TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Soli' [73]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0606190145
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0564C]   Si et mali de suo malo radiant, cur nos soli contra instituta naturae pessimi de bono denotamur?
 [0590A]   Quod si ita est, etiam mortalia sint necesse est, secundum animalis formam; nam etsi immortalem constat animam, ipsi hoc soli licebit, [0590B] non etiam illi cui adnectitur, id est corpori.
 [0581A]   Caeterum incesta vestra pro sua libertate et luce omni et nocte omni et tota coeli conscientia fruuntur, quodque felicius proveniat, cum palam misceatis incesta toto conscio coelo, soli ipsi ignoratis; nos vero etiam in tenebris scelera nostra recognoscere possumus.
 [0585B]   Nec mythici ac poetici soli talia canunt, sed et philosophi de animorum reciprocatione et judicii distributione confirmant.

000-00-00 Serial Number=0671584010
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1291B]   Ille igitur apostolus sanctus, qui viduas et innuptas integritati perseverare mavult, qui nos ad exemplum sui hortatur, nullam aliam formam repetundarum nuptiarum nisi in Domino praescribit, huic soli conditioni continentiae detrimenta [1291C] concedit: Tantum, inquit, in Domino.

000-00-00 Serial Number=0894774973
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0126B]   Dominum [0126B] Deum tuum timebis, et illi famulaberis soli, et illi adglutinaberis; et in nomine ejus dejerabis.
 [0153A]   Quod si jam tunc Prodicus aut Valentinus [0152B] assisteret, suggerens, non in terris esse confitendum apud homines; minus vero, ne Deus humanum sanguinem sitiat, nec Christus vicem passionis, quasi et ipse de ea salutem consecuturus exposcat; statim audisset a servo Dei, quod audierat a Domino diabolus: Recede, Satana, scandalum [0153A] mihi es; scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Matt.

000-00-00 Serial Number=0404584408
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0219A]   Quo magis materiae quoque nominatio extitisse debuerat, consecuta etiam terrae appellationem, ut scirem terram commune cum materia esse nomen, ne illud ei soli substantiae vindicarem, cujus et proprium, in qua magis notum est, vel ne illud in quamcumque aliam speciem, nec utique omni materiae communicare possem, si vellem.

000-00-00 Serial Number=0024509132
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0642A]   Denique et thronus in aevum magis Christo Dei filio competit, quam Salomoni, temporali scilicet regi, qui soli Israel regnavit.

000-00-00 Serial Number=0654175878
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0275B]   Si plena est gratia et solida misericordia quae soli animae salutaris est, plus praestat haec vita, qua toti et integri fruimur.
 [0350C]   Hunc Deus testimonium nationibus posuit, non David: principem et imperantem nationibus, non David, qui soli Israeli imperavit.
 [0357B]   Sed est et porta quae recipit, et quae perducit, strata jam a Christo; de quo Amos (Amos, IX, 6): Qui aedificat in coelum ascensum suum; utique non sibi soli, sed et suis qui cum illo erunt, et, Circumdabis enim illos tibi, inquit (Is.
 [0295B]   In hoc erit imago minor veritate, et adflatus spiritu [0295B] inferior, habens illas utique lineas Dei, qua immortalis anima, qua libera et sui arbitrii, qua praescia plerumque, qua rationalis, capax intellectus et scientiae: tamen et in his imago, et non usque ad ipsam vim divinitatis; sic nec usque ad integritatem a delicto; quia hoc soli Deo cedit, id est veritati; et hoc solum imagini non licet.
 [0494A]   Hoc soli datum est Christo.
 [0358B]   Et ego quidem, etiamsi nullam spei coelestis manum mihi toties Scriptura porrigente, satis haberem hujus quoque promissionis praejudicium, quod jam terrenam gratiam teneam, exspectarem aliquid et de coelo, a Deo coeli, sicut et terrae ita crederem Christum sublimiora pollicentem, [0358B] ejus esse qui et humiliora promiserat, qui experimenta majorum de parvulis fecerat, qui hoc inauditi si forte regni praeconium soli Christo reservaverat, ut per famulos quidem terrena gloria, coelestis vero per ipsum Deum annuntiaretur.
 [0351A]   [0351A] Si nec illam injectionem tuam potes sistere ad differentiam duorum Christorum; quasi Judaicus quidem Christus populo soli ex dispersione redigendo destinetur a Creatore, vester vero omni humano generi liberando collatus sit a Deo optimo; cum postremo priores inveniantur Christiani Creatoris, quam Marcionis; exinde vocatis omnibus populis in regno ejus, ex quo Deus regnavit a ligno, nullo adhuc Cerdone, nedum Marcione.
 [0493B]   Sed et hic Psalmus Salomoni canere dicetur; quae tamen soli competunt Christo, docere [0493C] non potuerunt etiam caetera non ad Salomonem, sed ad Christum pertinere?
 [0524A]   Soli huic Epistolae brevitas sua profuit, ut falsarias manus Marcionis evaderet.
 [0375B]   Quapropter septies quasi per singulos titulos in Jordane lavit, simul et ut totius hebdomadis caperet expiationem; quia unius lavacri vis et plenitudo Christo soli dicabatur, facturo in terris, sicut sermonem compendiatum, ita et lavacrum.
 [0495B]   Marcion enim in totum carnis resurrectionem non admittens, et soli animae salutem repromittens, non qualitatis, sed substantiae facit quaestionem.

000-00-00 Serial Number=0484352887
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0174A]   De quo et supra dixerat: Regi autem saeculorum, immortali, invisibili, soli Deo: ut et contraria ipsi Filio adscriberemus, mortalitatem, accesibilitatem; quem mortuum contestatur secundum Scripturas (I Cor.
 [0189D]   Et Patris Filium confessurum confessores, et negaturum negatores suos apud Patrem; inducens parabolam filii, non patris, in vineam [0189D] missi post aliquot servos, et occisi a malis rusticis, et a Patre defensi; ignorans et ipse diem et horam ultimam soli Patri notam; disponens regnum [0190A] discipulis, quomodo et sibi dispositum dicit a Patre; habens potestatem legiones angelorum postulandi ad auxilium a Patre si vellet; exclamans quod se Deus reliquisset, in Patris manibus spiritum ponens; et post resurrectionem spondens missurum se discipulis promissionem Patris; et novissime mandans ut tinguerent in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, non in unum.
 [0162C]   Sed et invisibilia illa quaecumque sunt, habent apud Deum et suum corpus et suam formam, per quae soli Deo visibilia sunt; quanto magis quod ex ipsius substantia missum est, sine substantia non erit!

000-00-00 Serial Number=0273790121
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0421B]   Immerito itaque magnitudinem Imperii Romanorum in tam immensum auctam pro merito religiositatis illorum in deos censeri, qui id illis conferre [0421B] potuerint, adeoque soli dii sint.
 [0315A]   Non soli vos contemnunt Christiani, nec ullum scelus in perpetuum eradicatur, aut mores suos aliquis deus mutat.
 [0498A]   Nos ergo soli innocentes.
 [0510A]   Christianus uxori suae soli masculus nascitur.
 [0379A]   Ptolemaeorum eruditissimus, quem [0379A] Philadelphum supernominant, et omnis litteraturae sagacissimus, cum studio bibliothecarum Pisistratum, opinor, aemularetur, inter caetera memoriarum, quibus aut vetustas aut curiositas aliqua ad famam patrocinabatur, ex suggestu Demetrii Phalerei grammaticorum tunc probatissimi, cui praefecturam mandaverat, libros a Judaeis quoque postulavit, proprias [scilicet] atque vernaculas litteras, quas soli habebant.
 [0500A]   Enimvero nos qui sub Deo omnium speculatore dispungimur, quique aeternam ab eo poenam providemus, merito soli innocentiae occurrimus, et pro scientiae plenitudine, et pro latebrarum difficultate, et pro magnitudine cruciatus, non diuturni, verum sempiterni, eum timentes, quem timere debebit et ipse qui timentes judicat, Deum, non proconsulem timentes.
 [0276A]   Apud tyrannos enim tormenta etiam pro poena adhibentur; apud vos soli quaestioni temperantur.
 [0448B]   Itaque et in eo plus ego illi operor in salutem, non solum quod eam ab eo postulo, qui potest praestare, aut quod talis postulo, qui merear impetrare, sed etiam quod temperans majestatem Caesaris infra deum magis illum commendo deo, cui soli subjicio.
 [0296A]   Quales ergo leges istae, quas adversus nos soli exsequuntur impii, injusti, turpes, truces, vani, dementes?
 [0289A]   Nulla lex sibi soli conscientiam justitiae suae debet, sed eis, a quibus obsequium exspectat.
 [0376A]   Quod vero immensum est, soli sibi notum est.
 [0394A]   Dispersi, palabundi, [0394A] et coeli et soli sui extorres, vagantur per orbem, sine homine, sine Deo rege, quibus nec advenarum jure terram patriam saltem vestigio salutare conceditur.
 [0421A]   Sed nos soli arcemur a religionis proprietate.

000-00-00 Serial Number=0753073633
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0643D]   Etsi autem uniformis anima, foetu tamen ingeniorum multiformem, pro conditione coeli et soli, pro ratione operis et curae, pro temporum eventu, pro licentia casuum, et corporis etiam valetudine; ut ne de fati necessitate quid dicatur, de qua suo titulo disseruerit.
 [0673A]   Proinde, cum Plato, soli Deo segregans rationale, duo genera subdividit ex rationali, indignativum quod appellant θυμικον, concupiscentivum quod vocant επιθυμητικον, ut illud quidem commune sit nobis et leonibus, istud vero cum muscis, rationale porro cum Deo; video et de hoc mihi esse retractandum, propter ea quae in Christo deprehenduntur.
 [0683A]   Porro, ut frugum seminibus una cujusque generis forma est, processus tamen varii, alia integro statu evadunt, alia etiam meliora respondent, alia degenerant pro conditione coeli et soli, pro ratione operis, et curae, pro temporum eventu, pro licentia casuum: ita et animam licebit semine uniformem, foetu multiformem: nam et hic etiam de locis interest.
 [0685B]   Quod cum soli Deo competat, ut soli innato et infecto, et idcirco immortali et inconvertibili, absolutum est, caeterorum omnium natorum atque factorum convertibilem et demutabilem esse naturam; ut etsi trinitas animae adscribenda esset, ex mutatione accidentiae, non ex institutione naturae deputaretur.
 [0685B]   Quod cum soli Deo competat, ut soli innato et infecto, et idcirco immortali et inconvertibili, absolutum est, caeterorum omnium natorum atque factorum convertibilem et demutabilem esse naturam; ut etsi trinitas animae adscribenda esset, ex mutatione accidentiae, non ex institutione naturae deputaretur.
 [0709C]   Sed non tibi soli metempsychosis hanc fabulam instruxit.
 [0722B]   Denique corpori cui mortalitas competit, ei soli quies finem operis adulatur.

000-00-00 Serial Number=0709937453
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1188D]   Cum enim veri ac genuini Apostolorum successores sint soli Episcopi, hi in illorum quoque jus transiere, quibus a Christo peculiariter demandatum fuerat: Euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos, etc.

000-00-00 Serial Number=0842702925
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0103C]   Porro judicium soli Deo competit.

000-00-00 Serial Number=0871835709
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0941C]   Ideoque abstulit repudium, quod ab initio non fuit; ut, quod ab initio fuit, muniat duorum in unam carnem perseverantiam, ne necessitas vel occasio tertiae concarnationis irrumpat, soli caussae permittens repudium, si forte praevenerit, cui praecavetur.
 [0948B]   Praescribe constanter non omnibus praecipi, quae quibusdam sint praecepta; aut si caetera quidem communia [0948B] sunt, monogamia vero solis episcopis imposita est, numquid illi soli christiani pronuntiandi, in quos tota disciplina collata est?

000-00-00 Serial Number=0189649761
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1153A]   Consideremus itaque, benedicti, coelestem ejus sophiam, imprimis de praecepto secrete adorandi, quo et fidem hominis [1153A] exigebat, ut Dei omnipotentis et conspectum et auditum sub tectis et in abditis etiam adesse confideret: et modestiam fidei desiderabat, ut quem ubique audire et videre fideret, ei soli religionem suam offerre, sequente sophia in sequenti praecepto; quod etsi proinde pertineat ad fidem et modestiam fidei, si non agmine verborum adeundum putemus ad Dominum, quem ultro suis prospicere certi sumus: attamen brevitas ista, quod ad tertium sophiae gradum faciat, magnae ac beatae interpretationis substantia fulta est: quantumque substringitur verbis, tantum diffunditur sensibus.

000-00-00 Serial Number=0958070397
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1034B]   Utinam et Asia secura jam sit de soli ingluvie!
 [1035A]   Nam et primitus majorem ambitum terra cassa, et vacans hominum, et sicubi aliqua gens occuparat, sibimet soli erat.
 [1038A]   Hoc soli chamaeleonti datum, quod vulgo dictum est, de corio suo ludere.

000-00-00 Serial Number=0674720109
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1255B]   Cui soli subditi sumus, Domino scilicet auscultare dubitamus?

000-00-00 Serial Number=0896536112
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1248B]   Contra autem aegyptius imperator, qui populum Dei aliquando afflictum, diu Domino suo denegatum persecutus, in praelium irruit, post tot documenta plagarum, dissidio maris, quod soli populo pervium licebat, revolutis fluctibus perit.

000-00-00 Serial Number=0803292692
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0014B]   Soli enim Dei Filio servabatur [0015A] sine delicto permanere.
 [0034B]   Latuit et Joannem aliquid, dilectissimum Domino, pectori ejus incubantem, cui soli Dominus Judam traditorem praemonstravit, quem loco suo filium Mariae demandavit?

000-00-00 Serial Number=0303909183
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0989B]   Plane, si ostendas de quibus patrociniis exemplorum, praeceptorumque coelestium, soli moechiae, et in ea fornicationi quoque, januam poenitentiae expandas, ad hanc jam lineam dimicabit nostra congressio.
 [1001B]   Nunc enim dicimus, soli Domino hoc licet, hodie potestas indulgentiae ejus operetur.

000-00-00 Serial Number=0326901019
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0848B]   Nec sustinebo dicentes, idcirco tunc resurrectionem animae soli destinatam in carnem quoque praecucurrisse, quia non potuisset aliter ostendi resurrectio animae invisibilis, nisi per visibilis substantiae resuscitationem.
 [0853B]   XV) reddit, dicens: Omnes quidem resurgemus, non autem omnes demutabimur, in atomo, in momentaneo motu oculi, in novissima tuba; sed illi scilicet soli, qui invenientur in carne.
 [0883A]   Porro, si dives Dominus et liberalis, adfectui aut gloriae suae praestans solam navis restitutionem, hactenus eam voluerit operari, idcirco tu negabis necessariam illi compaginem pristinam, ut exinde jam vacaturam, cum soli saluti navis sine operatione conveniat?
 [0802A]   Hoc eo commendarim, uti quicquid omnino homini a Deo prospectum atque promissum est, non soli animae, verum et carni scias debitum; ut si non ex consortio generis, certe vel ex privilegio nominis.

000-00-00 Serial Number=0120901585
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0639B]   Ut et de locis, secundum propositum exsequar, circus Soli principaliter consecratur: cujus aedes medio spatio, et effigies de fastigio aedis emicat, quod non putaverint sub tecto consecrandum, quem in aperto habent.
 [0640A]   Obelisci enormitas ut Hermateles affirmat, Soli prostituta: scriptura ejus unde et census, de Aegypto superstitio est.
 [0641A]   De jugo vero quadrigas soli, bigas lunae sanxerunt.
 [0641B]   Talibus auctoribus quadrigae productae, merito et aurigis coloribus idololatriam vestierunt, et ab initio duo soli fuerunt albus et russeus: albus hiemi, ob nives candidas; russeus aestati, ob solis ruborem, voti erant.
 [0639B]   Soli patri suo, ut volunt editum affirmant: ab ea et Circi appellationem argumentantur.

000-00-00 Serial Number=0837471664
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0911B]   Mentire aliquid ex his quae intus sunt, ut soli Deo exhibeas veritatem, quamquam non mentiris nuptam; nupsisti enim Christo: illi tradidisti carnem tuam, illi sponsasti maturitatem tuam.
 [0891A]   Et utique ea deligenda quae virgines includit, soli Deo notas, quibus, praeter quod a Deo, non ab hominibus [0891B] captanda gloria est, etiam ipsum bonum suum erubescendum est.
 [0892B]   Si bonum est modestia, verecundia, fastidium gloriae soli Deo captans placere, agnoscant malum suum, quae de tali bono scandalizantur.
 [0895A]   Sed quoniam ita mulieris nomen usurpant, ut non putent competere illud, nisi ei soli quae virum passa sit; probari a nobis oportet, proprietatem ejus vocabuli ad sexum ipsum, non ad gradum sexus pertinere, quod communiter etiam virgines censeantur.
 [0907B]   Si ut ipsi Deo: tam idoneus est ad conspicienda quae in occulto fiunt, quam justus ad remuneranda quae soli sibi fiunt.
 [0908A]   Hoc ipso autem constat a Deo datam tibi non esse, quod illam non soli Deo praestas.
 [0910B]   Timebit itaque virgo sanctior, vel in nomine fascini, hinc adversarium, inde Deum: illius lividum ingenium, hujus censorium lumen: et gaudebit sibi soli et Deo nota.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»