Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0583B] | Si non armis, saltem lingua semper rebelles estis. |
[0585A] | Ridete igitur quantumlibet stupidissimas mentes, quae moriuntur ut vivant; sed quo facilius rideatis et resolutius decachinnetis, arrepta spongia vel interim lingua delete litteras interim vestras, quae similiter asseverant animas in corpora redituras. |
[0570C] | Si ergo vixit, potuit [0570C] effutire aliquid obtusum et exarticulatum sonum tinnitumque, sine modulatu labellorum, expanso ore, lingua stupente, de solis faucibus cogi licet: id fors tunc infantes, quia unicum, facilius commentati, paulo modulatius, utpote linguatuli, in ventum alicujus interpretationis impegerint. |
Adversus Gnosticos Scorpiace | Reditus in Auctori Indicem |
[0130B] | Praescribitur mihi ne quem alium Deum dicam; ne, vel dicendo, non minus lingua quam manu Deum [0130C] fingam; ne quem alium adorem, aut quoque modo venerer, praeter unicum illum qui ita mandat; quem et jubeor timere, ne ab eo deserar; et de omni substantia diligere, ut pro eo moriar. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0421B] | Tunc saliet claudus ut cervus, et clara erit lingua mutorum. |
Adversus Marcionem Libri Quinque | Reditus in Auctori Indicem |
[1067C] | Golgotha locus est, capitis calvaria quondam; Lingua paterna prior sic illum nomine dixit; Hic medium terrae est, hic est victoria signum: Os magnum hic veteres nostri docuere repertum Hic hominem primum suscepimus esse sepultum, [1068A] Hic patitur Christus, pio sanguine terra madescit, Pulvis Adae ut possit veteris cum sanguine Christ Commixtus, stillantis aquae virtute levari . |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0454A] | Ipsos Quirites, ipsam vernaculam septem collium plebem convenio, an alicui Caesari suo parcat illa lingua Romana [0455A] Testis est Tiberis, et scholae bestiarum. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0683A] | Thebis hebetes et brutos nasci relatum est; Athenis sapiendi dicendique acutissimos; ubi penes Colytum pueri mense citius eloquuntur, praecoce lingua. |
[0688B] | Plane obliviscetur feritatis leo, mansuetudinis eruditione praeventus, et cum toto suggestu jubarum, delicium fiet Berenices alicujus reginae, lingua genas ejus emaculans; mores bestiam relinquent: scientia naturalium permanebit. |
[0656B] | Dolet apud inferos anima cujusdam, punitur in flamma, et cruciatur in lingua, et de digito animae felicioris implorat solatium roris. |
[0661B] | Sic et diviti apud inferos lingua est, et pauperi digitus, et sinus Abrahae. |
De Baptismo Et De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1145B] | Sane autem constat, quod Hebraei, quorum lingua superlativis destituitur, inter alia ad eosdem exprimendos adminicula non raro nomen quodpiam DEI proprium adhibere soleant, ut Gen. |
[1151B] | Nonnulli credunt, perfabulosam hanc deam (quod Isis Cimbrica lingua EST, EST, significet), infinitam DEI SAPIENTIAM adumbratam fuisse, quae Proverb. |
[1154B] | Pelusium, nunc Damiata, ad ostium Nili maxime orientale sita est, civitas olim nobilis, a Peleo, Achillis patre, ut fertur, postquam ob interfectum fratrem Phocum in lacu vicino lustrari jussus, a Furiis, quibus ob illam caedem agitabatur, ad sanam mentem rediisset, condita, ubi in honorem Dianae, quae Aegyptiorum lingua, indeque ipsa civitas alio nomine Bubastis dicebatur, ludos quondam celeberrimos quotannis actos fuisse, iterum Herod. |
De Carne Christi | Reditus in Auctori Indicem |
[0762A] | Maluit, crede, nasci, quam ex aliqua parte mentiri, et quidem in semetipsum; ut carnem gestaret sine ossibus duram, sine musculis solidam, sine sanguine cruentam, sine tunica vestitam, sine fame esurientem, sine dentibus edentem, sine lingua loquentem; ut phantasma auribus fuerit sermo ejus per imaginem vocis. |
De Cultu Foeminarum | Reditus in Auctori Indicem |
[1321C] | Quantum autem a vestris disciplinis et professionibus aliena sunt, quam indigna nomine christiano faciem fictam gestare, quibus simplicitas omnis indicitur; effigie indigna nomine christiano faciem fictam gestare, quibus simplicitas omnis indicitur; effigie mentiri, quibus [1321C] lingua non licet; appetere, quod datum non sit, quibus alienum abstinentiam in specie exercere, [1322A] quibus studium pudicitiae est! |
De Execrandis Gentium Diis [Fragmentum] | Reditus in Auctori Indicem |
[1116C] | Quamquam si fuisset deus, latere eum nihil debebat: latuisse autem ibi, quem Itali [1116C] Saturnum vocitaverunt, liquido adprobatum est, a cujus latitatione lingua hesperia latina nominata est usque in hodiernum: sicut etiam auctor eorum Virgilius meminit: ergo in terra generatus dicitur, dum et ne ab eo regno pellatur timet, et tamquam aemulum quaerit necare, et subreptum nescit latere, et postea deus filius patrem prosequitur, interficere quaerit immortalis immortalem (credi potest), et intervallo pelagi fallitur, et fugisse ignorat, et cum haec agerentur inter duos deos in terris, coelum desertum est. |
De Idolatria | Reditus in Auctori Indicem |
[0668B] | Potes lingua negasse, quod manu confiteris? |
[0694A] | Scripsi, inquit; sed nihil dixi: lingua, non littera occidit. |
[0694A] | Hic ergo naturam et conscientiam advoco: naturam, quia nihil potest manus scribere, etiamsi lingua in dictitando cessat immobilis et quieta, quod non anima dictaverit, quanquam et ipsi linguae anima dictaverit, aut a se conceptum, aut ab alio traditum. |
[0694A] | Jam ne dicatur, «alius dictavit,» hic conscientiam appello, an quod alius dictavit anima suscipiat, et sive comitante sive residente lingua ad manum transmittat. |
De Pallio | Reditus in Auctori Indicem |
[1039B] | Tantam igitur paraturam materiarum ingenia quoque vestificinae prosecuta, primum tegendo homini, qua necessitas praecessit, [1039B] dehinc et ornando, imo et inflando qua ambitio successit, varias indumentorum formas promulgavere; quarum pars gentilitus inhabitantur, caeteris incommunes; pars vero passivitus omnibus utiles, ut hoc pallium, et si graecum magis, sed lingua jam penes Latium est: cum voce vestis intravit. |
De Patientia | Reditus in Auctori Indicem |
[1263A] | Nam omnis injuria, seu lingua, seu manu incussa, cum patientiam offenderit, eodem exitu dispungetur, quo telum aliquod in petra constantissimae duritiae libratum, et obtusum. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0822A] | XXXV, 6) oculi patefacti sunt caecorum, nec inclaruit lingua mutorum? |
[0859B] | Nos enim qui totam fidem in carne administrandam credidimus, imo et per carnem, cujus est et os ad proferendum optimum quemque sermonem, et lingua ad non blasphemandum, et cor ad non indignandum, et manus ad operandum et largiendum; tam vetustatem hominis, quam novitatem, ad moralem, non ad substantialem differentiam pertinere defendimus. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»