adimplere. |
[0408C] | Atque ita potest videri legem non irrupisse, sed distinxisse. |
[0504D] | Nisi si Creator ideo legem [0505A] intercalavit, ut negotium procuraret gratiae Dei alterius, et quidem aemuli, ne dixerim ignoti; ut quemadmodum apud ipsum regnaverat peccatum in mortem, ita et gratia regnaret in justitia in vitam per Jesum Christum, adversarium ipsius. |
[0436B] | Ergo secundum conditionem Legis operatus, Legem confirmavit, non dissolvit, jubentem nullum opus fieri, nisi quod fieret omni animae, quanto potius humanae? |
[0479C] | Atque adeo cum dicit: Onera vestra invicem sustinete, et sic adimplebitis legem Christi; si hoc non potest fieri, nisi quis diligat proximum suum tanquam se, apparet, Diliges proximum tuum tanquam te, per quod auditur: Invicem onera vestra portate, Christi esse legem, quae sit Creatoris: atque ita Christum Creatoris esse, dum Christi est lex Creatoris. |
[0371A] | Alioquin non stuperent, sed horrerent; nec mirarentur, sed statim aversarentur destructorem Legis et Prophetarum; et utique in primis alterius Dei praedicatorem: quia nec potuisset adversus Legem et Prophetas docere. |
[0418A] | Nam sicut ad salutem vocat, quem non recusat, vel etiam quem ultro vocat; ita in perditionem damnat quem recusat: Illi autem caussato patris sepulturam, cum respondet: Sine, mortui sepeliant mortuos suos, tu autem vade, et annuntia regnum Dei; utramque legem Creatoris manifeste confirmavit, et de sacerdotio in Levitico prohibentem sacerdotes supremis etiam parentum interesse: Super omnem, inquit (Levit. |
[0376B] | Si non perseveravit bonus destruendo postea legem, falsum ergo testimonium postea collocavit apud illos in curatione leprosi: deservit enim bonitatem, dum destruit legem. |
[0408A] | Sed hanc vis mulieris fidem constituet, qua contempserat legem. |
[0443B] | Joannes enim retundens Herodem, quod adversus legem uxorem fratris sui defuncti duxisset, habentis filiam ex illa, [0443C] (non alias hoc permittente, imo et praecipiente lege (Deut. |
[0473B] | Quod si quando vultis judaismi magis affines subintelligi, cum nec Titum dicit circumcisum; jam incipit ostendere solam circumcisionis quaestionem ex defensione adhuc Legis concussam ab eis, quos propterea falsos et superinductitios fratres appellat, non aliud statuere pergentes quam perseverantiam Legis, ex fide sinc dubio integra Creatoris; atque ita pervertentes Evangelium, non interpolatione Scripturae, qua Christum Creatoris effingerent, sed retentione [0473B] veteris disciplinae, ne legem Creatoris excluderent. |
[0243A] | Sic et talionis legem ideo datam dicit, ut commissio injuriae metu vicis statim occursurae repastinaretur, et licentia retributionis prohibitio esset provocationis. |
[0325C] | Aliud est, si et ipse post illum rursus adveniet; ut primo quidem adventu processerit adversus Creatorem, Legem et [0325D] Prophetas destruens ejus; secundo vero procedat [0326A] adversus Christum, regnum redarguens ejus. |
[0515B] | Si legem praeceptorum sententiis vacuam fecit, adimplendo certe legem (vacat enim jam Non adulterabis, cum dicitur: Nec videbis ad concupiscendum: vacat Non occides, cum dicitur: Nec maledices) ; adversarium legis de adjutore non potes facere. |
[0459A] | Praemiserat oportere haec fieri tam atrocia, tam dira, Deus optimus, certe a Prophetis et a Lege praedicata; adeo Legem et Prophetas non destruebat, cum quae praedicaverant, confirmat perfici oportere. |
[0361C] | II, 3), prodituram ex Sion legem, et sermonem Domini ex Hierusalem: aliam utique legem, aliumque sermonem. |
[0362A] | LI, 4): Audite me, [0361D] audite me, populus meus; et reges auribus intendite [0362A] in me, quoniam lex prodibit a me, et judicium meum in lucem nationum, quo judicaverat atque decreverat nationes quoque illuminandas per Evangelii legem atque sermonem. |
[0385A] | In totum autem errabant pharisaei circa sabbati legem, non animadvertentes conditionaliter eam indicentem ferias operum sub certa specie eorum. |
[0515B] | Si legem praeceptorum sententiis vacuam fecit, adimplendo certe legem (vacat enim jam Non adulterabis, cum dicitur: Nec videbis ad concupiscendum: vacat Non occides, cum dicitur: Nec maledices) ; adversarium legis de adjutore non potes facere. |
[0368C] | Inter hos magnam et omnem differentiam scindit, quantam inter justum et bonum, quantam inter Legem et Evangelium, quantam inter judaismum et christianismum. |
[0408C] | Itaque non temere interpretata est [0408C] sibi legem, ea contaminari significantem, quae essent contaminabilia, non Deum, quem in Christo confidebat. |
[0471B] | Igitur et Legis destructio, et Evangelii aedificatio, pro me faciunt in [0471B] ista quoque Epistola, ad eam Galatarum praesumptionem pertinentes, qua praesumebant Christum utputa Creatoris, salva Creatoris lege credendum: quod adhuc incredibile videretur, legem a suo auctore deponi. |
[0487A] | Certe praescribens, Tantum in Domino esse nubendum; ne qui fidelis ethnicum matrimonium contrahat, legem tuetur Creatoris, allophylorum nuptias ubique prohibentis. |
[0428A] | Jesus autem etiam interpretatus est ei legem, dicens, illos calicis et catini exteriora [0428B] emundare; interiora autem ipsorum plena esse rapina et iniquitate: ut significaret vasculorum munditias hominum esse intelligendas apud Deum: quia et Pharisaeus de homine, non de calice illoto, apud se tractaverat. |
[0374D] | Ita non praescribetur [0374D] illi quod debuerit legem observare, et non contingere immundum, quem contactus immundi non erat inquinaturus. |
[0357D] | In primis diversitatem praeceptorum et disciplinarum non negans, in unum et eumdum Deum competere demonstrat; ex eo quod ipse Deus creator per Prophetas suos aliam legem novam, Evangelii nempe, orituram praedixerit pro Veteri, ac testamentum aeternum pro temporali. |
[0485D] | [0485D] Non defendo secundum legem Creatoris displicuisse [0486A] illum, qui mulierem patris sui habuit, communis et publicae religionis secutus sit disciplinam. |
[0424A] | In haeretico vita solummodo posita est, sine aeternae mentione, ut doctor de ea vita videatur consuluisse, quae in lege promittitur a Creatore longaeva; et Dominus ideo illi secundum legem responsum dedisse [0424B] : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et totis viribus tuis; quoniam de lege vitae sciscitabatur. |
[0376A] | Itaque adjecit: Ut sit vobis in testimonium; sine dubio, quo testabatur se legem non dissolvere, sed adimplere; quo testabatur seipsum esse, qui morbos et valetudines eorum suscepturus annuntiabatur. |
[0521C] | Si autem et aliquos taxat, qui ex visionibus angelicis dicebant cibis abstinendum, ne attigeris, ne gustaveris, volentes in humilitate sensus incedere, non tenentes caput; non ideo Legem et Moysen pulsat, quasi de angelica superstitione constituerit interdictionem quorumdam edulium. |
[0498C] | Olim duplicem vim Creatoris vindicavimus, et judicis et boni; litera occidentis per Legem, et spiritu vivificantis per Evangelium. |
[0487B] | Legem igitur [0487C] opponit Creatoris ingratis, quam destruebat: sui enim Dei nullam talem habebat. |
[0309C] | [0309C] Nec sabbati enim inspicis legem, opera humana, non divina prohibentem. |
[0327A] | IX, 9), haereticorum apostolus , ipsam legem indulgentem bobus terentibus os liberum, non de bubus, sed de nobis interpretetur: et petram potui subministrando comitem, Christum alleget (I Cor. |
[0487C] | Ergo et legem allegoricam secundum nos probavit, et de Evangelio viventibus patrocinantem; ac propter hoc, non alterius esse Evangelizatores, quam cujus lex, quae prospexit illis, cum dicit, Propter nos enim scriptum est. |
[0472C] | Exinde, decurrens ordinem conversionis suae de persecutore in apostolum; scripturam Actorum Apostolicorum confirmat, apud quam [0472C] ipsa etiam Epistolae istius materia recognoscitur, intercessisse quosdam, qui dicerent circumcidi oportere, et observandam esse Moysi legem: tunc apostolos de ista quaestione consultos, ex auctoritate spiritus renuntiasse, non esse imponenda onera hominibus, quae patres ipsi non potuissent sustinere. |
[0479C] | Atque adeo cum dicit: Onera vestra invicem sustinete, et sic adimplebitis legem Christi; si hoc non potest fieri, nisi quis diligat proximum suum tanquam se, apparet, Diliges proximum tuum tanquam te, per quod auditur: Invicem onera vestra portate, Christi esse legem, quae sit Creatoris: atque ita Christum Creatoris esse, dum Christi est lex Creatoris. |
[0374C] | Itaque Dominus volens altius intelligi Legem, per carnalia spiritalia significantem, et hoc nomine non destruens, sed magis exstruens quam pertinentius volebat agnosci, tetigit leprosum, a quo etsi homo inquinari potuisset, Deus utique non inquinaretur, incontaminabilis scilicet. |
[0322C] | Inprimis diversitatem praeceptorum et disciplinarum non negans, in unum et eumdem Deum competere demonstrat; ex eo quod ipse Deus Creator per [0322C] Prophetas suos aliam legem novam, Evangelii nempe, orituram praedixerit pro Veteri, ac testamentum aeternum pro temporati. |
[0505C] | Si autem et spiritalem confirmat legem, utique et propheticam, utique et figuratam. |
[0386A] | V, 17): Non veni dissolvere legem, sed adimplere; nec Marcion hac voce os ei obstruxit. |
[0503B] | Piget de Lege adhuc congredi, qui toties probaverim concessionem ejus nullum argumentum praestare diversi Dei, in Christo praedicatam scilicet, et repromissam in Christum apud Creatorem, quatenus et ipse Apostolus legem plurimum videtur excludere (Rom, I, II, III, V, VI, VII). |
[0398A] | Non enim diffiniit quid mihi atque aliis debeam velle nolle, ut ad [0398A] legem voluntatis parem factum, et possim alii non praestare, quod ab alio mihi velim praestitum, amorem, obsequium, solatium, praesidium, et ejusmodi bona: proinde nec alii facere, quod ab alio mihi fieri nolim, vim, injuriam, contumeliam, fraudem, et ejusmodi mala. |
[0306C] | Quam legem non duritia promulgavit auctoris, sed ratio summae benignitatis, populi potius duritiam edomantis, et rudem obsequio fidem operosis officiis dedolantis: ut nihil de arcanis attingam significantiis legis, spiritalis [0307A] scilicet et propheticae, in omnibus pene argumentis figuratae. |
[0505C] | Peccatum enim carni supra adscripsit, et illam fecit legem peccati habitantem in membris suis, et adversantem legi sensus. |
[0474A] | Si haec quoque intelligi ex hoc postulant, id quoque nemo dubitavit, ejus Dei et Christi praedicatorem Paulum, cujus legem, quamvis excludens, interim tamen pro temporibus admiserat, statim amoliendam si novum Deum protulisset. |
[0361C] | II, 3), prodituram ex Sion legem, et sermonem Domini ex Hierusalem: aliam utique legem, aliumque sermonem. |
[0508B] | Dixerit Christus, an non: Ego non veni legem dissolvere, sed implere (Matth. |
[0447A] | An quasi legis illusor, ut in itinere curatis ostenderet, nihil esse legem cum ipsis sacerdotibus? |
[0408B] | Si ex fide Creatoris, quae alium Deum ignorabat, et quomodo legem ejus irrupit? |
[0382B] | Ecce legem tui quoque Dei impugnas: Nuptias non conjungit, conjunctas non admittit, neminem tinguit nisi coelibem aut spadonem, morti aut repudio baptisma servat. |
[0269C] | Caeterum, si quasi novum Deum praedicans, veteris Dei legem cupiebat excludere, quare de deo quidem novo nihil praescribit, sed de vetere lege solummodo, nisi quoniam, fide manente in Creatorem, sola lex ejus concessare debebat? |
[0397B] | I et II): Non populus meus, populus meus; et non misericordiam consecuta, misericordiam consecuta, natio scilicet; exinde Christus in omnes legem paternae benignitatis extendit neminem excipiens in miseratione sicut in vocatione. |
[0427B] | Caeterum, quomodo adhuc staret regnum ejus in suis terminis, et legibus, et officiis, quem licet integro mundo vel sic potuisset videri superasse validior ille Deus Marcionis, si non secundum legem ejus etiam Marcionitae morerentur, in terram defluendo, saepe et a scorpio docti non esse superatum Creatorem. |
[0504A] | [0503D] Si enim judicabit Deus occulta hominum, tam eorum qui in lege deliquerunt, quam eorum qui sine lege, quia et hi legem ignorant, et natura faciunt quae sunt legis; [0504A] utique is Deus judicabit, cujus sunt et lex, et ipsa natura quae legis est instar ignorantibus legem. |
[0260C] | Considerando [0260C] scilicet et magnitudinem, et vim, et potestatem, et honorem, et decorem, opem, fidem, legem singulorum elementorum, quae omnibus gignendis, alendis, conficiendis reficiendisque conspirant, ut plerique physicorum, formidaverunt initium ac finem mundo dare, ne substantiae ejus, tantae scilicet, minus dii haberentur; quas colunt et Persarum Magi, et Aegyptiorum Hierophantae, Indorum Gymnosophistae. |
[0447C] | Et ideo, ut vidit agnovisse illos legem Hierosolymis expungendam, ex fide jam justificandos sine legis ordine remediavit. |
[0371A] | IV, 32): non quoniam adversus Legem et Prophetas docebat. |
[0521C] | Segrega alii Legem, et alii Deo Christum, si potes aliquam umbram ab eo corpore, cujus umbra est, separare. |
[0286B] | II, 14), stultitiam existimavit Dei legem, ut quam observare neglexit: ideoque non habendo fidem, etiam quod videbatur habere ademptum est illi (Matth. |
[0386A] | Adimplevit enim et hic legem, dum conditionem interpretatur ejus, dum operum differentiam illuminat, dum facit quae lex de sabbati feriis excipit, dum ipsum sabbati diem benedictione Patris a primordio sanctum, benefactione sua efficit sanctiorem; in quo [0386B] scilicet divina praesidia ministrabat, quod adversarius aliis diebus praestitisset, ne sabbatum Creatoris ornaret, ne opera debita sabbato redderet. |
[0428A] | Ideo et tunc Pharisaeus, qui illum vocarat ad prandium, retractabat penes se, cur non prius tinctus esset quam recubuisset secundum legem, qui Deum legis circumferret? |
[0376B] | Sed et eo quod indulsit legi obsequium, bonam legem confirmavit. |
[0505B] | Sed ego delictum non scio, nisi per legem. |
[0447C] | Unde et unum illum solutum ex decem, memorem divinae gratiae Samariten miratus, non mandat offerre munus ex Lege; quia satis jam obtulerat, gloriam Deo reddens, hoc et Domino volente interpretari legem. |
[0381A] | Hoc si ita est, male descendit ad Legem destruendam, quasi ad malam valetudinem remediandam, in qua qui agebant, bene valebant, quibus medicus necessarius non erat. |
[0488B] | Magnum argumentum Dei alterius, permissio omnium obsoniorum, adversus Legem; quasi non et ipsi confiteamur Legis onera dimissa, sed ab eo qui imposuit, qui novationem repromisit; ita et cibos qui abstulit, reddidit, quod et a primordio praestitit. |
[0505B] | Si taliter veneratur legem Creatoris, quomodo ipsum destruat nescio. |
[0370A] | V, 17) venisse se non ut Legem et Prophetas dissolveret , sed ut potius adimpleret. |
[0376B] | Si non perseveravit bonus destruendo postea legem, falsum ergo testimonium postea collocavit apud illos in curatione leprosi: deservit enim bonitatem, dum destruit legem. |
[0503D] | [0503D] Si enim judicabit Deus occulta hominum, tam eorum qui in lege deliquerunt, quam eorum qui sine lege, quia et hi legem ignorant, et natura faciunt quae sunt legis; [0504A] utique is Deus judicabit, cujus sunt et lex, et ipsa natura quae legis est instar ignorantibus legem. |
[0377A] | Ecce praecepit legem impleri. |
[0376C] | Certe nihil interest quomodo firmaverit legem, sive qua bonus, sive qua supervacuus, sive [0377A] qua patiens, sive qua inconstans, dum te, Marcion, de gradu pellam. |
[0408B] | Et cui credibile, ut mulier nullius adhuc Dei conscia, nullius adhuc novae legis initiata, [0408B] legem inrumperet eam cui adhuc tenebatur? |
[0375A] | Qui ergo inquinari non poterat ut phantasma, jam non virtute divina incontaminabilis erit, sed phantasmatis inanitate: nec contempsisse videri potest inquinamentum, cujus materiam non habebat: ita nec legem destruxisse, qui inquinamentum ex occasione phantasmatis, non ex ostentatione virtutis evaserat. |
[0386A] | Ita nec Christus omnino sabbatum rescindit, cujus legem tenuit et supra in caussa discipulorum pro anima operatus; esurientibus enim solatium cibi indulsit; et nunc manum aridam curans, factis ubique ingerens (Matt. |
[0361C] | Denique: Judicabit, inquit, inter nationes, et traducet populum plurimum; scilicet non unius gentis Judaeorum, sed nationum, quae per novam legem Evangelii et novum sermonem Apostolorum judicantur et traducuntur apud semetipsas de pristino errore, simul crediderunt, atque exinde concidunt machaeras suas in aratra; et sibynas, quod genus venabulorum est, in falces, id est, feros et saevos quondam animos convertunt in sensus probos, et bonae frugis operarios. |
[0332C] | Porro, si caro ejus negatur, quomodo mors ejus asseveratur, quae propria carnis est passio per mortem devertentis in terram, de qua est sumpta secundum legem sui auctoris? |
[0447A] | Ideo illos remediatos, qua secundum legem jussi abire ad sacerdotes, obaudierant: neque enim credibile est, emeruisse medicinam a destructore legis, observatores legis. |
[0508B] | Si Evangelium Legem non adimplevit, [0508C] ecce Lex Evangelium adimplevit. |
[0289A] | Sed et quam arguis legem, quam in controversias torques, bonitas erogavit, consulens homini quo Deo adhaereret, ne non tam liber, quam adjectus videretur, aequandus famulis suis caeteris animalibus, solutis a Deo et ex fastidio liberis; sed ut solus homo gloriaretur, quod solus dignus fuisset qui legem a Deo sumeret, utque animal rationale, intellectus et scientiae capax, ipsa quoque libertate rationali contineretur, ei subjectus, qui subjecerat illi omnia (I Cor. |
[0474A] | Bene igitur quod et dexteras Paulo dederunt Petrus et Jacobus et Joannes; et de officii distributione pepigerunt, ut Paulus in nationes, illi in circumcisionem; tantum ut meminissent egenorum, et hoc secundum legem Creatoris, pauperes et egenos foventis, sicut in Evangelii vestri retractatu probatum est. |
[0377A] | V, 17) sententiam: Non veni legem dissolvere, sed adimplere. |
[0376C] | In vanum ergo descendit quasi legem destructurus, cum cedit obsecutoribus legis. |
[0478A] | Si enim Abraham duos liberos habuit, unum ex ancilla, et alium ex libera: sed qui [0477C] ex ancilla, carnaliter natus est; qui vero ex libera, per [0478A] repromissionem; quae sunt allegorica, id est, aliud portendentia: haec sunt enim duo testamenta, sive duae ostensiones, sicut invenimus interpretatum: unum a monte Sina, in synagogam Judaeorum, secundum legem, generans in servitutem; aliud super omnem principatum, generans vim, dominationem, et omne nomen quod nominatur, non tantum in hoc aevo, sed in futuro; quae est mater nostra, in quam repromisimus sanctam Ecclesiam; ideoque adjicit: Propter quod, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae. |
[0415A] | LXIII, 9), nec nuntius, sed ipse Dominus salvos eos fecit ; ipse jam praedicans et implens Legem et prophetas. |
[0357A] | Judaeorum enim dispositio in Esau, priorum natu et posteriorum affectu filiorum, a terrenis bonis imbuta per legem, postea ad coelestia per Evangelium credendo deducitur. |
Adversus Marcionem Libri Quinque | Reditus in Auctori Indicem |
[1081B] | Per legem et vates perlucens corde subactis, Inde typum terrae facta ara creditur esse, Hic operae populi, quas non sine sanguine sempe Obtulit, effuso, vitam sine lege, cruore, In patulo passim comparuit omnibus olim; Isthic et Dominus pro cunctis hostia factus Totam designat terram, specialiter aram. |
[1073C] | Aemulus Ezechias, populi corrector inertis, Oblitis legem qui restauravit iniquis, Haec olim mandata Dei prior omnia jussit, Qui precibus bellum, non ferri cuspide solvit. |
[1085B] | Si non sua, quare Ut praedo rapit, et populum sub lege morantem Ignotis totiens per legem vocibus opplet? |
[1076C] | Sed peccatorum vacuam sine mente catervam, Qui promissa Dei, dubia spe, corde locarunt, Praesentis vitae misera dulcedine victos, Debita servitio capitis sua culpa subisset, Si legem plebi peccati caussa jugabit. |
[1077B] | Evaristus ab hoc rexit sine crimine legem. |
[1080A] | Auditum, visum, gressum mandavit inertem, Aspersitque libro testes praesaga locutus, Demonstrans legem suo vinctam sanguine sancto. |
[1057B] | Praedicat his duos esse patres, divisaque regna; [1057B] Esse mali caussam Dominum, qui condidit orbem, Quique figuravit carnem spiramine vivam, Quique dedit legem, et vatum qui voce locutus; Hunc negat esse bonum, justum tamen esse fatetur, Crudelem, durum, belli cui saeva voluptas, Judicio horrendum, precibus mansuescere nullis. |
[1080B] | [1080B] Hanc et per vitulam manifestat victima caussam, Sanguine de cujus pro plebe piacula sumens Intra velamen primus levita ferebat, Castrorum extra fores corpus jussuque cremavit, Cujus de cinere mundabat corpora lapsa Hoc Dominus noster, qui nos sua morte redemit, Extra castra, volens populi vim passus iniqui, Implevit legem, factis praedicta probando, Qui vere mundat plebem contamine plenam, Omnia concedens, quasi dives corporis auctor, Intra velamen coeli cum sanguine gressus, Effundit quem pro multorum mortibus unus. |
[1065A] | Et reliqui magni reges sanctique prophetae, Non ignorantes certae promissa salutis, Ingentemque, metu pleni, transcendere legem, Venturam summae virtutis imagine molem, Inspectam e speculo celebrarunt ordine pascham. |
[1071D] | Dux populi Moses, qui limina regia liquit, Spernens divitias florentes tempore parvo, Maluit adflictus populi portare labores Subnixa cervice, minis non territus ullis, Quam sibi delicias multasque remittere poenas, Pro magnaque fide, pro tanto mirus amore, Armatus virtute Dei magnalia gessit: Percussit gentem plagis, terramque reliquit, confundit regem durum, populumque reducit; Calcavit fluctus, hostes demersit in undis; Fecit aquam dulcem per lignum, semper amaram, Cum Christi populo manifeste multa locutus, Cujus de facie lux et nitor ore refulsit; [1071D] Acceptam legem per paucos fudit in orbem, [1072A] Exempla implicita propriorum certa laborum, Percussit petram, jussus quoque flumina fudit; Extenditque manus, ut signo vinceret hostem. |
Adversus Praxeam | Reditus in Auctori Indicem |
[0182B] | Siquidem et legem proponens duorum hominum testimonium confirmantem, subjungit: Ego testimonium dico de me, et testimonium dicit de me, qui me misit Pater. |
[0196B] | Quod opus Evangelii, quae est substantia Novi Testamenti, statuens Legem et Prophetas usque ad Joannem, si non exinde Pater et Filius et Spiritus, tres crediti, unum Deum sistunt? |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0276A] | Vestram illis servate legem usque ad confessionem; et si confessione praeveniantur, vacabunt. |
[0525A] | Si ita rerum dominus destinasset, ingratis experireris conditionis tuae legem. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0723A] | Porro, somnum ratio praeit, tam aptum, tam utilem, [0722C] tam necessarium, ut absque illo nulla anima sufficiat: recreatorem corporum, redintegratorem virium, probatorem valetudinum, pacatorem operum, medicum laborum; cui legitime fruendo dies cedit, nox [0723A] legem facit, auferens rerum etiam colorem. |
De Baptismo Et De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1179A] | Vis ergo totius argumenti contra Baptismum [1179A] objecti haec esse videtur: si Apostoli Baptismum non susceperunt, et nihilominus salutem consecuti fuere, aut eos specialiter a Christo exemptos fuisse oportuit (de qua tamen exemptione nullibi in Evangelio legimus), aut etiam aliis non baptizatis salutis januam patere, sicque legem illam de Baptismo suscipiendo nullum robur habere. |
[1178D] | Seu infirmari ac revelli illam legem. |
De Carne Christi | Reditus in Auctori Indicem |
[0768A] | Deum praedicans et probans Christus, Legem et Prophetas adimplens, tanti retro aevi caliginem dispargens, indigne usus est hoc dicto ad percutiendam incredulitatem foris stantium, vel ad excutiendam importunitatem ab opere revocantium? |
[0754B] | Renuntiatio ejus, dabit legem nostrae resurrectioni. |
De Corona | Reditus in Auctori Indicem |
[0081A] | XXIV, 65), privatus pudor legem facere non potuit, aut caussae suae fecerit. |
[0083A] | Quaeris igitur Dei legem? |
[0083B] | Ut cum ad Romanos (II, 14), natura facere dicens nationes ea quae sunt legis, et legem naturalem suggerit, et naturam legalem. |
[0096B] | Coronant et nuptiae sponsos, ideo non nubamus ethnicis, ne nos ad idolatriam usque deducant, a qua apud illos nuptiae incipiunt: [0096B] habes legem a Patriarchis quidem (Gen. |
[0081B] | Consuetudo autem etiam in civilibus rebus pro lege suscipitur, cum deficit lex: nec differt scriptura an ratione consistat, quando et legem ratio commendet. |
[0081A] | Si legem nusquam reperio, sequitur ut traditio consuetudini morem hunc dederit, [0081B] habiturum quandoque Apostoli auctoritatem ex interpretatione rationis. |
[0080A] | Harum et aliarum ejusmodi disciplinarum si legem expostules Scripturarum, nullam invenies: traditio tibi praetendetur auctrix, consuetudo confirmatrix, et fides observatrix. |
[0081A] | Fuerit nunc velata semper, in ipsa quoque legem habitus requiro, vel in quacumque alia. |
[0081A] | Quaero [0081A] legem. |
De Cultu Foeminarum | Reditus in Auctori Indicem |
[1318A] | Quam si Dominus ampliando legem a facto stupri non discernit in poena [1318B] , nescio an impune habeat, quae alicui fuerit caussa perditionis. |
De Exhortatione Castitatis | Reditus in Auctori Indicem |
[0920A] | Ad legem semel nubendi dirigendam, ipsa origo humani generis patrocinatur, contestans quid Deus [0920B] in primordio constituerit, in formam posteritati recensendam. |
[0920C] | At quam Apostolus in Ecclesiam et Christum interpretatur, erunt duo in unam carnem, secundum spiritales nuptias Ecclesiae et Christi (unus enim Christus, et una ejus Ecclesia), agnoscere debemus duplicatam et exaggeratam esse nobis unius matrimonii legem, tam secundum generis fundamentum, quam secundum Christi sacramentum. |
De Fuga In Persecutione | Reditus in Auctori Indicem |
[0107B] | Status enim uniuscujusque certum quid est, et dat sensui legem, ita sentiendi statum, sicuti est. |
De Idolatria | Reditus in Auctori Indicem |
[0668A] | Si eumdem Deum observas, habes legem ejus (Exod. |
[0668A] | Si et praeceptum factae postea similitudinis respicis, et tu imitare Moysen, ne facias adversus legem simulacrum aliquod, nisi et tibi Deus jusserit. |
De Jejuniis | Reditus in Auctori Indicem |
[0964A] | Praestituit exinde jejuniis legem sine tristitia transigendis. |
[0958A] | Acceperat [0958A] Adam a Deo legem non gustandi de arbore agnitionis boni et mali, moriturus si gustasset. |
[0959B] | Aeque post diluvium in reformatione generis humani, suffecisse unam interim legem a sanguine abstinendi, permisso usu caeterorum. |
[0961B] | Caeterum, cui cor erectum potius inveniebatur quam impingnatum, quadraginta diebus totidemque noctibus supra humanae naturae facultatem jejunium perennavit, spiritali fide virtutem subministrante; et vidit oculis Dei gloriam, et audivit auribus Dei vocem, et corde conjecit Dei legem jam tunc docentis non in solo pane vivere hominem, sed in omni verbo Dei (Luc. |
[0968B] | Sed et illud in medio est, quaedam ex his officiis a Deo homini imperata, legem constituisse; quaedam ab homine Deo oblata, [0968C] votum expunxisse; tamen et votum, cum a Deo acceptatum est, legem in posterum facit, per auctoritatem acceptatoris, exinde enim faciendum mandavit, qui factum comprobavit. |
[0968C] | Sed et illud in medio est, quaedam ex his officiis a Deo homini imperata, legem constituisse; quaedam ab homine Deo oblata, [0968C] votum expunxisse; tamen et votum, cum a Deo acceptatum est, legem in posterum facit, per auctoritatem acceptatoris, exinde enim faciendum mandavit, qui factum comprobavit. |
De Judicio Domini [Incertus] | Reditus in Auctori Indicem |
[1091C] | Sed quoniam primo transgressus crimine legem, [1091D] Jamjam primus homo Domini mandata reliquit, C onjuge quae mala cuncta suasit, morte peribat. |
De Monogamia | Reditus in Auctori Indicem |
[0943B] | Ut igitur in Domino nubas secundum Legem et Apostolum (si tamen vel hoc curas), qualis est id matrimonium [0943C] postulans, quod eis a quibus postulas, non licet habere; ab episcopo monogamo, a presbyteris et diaconis ejusdem sacramenti, a viduis, quarum sectam in te recusasti? |
[0934B] | Adjecit et legem de futuro. |
[0949A] | Cum enim eramus in carne, passiones delictorum, quae per legem efficiebantur in membris nostris ad fructum ferendum morti: nunc autem evacuati sumus a lege, mortui in quo tenebamur, ad serviendum Deo in novitate spiritus, et non in vetustate literae. |
[0948A] | Si enim suam habent episcopi legem circa monogamiam, etiam caetera quae monogamiae accedere oportebit, episcopis erunt scripta. |
[0931A] | Continentia legem nuptiarum honorat, licentia temperat. |
[0938B] | Interim quod pertineat ad Legem, magis nobis competunt argumentationes ejus. |
[0950D] | Aliud est auferre, aliud temperare, aliud est legem non nubendi ponere, aliud modum nubendi statuere. |
[0939A] | Nunc ad legem proprie nostram, id est, ad Evangelium, conversi, qualibus excipimur exemplis! |
[0937B] | Et quoniam quidam interdum nihil sibi dicunt esse cum lege, quam Christus non dissolvit, sed adimplevit, interdum quae volunt legis arripiunt; plane et nos sic dicimus decessisse legem, ut onera quidem ejus, quae secundum sententiam Apostolorum nec Patres sustinere voluerunt, concesserint; quae vero ad justitiam spectant, non tantum reservata permaneant, verum et ampliata: ut scilicet redundare possit justitia nostra super Scribarum et Pharisaeorum [0937C] justitiam. |
De Oratione | Reditus in Auctori Indicem |
[1166B] | Exinde aperte Dominus [1166B] amplians legem, iram in fratrem homicidio superponit, ne verbo quidem malo permittit expungi etiamsi irascendum est, non ultra solis receptum (Ephes. |
[1163A] | XVIII, 22), ut legem in melius reformaret, quod in Genesi de Cain septies, de Lamech autem septuagies septies ultio reputata est (Gen. |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0049B] | Unum Deum novit, creatorem universitatis, et Christum Jesum ex virgine Maria Filium Dei creatoris, et carnis resurrectionem; Legem et Prophetas cum evangelicis et apostolicis litteris [0050A] miscet, et inde potat fidem; eam aqua signat, Sancto Spiritu vestit, eucharistia pascit, ad martyrium exhortatur, et ita adversus hanc institutionem neminem recipit. |
[0021B] | XVI, 29), id est legem et prophetas Christum praedicantes, secundum quod et alibi (Joan. |
[0071B] | Legem et prophetas repudiat. |
[0072B] | Pascha enim dicit non aliter custodiendum esse, nisi secundum legem Moysi, XIV. |
[0067A] | Nam et ipse mundum institutum esse ab illis dicit: Christum ex semine Joseph natum proponit, hominem illum tantummodo sine divinitate contendens, ipsam quoque legem ab angelis datam perhibens: Judaeorum Deum non Dominum, sed angelum promens. |
[0027B] | Fides in regula posita est: habes legem, et salutem de observatione legis: exercitatio autem in curiositate consistit, habens gloriam solam de peritiae studio. |
[0072B] | Quis autem nesciat, quoniam evangelica gratia evacuatur, si ad legem Christum rediget? |
[0057B] | Adime illis legem Moysi, et Prophetas, et creatorem Deum, accusationem eloqui non habent. |
[0026B] | [0026B] Regula est autem fidei, ut jam hinc quid defendamus profiteamur, illa scilicet qua creditur, unum omnino Deum esse, nec alium praeter mundi conditorem; qui universa de nihilo produxerit, per Verbum suum primo omnium emissum; id Verbum, Filium ejus appellatum, in nomine Dei varie visum a Patriarchis, in Prophetis semper auditum, postremo delatum ex Spiritu Patris Dei et virtute in virginem Mariam, carnem factum in utero ejus, et ex ea natum egisse Jesum Christum; exinde praedicasse novam legem, et novam promissionem regni coelorum; virtutes fecisse; fixum cruci, tertia die resurrexisse; in coelos ereptum sedisse ad dexteram Patris; misisse vicariam vim Spiritus Sancti, qui credentes agat, venturum cum claritate, ad sumendos sanctos in vitae aeternae et promissorum [0027A] coelestium fructum, et ad profanos adjudicandos igni perpetuo, facta utriusque partis resuscitatione cum carnis restitutione. |
[0067B] | Legem etiam proponit, scilicet ad excludendum Evangelium, et vindicandum Judaismum. |
[0070B] | Hic prophetias et legem repudiat, Deo creatori renuntiat, superioris Dei Filium Christum venisse tractat, hunc in substantia carnis negat, in [0070C] phantasmate solo fuisse pronuntiat, nec omnino passum, sed quasi passum: nec ex virgine natum, sed omnino nec natum. |
De Pudicitia | Reditus in Auctori Indicem |
[1013D] | VII, 18) negavit, sed secundum legem literae in qua fuit; secundum autem legem spiritus, cui nos adnectit, liberat ab infirmitate carnis: Lex enim, inquit, spiritus vitae manumisit te a [1014A] lege delinquentiae et mortis (Rom. |
[1013D] | VII, 18) negavit, sed secundum legem literae in qua fuit; secundum autem legem spiritus, cui nos adnectit, liberat ab infirmitate carnis: Lex enim, inquit, spiritus vitae manumisit te a [1014A] lege delinquentiae et mortis (Rom. |
[1010C] | Qui et templo sanciendo, purificandoque aeditualem legem scripsit: Si quis templum Dei vitiaverit, vitiabit illum Deus: templum enim Dei sanctum est quod estis vos (Ibid. |
[1021B] | Hoc qui ab Apostolis didicit et cum Apostolis docuit, nunquam moecho et fornicatori secundam poenitentiam promissam ab Apostolis norat; optime enim legem interpretabatur, et figuras ejus jam in ipsa veritate servabat. |
[0990A] | Absit, sed legem sistimus (Rom. |
[0990A] | Sed et supra, Legem ergo evacuamus per fidem? |
[0993A] | Aut numquid non justi Judaei, et quibus poenitentia opus non esset, habentes gubernacula disciplinae et timoris instrumenta Legem et Prophetas? |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0879B] | Praescribens enim adhuc easdem passiones obituram carnem, si eadem resurrectura dicatur, naturam adversus Dominum suum temere defendis, legem adversus gratiam impie asseris: quasi Domino Deo non liceat et mutare naturam, et sine lege servare. |
[0869C] | Aculeus autem mortis delinquentia; haec erit corruptela: virtus autem delinquentiae, lex: illa alia sine dubio, quam constituit in membris suis militantem [0869C] adversus legem animi sui, ipsam scilicet vim delinquendi contra voluntatem. |
De Virginibus Velandis | Reditus in Auctori Indicem |
[0887B] | Ait: Justitia primo fuit in rudimentis; dehinc per legem et prophetas promovit in infantiam: dehinc per Evangelium efferbuit in juventutem: nunc per Paracletum componitur in maturitatem. |
[0890A] | Sic et justitia (nam idem Deus justitiae et creaturae) primo fuit in rudimentis, natura Deum metuens: dehinc per Legem et Prophetas promovit in infantiam: dehinc per Evangelium efferbuit in juventutem: nunc per [0890B] Paracletum componitur in maturitatem. |
[0910B] | Scriptura legem condit, natura contestatur, disciplina exigit. |
Fragmenta Varia | Reditus in Auctori Indicem |
[1128C] | In hoc nihil differens a Marcione, quod et Deum Moysi et legem ac prophetas repudiarit, sicuti lib. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»