TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Virtute' [86]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0857332766
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0587A]   Ingenti manu veritas obsidetur; at ipsa de sua virtute secura est.
 [0584A]   At enim haec omnia apud priores majoresque vestros non contemni modo, sed etiam magna laude pensari ac virtute didicerunt.
 [0594B]   Ecce vos cum eadem licentia praesumptionis sepulcris regum vestrorum coelum infamatis, nonne probatos quosque justitia, virtute, [0594C] pietate et omni bono ejusmodi consecrationis solatio honestatis contenti pro talibus etiam irrideri pejerantes.

000-00-00 Serial Number=0160465717
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0150A]   Virtute enim patimur ex dilectione in Deum, et sana mente, cum ob innocentiam patimur.

000-00-00 Serial Number=0826201141
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0210B]   Caeterum, si ideo malum non ex nihilo, ne Dei fiat, de cujus arbitrio videbitur, sed ex materia, ut ipsius sit, de cujus substantia erit factum: et hic, ut dixi, auctor mali habebitur Deus, qui cum eadem virtute et [0210C] voluntate debuisset omnia bona ex materia protulisse, aut tantum bona, non omnia tamen bona, protulisset etiam mala; utique aut volens esse mala, si poterat efficere ne essent; aut non valens efficere omnia bona, si voluit et non fecit: dum nihil intersit per infirmitatem Dominus auctor mali extiterit, an per voluntatem.
 [0210A]   Si et sic concedimus materiam quidem nihil boni habuisse, Dominum vero, si quid boni edidit, sua virtute edidisse, aliae aeque oborientur quaestiones.

000-00-00 Serial Number=0041092038
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0627A]   Hac denique virtute crucis, et hoc more cornutus, universas gentes et nunc ventilat per fidem, auferens a terra in coelum, et tunc ventilabit per judicium, dejiciens de coelo in terram.
 [0638A]   Probavit Christum fuisse quem non audiendo perierunt; qui et in Psalmo dispersionem ejus postulat a Patre, dicens: Disperge illos in virtute tua (Psal.

000-00-00 Serial Number=0947627842
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0352B]   Revelaverat Dominus brachio suo sanctum, id est, virtute sua Christum, coram nationibus, ut viderint universae nationes et summa terrae salutem, quae erat a Deo.
 [0354B]   LVIII, 12): Disperge eos in virtute tua.
 [0375A]   Qui ergo inquinari non poterat ut phantasma, jam non virtute divina incontaminabilis erit, sed phantasmatis inanitate: nec contempsisse videri potest inquinamentum, cujus materiam non habebat: ita nec legem destruxisse, qui inquinamentum ex occasione phantasmatis, non ex ostentatione virtutis evaserat.
 [0244B]   Ad hoc beneficium, non onus legis adjuvandum prophetas ordinavit, docentes Deo digna, auferre nequitias de anima, exquirere judicium, et caetera, quae religionis essentiam et [0244B] perfectionem in virtute et bonis operibus locatam evincunt.
 [0346B]   Hac denique virtute crucis, et hoc more cornutus, universas gentes et nunc ventilat per fidem, auferens a terra in coelum; et tunc per judicium ventilabit, dejiciens de coelo in terram.
 [0523A]   Non enim exaggerat atrocitatem, extollendo virtutem subjectionis, quam imaginariam phantasmate scisset, frustrato potius eam, quam experto; nec virtute functo in passione, sed lusu.
 [0457B]   Et tunc videbunt Filium hominis venientem de coelis cum plurima virtute.
 [0441A]   Quasi non et nos limitem quemdam agnoscamus Joannem constitutum inter vetera et nova, ad quem desineret judaismus, et a quo inciperet christianismus: non tamen ut ab alia virtute facta sit sedatio Legis et Prophetarum, et initiatio Evangelii, in quo est Dei regnum, Christus ipse.
 [0453A]   Et ego non dico vobis in qua virtute haec facio; malum pro malo reddit.
 [0427A]   Adeo nec illi in Beelzebule ejiciebant; sed, ut diximus, in virtute Creatoris: quam ut intelligi faceret, subjungit: Quod si ego in digito Dei expello daemonia, ergone appropinquavit in vos regnum Dei?
 [0427A]   In virtute scilicet Creatoris.
 [0511B]   Quisquis est autem ex duobus, quaero, cur veniat in omni virtute et signis et ostentis mendacii?
 [0413C]   In spiritu enim homo constitutus, praesertim cum gloriam Dei conspicit; vel cum per ipsum Deus loquitur, necesse est excidat censu, obumbratus scilicet virtute divina; de quo inter nos et psychicos quaestio est.

000-00-00 Serial Number=0011894941
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1080A]   Aspice per speculum fulgentis luminis umbram, Quid vitulis sanguis, vitulae cinis, hircus uterque; Hic dimissus abit, cadit alter at hostia templo: [1079D] Sanguine nam vituli populum, simul omnia vasa, Atque sacerdotes et scripta volumina legis, [1080A] Sparsit aquae mixto vates sic jussus ab alto, Non propriam spem, nec speciem virtute vacantem, Exemplo vituli passurum in corpore Christum; Qui juga dura ferens humeris, temonis aratro Fortiter abrupit sua pectora vomere ferri, Infundens sulcis animae sui sanguinis undam: Nam templi vasa haec designant corpora nostra.
 [1087A]   Nutrimenta cibi cupide per membra resumit, Hanc optat secum immortalem semper habere, [1086D] Quam frangi gemit, et dolet evacuare per artus; [1087A] Illi mors miserae dominatur tempore certo, Quo renovata levi de pulvere mors inimica Deficiat tandem, caro cum resoluta resurgit, Haec erit exspectata diu victoria summa, Quam fecit virtute Patris venerandus in aevum Factus verus homo, hominis qui membra redempta In coelos tulit atque aditus spe dives aperuit Principio gentis in linguis omnibus, inde Hic ubi semper opus, patria pietate minister.
 [1090B]   Tertia namque die subiens cum corpore victor, Immani virtute Patris, via facta salutis; Inque creatura portans hominemque Deumque, Conscendit coelos, captivas ille reducens Primitias, munus Domino charamque figuram; Conseditque Patri lucis virtute recepta, Gloria qua munitus erat, dum vinceret hostem, Spiritu conjunctus, de nobis carne ligatus, Hunc Pater et Dominum et Christum Regemque Deumque.
 [1062B]   Ergo Dei aptavit ars et sapientia corpus, Quod cupit, his fieri; deest hoc virtute reduci?
 [1090B]   Tertia namque die subiens cum corpore victor, Immani virtute Patris, via facta salutis; Inque creatura portans hominemque Deumque, Conscendit coelos, captivas ille reducens Primitias, munus Domino charamque figuram; Conseditque Patri lucis virtute recepta, Gloria qua munitus erat, dum vinceret hostem, Spiritu conjunctus, de nobis carne ligatus, Hunc Pater et Dominum et Christum Regemque Deumque.
 [1084B]   Sic errant, et dictorum sic facta retorquent, Qui falsas finxere vias; Dominumque Deumque Aeternum regem, qui tantum protulit orbem, Detrectant; aliud quaerunt sub nomine ficto; [1084B] Mentibus orbati, quas amisere furentes; Externum legi Christum affirmare volentes, Nec mundi Dominum, carnis neque velle salutem, Nec virtute Patris, factorem corporis ipsum; Quos obturatis fugiendum est auribus ultro, Ne sermone suo maculent innoxia corda.
 [1077A]   Quorum discipuli, qui successere per orbem, Conflati virtute viri, nostrique magistri, Conjunctos operis nobis tribuere honores.
 [1071C]   Dux populi Moses, qui limina regia liquit, Spernens divitias florentes tempore parvo, Maluit adflictus populi portare labores Subnixa cervice, minis non territus ullis, Quam sibi delicias multasque remittere poenas, Pro magnaque fide, pro tanto mirus amore, Armatus virtute Dei magnalia gessit: Percussit gentem plagis, terramque reliquit, confundit regem durum, populumque reducit; Calcavit fluctus, hostes demersit in undis; Fecit aquam dulcem per lignum, semper amaram, Cum Christi populo manifeste multa locutus, Cujus de facie lux et nitor ore refulsit; [1071D] Acceptam legem per paucos fudit in orbem, [1072A] Exempla implicita propriorum certa laborum, Percussit petram, jussus quoque flumina fudit; Extenditque manus, ut signo vinceret hostem.
 [1072B]   Ex quibus ut Gedeon dux agminis, acer in hostem, Non virtute sua tutelam acquirere genti, Firmatusque fide signum petit excita menti, Quo vel non posset vel posset vincere bellum, Vellus ut in noctem positum de rore maderet, Et tellus omnis circum siccata jaceret, Hoc inimicorum palmam coalescere mundo; Atque iterum solo remanenti vellere sicco, Hoc eadem tellus roraret nocte liquore; [1072C] Hoc etenim signo praedonum stravit acervos, Congressus populo Christi, sine milite multo, Tercenteno equite (numerus Tau littera Graeca) Armatis facibusque et cornibus ore canentum.
 [1067A]   In cujus signum Moses suspenderat anguem, Et quotquot fuerant multis serpentibus icti, Adspicerent ipsum fictum fixumque draconem Post, ubi secretas inferni venit ad undas, Atque suum victor captivum luce retexit, Adstanti jussumque Patris virtute peregit, Sponte suum corpus quod liquerat, ipse recepit.
 [1069A]   Carnali sermone putent; nam pristina facta Sanguinis et carnis voluit sub nomine dicta, Coelestis magni memoratus verba magistri, Qui per aquam de se genitis sui nomen honori Donavit, pignusque suo de spiritu fudit; Ut cujus fuerant homines virtute redempti, Hujus et acciperent renovati nomen honoris.
 [1062B]   Caussa potest pietati nulla resistere sanctae; Ne major sit caussa mali, quam summa potestas, Ut cognoscat homo jam nunc Dei munere salvus, Mortalis quondam, nunc inviolabile et ingens Vestitus lumen, vivus cum corpore totus, Immensum virtute Deum, pietate perennem, Per Christum regem, per quem via lucis aperta est; Et jam luce nova, jam dono plenus utroque, Fructibus et vivae paradisi laetus amoenis Laudet in aeternum coelesti dives in aula.
 [1066A]   Sic Dominus virtute Patris, quos morte redemi.
 [1071B]   Cum patribus Jacob, quorum pater ipse, per omne Vitae suae spatium laetissima tempora Christi Praececinit verbis, actu, virtute, labore.
 [1068A]   Golgotha locus est, capitis calvaria quondam; Lingua paterna prior sic illum nomine dixit; Hic medium terrae est, hic est victoria signum: Os magnum hic veteres nostri docuere repertum Hic hominem primum suscepimus esse sepultum, [1068A] Hic patitur Christus, pio sanguine terra madescit, Pulvis Adae ut possit veteris cum sanguine Christ Commixtus, stillantis aquae virtute levari .
 [1062A]   Hanc virtute sua miranda suscitat ipse, [1062B] Hanc revocat dux ipse, et hanc sua gloria vestit.

000-00-00 Serial Number=0154970109
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0184B]   Adeo totum hoc perseverabat [0184B] inducere, ut duo tamen crederentur in una virtute; quia aliter Filius credi non posset, nisi duo crederentur.
 [0186A]   Utique non Pater, sed Sermo Patris, qui erat in filio hominis, id est in carne, in qua et glorificatus jam; virtute vero et sermone, et ante Jesum: Et Deus, inquit, glorificavit illum in semetipso, id est, Pater Filium in semetipso habens, etsi porrectum ad terram, mox per resurrectionem glorificavit, morte devicta.
 [0189C]   His itaque rebus quodcumque sunt, spiritu Dei et sermone et virtute collatis in virginem, quod de ea nascitur, Filius Dei est.

000-00-00 Serial Number=0655615211
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0574B]   Coelos autem noeros deputant, et interdum angelos eos faciunt, sicut et ipsum Demiurgum: sicut et Paradisum, archangelum quartum, quoniam et hunc supra coelum tertium pangunt, ex cujus virtute sumpserit Adam, diversatus illic inter nubeculas et arbusculas.

000-00-00 Serial Number=0551568091
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0398A]   Jam ediximus Deum universitatem hanc [0398A] mundi Verbo et Ratione et Virtute molitum.
 [0400B]   Quem igitur solummodo hominem praesumpserant de humilitate, sequebatur uti magum aestimarent de [0400B] potestate, cum ille verbo daemonia de hominibus excuteret, caecos reluminaret, leprosos purgaret, paralyticos restringeret, mortuos denique verbo redderet vitae, elementa ipsa famularet, compescens procellas et freta ingrediens, ostendens se esse ΛΟΓΟΝ Dei, id est verbum illud primordiale primogenitum, virtute et ratione comitatum, et spiritu fultum, eumdem qui verbo omnia, et faceret, et fecisset.
 [0410A]   Quantumvis vero magna sit daemonum potentia, majori, Christi nempe, subjici docet; quare etiam de illa ipsi Christiani triumphant, quum scilicet immundos spiritus virtute ejus, vel invitos, ejiciunt.
 [0521A]   Age jam, si quis philosophus affirmet, ut ait Laberius [0521A] de sententia Pythagorae, hominem fieri ex mulo, colubram ex muliere, et in eam opinionem omnia argumenta eloquii virtute detorserit, nonne consensum movebit et fidem infiget etiam ab animalibus abstinendi?
 [0375A]   Quod colimus [nos], Deus unus est; qui totam molem istam cum omni instrumento elementorum, corporum, spirituum, verbo, quo jussit, ratione, qua disposuit, virtute, qua potuit, de nihilo [0375B] expressit, in ornamentum majestatis suae: unde et Graeci nomen mundo κοσμον accommodaverunt.

000-00-00 Serial Number=0107544899
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0711B]   I) Et ipse, inquit, praecedet coram populo in virtute et spiritu Heliae, non in anima ejus, nec in carne.
 [0720B]   Proinde cum ad fidem pervenit reformata per secundam nativitatem ex aqua et superna virtute, detracto corruptionis pristinae aulaeo, totam lucem suam conspicit.
 [0645A]   Atque adeo, malum animae non solum ex obventu spiritus nequam superstrui, sed et ex origine; quo obfuscatur bonum ejus prius, donec reformetur per secundam ejus nativitatem ex aqua et superna Spiritus Sancti virtute: a quo ibi excipitur, sicuti a profano spiritu in pristina.
 [0686B]   Sed et Carpocrates tantumdem sibi de superioribus vindicat, ut discipuli ejus animas suas jam et Christo, nedum Apostolis, et peraequent, et cum volunt praeferant; quas perinde de sublimi virtute conceperint, despectrice mundi potentium principatuum.

000-00-00 Serial Number=0395608127
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1173D]   Sicut Baptismus ipsam gratiam sanctificantem et remissionem peccatorum, Divina sibique intrinseca virtute, seu, ut loquimur, ex opere operato, conferebat, ut jam alias diximus.
 [1143D]   Ea enim homines admirari solemus, quae captum nostrum exsuperant: igitur haec eo magis credere debemus, quo plus Divinitatis in illis relucet, quae et quanto ab humana virtute agendique modo remotiora sunt.
 [1171A]   At obnixe retineo nostram lectionem; non enim aqua Baptismi erat remedians illas aquas amaras, ceu venas insaluberrimas, sed lignum (seu Christus in ligno crucifixus) illas aquas, ad Baptismum destinatas, ac alias insalubres, seu nihil salutare, ac proficiens ad salutem nostram continentes, in dulcedinem, ex sese, seu propria sua virtute, in remedium peccatorum et salutem animae nostrae convertit.
 [1150C]   Virtute medica imbutis, ut in naturalibus sunt thermae, et acidulae.
 [1188A]   Potius au tem hic intelligit Baptismum martyrii, in quo sanguis noster profunditur, et in virtute sanguinis Christi, in passione et cruce pro nobis effusi, animam, non secus ac ipse Baptismus aquae, ab omnibus culpae et [1188B] poenae maculis emundat.
 [1146A]   Dicamus igitur, per SPIRITUM DEI imprimis intelligi ventum, seu aerem elementarem, et hunc singulari virtute DEI commotum, perfluendo aquas, his velut incorporatum fuisse, sicque eas ad progeneranda viventia foecundasse, et Spiritum Sanctum sub hoc aere invisibiliter latentem, easdem aquas virtute, per Baptismum olim animam sanctificandi quodammodo initiasse.
 [1158A]   Quisquis is fuit, non visibili quadam forma descendisse, sed solum aquam, virtute medica eidem quasi transeunter impressa, singulari DEI jussu imbuisse, sicque signum suae praesentiae visibile edidisse putandus est.
 [1173A]   Erat ergo Baptismus ille tantum extrinsece, scilicet quantum ad mandatum illud Dei, ex quo fuit a Joanne administratus: non vero intrinsece, et quantum ad naturam suam, Divinus, sed omni virtute, sibi indita, destitutus.
 [1175C]   Quae nimirum fieret non in ipsius Baptismi Joannis, sed Baptismi Christi, postea secuturi, virtute; sic enim solus ex operato, seu intrinseca sua virtute, remittebat peccata, ut jam saepe alibi diximus.
 [1178B]   Id est, lavacro aquae nondum sua efficacia, [1178B] et virtute, peccata per gratiam baptismalem abluendi, instructo.
 [1155A]   Medica virtute imbui.
 [1188C]   In Corpore) operatur quidem in Baptismo aquae per quamdam figuralem repraesentationem, sed in Baptismo sanguinis per imitationem operis; quae utique non est simplex repraesentatio, sed mire efficax rei ipsius in virtute sua atque effectu exhibitio.
 [1175C]   Quae nimirum fieret non in ipsius Baptismi Joannis, sed Baptismi Christi, postea secuturi, virtute; sic enim solus ex operato, seu intrinseca sua virtute, remittebat peccata, ut jam saepe alibi diximus.
 [1200D]   I, 9), sic olim videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute multa et majestate (Matth.
 [1146A]   Dicamus igitur, per SPIRITUM DEI imprimis intelligi ventum, seu aerem elementarem, et hunc singulari virtute DEI commotum, perfluendo aquas, his velut incorporatum fuisse, sicque eas ad progeneranda viventia foecundasse, et Spiritum Sanctum sub hoc aere invisibiliter latentem, easdem aquas virtute, per Baptismum olim animam sanctificandi quodammodo initiasse.
 [1150D]   Inanibus, ac omni ejusmodi virtute destitutis.

000-00-00 Serial Number=0600937486
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0772A]   Denique, verbis tantummodo et factis, doctrina et virtute sola Christi, homines obstupescebant.

000-00-00 Serial Number=0963892281
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0963C]   Imo novum hominem in veteris suggillationem virtute fastidiendi cibi initiabat.

000-00-00 Serial Number=0375699282
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0940B]   Non enim aliud fuit Helias, quam Joannes, qui in virtute et spiritu venit Heliae; cum ille vorator et potator homo, prandiorum et coenarum cum publicanis et peccatoribus frequentator (Matth.
 [0949C]   XIX, 8), nec sic ideo ab alia venisse virtute reputabitur Christus; cur non et Paracletus abstulerit, quod Paulus indulsit?

000-00-00 Serial Number=0325764120
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1195A]   Caeterum quanto amplius oratur oratio Christianorum, non roris Angelum in mediis ignibus sistit, nec ora leonibus obstruit, nec esurientibus rusticorum prandium transfert, nullum sensum passionis delegata gratia avertit; sed patientes, et sentientes, et dolentes sufferentia instruit, virtute ampliat gratiam, ut sciat fides quid a Domino consequatur, intelligens quid pro [1195B] Dei nomine patiatur.

000-00-00 Serial Number=0856612086
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1269B]   Usque huc de patientia tandem simplici et uniformi, et tantum in animo constituta; cum eadem etiam in corpore, demerendo Domino [1269B] multipliciter allaboret, utpote quae ab ipso Domino in corporis quoque virtute edita est, siquidem rector animus facile communicat spiritus invecta cum habitaculo suo.
 [1270A]   Quod de virtute animi venit, in carne perficitur, carnis patientia in persecutionibus denique praeliatur.

000-00-00 Serial Number=0308440745
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0065A]   Et ipsi enim magnificant Cain, quasi ex quadam potenti virtute conceptum, quae operata sit in ipso.
 [0026B]   [0026B] Regula est autem fidei, ut jam hinc quid defendamus profiteamur, illa scilicet qua creditur, unum omnino Deum esse, nec alium praeter mundi conditorem; qui universa de nihilo produxerit, per Verbum suum primo omnium emissum; id Verbum, Filium ejus appellatum, in nomine Dei varie visum a Patriarchis, in Prophetis semper auditum, postremo delatum ex Spiritu Patris Dei et virtute in virginem Mariam, carnem factum in utero ejus, et ex ea natum egisse Jesum Christum; exinde praedicasse novam legem, et novam promissionem regni coelorum; virtutes fecisse; fixum cruci, tertia die resurrexisse; in coelos ereptum sedisse ad dexteram Patris; misisse vicariam vim Spiritus Sancti, qui credentes agat, venturum cum claritate, ad sumendos sanctos in vitae aeternae et promissorum [0027A] coelestium fructum, et ad profanos adjudicandos igni perpetuo, facta utriusque partis resuscitatione cum carnis restitutione.
 [0065A]   Nam Abel ex inferiore virtute conceptum, procreatum, et ideo inferiorem repertum.
 [0066A]   Sed enim illos qui seminis illos prioris instituissent, occulte et latenter, et ignorante illa matre Virtute, cum illis octo animabus in arcam misisse etiam semen Cham, quo semen malitiae non periret, sed cum [0066B] caeteris conservatum, et post cataclysmum terris redditum, exemplo caeterorum excresceret, et effunderetur, et totum orbem et impleret et occuparet.

000-00-00 Serial Number=0257337093
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1024B]   Qui neque prophetam, nec apostolum exhibens, cares ea virtute cujus est indulgere?
 [1007B]   Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute.
 [1009A]   Hoc enim legisse debueras, et si non in epistola, sed in ipsa Apostoli secta, a pudore clarius quam stylo ejus impressum; [1009A] ne scilicet Paulum apostolum Christi, doctorem nationum in fide et veritate, vas electionis, Ecclesiarum conditorem, censorem disciplinarum, tantae levitatis inficeres, ut aut damnaverit temere, quem mox esset absoluturus; aut temere absolverit, quem non temere damnasset, ob solam licet fornicationem simplicis impudicitiae, nedum ob incestas nuptias, et impiam luxuriam, et libidinem parricidalem, quam nec nationibus comparat, ne consuetudini deputaretur; quam absens judicarat, ne spatium reus lucraretur; quam advocata etiam Domini virtute damnaverat, ne humana sententia videretur.
 [1009A]   Lusit igitur et de suo spiritu, et de Ecclesiae angelo, et de virtute Domini, si quod de consilio eorum pronuntiaverat, rescidit.

000-00-00 Serial Number=0185001075
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0830A]   Et tunc revelabitur iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et evacuabit apparentia sui; cujus est adventus secundum operationem satanae in omni virtute et signis atque portentis mendacii, et in omni seductione injustitiae eis qui pereunt.
 [0872B]   Rursus enim resurrectionem ad eamdem substantiam revocans, et ad granum denuo spectans: Seminatur, inquit, corruptela, resurgit incorruptela: seminatur in dedecoratione, resurgit in gloria: seminatur in infirmitate, resurgit in virtute: seminatur corpus animale, resurgit spiritale.

000-00-00 Serial Number=0016450047
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0903B]   Nam virginitas gratia constat, continentia vero virtute.

000-00-00 Serial Number=0866280377
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1133A]   In spiritu enim homo constitutus, praesertim cum gloriam Dei conspicit, vel cum per ipsum Deus loquitur, necesse est excidat sensu, obumbratus scilicet virtute divina; de quo inter nos et Psychicos est quaestio.
 [1129B]   Irridens, quod paradisum archangelum quartum somniaret, sic jocatur: «Quoniam et hunc supra tertium coelum pangunt, ex cujus virtute sumpserit Adam, deversatus illic inter nubeculas et arbusculas.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»