TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Tale' [80]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0267283201
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0569B]   Si nihil tale probetur, grande nescio quid aestimari oportet, cujus compensatio tantarum atrocitatum tolerantia constat.
 [0560B]   Christiani vero quid tale consequuntur?
 [0580C]   Quid enim tale in vobis detinebo?
 [0595B]   Cur rapitur sacerdos Cereris, si non tale Ceres passa est?

000-00-00 Serial Number=0812633455
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0125B]   Auctoritas divina praecedit, an tale quid voluerit atque mandaverit Deus, ut qui negant bonum, non suadeantur accommodum, nisi cum subacti fuerint.
 [0135A]   Porro, et si fidei propterea congruebat sublimitatis et claritatis aliqua prolatio, tale quid esse oportuerat illud emolumenti, quod magno constaret labore, cruciatu, tormento, morte.

000-00-00 Serial Number=0411140800
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0218B]   Numquid tamen, quia erat ante omnia, et tale aliquid esse ex ea factum Scriptura significat?
 [0225B]   Sed et illud utique captabitur: de coelo solo et de terra ista Scripturam significasse, quod eam [0225B] in principio Deus fecerit, de speciebus autem supradictis nihil tale: et ideo eas quae factae non significentur, ad infectam materiam pertinere.
 [0218B]   Atquin nihil tale significat.

000-00-00 Serial Number=0099444449
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0604A]   Et alio loco dicit: Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et disponam domui Juda et domui Jacob testamentum novum, [0604A] non tale quale jam dedi patribus eorum in die quo eos eduxi de terra Aegypti.

000-00-00 Serial Number=0020556450
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0377C]   Sed etsi nihil tale in Christum fuisset praedicatum, haberem hujus benignitatis exempla in Creatore, promittentia mihi et in Filio Patris affectus.
 [0378A]   Prius est igitur, neges Creatorem indulsisse aliquando delicta; consequens, ut ostendas nec in Christum suum tale quid eum praedicasse: et ita probabis novam istam [0378B] Christi novi scilicet benignitatem, si probaveris, nec parem Creatori, nec praedicatam a Creatore.
 [0482B]   Marcionis Deus nihil tale.
 [0498A]   Si quid tale Marcionis Deus edidit vel edixit, agnoscam patrem misericordiarum.
 [0259C]   Sic et ipsam fidem dico illum sine caussa ab homine captare, aliter solito Deum credere ex operum auctoritate formatum, quia nihil tale prospexit, per quod homo Deum didicit.
 [0294B]   Quia nec universitatem homini subjecisset infirmo dominandi, et non potiori angelis; quibus nihil tale subjecit; sic nec legis pondus imposuisset, si gravis lex invalido sustinendi; nec quem excusabilem sciret nomine imbecillitatis, eum definitione mortis convenisset; postremo, non libertate, nec potestate arbitrii fecisset infirmum, sed potius defectione earum.
 [0371C]   [0371C] Quid autem jam tale ediderat novae divinitatis, per quod posset alterius Dei sanctus intelligi?
 [0289C]   Si enim et bonus qui evenire tale quid nollet, et praescius qui eventurum non ignoraret, et potens qui depellere valeret, nullo modo evenisset, quod sub his tribus conditionibus divinae majestatis evenire non posset.
 [0435B]   Quale praelium, tale et incendium.
 [0327A]   Si satis constat de istis interim duabus proprietatibus judaicae litteraturae; memento, lector, constitisse, ut cum tale quid adhibuerimus, non retractetur de forma scripturae, sed de statu caussae.
 [0387B]   Quid tale de numeri defensione competit Christo Marcionis?
 [0289C]   Quod si evenit, absolutum est e contrario Deum neque bonum credendum, neque praescium, neque potentem: siquidem in quantum nihil tale evenisset, si talis Deus, id est bonus, et praescius, et potens, in tantum ideo evenit, quia non talis Deus.
 [0470C]   Sive nihil tale de Deo Christus revelaverat, tanto magis ab apostolo debuerat revelari, qui jam non posset ab alio; non credendus sine dubio, si nec ab apostolo revelatus.
 [0327B]   Scilicet nauclero illi non quidem Rhodia lex, sed Pontica caverat, errare Judaeos in Christum suum non licere; quando etsi nihil tale praedicatum in illos inveniretur, vel sola utique humana conditio deceptui obnoxia, persuasisset, Judaeos errare potuisse, qua homines; nec statim [0327C] praejudicium sumendum de sententia eorum, quos credibile fuerit errasse.
 [0510A]   Cum nihil tale protulerit ac probarit, nos proferemus et spiritum et prophetias Creatoris, secundum ipsum praedicantes.
 [0371A]   Cum ergo nihil tale Scriptura significet, nisi solam vim et potestatem sermonis admirationi fuisse, facilius [0371B] ostendit, secundum Creatorem docuisse illum, quia non negavit, quam adversus Creatorem, quia non significavit.
 [0447A]   Sed cur pristino leproso nihil tale praecepit?

000-00-00 Serial Number=0986651599
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0175A]   Ediscebat autem, ut nobis fidem sterneret, ut facilius crederemus Filium Dei descendisse in saeculum, si et retro tale quid gestum cognosceremus.
 [0189B]   Plane cum quid ex ipso est, et sic ejus est dum ex ipso sit, potest tale quid esse, quale et ipse ex quo est, et cujus est.

000-00-00 Serial Number=0837572694
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0562A]   Itaque ut nautae ad symbolam semper exultant; tale aliquid et Aeones; unum jam omnes, etiam forma, nedum sententia; convenientibus ipsis quoque novis fratribus et magistris Christo et Spiritu Sancto, quod optimum atque pulcherrimum unusquisque florebat, conferunt in medium.
 [0545B]   Jam si et in totam fabulam initietur, nonne tale aliquid dabitur te in infantia inter somni difficultates a nutricula audisse, Lamiae turres, et pectines solis?
 [0553A]   Hinc [0553A] numero gestientes et ipsi tale quid Patri de suo offerre, alios ebulliunt fetus, proinde conjugaleis, per copulam utriusque naturae: Hac Sermo et Vita decuriam Aeonum simul fundunt: illac Homo et Ecclesia duos amplius, aequiparando parentibus, quia et ipsi duo cum illis decem tot efficiunt, quot ipsi procreaverunt.

000-00-00 Serial Number=0224689782
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0464B]   Proinde, nec paulo lenius, inter licitas fonctiones sectam istam deputari oportebat, a qua nihil tale committitur, quale de illicitis factionibus timeri solet.
 [0321A]   Nescio quid et sub Catilina tale degustatum est.
 [0272A]   De nobis nihil tale, cum aeque extorqueri oporteret, quodcunque falso jactatur, quot quisque jam infanticidia degustasset, quot incesta contenebrasset, qui coci, qui canes affuissent.
 [0313A]   Nihil enim tale de Christianis asseverari sciebant, observandum utique sibi et omni vigilantia investigandum.
 [0459B]   Hostes igitur haberi posse, qui hostile nihil adversus Romanum vel Imperium vel Imperatorem spirent, imo qui quod Imperatori sunt, etiam sint aliis, quibus male velle, male cogitare non liceat de aliis, multo minus de Imperatore, qui ad tale fastigium a Deo evectus est.

000-00-00 Serial Number=0681197405
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0677B]   Tale quid dico, habetne veritatem aliquam visio et auditio hominibus, annon?
 [0656A]   Tale aliquid, opinor, ei accidit, cum duo in unum corpora negavit, alienatus a prospectu et recogitatu praegnantum, quae non singula quotidie corpora, sed et bina et terna in unius uteri ambitu perferunt.
 [0725A]   Si enim tale quid semel accidere dicatur, ut deliquium solis aut lunae, ita et animae; sane persuaderer divinitus factum; congruere enim hominem seu moneri, seu terreri a Deo, velut fulgure rapido, momentaneae mortis ictu; si non magis in proximo esset somnium credi, quod vigilanti potius accidere deberet, si non somnium magis credi oporteret.
 [0738A]   Si et apud ethnicos tale quid traditur, ubique Deus potestatis suae signa proponit, suis in solatium, extraneis in testimonium.
 [0724C]   Genus [0724C] fuerat gravioris aliquanto soporis, ut de incubone praesumptio est, vel valetudinis, quam Soranus opponit, excludens incubonem, aut tale quid vitii, quod etiam Epimenidem in fabulam impegit, quinquaginta pene annos somniculosum.

000-00-00 Serial Number=0145597875
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0777C]   Ut angelum gestaret Christus, nihil tale de caussa est.
 [0779C]   Et, si resurrexit in exemplum spei nostrae, cur nihil tale de nobis probatum est?
 [0763C]   Facile est veritati etiam nihil tale adversus eos praescribenti [0764A] obtinere.

000-00-00 Serial Number=0188126445
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0101A]   Si ob haec caput ei tuum debes, tale si potes ei repende, quale suum pro tuo obtulit: aut nec floribus coroneris, si spinis non potes, quia non floribus potes.

000-00-00 Serial Number=0940850794
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0111C]   Quia nec potuissent tale quid constituere tam contrarium exemplis suis, ut fugam mandarent; qui cum maxime de vinculis vel insulis, quibus ob confessionem, non ob fugam nominis, continebantur, ad Ecclesias scribebant.
 [0117A]   Cum igitur nihil nobis Caesar indixerit in hunc modum stipendiariae sectae, sed nec indici unquam tale quid possit, Antichristo jam instante, et in sanguinem, non in pecunias hiante Christianorum, quomodo mihi proponere potest Scripturam esse: Reddite quae sunt Caesaris Caesari?
 [0107C]   Igitur qui putant fugiendum, aut malum exprobrant Deo, si persecutionem uti malum fugiant; bonum enim nemo devitat; aut fortiores se Deo existimant, qui putant se evadere posse, si Deus tale aliquid voluerit evenire.
 [0116C]   XXI, 1): tanta quotidie aerario augendo prospiciuntur remedia censuum, vectigalium, collationum, stipendiorum: nec unquam usque adhuc ex Christianis tale aliquid prospectum est, sub aliquam redemptionem capitis et sectae redigendis, cum tantae multitudinis nemini ignotae fructus ingens meti posset.

000-00-00 Serial Number=0479247570
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0694B]   Imo etsi nihil tale fecisses, tamen dicereris dejerare si consenseris.

000-00-00 Serial Number=0161847770
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0967B]   Videamus an aliquid tale nobis de vetustatibus quoque patrocinetur.
 [0957A]   Jaculantur interea et Esaiam pronuntiasse: Non tale jejunium Dominus elegit (Is.
 [0975C]   LVIII, 3), jejuniorum vestrorum inveniuntur voluptates vestrae, et omnes subjectos vobis succutitis, aut convitia et lites jejunatis, et caeditis pugnis: non tale jejunium ego elegi; sed quale subjecit, et subjiciendo non abstulit, sed confirmavit.

000-00-00 Serial Number=0158175588
De Judicio Domini [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1091C]   Immemor ille Dei, temere committere tale Non ultra monitum quidquam contingeret unum Unde malum sciret, pariter dignosceret aequum, Protinus inlicitum vetuit contingere pomum.

000-00-00 Serial Number=0224306881
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0931B]   An capiat Paracletum aliquid tale docuisse, quod aut novum deputari possit adversus catholicam traditionem, aut onerosum adversus levem sarcinam [0931C] Domini?
 [0941A]   Nam et nubere legitime non potest repudiata; et si quid tale commiserit sine matrimonii nomine, non capit elogium adulterii, qua adulterium in matrimonio crimen est?

000-00-00 Serial Number=0298068762
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1193A]   Etsi simpliciter se habeant sine ullius observationis praecepto, bonum tamen sit aliquam constituere praesumptionem, qua et orandi admonitionem constringat, et quasi lege ad tale munus extorqueat a negotiis interdum, ut quod Danieli quoque legimus observatum utique ex Israelis disciplina (Dan.

000-00-00 Serial Number=0947815835
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1049A]   Filius ejus post tale pulpamentum potuit sumptuosius esurire: margarita namque vel ipso nomine pretiosa dehausit, credo ne mendicius patre coenasset.

000-00-00 Serial Number=0322976470
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1262A]   Absit a servo Christi tale inquinamentum, [1262B] ut patientia, majoribus tentationibus praeparata, in frivolis excidat.

000-00-00 Serial Number=0411789000
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0045A]   Confingant tale aliquid Haeretici.

000-00-00 Serial Number=0939968109
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0981A]   Absit, absit a sponsa Christi tale praeconium.
 [1001A]   Si vero et factis aliquid tale pro peccatoribus edidit Dominus, ut [1001B] cum peccatrici foeminae etiam corporis sui contactum permittit lavanti lacrymis pedes ejus et crinibus detergenti, et unguento sepulturam ipsius inauguranti (Luc.
 [1012C]   Nihil tale Paulus indulsit, qui totam carnis necessitatem de probis etiam titulis obliterare conatur.
 [0993C]   Perit igitur et fidelis elapsus in spectaculum quadrigarii furoris, et gladiatorii cruoris, et scenicae foeditatis, et xysticae vanitatis, in lusus, in [0993C] convivia saecularis solemnitatis, in officium, in ministerium alienae idololatriae aliquas artes adhibuit curiositatis; in verbum ancipitis negationis aut blasphemiae impegit, ob tale quid extra gregem datus est, vel et ipse forte ira, tumore, aemulatione, quod denique saepe fit, dedignatione castigationis abrupit, debet requiri atque revocari.
 [0992B]   Ita etiam hunc ordinem servari oportet, ut in eos tale aliquid interpretemur, in quibus prius est.
 [0983B]   Praecavent enim, quasi nolint admitti tale quid; indulgent autem, quasi velint admitti; quando si admitti nolint, non debeant indulgere; si indulgere velint, non debeant praecavere.
 [1024A]   Itaque, si et ipsos beatos Apostolos tale aliquid indulsisse constaret, cujus venia a Deo, non ab homine, competeret, non ex disciplina, sed ex potestate fecisse.
 [1007C]   Et vos inflati estis, et [1007C] non luxistis potius, ut auferatur de medio vestrum qui tale facinus admisit (I Cor.
 [1019C]   Negat enim nos omnino delinquere, et in hoc plurimum [1019C] tractat, ut nihil tale concedat, proponens semel a Christo delicta deleta, non habitura postea veniam: in quo nos sensus ad admonitionem castimoniae demandat.
 [1018B]   Denique ea Apocalypsis in posterioribus [1018B] propudiosos et fornicatores, sicut timidos et incredulos et homicidas et veneficos et idololatras, qui tale quid in fide fuerint, in stagnum ignis sine ulla conditionali damnatione decrevit.
 [1008B]   Damnatus autem, et quidem in possessionem Satanae, jam tunc perierat Ecclesiae, cum tale facinus admiserat, nedum cum et ab ipsa ejerabatur.

000-00-00 Serial Number=0659080684
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0811A]   Si parum universitas resurrectionem figurat, si nihil tale conditio signat, quia singula ejus non tam mori, quam desinere dicantur, nec redanimari, sed [0811B] reformari existimentur, accipe plenissimum atque firmissimum hujus spei specimen.
 [0811B]   Aut cui alii rei tale documentum?

000-00-00 Serial Number=0528293252
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0648A]   Nobis satis non est, si ipsi nihil tale faciamus, nisi et talia facientibus non conferamur.

000-00-00 Serial Number=0028504670
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0902B]   Cui si quid refrigerii debuerat episcopus, aliter utique salvo respectu disciplinae praestare potuisset, ne tale nunc miraculum, ne dixerim monstrum, in Ecclesia denotaretur: virgo vidua, hoc quidem portentuosior, quod nec qua vidua caput texit: utrumque se negans, et virginem, quae vidua deputetur, et viduam, quae virgo dicatur.
 [0903B]   Certi sumus Spiritum Sanctum magis masculis tale aliquid subscribere potuisse, si foeminis subscripsisset, cum praeter sexus auctoritatem, etiam ipsius continentiae nomine masculos potius honorari oportuisset; quorum quanto sexus avidior et calidior in foeminas, tanto continentia majoris ardoris laboratior, ideoque dignior omni ostentatione: si ostentatio, virginitatis est dignitas.
 [0903C]   Quomodo ergo non magis viris aliquid tale Deus in honorem subscripsisset, vel quia familiariori, scilicet imagini suae, vel quia plus laboranti?
 [0892A]   Et virgines videntur quae aliquid a viris petere possunt, nedum tale factum, ut scilicet aemulae earum, tanto magis liberae, quanto Christi solius ancillae, dedantur illis.

000-00-00 Serial Number=0641823053
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1135B]   Usque ad finem; eosque adversus quos scripsit libri de Anima partem posteriorem, Simonem Samaritam, Carpocratem, Menandrum et alios, persuasum habeo nihil tale hodie desiderari.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»