TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Nubere' [71]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0342359245
Ad Martyres Reditus in Auctori Indicem  
 [0625B]   Minus fecerunt philosophi: Heraclitus, qui se bubulo stercore oblitum exussit; item Empedocles, qui in ignes Aetnaei montis dissilivit; et Peregrinus, qui non olim se rogo immisit: cum foeminae quoque contempserint ignes: Dido, ne post virum dilectissimum nubere cogeretur; item quum Asdrubalis uxor, quae jam ardente Carthagine maritum suum supplicem Scipionis videret, cum filiis suis in incendium patriae devolavit.

000-00-00 Serial Number=0960391164
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0601C]   Terra vero orbata distulit, etsi adhuc juvenili aetate, alii nubere.

000-00-00 Serial Number=0786410153
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1287A]   Regem saeculi, pontificem maximum, rursus nubere nefas est: quantum Deo sanctitas placet, cum illam etiam inimicus affectat, non utique ut alicujus boni affinis, sed ut Dei Domini placita cum contumelia affectans!
 [1300B]   Nonne etiam penes [1300B] nationes severissimi quique domini et disciplinae tenacissimi servis suis foras nubere interdicunt?
 [1302A]   Christianam fidelem fideli re minori nubere piget, locupletiorem futuram in viro paupere?
 [1304A]   Non licet aliter fidelibus nubere, et si liceret, non expediret.
 [1278B]   Ut ideo melius sit nubere, quia deterius est uri.
 [1278A]   Denique prohiberi nuptias nusquam omnino legimus, ut bonum scilicet: quid tamen bono isto melius sit, accipimus ab Apostolo, permittente quidem nubere, sed abstinentiam praeferente: illud propter insidias tentationum, hoc propter angustias temporum: qua ratione utriusque pronuntiationis inspecta facile dinoscitur, necessitate nobis concessam esse nubendi potestatem: [1278B] quod autem necessitas praestat, depretiat ipsa.
 [1289B]   Quanto autem nubere in Domino perpetrabile est, uti nostrae potestatis, tanto culpabilius est non observare quod possis.
 [1277A]   Sane apud veteres nostros ipsosque patriarchas non modo nubere, sed etiam plurifariam matrimoniis uti fas fuit, erant et concubinae: sed licet figuratum in synagogam et Ecclesiam cesserit, ut tamen simpliciter interpretemur, necessarium fuit instituere, quae postea aut amputari, aut temperari mererentur.
 [1290B]   Hanc monitionem fors de fidelibus junctis simpliciter intelligendo putent etiam infidelibus nubere licere [1291A] .
 [1278B]   Atenim quanto melius est neque nubere neque uri!
 [1284A]   Achaeae Junoni apud Aegium oppidum virgo sortitur: et quae Delphis insaniunt, nubere nesciunt.
 [1274D]   Tertullianus, sive aetate vel morbo ingravescente monitus, sive jam rebus saecularibus nuntium missurus, ut arctius christianam profiteretur disciplinam, et ad sublimis sacerdotii fastigia eveheretur, ad uxorem quasi testamenti tabulas condidit, duos nempe hosce libros, in quorum primo uxorem suam hortatur ut si prior ipse ad Dominum migraverit, a [1274D] secundis nuptiis abstineat, in altero vero praecipit ut si nubere velit, tantum cum christiano viro conjungatur.
 [1293A]   De proximo quid sibi voluit ille qui dixit, delictum quidem esse extraneo nubere, sed minimum, cum alias, seposita carnis injuria ad Dominum pertinentis, omne delictum voluntarium in Domino grande sit.
 [1280B]   Et tu adversus consilia haec ejus, adhibe sororum nostrarum exempla, quarum nomina penes Dominum, quae nullam formae vel aetatis occasionem praemissis maritis sanctitati anteponunt: malunt enim Deo nubere, Deo speciosae, Deo sunt puellae: cum illo vivunt, cum illo sermocinantur: illum diebus et noctibus tractant: orationes [1281A] suas velut dotes Domino assignant: ab eodem dignationem velut munera maritalia, quotiescumque desiderant, consequuntur.
 [1278B]   Quod denique scriptum est, Melius est nubere quam uri (I Cor.
 [1291B]   Quod si de fideli ante matrimonium pronuntiasset absolute, permiserat sanctis vulgo nubere; si vero permiserat, nunquam tam diversam atque contrariam permissui suo pronuntiationem subdidisset, dicens: Mulier defuncto viro libera est: cui vult nubat, tantum in Domino.

000-00-00 Serial Number=0705508947
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0442B]   Manente matrimonio nubere, adulterium est.
 [0454B]   Sic et de ipsis nuptiis responsum subvertunt: Ut filii hujus aevi nubunt et nubuntur, de hominibus dictum est Creatoris, nuptias permittentis, se autem quos Deus illius aevi, alter scilicet, dignatus sit resurrectione, jam et hic non nubere, quia non sint filii hujus aevi: quando de nuptiis illius aevi consultus, non de hujus, eas negaverat de quibus consulebatur.
 [0453C]   Quia de aevo venturo quaerebatur, in quo neminem nubere definiturus, praestruxit, hic quidem nubi, ubi sit et mori; quos vero dignatus sit Deus, illius aevi possessione et resurrectione a mortuis, neque nubere, neque nubi; quia nec morituri jam sint, cum similes angelorum sint , Dei et resurrectionis filii facti.
 [0453C]   Respondit igitur: Hujus quidem aevi filios nubere.
 [0247A]   Nec foeminae sexu mitigantur secundum pudorem: ubera excludunt, pensum securibus faciunt; malunt militare, quam nubere.
 [0453C]   Quia de aevo venturo quaerebatur, in quo neminem nubere definiturus, praestruxit, hic quidem nubi, ubi sit et mori; quos vero dignatus sit Deus, illius aevi possessione et resurrectione a mortuis, neque nubere, neque nubi; quia nec morituri jam sint, cum similes angelorum sint , Dei et resurrectionis filii facti.

000-00-00 Serial Number=0444245279
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1086A]   Nunc vero delectus adest connubia adire, Ut semper fuit, quem junxit certa propago, Nascuntur gentes et vix numerabile vulgus, Accipiunt animas nascentum corpora viva; Nec Paulum decuit, quamvis pro tempore quosvis Hortari, velut ipse fuit, pari sorte manere, Temporis angusti cernens instantia multa; Nam teneras alias aetates nubere jussit, [1086B] Nec se fraudari, sed debita reddere pacto.

000-00-00 Serial Number=0677438140
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0096B]   III), habes apostolum in Domino nubere jubentem (I Cor.

000-00-00 Serial Number=0817153990
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0924A]   Licebat et Apostolis nubere, et uxores circumducere (I Cor.
 [0929A]   Erunt nobis in testimonium et foeminae quaedam saeculares, ob univiratus obstinationem, famam consecutae: ut Dido, quae profuga in alieno solo, ubi nuptias regis ultro optasse debuerat, ne tamen secundas experiretur, maluit e contrario uri quam nubere; vel illa Lucretia quae etsi semel per vim, et invita, alium virum passa est, sanguine suo maculatam carnem abluit, ne viveret jam non sibi univira.
 [0930A]   Quanti igitur et quantae in ecclesiasticis ordinibus de continentia censentur, qui Deo nubere maluerunt, qui carnis suae honorem restituerunt, quique se jam illius aevi filios dicaverunt, occidentes in se concupiscentiam libidinis, et totum illud quod intra paradisum non potuit admitti?
 [0923B]   [0923B] Liceat nunc denuo nubere, si omne quod licet bonum est.
 [0918B]   Quae vox licet ad eos pertineat, qui innupti, vel vidui a fide deprehenduntur; quia tamen omnes eam ad nubendi licentiam amplectuntur, velim pertractare, quale bonum ostendat, quod melius est [0918B] poena: quod non potest videri bonum, nisi pessimo comparatum; ut ideo bonum sit nubere, quia deterius est ardere.
 [0918B]   Aufer denique conditionem comparationis, ut non dicas: melius est nubere quam uri; et quaero, an dicere audeas: melius est nubere; non adjiciens quid sit id, quod melius est.
 [0925A]   Gratus esto, si semel tibi indulsit Deus nubere; gratus autem eris, si iterum indulsisse illum tibi nescias.
 [0921A]   Ergo propterea nobis quoque licebit innumerum nubere?
 [0918A]   Ita ostendit, ex tralatione personae suae in Dominum, id quod supra dixerat, non ex Domini persona, sed ex sua pronuntiasse, Melius est nubere quam uri.
 [0918B]   Aufer denique conditionem comparationis, ut non dicas: melius est nubere quam uri; et quaero, an dicere audeas: melius est nubere; non adjiciens quid sit id, quod melius est.
 [0918C]   Melius est nubere quam uri; sic accipiendum est, quomodo melius est uno oculo quam duobus carere: si tamen a comparatione discedas, non erit melius unum oculum habere, quia nec bonum.
 [0919B]   Per haec enim docens, cur non expediat nubere, dissuadet ab eo quod supra indulserat.
 [0919C]   VII), mulierem marito defuncto dicit nubere posse, si cui velit, tantum in Domino.
 [0918A]   Nam et cum de viduis et innuptis definiit uti nubant, si continere non possunt, quia melius sit nubere quam uri; conversus ad alteram speciem: Nuptis autem denuntio, inquit, non quidem ego, sed Dominus (I Cor.
 [0923B]   Propter incontinentiae periculum permittitur nubere secundo; quia nisi licentia alicujus non bonae rei subjaceret, non esset in quo probaretur [0923C] qui divinae voluntati, et qui suae potestati obsequeretur; quis nostrum utilitatis praesentiam sectetur, et quis occasionem licentiae amplexetur.

000-00-00 Serial Number=0317623138
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0957A]   III, 8); Xerophagias vero [0956B] novum affectati officii nomen, et proximum ethnicae superstitioni; quales castimoniae Apim, Isidem, et magnam Matrem certorum eduliorum exceptione purificant; [0957A] cum fides libera in Christo ne Judaicae quidem legi abstinentiam quorumdam ciborum debeat, semel in totum macellum ab Apostolo admissa, detestatore eorum qui sicut nubere prohibeant, ita jubeant cibis abstinere a Deo conditis; et ideo nos esse jam tunc praenotatos in novissimis temporibus abscedentes a fide, intendentes spiritibus mundi seductoribus, doctrinis mendaciloquorum, inustam habentes conscientiam (I Tim.
 [0954B]   IV, 3), nec quod aliquam fidei aut spei regulam evertant; sed quod plane doceant saepius jejunare, quam nubere.

000-00-00 Serial Number=0744865596
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0949B]   Nunc si et absolute Apostolus permisisset in fide, amisso matrimonio, nubere, proinde fecisset quemadmodum et caetera, quae adversus formam regulae suae pro conditione temporum gessit, circumcidens Timotheum propter superinductitios falsos fratres, et rasos quosdam inducens in templum propter observationem Judaeorum (Act.
 [0950C]   Notat Apostolus eos, qui in totum nubere prohibebant, qui et de cibis interdicebant, quos Deus condidit (I Tim.
 [0951B]   Iterum nubere, est res virium; resurgere in opera carnis de continentiae otio, substantia est laterum.
 [0952C]   Exsurget regina Carthaginis, et decernet in christianas, quae profuga, et in alieno solo, et tantae civitatis cum maxime formatrix, cum regis nuptias ultro optasse debuisset; ne tamen secundas eas experiretur, maluit e contrario [0952C] uri quam nubere.
 [0952C]   Fuerunt et quae pro viris mori mallent, quam post viros nubere.
 [0953A]   Sufficiat tibi semel nubere, in quod a primordio facta es, in quod a fine [0954A] revocaris.
 [0932C]   Denique, in hac specie non est voluntas permittentis nubere.
 [0932C]   Denique cum dicit, Melius est nubere quam uri; quale id bonum intelligendum [0932D] est, quod melius est poena?
 [0933A]   Aufer denique conditionem, ut non dicas, Melius est nubere quam uri; et quaero an dicere audeas, Melius nubere; non adjiciens quo melius sit.
 [0933A]   Aufer denique conditionem, ut non dicas, Melius est nubere quam uri; et quaero an dicere audeas, Melius nubere; non adjiciens quo melius sit.
 [0933B]   Quid nunc, si omnem [0933B] indulgentiam nubendi, de suo, id est, de humano sensu accommodat ex necessitate qua diximus, Quia melius sit nubere quam uri?
 [0938B]   Omnes enim nos fratres sumus: et illa nuptura in Domino habet nubere, id est, non ethnico, sed fratri; quia et vetus lex adimit conjugium allophylorum.
 [0938B]   XX, 31); sine dubio, dum ille prohibetur denuo nubere, et illa prohibetur, non habens nubere nisi fratri.
 [0938B]   XX, 31); sine dubio, dum ille prohibetur denuo nubere, et illa prohibetur, non habens nubere nisi fratri.
 [0938B]   Denique prohibet eadem, sacerdotes denuo nubere (Lev.
 [0941A]   Nam et nubere legitime non potest repudiata; et si quid tale commiserit sine matrimonii nomine, non capit elogium adulterii, qua adulterium in matrimonio crimen est?
 [0942A]   Sed illi etiam non repudiantes adulteria commiscent; nobis, etsi repudiemus, ne nubere quidem licebit.
 [0945B]   VII, 39); hinc quoque eam demonstrat intelligendam, quae et ipsa sic fuerit inventa soluta a viro, quomodo et vir solutus ab uxore; per mortem utique, non per repudium facta solutione: quia repudiatis non permitteret nubere, adversus pristinum praeceptum.
 [0946A]   [0945C] Itaque mulier si nupserit, non delinquet, quia [0946A] nec hic secundus maritus deputabitur, qui est a fide primus, et adeo sic est, ut propterea adjecerit: Tantum in Domino; quia de ea agebatur, quae ethnicum habuerat, et amisso eo crediderat; ne scilicet etiam post fidem ethnico se nubere posse praesumeret; licet nec hoc Psychici curent.
 [0948B]   Sed et Timotheo scribens, vult juvenculas nubere, filios suscipere, matres familiae agere (I Tim.
 [0948B]   Ad eas dirigit, quales supra denotat, juvenculas viduas, quae in viduitate deprehensae, et aliquandiu adsectatae, postquam in deliciis habuerunt Christum, nubere volunt, habentes judicium quod primam fidem resciderunt: illam videlicet, a qua in viduitate inventae, et professae eam, non perseverant.
 [0948B]   Propter quod vult eas nubere, ne primam fidem susceptae viduitatis postea rescindant, non ut totiens nubant, quotieas in viduitate tentata, imo et in deliciis habita [0948C] noluerint perseverare.

000-00-00 Serial Number=0614688516
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1188A]   Nulla virgo est, ex quo potest nubere, quoniam aetas jam in ea nupsit suo viro, id est tempori; sed aliqua [1188B] se Deo vovit.

000-00-00 Serial Number=0738068879
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1041A]   Caeterum si post incentivum quoque puellam perseverasset, potuit et nubere.

000-00-00 Serial Number=0606880426
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1012A]   Innuptis quoque et viduis bonum esse dicit exemplo ejus perseverare; si vero deficerent, nubere, quia praeest nubere quam uri (Ibid.
 [0983A]   Sed jam haec gloria extinguitur, et quidem per eos quos tanto constantius oportuerat ejusmodi maculis nullam subscribere veniam, quanto propterea quotiens volunt, nubunt, ne moechiae et fornicationi succidere cogantur: quoniam melius est nubere quam uri (I Cor.
 [1012A]   Innuptis quoque et viduis bonum esse dicit exemplo ejus perseverare; si vero deficerent, nubere, quia praeest nubere quam uri (Ibid.

000-00-00 Serial Number=0971087873
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0891C]   Arbitrio permissa res erat, ut quaeque voluisset aut tegi aut prostitui, sicut et nubere: quod et [0892A] ipsum neque cogitur neque prohibetur.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»