TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Ultro' [65]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0676774323
Ad Martyres Reditus in Auctori Indicem  
 [0625A]   Sed spiritus contra ponat sibi et carni, acerba licet ista, a multis tamen aequo animo excepta, imo et ultro appetita, famae et gloriae caussa; nec a viris tantum, sed etiam a foeminis, ut vos quoque, benedictae, [0625B] sexui vestro respondeatis.

000-00-00 Serial Number=0775139093
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0590B]   Ac ne ex diverso proponatur, multa alia moveri, ut rotas, ut plaustra, ut machinas caeteras, ultro praevenit dicens, eo animalia credita, quod per semetipsa moverentur, nullo extrinsecus apparente motatore eorum aut minatore, sicut apparet, qui rotam compellit, et plaustra volvit, et machinam temperat.
 [0595A]   Quotiens ultro siletur de ejusmodi poetica, non modo non horretis, sed insuper honoratis, utque in necessariis artibus habetis.
 [0594A]   Caeterum cui res examinabitur, verisimilius utique dicet elementa ista ab aliquo regi, quam ultro.
 [0587B]   Igitur cum philosophi physicum conjecturis concinnarint, poetae mythicum de fabulis traxerint, populi gentile ultro praesumpserint, ubinam veritas collocanda?

000-00-00 Serial Number=0513186872
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1300A]   Caeterum aliud est ultro et sponte in prohibita descendere.

000-00-00 Serial Number=0137117267
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0130A]   Hanc igitur si a primordio constat et prohibitam de tot tantisque praeceptis, et nunquam impune [0130A] commissam, de tot tantisque documentis, nec ullum tam superbum crimen apud Deum deputari, quam hujusmodi transgressionem, ultro intelligere debemus divinarum et denuntiationum et executionum intentionem, jam tunc martyriis patrocinatam, non modo non dubitandis, verum etiam sustinendis, quibus scilicet locum fecerat prohibendo idololatriam: aliter enim martyria non evenirent; et utique auctoritatem suam praestruxerat, volens ea evenire quibus locum fecerat.

000-00-00 Serial Number=0938604891
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0226B]   Scivit esse qui ultro in corporibus et membra cognoscerent, et ideo compendio [0226C] usa est.

000-00-00 Serial Number=0951805592
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0474B]   Nec enim laborasset fidem a lege discernere, quam diversitas ultro ipsius divinitatis discrevisset, si fuisset.
 [0463B]   Ergo non pateretur, alium se tunc quoque supersedit ostendere: ut sed quoniam ex ore ejus confessionem extorquere [0463B] cupiebant, nec confesso tamen credituri, qui eum ex operibus Scripturas adimplentibus agnovisse debuerant; ita ejus fuit occultasse se, cui ultro debebatur agnitio.
 [0426A]   Ille enim Deus optimus, ultro veniens ad praestandum non suo homini, nullum illi laborem, nec instantiam indixisset.
 [0297C]   Quem tamen et praedamnando testatus est ab institutionis forma libidine propria conceptae ultro malitiae exorbitasse; et commeatum operationibus ejus admetiendo, rationem bonitatis suae egit; eodem consilio et homo eadem arbitrii libertate elideret inimicum, qua succiderat illi; probans suam, non Dei culpam; et ita salutem digne per victoriam recuperaret, et diabolus amarius puniretur ab eo, quem [0297D] eliserat ante devictus; et Deus tanto magis bonus [0298A] inveniretur, sustinens hominem gloriosiorem in paradisum, ad licentiam decerpendae arboris vitae jam de vita regressurum.
 [0455A]   Nam qui olim a caeco illo filius David fuerat invocatus, quod tunc reticuit, non habens in praesentia scribas, nunc ultro coram eis de industria protulit: ut se, quem caecus secundum scribarum doctrinam filium tantum David praedicarat, Dominum quoque ejus ostenderet; remunerata quidem fide caeci, qua filium David crediderat illum; pulsata vero traditione Scribarum, qua non et Dominum eum norant.
 [0449B]   Aliud est si etiam adorari qua Deus optimus et ultro bonus non vult.
 [0310C]   At si cliens ei munera ultro, vel etiam dicto ordine suo offerat, et solemnia regis observet, non ex fide tamen, nec corde puro, nec pleno circa caetera quoque obsequia, nonne consequens ut rex ille vel [0311A] dives exclamet: Quo mihi multitudinem munerum tuorum?
 [0443A]   Habes itaque Christum ultro vestigia [0443B] ubique Creatoris ineuntem, tam in permittendo repudio, quam in prohibendo.
 [0500A]   Et positum in ambiguitate distinctionis hactenus tractasse, ne adversario prodesset, contentus victoriae, nae ultro possum et in totum contentionem hanc praeterisse simpliciori responso.
 [0404A]   Non enim audiebant ultro, qui aures habebant; sed ostendebat aures cordis necessarias, quibus illos audituros negarat Creator.
 [0500A]   Ita, non hujus aevi Deus, sed infidelium [0500A] hujus aevi excaecat cor, quod Christum ejus non ultro recognoverint de Scripturis, intelligendum.
 [0431C]   Moyses rixantibus fratribus ultro intercedit, injuriosum increpat: Quid proximum [0432A] tuum percutis?
 [0376C]   Proinde si ut sciens omnem qui lepra liberatus esset ita facturum, ideo praecepit munus offerre, potuit et non praecepisse quod sciebat ultro futurum.
 [0302B]   Quanquam si evangelium veritatis accipias, ad quos pertineat sententia reddentis in filios patrum delicta cognosces; ad illos scilicet qui hanc ultro sibi sententiam [0302C] fuerant irrogaturi: Sanguis illius super capita nostra et filiorum nostrorum (Matth.
 [0299C]   Atenim, ut malum postea erupit, atque inde jam [0299C] coepit bonitas Dei cum adversario agere, aliud quoque negotium eadem illa justitia Dei nacta est jam secundum adversionem dirigendae bonitatis, ut seposita libertate ejus, qua et ultro Deus bonus pro meritis cujusque pensetur, dignis offeratur, indignis denegetur, ingratis auferatur; proinde omnibus aemulis vindicetur.
 [0432C]   Denique, si, quasi derogator Creatoris, non vult de ejusmodi frivolis cogitari, de quibus nec corvi nec lilia laborent, ultro scilicet pro sua vilitate subjectis, paulo post patebit.
 [0471B]   Vacante autem quaestione, ultro omnibus agnoscentibus [0471C] discedendum sibi esse ab ordine Creatoris per fidem Dei alterius, nulla Apostolo materia competisset, id tam presse docendi, quod ultro fides ipsa dictasset.
 [0426A]   Jam enim non optimus, si non ultro daret non petenti, et invenire praestaret non quaerenti, et aperiret non pulsanti.
 [0396C]   Sed, Non sit, inquit, indigens in te; id est, cura ultro ne sit: quo magis petenti praejudicat dandum, etiam in sequentibus: Si autem fuerit indigens e fratribus tuis, non avertes cor tuum, nec constringes manum tuam a fratre tuo indigente.
 [0266B]   Si per humanam conjecturam, nega Deum alias cognosci posse quam per semetipsum: nec tantum ad formam provocans Creatoris, verum et ad conditionem tam divinae magnitudinis, quam humanae mediocritatis: ne major Deo homo videri possit, qui, eum non ultro volentem cognosci, suis viribus quodammodo in publicum agnitionis extraxerit: cum humana [0266C] mediocritas facilius deos fingere sibi norit secundum totius aevi experimenta, quam verum sectari quem natura jam intelligunt.
 [0418A]   Nam sicut ad salutem vocat, quem non recusat, vel etiam quem ultro vocat; ita in perditionem damnat quem recusat: Illi autem caussato patris sepulturam, cum respondet: Sine, mortui sepeliant mortuos suos, tu autem vade, et annuntia regnum Dei; utramque legem Creatoris manifeste confirmavit, et de sacerdotio in Levitico prohibentem sacerdotes supremis etiam parentum interesse: Super omnem, inquit (Levit.
 [0471C]   Vacante autem quaestione, ultro omnibus agnoscentibus [0471C] discedendum sibi esse ab ordine Creatoris per fidem Dei alterius, nulla Apostolo materia competisset, id tam presse docendi, quod ultro fides ipsa dictasset.
 [0433A]   Ejusne quam nondum poterant perfectam exhibere Deo, tantum quod velato cum maxime discentes eum, an quam hoc ipso titulo debebant Creatori, uti crederent haec illum ultro generi humano sumministrare, nec de eis cogitarent?
 [0471B]   Porro, si omnino alium Deum ab Apostolo audissent, ultro utique scissent abscedendum sibi esse a lege ejus Dei quem reliquissent, alium secuti.

000-00-00 Serial Number=0346712768
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1066A]   Eripere fortis, contemptis dentibus ultro, [1066B] Objectat sese leo pelle obtectus ovili, Decipiens habitu, rapturus sanguine fauces.
 [1061A]   Quin potius, cui major inest mortalis egestas, Possit ut aequari, socio praelatus, id ultro [1061B] Quicquid eget, tribuet locuples; sic credere jussum.
 [1084B]   Sic errant, et dictorum sic facta retorquent, Qui falsas finxere vias; Dominumque Deumque Aeternum regem, qui tantum protulit orbem, Detrectant; aliud quaerunt sub nomine ficto; [1084B] Mentibus orbati, quas amisere furentes; Externum legi Christum affirmare volentes, Nec mundi Dominum, carnis neque velle salutem, Nec virtute Patris, factorem corporis ipsum; Quos obturatis fugiendum est auribus ultro, Ne sermone suo maculent innoxia corda.

000-00-00 Serial Number=0795963407
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0313B]   Timent plecti, qui si proclament, defendi merebuntur, qui etiam ultro perire malint, quam sub tali conscientia vivere.
 [0436A]   Quoniam autem facile iniquum videretur, liberos homines invitos urgeri ad sacrificandum (nam et alias divinae rei faciendae libens animus indicitur): [0436A] certe ineptum existimaretur, si quis ab alio cogeretur ad honorem deorum, quos ultro sui caussa placare deberet, ne prae manu esset jure libertatis dicere: Nolo mihi Jovem propitium; tu, quis est me conveniat Janus iratus ex qua velit fronte; quid tibi mecum est?
 [0269A]   Si denotatur, gloriatur; accusatur; non defendit; interrogatus vel ultro confitetur; damnatus gratias agit.

000-00-00 Serial Number=0733794987
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0717B]   Quae omnia nativitus animae conlata, idem qui in primordio invidit, nunc quoque obumbrat atque depravat, quominus aut ultro prospiciantur, aut qua oportet administrentur.
 [0681B]   Video enim et [0681B] vitem adhuc teneram et impuberem, intelligentem tamen jam opera sua, et volentem alicui adhaerere, cui innisa et innexa proficiat; denique non expectata rustica disciplina, sine arundine, sine cervo, si quid attigerit, ultro ambibit, et quidem viriosius de suo ingenio, quam de tuo arbitrio: properat esse secura.

000-00-00 Serial Number=0501049757
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1148B]   Sed neque ita seclusa a Romanis erat Carthago, ut nonnisi tardius, ac incerto rumore, res paulo magis insignes, noviterque gestas, ultro citroque perferri [1148C] opus fuerit; nam et a Julio Caesare traducta illuc integra Romanorum civium colonia, et ab Augusto successore ipsa Africa Senatus potestati tradita, et ceu Provincia romana per annuos Proconsules deinceps administrata, et ab Italis navibus ob frumenti prope quotidianam exportationem (Africam enim Italiae horreum illis temporibus audiisse, ex Tacito l.
 [1179A]   Ut, velut ex petulantia ingenii novaturientis, argumenta ejusmodi ultro confingam.
 [1195D]   At nunc cum anima tua, quam omni scelere contaminatam reddidisti, per baptismum renovari [1195D] ac regenerari nuntietur, tantum despicis beneficium, nec ultro properas, aut id pollicenti, Fis obviam.

000-00-00 Serial Number=0144536912
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0078B]   Sed quod non prohibetur, ultro permissum est.
 [0078B]   Imo prohibetur quod non ultro est permissum.

000-00-00 Serial Number=0315821052
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0929A]   Erunt nobis in testimonium et foeminae quaedam saeculares, ob univiratus obstinationem, famam consecutae: ut Dido, quae profuga in alieno solo, ubi nuptias regis ultro optasse debuerat, ne tamen secundas experiretur, maluit e contrario uri quam nubere; vel illa Lucretia quae etsi semel per vim, et invita, alium virum passa est, sanguine suo maculatam carnem abluit, ne viveret jam non sibi univira.

000-00-00 Serial Number=0684231818
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0114B]   Ultro igitur et de hoc tibi suggeram, definiens persecutionem, quam constat non esse fugiendam, proinde nec redimendam.

000-00-00 Serial Number=0369709969
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0963A]   Adspice Danielis exemplum, circa somnium regis Babylonis omnes turbantur sophistae, negant ultro de praestantia humana posse cognosci; solus Daniel Deo fidens, et sciens quod ad demerendam Dei gratiam faceret, spatium tridui postulat, cum sua fraternitate jejunat, atque ita orationibus commendatis, et ordinem et significationem [0963B] somnii per omnia instruitur, tyranni sophistis parcitur, Deus glorificatur, Daniel honoratur; non minorem Dei gratiam et postea quoque relaturus anno primo regis Darii, cum ex recogitatu praedicatorum temporum ab Hieremia, dedit faciem suam Deo in jejuniis et sacco et cinere.
 [0971C]   Ego me saeculo, non Deo liberum memini: sic mecum est ultro officium facere Domino, sicut indicere illius est; non tantum obsequi ei debeo, sed [0972A] et adulari; illud enim imperio ejus, hoc arbitrio meo praesto.
 [0958B]   Teneo igitur a primordio homicidam gulam, tormentis atque suppliciis in die puniendam, etiamsi Deus nulla jejunia praecepisset; ostendens tamen unde sit occisus Adam, mihi reliquerat intelligenda remedia offensae, [0958B] qui offensam demonstrarat: ultro cibum quibus modis, quibusque temporibus potuissem, pro veneno deputarem, et antidotum famem sumerem, per quam purgarem mortis a primordio caussam in me quoque cum ipso genere transductam, certus hoc Deum velle, cujus contrarium noluit, satisque confidens placituram illi continentiae curam, a quo damnatam comperissem incontinentiae culpam.

000-00-00 Serial Number=0628644168
De Judicio Domini [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1091A]   Talia compositis deducam carmina Musis, Atque salutares exponam fontibus undas, Et laetum placidis venientem nubibus imbrem, Inque animas hominum penitus, ultroque fluentem, Excipiat plenis in nostra novalia rivis.

000-00-00 Serial Number=0843235612
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0952B]   Exsurget regina Carthaginis, et decernet in christianas, quae profuga, et in alieno solo, et tantae civitatis cum maxime formatrix, cum regis nuptias ultro optasse debuisset; ne tamen secundas eas experiretur, maluit e contrario [0952C] uri quam nubere.
 [0932C]   Quod enim mere bonum est, non permittitur, sed ultro licet.
 [0933C]   De spiritu enim non dixisset, quia spiritus ultro sanctus agnoscitur, nec exspectat sanctitatis admonitionem, quae propria natura est ejus.

000-00-00 Serial Number=0412779152
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1153A]   Consideremus itaque, benedicti, coelestem ejus sophiam, imprimis de praecepto secrete adorandi, quo et fidem hominis [1153A] exigebat, ut Dei omnipotentis et conspectum et auditum sub tectis et in abditis etiam adesse confideret: et modestiam fidei desiderabat, ut quem ubique audire et videre fideret, ei soli religionem suam offerre, sequente sophia in sequenti praecepto; quod etsi proinde pertineat ad fidem et modestiam fidei, si non agmine verborum adeundum putemus ad Dominum, quem ultro suis prospicere certi sumus: attamen brevitas ista, quod ad tertium sophiae gradum faciat, magnae ac beatae interpretationis substantia fulta est: quantumque substringitur verbis, tantum diffunditur sensibus.
 [1159A]   Etiam si praefinitum in oratione non esset, de postulando regni adventu, ultro eam vocem protulissemus festinantes ad spei nostrae complexum (Heb.

000-00-00 Serial Number=0501694918
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1231A]   Domino enim cognito, ultro spiritus a suo auctore respectus emergit ad notitiam veritatis, et admissus ad dominica praecepta, ex ipsis statim eruditur, id peccato deputandum, a quo Deus arceat.

000-00-00 Serial Number=0529808462
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0022B]   Quod si nationibus destinati doctores, Apostoli ipsi quoque doctorem consecuturi erant Paracletum, multo magis vacabit erga nos QUAERITE ET INVENIETIS, quibus ultro erat obventura doctrina per Apostolos, et ipsis Apostolis per Spiritum Sanctum.

000-00-00 Serial Number=0498385310
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1002C]   Sed non leviter nobiscum pactus est Spiritus [1002C] Sanctus, etiam ultro pactus quo magis honorandus.
 [1004A]   Quin imo, et ultro obsecrat, constituerent in cum dilectionem, quasi satisfaciens, non quasi ignoscens: et tamen dilectionem audio, non communicationem.

000-00-00 Serial Number=0621402323
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0841B]   Et tamen nullam parabolam non, aut ab ipso invenias edissertatam, ut de seminatore in verbi administratione; aut a commentatore Evangelii praeluminatam, ut judicis superbi, et viduae instantis ad perseverantiam orationis; aut ultro conjectandam, ut arboris fici dilatae in spem, ad instar judaicae infructuositatis.
 [0797B]   Dejectus enim unusquisque vel motus de gradu ejus spei quam susceperat apud C reatorem, facile jam declinatur ad alterius spei auctorem etiam ultro suspicandum.
 [0818B]   Plane incredibile, si nec praedicatum divinitus fuerit: nisi quod, etsi praedicatum id a Deo non fuisset, ultro praesumi debuisset, ut propterea non praedicatum, quia tot auctoritatibus praejudicatum.

000-00-00 Serial Number=0603608608
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0631C]   Nemo negat, quia nemo ignorat quod ultro natura suggerit, Deum esse universitatis conditorem, eamque universitatem tam bonam, quam homini mancipatam.

000-00-00 Serial Number=0290717781
Sodoma [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1102B]   Is tunc pro porta residens (vix moerenia adibant Coelicolae) quanquam divinos nescius, ultro Advocat, appellat, patrio veneratur honore, Hospitioque vocat, longe stabulare parantes; [1102C] Enisus longis precibus, pia pignora mensa Officiisque probis studio dispungit amicos.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»