TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Regem' [46]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0724445760
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0604B]   Licissimum, regem aurei scilicet seculi, sub quo laboris inopiae.

000-00-00 Serial Number=0910567164
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1287A]   Regem saeculi, pontificem maximum, rursus nubere nefas est: quantum Deo sanctitas placet, cum illam etiam inimicus affectat, non utique ut alicujus boni affinis, sed ut Dei Domini placita cum contumelia affectans!

000-00-00 Serial Number=0396575511
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0150B]   Condixerat scilicet Petrus, regem quidem honorandum; ut tamen tunc rex honoretur, cum suis rebus insistit, [0150C] cum a divinis honoribus longe est; quia et pater et mater diligentur, cum Deo non comparabuntur.

000-00-00 Serial Number=0242932796
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0220B]   Satis ista de terrae nomine (in quo materia intelligi voluit) quod nomen unius elementi omnes sciunt, natura primum, deinde Scriptura docente, nisi et Sileno illi apud Midam regem adseveranti de alio orbe, credendum est, auctore Theopompo.

000-00-00 Serial Number=0478213966
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0617A]   Equidem Esaias praedicat eum Emmanuelem vocari oportere, dehinc virtutem sumpturum Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum.
 [0618A]   Aeque et sono nominis inducuntur, [0618A] cum virtutem Damasci, et spolia Samariae adversus regem Assyriorum, sic accipiunt, quasi bellatorem portendant Christum, non animadvertentes quid Scriptura praemittat: Quoniam priusquam cognoscat puer vocare patrem aut matrem, accipiet virtutem Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum.
 [0619A]   Nec hoc utique in signum est, et hoc enim infantiae est; sed accepturum virtutem Damasci, et spolia Samariae adversus regem Assyriorum, hoc est mirabile signum.
 [0628B]   XCV, 10), expecto quid intelligas, ne forte lignarium aliquem regem significari putetis, et non Christum, qui exinde a passione Christi superata morte regnavit.
 [0620A]   Nam et Magos reges fere habuit Oriens, et Damascus Arabiae retro deputabatur, antequam transcripta esset in Syrophoenicem ex distinctione Syriarum, cujus tunc [0619C] virtutem Christus accepit, accipiendo insignia ejus, aurum scilicet et odores: spolia autem Samariae, ipsos magos, qui cum illum cognovissent et muneribus honorassent, [0620A] et genu posito adorassent, quasi dominum et regem sub testimonio indicis et ducis stellae spolia sunt facti Samariae, id est idololatriae, credentes videlicet in Christum.
 [0620B]   Adversus regem autem Assyriorum, adversus diabolum, qui ad hoc se regnare putat, si sanctos a religione Dei deturbat.
 [0633C]   Et alio loco sic per prophetam dicitur: Regem cum claritate videbitis, id est Christum facientem [0634A] virtutes in gloria Dei patris, et oculi vestri videbunt terram de longinquo (Is.
 [0618A]   Aeque et sono nominis inducuntur, [0618A] cum virtutem Damasci, et spolia Samariae adversus regem Assyriorum, sic accipiunt, quasi bellatorem portendant Christum, non animadvertentes quid Scriptura praemittat: Quoniam priusquam cognoscat puer vocare patrem aut matrem, accipiet virtutem Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum.
 [0617A]   Quoniam, priusquam cognoscat infans vocare patrem aut matrem, accipiet virtutem Damasci, et spolia Samariae adversus regem Assyriorum.

000-00-00 Serial Number=0386811376
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0339B]   Nam et magos reges habuit fere Oriens, et Damascus Arabiae retro deputabatur, antequam transcripta esset in Syrophoenicen, ex distinctione Syriarum; cujus tunc virtutem Christus accepit, accipiendo insignia ejus, aurum scilicet et odores; spolia autem Samariae, [0339B] ipsos magos: qui cum illum cognovissent, et muneribus honorassent, et genu posito adorassent, quasi Deum et regem, sub testimonio indicis et ducis stellae, spolia sunt facti Samariae, id est idololatriae, credentes videlicet in Christum.
 [0338C]   Nec hoc utique in signum est malitiae non assentaturi; et hoc enim infantia est; sed accepturi virtutem Damasci, et spolia Samariae, adversus [0338C] regem Assyriorum.
 [0266C]   Alioquin, si sic homo Deum commentabitur, quomodo Romulus Consum, et Tatius Cloacinam, et Hostilius Pavorem, et Metellus Alburnum, et quidam ante hoc tempus Antinoum; hoc aliis licebit: nos Marcionem nauclerum novimus, non regem, nec imperatorem.
 [0347B]   XCV, 10), Dominus regnavit a ligno, expecto quid intelligas, nisi forte lignarium aliquem regem significari Judaeorum, et non Christum, qui exinde a passione ligni superata morte regnavit.
 [0336C]   VII, 14) Emmanuel vocari habebit; dehinc virtutem sumere Damasci, et spolia Samariae adversum regem Assyriorum.
 [0337C]   VII, 4): Quoniam priusquam cognoscat vocare patrem et matrem , accipiet virtutem [0337C] Damasci, et spolia Samariae, adversus regem Assyriorum.
 [0393B]   Quemadmodum et Ezechiam regem thesauris inflatum, et de eis potius quam de Deo gloriatum apud illos qui ex Perside advenerant, insilit per Esaiam (Is.
 [0321B]   Neque etiam per virtutem Damasci, et spolia Samariae, et regem Assyriorum (quae Christo accommodat [0321C] Isaias) bellatorem illum portendi; sed figurari magos Orientales, Christum in infantia auro et thure munerantes.
 [0463C]   XXIII) enim illum ad Pilatum onerare coeperunt, quod se regem diceret; Christum sine dubio Dei Filium, sessurum ad Dei dexteram.
 [0310C]   Si cliens diviti aut regi nihil desideranti, tamen aliquid vilissimi munusculi obtulerit, quantitas et qualitas muneris infuscabit divitem et regem, an delectabit titulus officii?
 [0425C]   Ejus regnum optabo venire, quem nunquam regem gloriae audivi?
 [0378A]   XXI) Achab regem, maritum Jezabel, reum idololatriae et sanguinis Nabuthae, veniam meruisse, poenitentiae nomine; Jonatham, filium Saulis, resignati jejunii culpam deprecatione delesse (I Reg.
 [0312A]   XV, 11): Poenituit quod regem fecerim Saul; praescribens scilicet, poenitentiam confessionem sapere mali operis alicujus vel erroris.
 [0337B]   Aeque et sono nominum duceris, cum virtutem Damasci, et spolia Samariae, et regem Assyriorum, sic accipis, quasi bellatorem portendant Christum Creatoris, non animadvertens quid Scriptura praemittat (Is.
 [0339C]   Adversus regem autem Assyriorum, adversus Herodem intellige; cui utique adversati sunt [0340A] magi tunc, non renuntiando de Christo, quem intercipere quaerebat.

000-00-00 Serial Number=0005196393
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1090B]   Tertia namque die subiens cum corpore victor, Immani virtute Patris, via facta salutis; Inque creatura portans hominemque Deumque, Conscendit coelos, captivas ille reducens Primitias, munus Domino charamque figuram; Conseditque Patri lucis virtute recepta, Gloria qua munitus erat, dum vinceret hostem, Spiritu conjunctus, de nobis carne ligatus, Hunc Pater et Dominum et Christum Regemque Deumque.
 [1071C]   Dux populi Moses, qui limina regia liquit, Spernens divitias florentes tempore parvo, Maluit adflictus populi portare labores Subnixa cervice, minis non territus ullis, Quam sibi delicias multasque remittere poenas, Pro magnaque fide, pro tanto mirus amore, Armatus virtute Dei magnalia gessit: Percussit gentem plagis, terramque reliquit, confundit regem durum, populumque reducit; Calcavit fluctus, hostes demersit in undis; Fecit aquam dulcem per lignum, semper amaram, Cum Christi populo manifeste multa locutus, Cujus de facie lux et nitor ore refulsit; [1071D] Acceptam legem per paucos fudit in orbem, [1072A] Exempla implicita propriorum certa laborum, Percussit petram, jussus quoque flumina fudit; Extenditque manus, ut signo vinceret hostem.
 [1074A]   Insignis fidei in laudem (memorabile) tactus Nobilis Helias, qui nondum debita mortis Gustavit, quoniam rursum venturus in orbem est: Ergo infracta fides, populum regemque furentem, Militiam Domini qui deseruere beatam, Verberibus flammis castigans hostes amaris, Sidera conclusit, tenuitque in nubibus imbrem.
 [1062B]   Caussa potest pietati nulla resistere sanctae; Ne major sit caussa mali, quam summa potestas, Ut cognoscat homo jam nunc Dei munere salvus, Mortalis quondam, nunc inviolabile et ingens Vestitus lumen, vivus cum corpore totus, Immensum virtute Deum, pietate perennem, Per Christum regem, per quem via lucis aperta est; Et jam luce nova, jam dono plenus utroque, Fructibus et vivae paradisi laetus amoenis Laudet in aeternum coelesti dives in aula.
 [1084A]   Sic errant, et dictorum sic facta retorquent, Qui falsas finxere vias; Dominumque Deumque Aeternum regem, qui tantum protulit orbem, Detrectant; aliud quaerunt sub nomine ficto; [1084B] Mentibus orbati, quas amisere furentes; Externum legi Christum affirmare volentes, Nec mundi Dominum, carnis neque velle salutem, Nec virtute Patris, factorem corporis ipsum; Quos obturatis fugiendum est auribus ultro, Ne sermone suo maculent innoxia corda.

000-00-00 Serial Number=0555009604
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0176B]   Cum ergo legis Deum omnipotentem, et Altissimum, et Deum virtutum, et Regem Israelis, et QUI EST; vide ne per haec Filius etiam demonstretur, suo jure Deus omnipotens , qua Sermo Dei omnipotentis, quaque omnium accepit [0176C] potestatem; Altissimus, qua dextera Dei exaltatus, sicut Petrus in Actis (II, 22) concionatur; Dominus virtutum, quia omnia subjecta sunt illi a patre; Rex Israelis, quia ille proprie excidit sors gentis istius; item, QUI EST, quoniam multi filii dicuntur, et non sunt.

000-00-00 Serial Number=0378165185
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0536B]   Ex animali autem substantia productum deinde Demiurgum, Deum hunc nostrum, regem universorum.
 [0573A]   Denique ex hac personarum in operibus ambiguitate, nomen illi Metropatoris miscuerunt, distinctis appellationibus caeteris secundum status et situs operum: ut animalium quidem substantiarum quas ad dexteram commendant, patrem nuncupent: materialium vero quas ad laevam delegant, Demiurgum nominent: Regem autem communiter in universitatem.
 [0572A]   Et primum (quod cum magno horrore blasphemiae et pronuntiandum, et legendum est et audiendum) Deum fingit hunc nostrum et omnium, praeter haereticorum, patrem, et Demiurgum, et regem universorum quae post illum.
 [0575A]   Sed tantum fastigium filio extruens per ea opera quae illum et patrem, et deum, et regem, ante Valentinianorum ingenia testantur, cur sibi quoque ista noluit esse nota, postea quaeram.

000-00-00 Serial Number=0428412795
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0383A]   Secundum enim historiam Thalli, qua relatum est bellum Assyriorum et Saturnum Titanorum regem cum Jove dimicasse, ostenditur bellum CCCXX.

000-00-00 Serial Number=0906026900
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1200A]   Caeterum, quoniam haec res merae disciplinae erat, nil mirum, etiam post Siricii tempora, aliam alibi consuetudinem servatam et in Die NATALI DOMINI, qua Clodovaeum, primum Francorum regem, baptizatum fuisse, Avitus, Ep.
 [1141A]   Repono: Equidem Tullio ejusmodi carmen, nomine Sibyllae, nequaquam tamen illud, quod tam clare Christum, sed aliud, quod obscure nescio quem regem Romanis imperitaturum praesagiebat, notum fuisse, multorum opinione in Julio Caesare, Regis titulum tacite ambiente, implendum.
 [1163C]   XVI, 1, mittens eum ad David, in Regem inungendum.

000-00-00 Serial Number=0025613785
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0688C]   XIII): si regem se denique fieri, conscius sui regni, refugit (Joan.
 [0684B]   Propterea enim et illud exemplum trium fratrum praecucurrit, qui alias obsequentes erga regem Nabuchodonosor (Dan.

000-00-00 Serial Number=0697065532
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1043A]   Habes igitur ex isto fomite aestuantem magnum regem, sola gloria minorem.

000-00-00 Serial Number=0529573083
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1248A]   Q uae Babylonium regem in regna restituit?


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»