Adversus Hermogenem | Reditus in Auctori Indicem |
[0227B] | Cum ergo et eas species probamus a Deo factas, etsi in Genesi tantummodo nominantur sine factitationis mentione, respondebitur fortasse ex diverso: Plane factas eas, sed ex materia: ut stylus quidem Moysi, Et tenebrae super abyssum, et spiritus Dei super aquas ferebatur, materiam sonet: caeterae vero Scripturae, quae ex materia factae sint species, in disperso demonstrent. |
Adversus Judaeos | Reditus in Auctori Indicem |
[0612B] | Venturi itaque Christi ducis sunt tempora requirenda, quae investigabimus in Daniele: quibus [0612B] computatis, probabimus venisse cum, etiam ex temporibus praescriptis, et ex signis competentibus, et ex operationibus ejus: quae probamus ex consequentibus quae post adventum ejus futura adnuntiabantur, ut tam adimpleta omnia quam prospecta credamus. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0322D] | Sed et nunc congressio ista seorsus Christum examinatura eo utique proficiet, ut dum Christum probamus Creatoris, sic quoque deus excludatur Marcionis. |
[0422C] | Et tamen usque adhuc, puto, probamus extructionem potius Legis et Prophetarum inveniri in Christo, quam destructionem. |
Adversus Marcionem Libri Quinque | Reditus in Auctori Indicem |
[1085A] | [1085A] Et quamvis hostes muniti fortibus armis Vincamus; tamen inlicita, polluta, nefanda, Commaculata simul, sic miscuit omnia serpens, Caecorum sine luce viam, contamine vocem; Ut, dum factorem mundi contendimus ipsum Esse Deum solum, vatum quoque voce locutum, Ignotumque alium quemquam non esse probamus; Vix mundum linguam sermonis culpa reservet, Complexu vario notum dum laude sequentes Culpamusque alias ignoti tempora sera; Sed cogunt nos multa doli caelata venena, Ancipiti quamquam cum crimine, pandere verba. |
[1088A] | Aspicite errorem qui vos expugnat utrosque; Pro nobis hic erit, dum vobis certa probamus. |
Adversus Praxeam | Reditus in Auctori Indicem |
[0166A] | Probare autem tam aperte debebis ex Scripturis, quam nos probamus illum sibi Filium fecisse Sermonem suum. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0389A] | Plus jam offerimus pro ista dilatione, majestatem [0389A] Scripturarum, si non vetustatem; divinas probamus, si dubitatur antiquas. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0748B] | Hanc quoque fallaciam [0748B] spiritus nequam sub personis defunctorum delitescentis, nisi fallor, etiam rebus probamus, cum in exorcismis interdum aliquem se ex parentibus hominem suis affirmat, interdum gladiatorem, vel bestiarium, sicut et alibi deum; nihil magis curans, quam hoc ipsum excludere quod praedicamus, ne facile credamus animas universas ad inferos redigi, ut et judicii et resurrectionis fidem turbet. |
De Carne Christi | Reditus in Auctori Indicem |
[0753B] | II, et nos volumen praemisimus DE CARNE CHRISTI, quo eam et solidam probamus adversum phantasmatis nativitatem, et humanam vindicamus adversus qualitatis proprietatem. |
De Patientia | Reditus in Auctori Indicem |
[1265A] | Nos utres, vasa fictilia, servulis nostris, assumentibus sibi de conservis ultionem, graviter offendimur; eosque qui nobis patientiam obtulerint suam, ut memores humilitatis, servitutis, jus dominici honoris diligentes, non probamus modo, sed ampliorem, quam ipsi sibi praesumpsissent, satisfactionem facimus. |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0015A] | Ex personis probamus fidem, an ex fide personas? |
[0051A] | Si haec ita se habent, ut veritas nobis adjudicetur, quicumque in ea regula incedimus quam Ecclesia ab Apostolis, Apostoli a Christo, Christus a Deo tradidit, constat ratio propositi nostri, definientis non esse [0051A] admittendos haereticos ad ineundam de Scripturis provocationem, quos sine Scripturis probamus ad Scripturas non pertinere. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0796C] | Propterea et nos volumen praemisimus De Carne Christi, quo eam et solidam probamus, adversum phantasmatis vanitatem, et humanam vindicamus, adversus qualitatis proprietatem; [0797A] cujus conditio Christum et hominem, et filium hominis inscripserit. |
[0816C] | Nos autem animam corporalem [0816C] et hic profitemur, et in suo volumine probamus, habentem [0817A] proprium genus substantiae, soliditatis, per quam quid et sentire et pati possit. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»