TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Sancto' [70]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0097897291
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1292B]   Ita quod sanctificari non potuit, immundum est; quod immundum est, cum sancto non habet partem, nisi ut de suo inquinet et occidat.

000-00-00 Serial Number=0275869310
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0623A]   Nec novum est Spiritui sancto angelos appellare eos quos ministros suae virtutis Deus praefecit: idem enim Joannes non tantum angelus Christi vocatus est, [0623B] sed et lucerna, lucens ante Christum.
 [0613B]   Hebdomada una et dimidia hebdomadis, auferetur meum sacrificium [0613B] et libatio, et in sancto execratio vastationis, et usque ad finem temporis consummatio dabitur super hac vastatione.

000-00-00 Serial Number=0156198859
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0312A]   Evenit enim in bonis factis poenitentiae confessio, ad invidiam et exprobrationem ejus qui beneficii ingratus exstiterit, sicut et tunc circa personam Saulis honorandam annuntiatur a Creatore, qui non deliquerat, cum Saulem assumit in regnum, et Sancto Spiritu auget; optimum enim adhuc: qualis, inquit, non erat in filiis Israelis, dignissime allegerat, sed nec ignoraverat ita eventurum, nemo enim te sustinebit improvidentiam adscribentem Deo ei, quem Deum non negans, confiteris et providum.
 [0297A]   Ex qua die conditus es, cum Cherub posui te in monte sancto Dei; fuisti in medio lapidum igneorum; fuisti invituperabilis in diebus tuis, ex qua die conditus es, donec inventae sunt laesurae tuae .
 [0387A]   III, 4): Voce mea ad Dominum exclamavi, et exaudivit me de monte sancto suo.
 [0513B]   Atque adeo hoc ad se, id est, ad Judaeos refert, ut distinctionem faciat, conversus [0513B] ad nationes: In quo et vos cum audissetis sermonem veritatis, Evangelium, in quo credidistis, et signati estis Spiritu promissionis ejus sancto.
 [0297B]   Quae ad sugillationem angeli, [0297B] non ad illius principis proprie pertinere manifestum est, eo quod nemo hominum in paradiso Dei natus sit; ne ipse quidem Adam, translatus potius illuc: nec cum Cherub positus in monte sancto Dei, id est, in sublimitate coelesti, de qua Satanam Dominus quoque decidisse testatur; nec inter lapides igneos demoratus, inter gemmantes siderum ardentium radios, unde etiam quasi fulgur dejectus est Satanas.

000-00-00 Serial Number=0459973395
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1068A]   Haec ineunte die sancto sperantibus in se Facturus plene pro pacto, posse docebat.
 [1082C]   Et virga styracis fructus nucis adtulit ipsa [1082C] (Virginis haec species, genuit quae sanguine corpus), Conjuncta in ligno, sedabit mortis amarum Interius fructum dulcem, de Spiritu sancto, Sicut Esaias virgam de semine Jesse Praedixit Mariam, de qua flos exit in orbem.
 [1084D]   Quartus et ipse refert obscura piacula legis Esse typum veteris, quae paruit hostia vere, Jamdudum expectata piis cum semine sancto.
 [1058A]   Portatur, graditur, vestitur, rite quiescit, Tractatur, patitur, suspenditur et sepelitur; Omnia sunt hominis quae sancto in corpore versans, A Patre vero Deo missus, qui cuncta creavit, Perfecit proprie, sua, non aliena requirens.
 [1077]   Jamdudum exspectata piis cum semine sancto.
 [1080A]   Auditum, visum, gressum mandavit inertem, Aspersitque libro testes praesaga locutus, Demonstrans legem suo vinctam sanguine sancto.
 [1057A]   [1056C] Omnia cum revocata videt quae ceperat ipse [1057A] Cladis in interitum, mersam jam surgere carnem, In coelos hominem devicta morte levari, Signari populos, effuso pignore sancto, Mirandae virtutis opus, invisaque facta; Audit extremas flammarum in gurgite poenas A Domino sibi perpetuas, tenebrasque paratas, Irrevocata Dei sententia, nudus, inermis, Damnatus, victus, periturus morte perenni, Jam reus, et nullam veniam se certus habere; Protinus extremum nefas ausus, spargere passim Auribus horrendum verbum, neque voce loquendum Abjectos a plebe Dei, sine luce vagantes, Inventos sine mente viros, terrena sequentes, Aggressus pravi pravos docet esse magistros.
 [1072C]   Vellus erat populus ovium de semine sancto; Nam tellus variae gentes fusaeque per orbem; Verbum quod nutrit, sed nox est mortis imago, Tau signum crucis, et cornu praeconia vitae, Lucentesque faces in ulychno, spiritus ardens Scilicet hoc testamen erat virtutis imago, Non prius angelica mortis fera praelia vinci, Quam populo indocili merito sua culpa relicto, Florentesque fide gentes in laude receptae.
 [1090B]   Ex quo victus homo, victos periturus obibat; Hinc interpositus pro captis omnibus unus, Sustinuit patiens inimicam in corpore poenam, [1090B] Morte sua spolians mortem, fit caussa salutis, Nec non in terris suo postquam corpore sancto Omnia perpessus, persolvit debita nostra; Infernum petit; hic animas pro crimine vinctas, Quae sine praesidio, conclusae pondere legis, Olim promissa, et sperata, et tarda rogabant, Sanctorum in requiem dedit, et cum luce retraxit.

000-00-00 Serial Number=0151860237
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0158C]   [0158C] Igitur si et monarchia divina per tot legiones et exercitus angelorum administratur, sicut scriptum est: Millies millia assistebant ei, et millies centena millia apparebant ei: nec ideo unius esse desiit, ut desinat monarchia esse, quia per tanta millia virtutum procuratur: quale est ut Deus divisionem et dispersionem pati videatur in Filio et in Spiritu Sancto, secundum et tertium sortitis locum, tam consortibus substantiae Patris, quas non patitur in tot angelorum numero, et quidem tam a substantia alienis.
 [0190C]   Certe enim de Spiritu Sancto virgo concepit; et quod concepit, id peperit; id ergo nasci habebat, quod erat conceptum, et pariendum; id est spiritus, cujus et vocabitur nomen Emmanuel, quod est interpretatum, nobiscum Deus.
 [0169B]   Nos enim qui et tempora et caussas Scripturarum per Dei gratiam inspicimus, maxime Paracleti, non hominum discipuli, duos quidem definimus, Patrem et Filium, et jam tres cum Spiritu sancto, secundum rationem oeconomiae, quae facit numerum: [0169C] ne, ut vestra perversitas infert, Pater ipse credatur natus et passus; quod non licet credi, quoniam non ita traditum est.
 [0196A]   Hic interim acceptum a Patre munus effudit, Spiritum Sanctum, tertium nomen divinitatis, et tertium gradum majestatis, unius praedicatorem monarchiae, sed et oeconomiae interpretatorem, si quis sermones novae prophetiae ejus admiserit, et deductorem omnis veritatis, quae est in Patre et Filio et Spiritu Sancto, secundum christianum sacramentum.

000-00-00 Serial Number=0954068363
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0538A]   Postremo majorem esse de ipso Jesu diversitatem, cum Valentinus ex omnium Aeonum flosculis, alii ex solis decem, aut solis duodecim, alii a Christo et Spiritu Sancto tantum, alii aliunde eum confictum contendant.
 [0536A]   Nam Euthymesin, sive jam novo et interpretabili nomine [0536A] Achamoth, in inane illud Epicuri explosam, quamquam a Christo non sine Spiritu Sancto e superioribus misso jam formatam; quia tamen ad lumen illud Pleromatis non potuit attingere, ab Horo custodiente extremam ejus lineam exclusa, afflictam moerore, metu, consternatione, ignorantia.
 [0593A]   Hi ex omnium Aeonum flosculis eum construunt, illi ex solis decem constitisse contendunt, quos Sermo et Vita protulerunt; inde et in ipsum Sermonis et Vitae concurrerunt oculi: isti ex duodecim potius, ex Hominis et Ecclesiae foetu: ideoque Filium hominis aiunt pronuntiatum; alii a Christo et Spiritu Sancto constabiliendae [0594A] universitati provisis, confictum: et jure, paternae appellationis haeredem.
 [0562A]   Itaque ut nautae ad symbolam semper exultant; tale aliquid et Aeones; unum jam omnes, etiam forma, nedum sententia; convenientibus ipsis quoque novis fratribus et magistris Christo et Spiritu Sancto, quod optimum atque pulcherrimum unusquisque florebat, conferunt in medium.

000-00-00 Serial Number=0851338029
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0444A]   Haec ab alio orare non possum, quam a quo scio me consecuturum, quoniam et ipse est qui [0444A] solus praestat, et ego sum cui impetrare debetur, famulus ejus, qui eum solum observo, qui propter disciplinam ejus occidor, qui ei offero opimam et majorem hostiam, quam ipse mandavit, orationem de carne pudica, de anima innocenti, de spiritu sancto profectam.

000-00-00 Serial Number=0435346901
Carmen De Jona Et Ninive Reditus in Auctori Indicem  
 [1109A]   Mox fuga consilium, si qua est tamen ista facultas, Evitare Deum, Dominique evadere dextram, Quo subter totus trepidans compescitur orbis At ratus est quod agit sancto de corde prophetes.

000-00-00 Serial Number=0293366671
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0720C]   Excipitur etiam a Spiritu [0720C] Sancto, sicut in pristina nativitate a spiritu profano.
 [0708B]   Nam et Simon samarites in Actis Apostolorum redemptor Spiritus Sancti, posteaquam damnatus ab ipso cum pecunia sua in interitum, frustra flevit conversus ad veritatis expugnationem, quasi pro solatio ultionis, fultus etiam artis suae viribus, ad praestigias virtutis alicujus Helenam quamdam tyriam de loco libidinis publicae eadem pecunia redemit, dignam sibi mercedem pro Spiritu Sancto.
 [0647B]   Cui Christus exploratus sine Spiritu Sancto?

000-00-00 Serial Number=0576668203
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1196A]   Dissuadentis autem solum Tertulliani illa vox fuerat, et hoc ipso contrariam, etiam in ipsis Africanis Ecclesiis, et iisdem illis temporibus, consuetudinem haud ambigue significantis, uno, quem scimus, Tertulliano eidem contranitente, et ex rationibus quidem nulli coaevorum, aut etiam alteri sanctorum Patrum, neque sancto Cypriano, alias circa baptismum tam delicato, qui tamen Tertullianum, tanquam magistrum suum assiduo volutasse perhibetur, probatis.
 [1161A]   Non quomodocunque, sed plenitudinem ejus, quae non solam inundabat animam, sed in corpus ipsum per certa quaedam signa visibilia redundabat: Repleti sunt Spiritu Sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis.
 [1204A]   Intelligit hic festum Paschatis, quod Sabbato sancto, tanquam diei ad solemnem Baptismum singulariter olim deputato ( Cap.
 [1188B]   In Corpore) et operatio interior Spiritus Sancti dicuntur Baptismata, in quantum efficiunt effectum Baptismi aquae; Baptismus autem aquae efficaciam habet a passione Christi, et Spiritu Sancto.
 [1189C]   Interea tamen sensim factum fuit, in Parochialibus quoque Ecclesiis baptisteria publica erigerentur, et Episcopi jam passim solius Baptismi solemnis, scilicet in Sabbato sancto, et pervigilio Pentecostes conferendi, potestatem sibi reservarent, Presbyteris vero extra illa tempora Baptismi conferendi generale quoddam jus, ac ipsi sacrae ordinationi, quam ab Episcopis consequebantur, velut annexum, facerent.
 [1161A]   Dicitur; Repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et coeperunt loqui variis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis.
 [1150A]   Ponit); sed id duntaxat confirmare voluit, quamcunque aquam, per orbem hunc nostrum diffusam, utpote cum primigenia illa prorsus eamdem, aeque a Spiritu Sancto jam nunc adaptatam fuisse, ad salutem hominibus quocumque demum modo conferendam: etsi utique negandum non sit, Baptismum nostrum, utpote Sacramentum a Christo ipso institutum, longe efficacioris virtutis fuisse, quam Baptismum Joannis, qui non per se conferebat remissionem peccatorum, sed solum ad actus poenitentiae, per quos illa fiebat remissio, excitabat: qua de re Interpretes ac Theologi nostri passim videri possunt, nosque suo loco uberius confirmabimus.
 [1164D]   Ubi sciendum, primis Ecclesiae saeculis Baptismum, solemnem nimirum, qui scilicet nonnisi in Sabbato sancto, et pervigilio Pentecostes dabatur, ab ipsismet Episcopis administratum, moxque ab iisdem Sacramentum CONFIRMATIONIS, velut instar complementi subjunctum fuisse.
 [1164B]   XVIII, 8, de Christo praedicavit: Quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, etc.
 [1184B]   Ortam, ac deinceps ab Agrippino, ejusdem Episcopo, susceptam, a sancto Cypriano multo fortius confirmatam fuisse: qua de re illorum temporum Historia plena est, a Theologis nostris dogmaticis prolixius exhiberi solita.
 [1164A]   Et vos χρισμα, sancto.
 [1145C]   Tertia opinio de SPIRITU SANCTO exponit: in quam [1145D] me adigit louge major SS.
 [1162D]   Igitur etiam PATER, mittens FILIUM, et SPIRITUS SANCTUS missus a Filio, Sponsores erunt; namque Pater per Filium, Filius ipse in Spiritu Sancto nobis salutem promisit.
 [1175C]   Joannes ait: Ego quidem aqua baptizo vos: veniet autem fortior me, ipse vos baptizabit in SPIRITU SANCTO et IGNI.
 [1185B]   Denique vero ut nec sancto Cypriano et Agrippino, ita nec Tertulliano error hic quidpiam labis intulit: quippe cum Dogma illud de haereticis non rebaptizandis nondum ab Ecclesia definitum, imo res haec ad solam Ecclesiae disciplinam pertinere etiam aliis Patribus, vitae sanctitate insignibus, visa fuerit, Unde neque post mortem sancti Stephani Pont.
 [1175D]   [1175D] πυρι, Θυισ vero sit ille Baptismus, εν Πνευματι αγιω, και in Spiritu Sancto et igni, multos exercuit, quin et quibusdam vehementer errandi occasionem praebuit.
 [1164A]   Cum paulo ante dixisset: ου θεμις δολερα ειματα, χρισματα εις της αληθειας εισιεναι πολιν: nefas est vestes dolosas, et unguenta in civitatem veritatis ingredi; paulo post ita habet: Foemina semper τω της σωφροσυνης χρισματι συναλειφεσθω, divina pudicitiae unctione ungatur, sancto delectata μυρω, unguento, nempe Spiritu.
 [1162A]   Baptista, tanquam Angelus missus est ad praedicandum et administrandum Baptismum poenitentiae in Jordanis flumine: ita nunc sacerdos, tanquam alter Angelus ex officio suo ad hoc deputatus, seu missus, per ministerium Baptismi viam praeparet Spiritui Sancto per confirmationem, ut diximus, plenius infundendo.
 [1176C]   Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini SPIRITU SANCTO non post multos hos dies.
 [1173B]   Luculenter significavit, inquiens: Ego baptizavi vos Aqua, ille vero baptizabit vos SPIRITU SANCTO.
 [1162B]   [1162B] Spiritu Sancto.

000-00-00 Serial Number=0092181087
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0788A]   Tacebit igitur et Elizabeth prophetam portans jam Domini sui conscium infantem, et in super Spiritu Sancto adimpleta.
 [0785B]   I), de Spiritu Sancto est; non dixit ex ea.

000-00-00 Serial Number=0636889994
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1324A]   Si non pudet enormitatis, pudeat [1324A] inquinamenti, ne exuvias alieni capitis, forsitan immundi, forsitan nocentis et gehennae destinati, sancto et christiano capiti supparetis.
 [1316A]   Nam cum omnes templum Dei simus, illato in nos et consecrato Spiritu Sancto, ejus templi aedituus et antistes pudicitia est, quae nihil immundum nec profanum inferri sinat, ne Deus ille, qui inhabitat, inquinatam sedem offensus derelinquat.

000-00-00 Serial Number=0166520596
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0926B]   I, 16); et rursus: Cum sancto sanctificaberis, et cum viro innocente innocens eris, et cum electo electus (Ps.
 [0913C]   [0913C] - Hic tractatus a Tertulliano Montanista exaratus est, in quo quemdam viduum fratrem, a secundis nuptiis dehortatur; quas modo diserte vermittit nec a Sancto Paulo prohibitas assent, modo damnat et tanquam adulterium traducit.

000-00-00 Serial Number=0773856819
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0109C]   Nobis autem nulla Judaeae praefinitio competit praedicationis, in omnem jam carnem effuso Spiritu Sancto.

000-00-00 Serial Number=0300664067
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0966B]   Porro, cum in eodem commentario Lucae, et tertia hora orationis demonstretur, sub qua Spiritu Sancto initiati, pro ebriis habebantur; et sexta, qua Petrus ascendit in superiora; et nona, qua templum sunt introgressi, cur non intelligamus salva plane indifferentia semper et ubique et omni tempore orandi, tamen tres istas horas ut insigniores in rebus humanis, quae diem distribuunt, quae negotia distinguunt, quae publice resonant, ita et solemniores [0966C] fuisse in orationibus divinis?

000-00-00 Serial Number=0861294568
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1167A]   Neque enim agnosci poterit a Spiritu Sancto spiritus inquinatus; aut tristis a laeto, aut impeditus a libero.

000-00-00 Serial Number=0193746328
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1229B]   III): jam enim salus nationibus appropinquabit, Dominus scilicet, afferens secundum Dei promissum, cui praeministrans, poenitentiam destinabat purgandis mentibus propositam, uti quicquid error vetus inquinasset, quicquid in corde hominis ignorantia contaminasset, id poenitentia verrens et radens, et foras abjiciens mundam pectoris domum superventuro Spiritui Sancto paret, quo se ille cum coelestibus bonis libens [1230A] inferat.

000-00-00 Serial Number=0840861261
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0072C]   Alter post hunc Theodotus haereticus erupit, qui et ipse introduxit alteram sectam, et ipsum hominem Christum tantummodo dicit ex Spiritu Sancto, ex virgine Maria conceptum pariter et natum; sed hunc inferiorem esse [0073A] quam Melchisedech, eo quod dictum sit de Christo: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Ps.
 [0061A]   Taceo enim judaismi haereticos, Dositheum inquam Samaritanum, qui primus ausus est prophetas, quasi non in Spiritu Sancto locutos, repudiare.
 [0072C]   Doctrinam enim introduxit, qua Christum hominem tantummodo diceret, Deum autem illum negaret; ex Spiritu quidem Sancto natum ex virgine, sed hominem solitarium, atque nudum, nulla alia prae caeteris, nisi sola justitiae auctoritate.
 [0050A]   Unum Deum novit, creatorem universitatis, et Christum Jesum ex virgine Maria Filium Dei creatoris, et carnis resurrectionem; Legem et Prophetas cum evangelicis et apostolicis litteris [0050A] miscet, et inde potat fidem; eam aqua signat, Sancto Spiritu vestit, eucharistia pascit, ad martyrium exhortatur, et ita adversus hanc institutionem neminem recipit.

000-00-00 Serial Number=0903605819
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1002A]   Cum primum intonuit Evangelium, et vetera concussit, ut de legis retinendae necne statu disceptaretur, primam hanc regulam de auctoritate Spiritus Sancti Apostoli emittunt ad eos qui jam ex nationibus allegi coeperant: Visum est, inquiunt, Spiritui Sancto et nobis, nullum amplius vobis adjicere pondus, quam eorum a quibus necesse est abstineri, a sacrificiis, et a fornicationibus et sanguine, a quibus observando recte agitis (Act.
 [1015B]   XXX, 4, 5), ut solus plures, quoniam quidem, cum sancto sanctus eris [1015C] et cum electo electus eris, et cum perverso perversus eris (Psal.
 [1002A]   Vectante vos Spiritu Sancto.

000-00-00 Serial Number=0890604079
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0889B]   Cum propterea Paracletum miserit Dominus, ut quoniam humana mediocritas omnia semel capere non poterat, paulatim dirigeretur, et ordinaretur, ei ad perfectum perduceretur disciplina, ab illo vicario Domini Spiritu Sancto.

000-00-00 Serial Number=0841413498
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1126B]   Deinde latius ibi tractatur et verius de Spiritu sancto, utpote de quo Novatianus unicum caput habeat.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»