Adversus Gnosticos Scorpiace | Reditus in Auctori Indicem |
[0135B] | Proprie enim martyribus nihil jam reputari potest, quibus in lavacro ipsa vita deponitur. |
[0147C] | Quinam isti tam beati victores, nisi proprie martyres? |
[0138C] | Hoc quidem absolute ad omnes, dehinc proprie ad Apostolos ipsos: Beati eritis cum vos dedecoraverint, et persecuti fuerint, et dixerint adversus vos omnia mala propter me; gaudete et exultate, quoniam merces vestra plurima in coelo: sic enim faciebant et prophetis patres eorum (ibid. |
Adversus Hermogenem | Reditus in Auctori Indicem |
[0214B] | Jam nunc, si principalia Dei opera coelum et terra sunt, quae ante omnia Deus fecit suorum esse proprie principium, quae priora sunt facta, merito sic praefatur Scriptura: In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. |
[0200B] | At ubi universa perfecit, ipsumque vel maxime hominem, qui proprie Dominum intellecturus erat, Dominus etiam cognominatur. |
[0232B] | Si in loco, ergo intra locum: si intra locum, ergo determinatur a loco, intra [0232B] quem est: si determinatur, habet lineam extremam, quam, quantum proprie pictor, agnoscis finem esse omni rei, cujus linea extrema est. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0392A] | Alii agnoscunt quidem verbum maledictionis, sed volunt Christum sic Vae pronuntiasse, non quasi ex sententia sua proprie, sed quod Vae a Creatore sit, et voluerit illis asperitatem Creatoris opponere, quo suam supra in benedictionibus sufferentiam commendaret: quasi non Creatori competat, qua utrumque praestanti, et bonum Deum et judicem; ut quia praemiserat in benedictionibus benignitatem, subjiceret etiam in maledictionibus severitatem, amplitudinem disciplinae utriusque instruendae, tam ad benedictionem sectandam, [0392B] quam ad maledictionem praecavendam. |
[0499A] | Denique, quod sequitur: Cum vero converterit ad Deum, auferetur velamen; hoc Judaeo proprie dicit, [0499B] apud quem et est velamen Moysi: qui cum transierit in fidem Christi, intelligit Moysen de Christo praedicasse. |
[0254C] | Duo enim non sunt, quod pertineat proprie ad numeri retractatum. |
[0306B] | Sacrificiorum quoque onera, et operationum, et oblationum negotiosas scrupulositates nemo reprehendat, quasi Deus talia sibi proprie desideraverit, qui tam manifeste exclamat: Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? |
[0310B] | Hoc ipsum voluit intelligi, quod non sibi ea proprie exegisset: Non enim bibam, inquit (Ps. |
[0348B] | XXI, 17), manus meas et pedes; quae proprie atrocitas crucis. |
[0316A] | Sed sufficit, si et Moysi proprie donatus [0316B] est populus ad praesens. |
[0350A] | Ideoque et fructum ventris tantum nominavit, ut proprie ventris; quasi solius ventris, non etiam viri: et ipsum ventrem ad David redegit, ad principem generis, et familiae patrem. |
[0297B] | Quae ad sugillationem angeli, [0297B] non ad illius principis proprie pertinere manifestum est, eo quod nemo hominum in paradiso Dei natus sit; ne ipse quidem Adam, translatus potius illuc: nec cum Cherub positus in monte sancto Dei, id est, in sublimitate coelesti, de qua Satanam Dominus quoque decidisse testatur; nec inter lapides igneos demoratus, inter gemmantes siderum ardentium radios, unde etiam quasi fulgur dejectus est Satanas. |
Adversus Marcionem Libri Quinque | Reditus in Auctori Indicem |
[1058A] | Portatur, graditur, vestitur, rite quiescit, Tractatur, patitur, suspenditur et sepelitur; Omnia sunt hominis quae sancto in corpore versans, A Patre vero Deo missus, qui cuncta creavit, Perfecit proprie, sua, non aliena requirens. |
[1069A] | [1069A] Ergo caro et sanguis Dei regno digna negatur, Tamquam sit Paulus proprie de carne locutus. |
Adversus Praxeam | Reditus in Auctori Indicem |
[0161C] | IV, 9), ut solus ex Deo genitus: proprie de vulva cordis ipsius, secundum quod et Pater ipse testatur: Eructavit cor meum sermonem optimum (Ps. |
[0176C] | Cum ergo legis Deum omnipotentem, et Altissimum, et Deum virtutum, et Regem Israelis, et QUI EST; vide ne per haec Filius etiam demonstretur, suo jure Deus omnipotens , qua Sermo Dei omnipotentis, quaque omnium accepit [0176C] potestatem; Altissimus, qua dextera Dei exaltatus, sicut Petrus in Actis (II, 22) concionatur; Dominus virtutum, quia omnia subjecta sunt illi a patre; Rex Israelis, quia ille proprie excidit sors gentis istius; item, QUI EST, quoniam multi filii dicuntur, et non sunt. |
[0191B] | Sermo enim desiit esse, qui caro factus est; neque caro, id est homo, caro enim non proprie est, qui Sermo fuit. |
[0163C] | Nec dubitaverim Filium dicere, et radicis fruticem, et fontis fluvium, et solis radium; quia omnis origo patens est; et omne quod ex origine profertur, progenies est, multo magis Sermo Dei, qui etiam proprie nomen Filii accepit: nec frutex tamen a radice, nec fluvius a fonte, nec radius a sole discernitur, sicut nec a Deo Sermo. |
Adversus Valentinianos | Reditus in Auctori Indicem |
[0550A] | Vanitati proprie festivitas cedit. |
[0552A] | Ita et ipse [0552A] Pater dicitur, et initium omnium, et proprie Monogenes. |
[0552A] | Atquin non proprie, siquidem non solus agnoscitur. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0333A] | Nam neque sibi illi potuissent sumere divinitatem, quam non habebant, nec alius praestare eam non habentibus, nisi qui proprie possidebat. |
[0422B] | Quoniam tamen Romani nominis proprie mentio occurrit, non omittam congressionem, quam provocat illa praesumptio dicentium Romanos pro merito religiositatis diligentissimae in tantum sublimitatis [0423A] elatos, ut orbem occuparint, et adeo deos esse, ut praeter caeteros floreant, qui illis officium praeter caeteros faciant. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0664B] | Caeterum adversus Hermogenem, qui eam ex materia, non ex Dei flatu contendit, flatum proprie tuemur. |
[0720A] | Nam ut diximus, naturae corruptio alia natura est, habens suum deum et patrem, ipsum scilicet corruptionis auctorem; ut tamen insit et bonum animae, illud principale, illud divinum atque germanum, et proprie naturale. |
[0672B] | Quid enim non rationale, quod Deus jussu quoque ediderit, nedum id quod proprie adflatu suo emiserit? |
[0716B] | Caeterum, proprie naturalis concupiscentia unica est, alimentorum solummodo, quam Deus et in primordio contulit: Ex omni ligno, inquit (Gen. |
[0732A] | Ea autem quae neque a Deo, neque a daemonio, neque ab anima videbuntur accidere, et praeter opinionem, et praeter interpretationem, et praeter enarrationem facultatis, ipsi proprie ecstasi et rationi ejus separabuntur. |
[0664B] | Sed ut animam spiritum dicam, praesentis quaestionis ratio compellit, quia spirare alii substantiae adscribitur: hoc dum animae vindicamus, quam uniformem et simplicem agnoscimus, spiritum necesse est certa conditione dicamus; non status nomine, sed [0664B] actus; nec substantiae titulo, sed operae; quia spirat, non quia spiritus proprie est: nam et flare, spirare est. |
De Baptismo Et De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1190D] | Census proprie non est proventus annuus, sed aestimatio bonorum cujuslibet, in tabulas publicas relata, secundum quam, observata certa proportione, tributa imponebantur. |
[1188B] | Non in mera imagine ac symbolo, sed in praesenti effectu; hoc enim proprie repraesentare est, id est, rem praesentem reddere; unde et a Jesu Christo pecunia repraesentari dicitur, cum exhibetur, atque praesens numeratur. |
[1178C] | Autem proprie advocationem significat, qua uni parti magis assistitur quam alteri, quod fit in acceptione personarum. |
[1142C] | Suggestus proprie est locus quidam editior, ex multarum rerum congerie aut aliarum super alias gestione, factus. |
[1142D] | Circensium paulo pompatior suggestus, quibus proprie hoc nomen pompa praecedit, etc. |
[1150B] | Equidem nullam caro, seu corpus, culpam proprie dictam contrahit, neque fomes ille, quo caro [1150C] concupiscit adversus spiritum (ad Gal. |
[1152D] | In specie), proprie delubrum appellata fuit, significatione deinceps ad templum ipsum prorogata. |
[1163D] | Alias χρισμα ipsum unguentum, quo fit unctio, significat; unde et Latini Theologi in Sacramento Confirmationis inter Chrisma, et ipsam chrismationem, seu inunctionem, ipsiusque Chrismatis applicationem, quae alias a Graecis proprie χρισις dici solet, distinguunt. |
[1139D] | Graecis clypeum proprie significat. |
[1157B] | III, 7, ex edicto Regis Ninive ad pecora usque extendebatur, ita maceratis, ut jam mortuis propiores, quam vivis, essent, explicat, hocque proprie per verbum enecare significari ait. |
[1178D] | [1178D] Ubi quidem non dissimulandum in multis sane exemplaribus, teste Calmeto, legi προσκλισιν, quod proprie inclinationem, seu propensionem, maxime autem animi, significat, et aeque ad rem nostram est. |
[1180B] | Stricte sumendo, locus est, εν ω, vel, ut Suidas habet, τελωνειον, ut idem ait, καθεζεται ο τελωνης, in quo sedet telones, seu telonarius, sic dictus απο του τελους aliquando etiam vectigal aut tribulum significat) et ωνειν, (Graecis enim τελος quod iisdem emere est; illis namque temporibus vectigalia sub annuis plerumque censibus sibi redempta possidebant, indeque proprie τελωναι, Redemptores vectigalium, [1180C] apud Romanos vero Publicani, nominabantur, ceu publicae pecuniae, publico nimirum aerario inferendae, vel ab eodem redimendae, aut praefecti, aut sub his exactores: quod posterius hominum genus, ob importunitatem suam et avaritiam, pessimasque huic conjunctas artes, ferme, ubilibet, Judaeis vero maxime, invisum erat, qui prae caeteris se ingenuos ac libertati natos credebant, Joan. |
[1181A] | Haec autem fides utique non fuit proprie dictum Sacramentum. |
[1170A] | Expeditos proprie dicimus, quorum pedes e vinculis, ceu impedimentis, exempti ac liberati sunt. |
[1194B] | Apostolus ergo dictus fuerat, quasi ab Apostolis proprie sic dictis peculiariter ablegatus, eo nimirum sensu, quo etiam Andronicus et Junias nobiles in Apostolis a Paulo ad Rom. |
[1178A] | De quo utique eos etiam ante Passionem potuisset instituere, nisi proprie voluisset intelligi regenerationis gratiam ex sua resurrectione coepisse. |
[1202A] | Pervigilium, Graecis παννυχισμος, proprie loquendo, est longius durans, ac per totam noctem, vel saltem magnam ejus partem, protracta [1202B] vigilia; cum alias vigilia simpliciter dicta, sit somni etiam per brevius tempus repressio. |
[1204C] | Elidi autem proprie dicuntur, quibus venae colli majores (quae alias lisae, Graecis σφραγιτιδες appellari solent) inciduntur. |
De Carne Christi | Reditus in Auctori Indicem |
[0790B] | Quis proprie vulvam adaperuit, quam qui clausam patefecit? |
De Cultu Foeminarum | Reditus in Auctori Indicem |
[1306A] | Nam cum et materias quasdam bene occultas, et artes plerasque non bene revelatas, saeculo multo magis imperito prodidissent [1306A] (siquidem et metallorum opera nudaverant, et herbarum ingenia traduxerant, et incantationum vires provulgaverant, et omnem curiositatem, usque ad stellarum interpretationem, designaverant) proprie et quasi peculiariter foeminis instrumentum istud muliebris gloriae contulerunt: lumina lapillorum quibus monilia variantur: et circulos ex auro, quibus brachia arctantur: et medicamenta ex fuco, quibus lanae colorantur: et illum ipsum nigrum pulverem, quo oculorum exordia producuntur. |
[1319B] | Nam ubi pudicitia, ibi vacua pulchritudo, quia proprie usus et fructus pulchritudinis luxuria, nisi si quis aliam messem decori corporis arbitratur. |
De Exhortatione Castitatis | Reditus in Auctori Indicem |
[0919A] | Nemo igitur captet ex hoc capitulo defensionem, [0919A] quod proprie ad innuptos et viduos spectat, quibus nulla adhuc conjunctio numeratur. |
[0920A] | Proprie enim Apostoli Spiritum Sanctum habent in operibus prophetiae et efficacia virtutum, documentisque linguarum, non ex parte, quod caeteri. |
De Fuga In Persecutione | Reditus in Auctori Indicem |
[0103D] | Legis edictum agonis istius in Apocalypsi, quibus praemiis ad victoriam invitet, vel maxime illos [0103D] qui proprie vicerint in persecutione, vincendo luctati, [0104A] revera non adversus carnem et sanguinem, sed adversus spiritalia (Ephes, VI, 12) nequitiae. |
[0109A] | Hoc in personas proprie Apostolorum, et in tempora, et in caussas eorum pertinere defendimus, sicut (praecedentes et) subsequentes sensus probabunt, qui nonnisi in Apostolos competunt: In viam nationum ne ieritis, et in civitatem Samaritanorum ne introieritis; sed ite potius ad oves perditas domus Israelis (Matth. |
[0110B] | Igitur, cum etiam sub Apostolis ipsis temporale fuit fugae praeceptum, sicut et reliquorum praescriptorum, non potest apud nos perseverare quod apud doctores nostros [0110B] concessavit, etsi non proprie ad illos fuisset emissum: aut si perseverare illud Dominus voluit, deliquerunt Apostoli qui non usque in finem fugere curaverunt. |
De Jejuniis | Reditus in Auctori Indicem |
[0958B] | Porro, cum et ipse jejunium mandet, et animam conquassatam proprie utique cibi angustiis sacrificium appellet (Ps. |
De Monogamia | Reditus in Auctori Indicem |
[0939A] | Nunc ad legem proprie nostram, id est, ad Evangelium, conversi, qualibus excipimur exemplis! |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0044A] | Proprie enim doctrinarum distinctionem figurat, quia et alibi verbum Dei seminis similitudo est. |
De Pudicitia | Reditus in Auctori Indicem |
[0992A] | Sed ovis proprie Christianus, et grex Domini Ecclesiae populus, et pastor bonus Christus (Jo. |
[1020D] | [1020D] Disciplina igitur Apostolorum proprie quidem instruit ac determinat principaliter sanctitatis omnis erga templum Dei antistitem, et ubique de Ecclesia eradicantem omne sacrilegium pudicitiae, sine [1021A] ulla restitutionis mentione. |
[1026A] | Nam et Ecclesia proprie et principaliter ipse est Spiritus in [1026B] quo est trinitas unius divinitatis, Pater et Filius et Spiritus Sanctus. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0802A] | [0802A] Hominem autem memento carnem proprie dici, quae prior vocabulum hominis occupavit: Et finxit Deus hominem limum de terra. |
[0803B] | Sed dilutior videatur auctoritas carnis, quia non ipsam proprie manus divina tractavit, sicut limum. |
[0808B] | Nam, etsi negat habitare boni quicquam in carne sua; etsi adfirmat eos qui in carne sint, Deo [0808B] placere non posse, quia concupiscat adversus spiritum; et, si qua alia ita ponit, ut carnis non tamen substantia, sed actus inhonoretur: dicemus quidem alibi nihil proprie carni exprobrari oportere, nisi in animae suggillationem, quae carnem ministerio sibi subigit. |
[0832A] | Ecce enim, divina in primordio sententia, terram hominem pronuntiando, Terra es, et in terram ibis, secundum substantiam [0832A] scilicet carnis, quae de terra erat sumpta, et quae prior homo fuerat appellata, sicut ostendimus, dat mihi disciplinam in carnem quoque interpretandi, si quid irae vel gratiae in terram Deus statuit; quia nec proprie terra judicio ejus obnoxia est, quae nihil boni seu mali admisit: maledicta quidem, quae hauserit sanguinem (Gen. |
[0833A] | Sicut et ipsam terram sanctam, judaicum proprie solum, reputant carnem potius Domini interpretandam, quae exinde et in omnibus Christum indutis, sancta sit terra: vere sancta per incolatum Spiritus Sancti; vere lacte et melle manans, per suavitatem spei ipsius; vere Judaea, per Dei familiaritatem: non enim qui in manifesto, judaeus; sed qui in occulto. |
[0839A] | In summa, si proprie in Israelis [0839B] statum resurgentium ossium imago contenditur, cur etiam non Israeli tantummodo, verum et omnibus gentibus eadem spes annuntiatur et recorporandarum, et redanimandarum reliquiarum, et de sepulcris exsuscitandorum mortuorum? |
[0842B] | Et nunc eo pergimus, uti corporalitatem carnalem proprie demonstremus a Domino significari in omni resurrectionis mentione, salva animali, quam et ipsam pauci receperunt. |
[0846C] | Caeterum, nec quaereretur, nupturi sive morituri, necne, rursus essemus, si non ejus vel maxime substantiae restitutio in dubium vocaretur, quae proprie et morte et nuptiis fungitur, id est carnis. |
[0852A] | Porro, si per carnem compatimur, cujus est proprie passionibus corrumpi, ejusdem erit et quod pro compassione repromittitur. |
[0794A] | Imo in omni resurrectionis mentione, corporalitatem [0794A] carnis a Domino proprie significari, totumque hominem esse a Deo elevandum, quem diabolus totum elisit. |
De Spectaculis | Reditus in Auctori Indicem |
[0638B] | Sed Circensium paulo pompatior suggestus, quibus proprie hoc nomen, pompa, praecedit, quorum sit in semetipsa probans, de simulacrorum serie, de imaginum agmine, de curribus, de thensis, de armamaxis, [0639A] de sedibus, de coronis, de exuviis, quanta praeterea sacra, quanta sacrificia praecedant, intercedant, succedant, quot collegia, quot sacerdotia, quot officia moveantur, sciunt homines illius urbis in qua daemoniorum conventus consedit. |
[0642A] | Ita cum de originibus ludorum ad circenses transimus, inde nunc ad scenicos ludos dirigimus, a loci vitio Theatrum proprie sacrarium Veneris est. |
[0643A] | Nam et alios ludos scenicos Liberalia proprie vocabant, praeterquam Libero devotos, quod sunt Dionysia penes Graecos, etiam a Libero institutos. |
[0648B] | [0648B] Cum ergo furor interdicitur nobis, ab omni spectaculo auferimur, etiam a Circo, ubi proprie furor praesidet. |
De Virginibus Velandis | Reditus in Auctori Indicem |
[0894B] | Cujus nullam volens esse discrepationem, Spiritus Sanctus, uno nomine mulieris, [0894B] etiam virginem intelligi voluit, quam proprie non nominando, a muliere non separavit, et non separando conjunxit ei a qua non separavit. |
[0900A] | Si autem et naturae praejudicium adjicit Apostolus, quod honor sit mulieris redundantia capillorum, quia coma pro operimento [0900A] est; utique hoc maxime virginis insigne est, quarum et ornatus ipse proprie sic est, ut cumulata in verticem, ipsam capitis arcem ambitu crinium contegat. |
[0912A] | Mitris enim et lanis quaedam non velant caput, sed conligant, a fronte quidem protectae, qua proprie autem caput est, nudae. |
Fragmenta Varia | Reditus in Auctori Indicem |
[1126B] | Usque adeo ut, si proprie loquamur, neque επιτομη, quia in quia grandius est opus, nec επιτασις, quibusdam succinctius; nec μιμησις. |
[1125C] | Caeterum adversus Hermogenem, qui eam (nempe animam) ex materia, non ex Dei flatu, contendit, flatum proprie tuemur. |
[1126D] | De Anima, non per omnia consentiat cum Catholicorum sententia Tertullianus, qui spiritum proprie animam dicunt, non tamen Spiritum sanctum; atque adeo etiam dicto loco Geneseos et alibi, πνοην spiritum interpretantur. |
[1134C] | Tertullianus sex voluminibus adversus Ecclesiam editis quae scripsit περι εκτασεως, septimum proprie Adversus Apollonium elaboravit, in quo omnia quae ille arguit, conatur defendere. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»