TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Sapere' [34]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0122422218
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0594C]   Ille autem conspector omnium, comprobator, imo largitor bonorum, tantae indulgentiae suae ordinationem vulgo prostituet et plus diligentiae atque justitiae hominibus licebit in distribuendis divinitatibus sapere?
 [0588C]   Quem non penitus admiserant, neque nosse potuerunt, neque timere, nec inde sapere, exorbitantes scilicet ab initio sapientiae, id est, metu in Deum.

000-00-00 Serial Number=0335351169
Ad Senatorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1107A]   Maro namque poeta pro poena posuit: Sedet, aeternumque sedebit Infelix Theseus; semper nocet utile longum; Prandia longa nocent, jejunia longa fatigant; Sic nimium sapere stultum facit improba secta.

000-00-00 Serial Number=0828583360
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0197A]   Hermogenes adhuc vivens docebat dari materiam aeternam, hoc innixus principio, bonum et optimum esse Deum, qui bona atque optima tam velit facere, quam scit, imo nihil non bonum, atque optimum et velle eum, et sapere.

000-00-00 Serial Number=0140329659
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0470B]   Iisdem et hic dimicabimus lineis, in ipso gradu provocabimus praescriptionis, oportere scilicet et apostolum qui Creatoris negetur, imo et adversus Creatorem proferatur, nihil docere, nihil sapere, nihil velle secundum Creatorem, et in primis tanta constantia alium Deum edicere, quanta a lege Creatoris abrupit.
 [0521B]   Hac simplicitate veritatis contraria subtililoquentiae et philosophiae, nihil perversi possumus sapere.
 [0312A]   XV, 11): Poenituit quod regem fecerim Saul; praescribens scilicet, poenitentiam confessionem sapere mali operis alicujus vel erroris.

000-00-00 Serial Number=0268262148
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0544A]   Et tamen malim in eam partem meliori sumi vitio, si forte praestat minus sapere quam pejus, errare quam fallere.

000-00-00 Serial Number=0382450521
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0409A]   Habent de incolatu aeris et de vicinia siderum et de commercio nubium coelestes sapere paraturas, ut et pluvias, quas jam sentiunt, repromittant.
 [0500A]   Occurrit porro illis, qui non de Deo Christianos sapere, sed ut Philosophiae genus, fidem et spem illorum aestiment, paria in utrisque virtutum genera ponderantes: quibus ostendit, quantum nomen illud philosophorum [0500B] infra christianum subsidat, dum illi inveniantur veritatis ignari et omnium scelerum rei, hi Deum intelligunt, et ab omni malitia, vel ipsis stupentibus inimicis, quam longissime sint remoti.

000-00-00 Serial Number=0483427882
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0680C]   Volunt infantiam sola anima contineri, qua tantummodo vivat, non ut pariter sapiat; quia nec omnia sapiant quae vivant: denique, arbores vivere, nec tamen sapere, secundum Aristotelem, et si quis alius substantiam animalem in universa communicat, quae apud nos in homine privata res est, non modo [0681A] ut Dei opus, quod et caetera, sed ut Dei flatus, quod haec sola, quam dicimus cum omni instructu suo nasci.
 [0661A]   Hoc nos sapere interim primordii contemplatio inducat: Recogita enim, cum Deus flasset in faciem hominis flatum vitae, et factus esset homo in animam vivam, totum utique per faciem statim flatum illum in interiora transmissum, et per universa corporis spatia diffusum, simulque divina aspiratione densatum, omni intus linea expressum esse, quam densatus impleverat, et velut in forma gelasse.
 [0726B]   Ideo non dicimur furere, sed somniare: ideo et prudentes, si quando sumus: sapere enim nostrum licet obumbretur, non tamen exstinguitur.
 [0667A]   Proinde et sapere sentire est, et moveri sentire est: ita totum pati est.

000-00-00 Serial Number=0037368357
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1149D]   Certe si tam densa testium nubes, tam concors veterum sententia, pro cujusvis ingenii pruritu sit vellicanda, actum erit penitus de primorum Saeculorum memoria, nec cuiquam ultra [1149D] suam aetatem sapere licebit.

000-00-00 Serial Number=0242429256
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0762C]   [0762C] Sed quidam discentes Pontici illius, supra magistrum sapere compulsi, concedunt Christo carnis [0763A] veritatem, sine praejudicio tamen renuendae nativitatis.

000-00-00 Serial Number=0714099586
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0926B]   Ita enim et Apostolus dicit, quod sapere secundum carnem mors sit; secundum spiritum vero sapere vita aeterna sit in Christo Jesu Domino nostro.
 [0917A]   Nam etsi quaedam videntur voluntatem Dei sapere, dum a Deo permittuntur, non statim omne quod permittitur, ex mera et tota voluntate procedit ejus qui permittit.
 [0926B]   Ita enim et Apostolus dicit, quod sapere secundum carnem mors sit; secundum spiritum vero sapere vita aeterna sit in Christo Jesu Domino nostro.

000-00-00 Serial Number=0976029515
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0675B]   Aut ubi coeperit sapere, prius sapiat oportet, quod prius didicit, id est, de Deo et fide: proinde illa respuet, nec recipiet.

000-00-00 Serial Number=0346916974
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0977B]   Vetus es, vera si velimus dicere, tu [0977B] qui tantum gulae indulges, et merito te priorem jactitas; semper agnosco sapere Esau venatorem ferarum, ita passim indagandis turdis studes, ita de campo laxissimae disciplinae tuae venis, ita spiritu deficis, si tibi lenticulam defruto inrufatam obtulero, statim totos primatus tuos vendes; apud te agape in cacabis fervet, fides in culinis calet, spes in ferculis jacet.
 [0960C]   Nunc si temere rationes castigati a Deo victus, et castigandi propter Deum a nobis, ad primordiorum experimenta revocavimus, conscientiam communem consulamus, ipsa natura enuntiabit, quales nos ante pabulum et potum in virgine adhuc saliva exhibere consuerit rebus duntaxat sensus agendis quo divina tractantur si multo pollentioris mentis, si multo vivatioris cordis, quam cum totum illud domicilium interioris hominis, escis stipatum, vinis inundatum, [0960C] decoquendis jam stercoribus aestuans, praemeditatorium efficitur latrinarum, in quo plane nihil tam in proximo supersit, quam ad lasciviam sapere.

000-00-00 Serial Number=0201722860
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1188A]   Nam et Eva et Adam, ubi eis contigit sapere, texuerunt statim quod agnoverant.

000-00-00 Serial Number=0422400415
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1257B]   At ubi semel succidit impatientiae desivit Deo sapere, [1257C] desivit coelestia sustinere posse.

000-00-00 Serial Number=0342582107
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0017B]   Ac per hoc, non eos probabiles facit, qui in haereses diverterint, cum maxime diverti ab ejusmodi objurget, edocens unum omnes loqui et idipsum sapere (I Cor.

000-00-00 Serial Number=0022893965
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1018B]   Non enim de ethnicis videbitur sapere cum de fidelibus pronuntiarit: Qui vicerint, haereditate habebunt ista , et ero illis Deus, et illi mihi in filios; et ita subjunxerit: Timidis autem et incredulis et propudiosis et fornicatoribus et homicidis et veneficis et idololatris particula in stagno ignis et sulphuris, quod est mors secunda (Apoc.
 [1015A]   Sequebatur et hoc Psychicos sapere, et ideo reservavimus huic loco, quae aperte ad communicationem ecclesiasticam caussis ejusmodi negandam etiam antiquitus caussa sunt.
 [0999B]   Porro, nec remedia sapere, quibus pericula ipsa non sapiunt, illic autem poenitentiae constare rationem, ubi conscientia et voluntate delinquitur, ubi et culpa sapiat et gratia, illum lugere, illum volutari qui sciat et quid amiserit et quid sit recuperaturus, si poenitentiam Deo immolarit, utique eam magis filiis offerenti, quam extraneis.
 [0999A]   Sed malumus in Scripturis minus si forte sapere, quam contra.

000-00-00 Serial Number=0096887589
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0860D]   Plane, si probaveris [0860D] aliquid carnem de suo sapere.
 [0848B]   Post dicta Domini, facta etiam ejus quid sapere credamus, de capulis, de sepulcris, mortuos resuscitantis?
 [0798B]   Est quidem et de communibus sensibus sapere in Dei rebus; sed in testimonium veri, non in adjutorium falsi; quod sit secundum divinam, non contra divinam dispositionem.
 [0849C]   Habes Paulum, apud summos sacerdotes sub tribuno inter Sadducaeos et Pharisaeos fidei suae professorem: Viri, inquit, fratres, ego pharisaeus sum, filius pharisaeorum; de spe nunc et de resurrectione judicor apud vos; utique communi; ne quia jam transgressor legis videbatur, de praecipuo fidei totius articulo, id est de resurrectione, ad Sadducaeos sapere existimaretur.

000-00-00 Serial Number=0217619121
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1131D]   Ideo non dicimur furere, sed somniare; ideo et prudentes, si quando sumus; sapere enim nostrum, licet obumbretur, [1132C] non tamen extinguitur, nisi quod et ipsum [1132D] potest videri vacare tunc.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»