TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Vim' [89]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0470432341
Ad Martyres Reditus in Auctori Indicem  
 [0625B]   De foeminis ad manum est Lucretia, quae vim stupri passa, cultrum sibi adegit in conspectu propinquorum, ut gloriam castitati suae pareret, Mutius, manum suam dexteram in ara cremavit, ut hoc factum ejus fama haberet.

000-00-00 Serial Number=0877319336
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0596B]   Illic somnia quibusdam non perperam interpretatus, vim spiritus sui ostendit.
 [0573B]   Caeterum Serapem et Isidem et Harpocratem et Anubem prohibitos Capitolio Varro commemorat, eorumque statuas a senatu dejectas, nonnisi per vim popularium restructas.

000-00-00 Serial Number=0507183254
Ad Senatorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1107A]   Indulge dictis, sapientia non placet alta; Omne quod est nimium, contra cadit, unum operantur [1107A] Et calor et frigus; sic hoc, sic illud adurit; Sic tenebrae visum, sic sol contrarius aufert; Et pariter laedunt gelidum fervensque lavacrum; Esca alitur corpus, corpus corrumpitur esca; Vimque suam minuit, si quid protenditur ultra.

000-00-00 Serial Number=0003516793
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0137A]   A primordio enim justitia vim patitur.
 [0140C]   Prospexerat enim et hanc vim plerumque in expugnatione nominis subsecuturam; ut qui se christianum negasset, ipsum quoque Christum compelleretur blasphemando negare.
 [0130B]   Si enim praeceptum observatum vim patitur, hoc erit quodammodo observandi praeceptum, ut id patiar per quod potero observare praeceptum: vim scilicet quaecumque mihi imminet caventi ab idololatria.
 [0130B]   Si enim praeceptum observatum vim patitur, hoc erit quodammodo observandi praeceptum, ut id patiar per quod potero observare praeceptum: vim scilicet quaecumque mihi imminet caventi ab idololatria.

000-00-00 Serial Number=0544240296
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0347B]   XXI) post interdictam omnis rei similitudinem, cur aereum serpentem, ligno impositum, pendentis [0347B] habitu in spectaculum Israeli salutare proposuit eo tempore quo a serpentibus exterminati sunt, nisi quod et hic dominicae crucis vim intentabat, qua serpens diabolus publicabatur, et laeso cuique a spiritalibus colubris, intuenti tamen et credenti in eam sanitas morsuum peccatorum, et salus exinde praedicabatur.
 [0316B]   Jam nunc ut et caetera compendio absolvam, quaecunque adhuc ut pusilla et infirma et indigna colligitis ad destructionem Creatoris, simplici et certa ratione proponam: Deum non potuisse humanos congressus inire, nisi humanos et sensus et affectus suscepisset, per quos vim majestatis suae, intolerabilem utique humanae mediocritati, humilitate temperaret, sibi quidem indigna, homini autem necessaria; et ita [0316C] jam Deo digna, quia nihil tam dignum Deo, quam salus hominis.
 [0395C]   Facilius enim vim comprimi scit repraesentatione talionis, quam repromissione ultionis.
 [0371A]   Cum ergo nihil tale Scriptura significet, nisi solam vim et potestatem sermonis admirationi fuisse, facilius [0371B] ostendit, secundum Creatorem docuisse illum, quia non negavit, quam adversus Creatorem, quia non significavit.
 [0295B]   Sicut enim imago, cum omnes lineas exprimat veritatis, vi tamen ipsa caret, non habens motum; ita et anima imago spiritus, solam vim ejus exprimere non valuit, id est, non delinquendi foelicitatem.
 [0260C]   Considerando [0260C] scilicet et magnitudinem, et vim, et potestatem, et honorem, et decorem, opem, fidem, legem singulorum elementorum, quae omnibus gignendis, alendis, conficiendis reficiendisque conspirant, ut plerique physicorum, formidaverunt initium ac finem mundo dare, ne substantiae ejus, tantae scilicet, minus dii haberentur; quas colunt et Persarum Magi, et Aegyptiorum Hierophantae, Indorum Gymnosophistae.
 [0339A]   Nam [0339A] praeter quod omnibus notum est, Orientis virtutem, id est vim et vires, auro et odoribus pollere solitam; certe est Creatori virtutem caeterarum quoque gentium aurum constituere; sicut per Zachariam (Zach.
 [0295B]   In hoc erit imago minor veritate, et adflatus spiritu [0295B] inferior, habens illas utique lineas Dei, qua immortalis anima, qua libera et sui arbitrii, qua praescia plerumque, qua rationalis, capax intellectus et scientiae: tamen et in his imago, et non usque ad ipsam vim divinitatis; sic nec usque ad integritatem a delicto; quia hoc soli Deo cedit, id est veritati; et hoc solum imagini non licet.
 [0498C]   Olim duplicem vim Creatoris vindicavimus, et judicis et boni; litera occidentis per Legem, et spiritu vivificantis per Evangelium.
 [0440C]   Si et adjicit: Scit autem Deus corda vestra; illius Dei vim commemorabat, qui lucernam se pronuntiabat, scrutantem renes et corda.
 [0372D]   Nam etsi per medios evasit, sed ante jam vim expertus, et postea dimissus; scilicet soluto, uti adsolet, tumultu; vel etiam irrupto, [0373A] non tamen per caliginem eluso, quae nulli omnino tactui succidisset, si fuisset.
 [0478A]   Si enim Abraham duos liberos habuit, unum ex ancilla, et alium ex libera: sed qui [0477C] ex ancilla, carnaliter natus est; qui vero ex libera, per [0478A] repromissionem; quae sunt allegorica, id est, aliud portendentia: haec sunt enim duo testamenta, sive duae ostensiones, sicut invenimus interpretatum: unum a monte Sina, in synagogam Judaeorum, secundum legem, generans in servitutem; aliud super omnem principatum, generans vim, dominationem, et omne nomen quod nominatur, non tantum in hoc aevo, sed in futuro; quae est mater nostra, in quam repromisimus sanctam Ecclesiam; ideoque adjicit: Propter quod, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae.
 [0283B]   Neque propterea Deo id imputandum, quod afflatus Dei sit anima quae delinquit; quia habet quidem anima illas lineas Dei qua immortalis, qua libera sui arbitrii, qua praescia plerumque, qua rationalis; [0283B] tamen et in his imago dumtaxat Dei, non usque ad ipsam vim divinitatis.
 [0454B]   Itaque qui ipsam vim et vocis et pronuntiationis et distinctionis [0454C] exceperant, nihil aliud senserunt, quam quod ad materiam consultationis pertinebat.
 [0371A]   Utique enim eloquium divinum et vim et gratiam praestabat, magis exstruens quam destruens substantiam Legis et Prophetarum.
 [0398A]   Non enim diffiniit quid mihi atque aliis debeam velle nolle, ut ad [0398A] legem voluntatis parem factum, et possim alii non praestare, quod ab alio mihi velim praestitum, amorem, obsequium, solatium, praesidium, et ejusmodi bona: proinde nec alii facere, quod ab alio mihi fieri nolim, vim, injuriam, contumeliam, fraudem, et ejusmodi mala.
 [0374C]   Sed quoniam attentius argumentatur apud illum suum nescio [0374C] quem συνταλαιπωρον, id est commiseronem, et συμμισουμενον, id est, coodibilem, in leprosi purgationem, non pigebit ei occurrere, et in primis figuratae legis vim ostendere; quae in exemplo leprosi non contingendi, imo ab omni commercio submovendi, communicationem prohibebat hominis delictis commaculati; cum qualibus et Apostolus (I Cor.
 [0327C]   Hoc si probari exigis, non eas scripturas evolvam, quae interemptibilem Christum edicentes, utique et ignorabilem affirmant: nisi enim ignoratus nihil scilicet pati posset: sed reservatis eis ad caussam passionum, eas praedicationes in praesenti sufficiet adhibere, quae interim ignorabilem probent Christum, et hoc breviter, dum ostendunt omnem vim intellectus ademptam populo a Creatore.

000-00-00 Serial Number=0270397425
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1080B]   [1080B] Hanc et per vitulam manifestat victima caussam, Sanguine de cujus pro plebe piacula sumens Intra velamen primus levita ferebat, Castrorum extra fores corpus jussuque cremavit, Cujus de cinere mundabat corpora lapsa Hoc Dominus noster, qui nos sua morte redemit, Extra castra, volens populi vim passus iniqui, Implevit legem, factis praedicta probando, Qui vere mundat plebem contamine plenam, Omnia concedens, quasi dives corporis auctor, Intra velamen coeli cum sanguine gressus, Effundit quem pro multorum mortibus unus.
 [1075A]   Osea, Amos, et Micheas, Joel, Abdia, Jonas, Atque Naum Habacuc, Sophonias, Aggaeusque, Zacharias vim passus, et angelus ipse Malachim; Hi vates Domini, quorum chorus usque canentum, Ac pariter laudis propriam meruere coronam.

000-00-00 Serial Number=0734443128
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0158C]   Membra, et pignora, et instrumenta, et ipsam vim, [0159A] ac totum censum monarchiae, eversionem deputas ejus: non recte.
 [0162A]   XXXIII, 6): Sermone ejus coeli confirmati sunt, et spiritu ejus omnes vires eorum; utique eo spiritu qui sermoni inerat: apparet unam eamdemque vim esse nunc in nomine Sophiae, nunc in appellatione Sermonis; quae initium accepit viarum in Dei opera; et quae coelum confirmavit; per quam omnia facta sunt, et sine qua nihil factum est (Joan.
 [0192B]   Itaque Christum facis Patrem, stultissime, qui nec ipsam vim inspicias nominis hujus, si tamen nomen est Christus, et non appellatio potius; unctus enim significatur.

000-00-00 Serial Number=0352254748
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0580A]   Alia adhuc compositione monstruosum, volunt illum proficias earum substantiarum induisse, quarum summam saluti esset redacturus; ut spiritalem quidem susceperit ab Achamoth, animalem vero, quem mox a demiurgo induit, Christum: caeterum corporalem, ex animali substantia, sed miro et inenarrabili rationis ingenio constructum, administrationis caussa vim contulisse, quo congressui, et conspectui, et contactui, et defunctui ingratis subjaceret.

000-00-00 Serial Number=0656473696
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0446A   Adulati nunc sumus imperatori; et mentiti vota, quae diximus, ad evadendam scilicet vim.
 [0277A]   Ut etiam illud non recogitetis, sponte confesso magis credendum esse, quam per vim neganti; vel ne compulsus negare, non ex fide negarit; et absolutus ibidem post tribunal de vestra rideat aemulatione, iterum [0278A] Christianus.
 [0447A]   Est et alia major necessitas nobis orandi pro Imperatoribus, etiam pro omni statu imperii rebusque romanis, qui vim maximam universo orbi imminentem, ipsamque clausulam saeculi acerbitates horrendas comminantem Romani imperii commeatu scimus retardari.
 [0285A]   Et hoc sine ullo retractatu humaniore praescribitis; vim profitemini et iniquam ex arce dominationem, si ideo negatis licere, quia vultis, non quia debuit non licere.
 [0327A]   Quidam multo securiores totam vim hujus erroris virgine continentia depellunt, senes pueri.
 [0351A]   Deos inter se propter Trojanos et Achivos ut gladiatorum paria congressos depugnasse; Venerem humana sagitta sauciatam, quod filium suum Aenean pene interfectum ab eodem Diomede rapere vellet; Martem tredecim mensibus in vinculis pene consumptum; Jovem, ne eamdem vim a caeteris coelitibus experiretur, opera cujusdam monstri liberatum, et nunc flentem Sarpedonis casum, nunc foede subantem [0352A] in sororem sub commemoratione non ita dilectarum jampridem amicarum!
 [0382A]   [Primus enim prophetes Moyses, qui mundi conditionem et generis humani pullulationem et mox ultricem iniquitatis illius aevi vim cataclysmi de praeterito exorsus est, per vaticinationem usque ad suam aetatem et deinceps per res suas futurorum imagines edidit, penes quem et temporum ordo digestus ab initio supputationem saeculi praestitit: superior invenitur annis circiter trecentis, quam ille antiquissimus penes vos Danaus in Argo transvenisset; [0383A] Trojano denique praelio ad mille annos ante est, unde et ipso Saturno.
 [0406A]   Itaque corporibus quidem, et valetudines infligunt, et aliquos casus acerbos, animae vero repentinos et extraordinarios per vim excessus.

000-00-00 Serial Number=0708355427
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0725B]   Hanc vim [0725C] ecstasin dicimus, excessum sensus, et amentiae instar.
 [0748A]   Itaque invocantur quidem aori et biaeothanati, sub illo fidei argumento, quod credibile videatur eas potissimum animas ad vim et injuriam facere, quas per vim et saevus et immaturus finis extorsit, quasi ad vicem offensae.
 [0748A]   Itaque invocantur quidem aori et biaeothanati, sub illo fidei argumento, quod credibile videatur eas potissimum animas ad vim et injuriam facere, quas per vim et saevus et immaturus finis extorsit, quasi ad vicem offensae.
 [0647C]   Nondum enim christianae potestatis documenta [0647C] processerant, quae vim istam perniciosissimam, nec unquam bonam, antiqui erroris artificem, omnis veritatis avocatricem sola traducit.
 [0682B]   II), pro ipso trucidata, utique vim sensit.
 [0684B]   II): Hoc os ex ossibus meis, et caro ex carne mea, vocabitur mulier; propterea relinquet homo patrem et matrem, et adglutinabitur mulieri suae, et erunt duo in carnem unam; hoc postea obvenit, cum in illum Deus amentiam immisit, spiritalem vim qua constat prophetia.
 [0690C]   Nulla interest professoribus veritatis [0690C] de adversariis ejus, maxime tam audacibus quam sunt primo isti qui praesumunt non in utero concipi animam, nec cum carnis figulatione compingi atque produci; sed effuso jam partu, nondum vivo infanti extrinsecus imprimi: caeterum, semen ex concubitu muliebribus locis sequestratum, motuque naturali vegetatum compinguescere in solam substantiam carnis; eam editam, et de uteri fornace fumantem, et calore solutam, ut ferrum ignitum, et ibidem frigidae immersum, ita aeris rigore percussam, et vim animalem rapere, et vocalem sonum reddere.
 [0671A]   V), qui viderit faeminam ad concupiscendum, jam adulteravit in corde; simul utrumque dilucet, et esse principale in anima, quo intentio divina conveniat, id est, vim sapientialem atque vitalem (quod enim sapit, vividum est), et in eo [0671B] thesauro corporis haberi, ad quem Deus respicit: ut neque extrinsecus agitari putes principale istud secundum Heraclitum, neque per totum corpus ventilari secundum Moschionem, neque in capite concludi secundum Platonem, neque in vertice potius praesidere secundum Xenocratem, neque in cerebro cubare secundum Hippocratem; sed nec circa cerebri fundamentum ut Herophilus, nec in membranulis ut Strato et Erasistratus, nec in superciliorum meditullio ut Strato Physicus, nec in tota [0672A] lorica pectoris ut Epicurus.
 [0700B]   Revera lues, et fames, et bella, et voragines civitatum, pro remedio deputanda, tanquam tonsura inolescentis generis humani; et tamen cum ejusmodi secures maximam mortalium vim semel caedant, nunquam restitutionem ejus vivos ex mortuis reducentem, post mille annos, semel orbis expavit.
 [0689C]   Quasi et hoc fide dignum, ut nata substantia innatae vim exstinguat.

000-00-00 Serial Number=0346594512
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1142A]   Interiori nempe, ac spirituali, qui est Gratia Sacramentalis, omnem totius naturae vim, captumque exsuperans.
 [1147C]   Cum vim sanctificandi vel in ipso sui primordio quodammodo consecuta sit, ut supra dictum fuit, partimque Cap.
 [1155C]   Neque vero beneficiis solum, sed malignis quoque fontibus arcanum quoddam numen inesse credebant, divinis cultibus propitiandum, ut exitialem illorum vim, quam tamen natura sibi inditam habebant, averruncarent; cujusmodi erant aquae Alcyoniae paludis apud Pausan.
 [1147D]   Nbsp; Ipso habitu, seu, per illam, quam mox post sui creationem in se receptam habebat, initialem quamdam [1147D] vim sanctificandi.
 [1166A]   Per sublimitatem autem spiritualem facile intelligit vim producendi gratiam Sacramentalem Confirmationis, Episcopi confirmantis manibus quasi inditam, ac inhaerentem.
 [1148A]   Concepit, pro incepit fortasse: aut sensus est: vim sanctificandi concepit, i.
 [1173B]   Baptismus ergo Joannis nullam habebat [1173B] efficaciam ad aliquid supernaturale in anima producendum, sicut tamen Christus baptismo suo vim inseruit ad producendam gratiam sanctificantem, et peccata per eamdem abolenda.
 [1176C]   Joannis Baptistae hic esse optimus, planeque literalis videtur: Ego quidem aqua (sterili scilicet elemento, nec vim gratiae in se habente) baptizo vos, etc.
 [1137C]   Elemento aquae jam in mundi primordiis singularem vim et efficaciam animandi insertam fuisse demonstrat.
 [1197A]   Eapropter ergo parvulorum aetatem innocentem dixit quod sint immunes a peccatis actualibus, seu propria voluntate commissis, in quorum remissione, quoad culpam simul et poenam, praecipuum esse finem ac vim baptismi esse crediderat.
 [1197C]   At vero gratia semel parvulo credita, quae deinceps contra omnem vim secura quiescit, qua administratione opus habet?
 [1197C]   Quis eidem vim afferet?
 [1137C]   Majori utique jure a Christianis, quam gentilibus, vim expiandi peccata, in aqua constitui docet.
 [1145C]   I, 21), et non fuerit simpliciter aqua stans, et immobilis, sed mobilis, et VITALEM quamdam VIM habens.
 [1139B]   Hos autem Caianaeos, seu Caianitas, inter alios suos errores omnem baptismi vim sustulisse, S.

000-00-00 Serial Number=0987724423
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1332B]   Quare, benedictae, meditemur duriora, et non sentiemus; [1332B] relinquamus laetiora, et non desiderabimus; stemus expeditae ad omnem vim, nihil habentes quod relinquere timeamus.

000-00-00 Serial Number=0584293187
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0915A]   Secunda virtutis est, contemnere cujus vim optime noris.
 [0929A]   Erunt nobis in testimonium et foeminae quaedam saeculares, ob univiratus obstinationem, famam consecutae: ut Dido, quae profuga in alieno solo, ubi nuptias regis ultro optasse debuerat, ne tamen secundas experiretur, maluit e contrario uri quam nubere; vel illa Lucretia quae etsi semel per vim, et invita, alium virum passa est, sanguine suo maculatam carnem abluit, ne viveret jam non sibi univira.

000-00-00 Serial Number=0672211409
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0111A]   Refugit et ipse vim interdum, sed eadem ratione qua Apostolis fugere praeceperat; donec scilicet doctrinam suam impleret; qua consummata, non dico stetit, sed nec auxilium a Patre angelorum exercituum desideravit, increpito etiam Petri gladio, professus quidem et ipse est animam anxiam usque ad mortem et carnem infirmam; ut tibi ostenderet, primo, in se utramque substantiam humanam fuisse, ex proprietate anxietatis animae, et imbecillitatis carnis; [0111B] ne aliam (ut quidam nunc induxerunt) aut carnem aut animam Christi interpretareris; dehinc, ut demonstratis conditionibus earum, scires illas nihil valere per semetipsas sine spiritu.
 [0112A]   VI, 16), resistentes sine dubio, et excipientes omnem vim illius.

000-00-00 Serial Number=0463083208
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0968B]   [0968B] Omnia autem ista credo ignota eis, qui ad nostra turbantur, aut sola forsitan lectione, non etiam intentione comperta, secundum majorem vim imperitorum, apud gloriosissimam scilicet multitudinem Psychicorum.

000-00-00 Serial Number=0864088416
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0934C]   Semel tamen vim passa institutio Dei per Lamech, constitit postea in finem usque gentis illius.
 [0952C]   Assidebit et illi matrona romana, quae, etsi per vim nocturnam, nihilominus experta alium virum, maculam carnis suo sanguine abluit, ut monogamiam in semetipsam alium virum, maculam carnis suo sanguine abluit, ut monogamiam in semetipsam vindicaret.

000-00-00 Serial Number=0527710974
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1032A]   Prima omnium armasse in oscillum penduli impetus, commentata vim tormenti debile pecoris caput vindicantis.

000-00-00 Serial Number=0374428749
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1270B]   O felicissimum illum quoque, qui omnem patientiae speciem adversus omnem diaboli vim expunxit, quum non abacti greges, non illae in pecore divitiae, non filii uno ruinae impetu adempti, non ipsius denique corporis in ulcere cruciatus a patientia et fide Domino debita exclusit, quem diabolus totis viribus frustra caecidit (Job, I)!

000-00-00 Serial Number=0009019077
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0013A]   Cum quod sortitum est, ut omnimodo sit, sicut caussam accipit ob quam sit, sic vim consequitur per quam sit, nec esse non possit.
 [0026B]   [0026B] Regula est autem fidei, ut jam hinc quid defendamus profiteamur, illa scilicet qua creditur, unum omnino Deum esse, nec alium praeter mundi conditorem; qui universa de nihilo produxerit, per Verbum suum primo omnium emissum; id Verbum, Filium ejus appellatum, in nomine Dei varie visum a Patriarchis, in Prophetis semper auditum, postremo delatum ex Spiritu Patris Dei et virtute in virginem Mariam, carnem factum in utero ejus, et ex ea natum egisse Jesum Christum; exinde praedicasse novam legem, et novam promissionem regni coelorum; virtutes fecisse; fixum cruci, tertia die resurrexisse; in coelos ereptum sedisse ad dexteram Patris; misisse vicariam vim Spiritus Sancti, qui credentes agat, venturum cum claritate, ad sumendos sanctos in vitae aeternae et promissorum [0027A] coelestium fructum, et ad profanos adjudicandos igni perpetuo, facta utriusque partis resuscitatione cum carnis restitutione.
 [0032A]   Statim igitur Apostoli (quos haec appellatio missos interpretatur), assumpto per sortem duodecimo Matthia in locum Judae, ex auctoritate prophetiae quae est in psalmo David, consecuti promissam vim Spiritus Sancti ad virtutes et eloquium primo per Judaeam contestata fide in Jesum Christum et ecclesiis institutis, dehinc in orbem profecti, eamdem doctrinam ejusdem fidei nationibus promulgaverunt, [0032B] et proinde ecclesias apud unamquamque civitatem condiderunt, a quibus traducem fidei et semina doctrinae, caeterae exinde ecclesiae mutuatae sunt, et quotidie mutuantur ut ecclesiae fiant: ac per hoc et ipsae apostolicae deputantur, ut soboles apostolicarum ecclesiarum.
 [0038B]   Neminem quod scio verebantur, non Judaeorum vim, non ethnicorum; quo magis utique in Ecclesia libere praedicabant, qui in synagogis et in locis publicis non tacebant.
 [0052C]   Et ideo habent vim, et excogitandis instruendisque erroribus facilitatem, non adeo mirandam, quasi difficilem et inexplicabilem, cum de saecularibus quoque scripturis exemplum praesto sit ejusmodi facilitatis.

000-00-00 Serial Number=0518517137
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0868A]   Sed quorum est adire regnum Dei, induere oportebit vim incorruptibilitatis et immortalitatis, sine qua regnum Dei adire non possunt, antequam consequi eam possint.
 [0869C]   Aculeus autem mortis delinquentia; haec erit corruptela: virtus autem delinquentiae, lex: illa alia sine dubio, quam constituit in membris suis militantem [0869C] adversus legem animi sui, ipsam scilicet vim delinquendi contra voluntatem.
 [0879C]   Permitte hanc et Deo potestatem, per vim demutationis illius conditionem, non naturam reformandi, dum et passiones auferuntur, et munitiones conferuntur.
 [0876A]   Interpretabimur itaque plenius et vim et rationem demutationis, quae ferme subministrat alterius carnis resurrecturae praesumptionem; quasi demutari, desinere sit in totum, et de pristino perire.
 [0834B]   XXVI): Populus meus, introite in cellas promas quantulum, donec ira mea praetereat, sepulcra erunt cellae promae, in quibus paulisper requiescere habebunt, qui in finibus saeculi, sub ultima ira, per Antichristi vim excesserint.

000-00-00 Serial Number=0937715828
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0632C]   Neque enim oculos ad concupiscentias [0632C] sumpsimus, neque linguam ad maliloquium, et aures ad exceptaculum maliloquii, et gulam ad gulae crimen et ventrem ad gulae satietatem, et genitalia ad excessus impudicitiae, et manus ad vim, et gressus ad vagam vitam, aut spiritus ideo insitus [0633A] corpori, ut insidiarum, et fraudum, et iniquitatum cogitatorium fieret, non opinor.

000-00-00 Serial Number=0274541140
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0887A]   [0887] Nullus fere est inter omnes Tertulliani montanisticos [0887A] liber, in quo majorem vim adhibeat ad defendendam disciplinam Montanistarum a culpa novitatis, quam tractatus de Velandis Virginibus; hinc inter primordia temporis ab ipso apud Montanistas acti exaratum fuisse merito creditur.
 [0892B]   Et tamen vim carnis pati, [0892C] minus est; quia de officio naturae venit.

000-00-00 Serial Number=0168301046
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1132D]   In illum Deus amentiam immisit, spiritalem vim qua constat prophetia.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»