TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Dicens' [105]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0057714283
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0590B]   Ac ne ex diverso proponatur, multa alia moveri, ut rotas, ut plaustra, ut machinas caeteras, ultro praevenit dicens, eo animalia credita, quod per semetipsa moverentur, nullo extrinsecus apparente motatore eorum aut minatore, sicut apparet, qui rotam compellit, et plaustra volvit, et machinam temperat.
 [0592A]   Nam et Varro meminit ejus, creditam praeterea dicens elementorum divinitatem, quod nihil omnino sine suffragio illorum gigni, ali, provehi possit ad vitae humanae et terrae sationem, quando ne ipsa quidem corpora aut animas [0592B] sufficere licuisset sine elementorum temperamento, quo hahitatio ista mundi circulorum conditionibus foederata praestatur, nisi quod hominum incolatui denegavit enormitas frigoris aut caloris.

000-00-00 Serial Number=0191401243
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1291B]   Quod si de fideli ante matrimonium pronuntiasset absolute, permiserat sanctis vulgo nubere; si vero permiserat, nunquam tam diversam atque contrariam permissui suo pronuntiationem subdidisset, dicens: Mulier defuncto viro libera est: cui vult nubat, tantum in Domino.
 [1279B]   Si nobis laqueum non imponit, quid utilitatis sit, ostendit, dicens (I Cor.

000-00-00 Serial Number=0087154329
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0149B]   Quae enim videntur, temporalia, de incommodis dicens; quae vero non videntur, aeterna, de praemiis spondens.
 [0127B]   Sed et alio capitulo: Si autem rogaverit te frater tuus ex patre vel matre, aut filius tuus, aut filia tua, aut mulier, quae in gremio tuo est, aut amicus qui animae tuae pars est, clam dicens: eamus, et serviamus deis aliis, quos non scis, nec patres tui, ex deis nationum quae circum te proxime sunt, aut longe; ne velis ire cum illo, et ne audieris eum.
 [0127A]   Adhuc ingerit cum introissent terram promissionis, et exterminassent nationes ejus: Cave tibi ne sequaris eas posteaquam exterminatae fuerint a facie tua, ne requisieris deos illarum, dicens: quemadmodum faciunt nationes deis suis, et ego ita faciam.

000-00-00 Serial Number=0446953177
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0232B]   At tu infinitam facis, dicens: Infinita est autem, eo quod semper est.

000-00-00 Serial Number=0413882315
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0631B]   Et clamavit in aures meas voce magna dicens: Adproximavit vindicta civitatis hujus, et unusquisque habuit vasa exterminii in manu sua.
 [0604A]   Unde intelligimus et priorem circumcisionem tunc datam cessaturam, et novam legem, non talem qualem jam dederat patribus processuram, annuntiari, sicut Esaias praedicavit dicens, quod in novissimis diebus manifestus futurus esset mons Domini, et domus Dei super vertices montium: et exaltabitur, inquit, super colles, venient super illum omnes gentes, et ambulabunt multi, et dicent: Venite, ascendamus in montem Domini, et in domum Dei Jacob (Is.
 [0625B]   LIII, 9), quique omnem justitiam et humilitatem exhibuit; et ut supra de eo praedictum memoravimus, non pro meritis suis in id genus mortis expositus est, sed ut ea quae praedicta sunt a prophetis, per vos ei obventura implerentur, sicut in Psalmis ipse Spiritus Christi jam canebat, dicens: [0625C] Retribuebant mihi mala pro bonis (Ps.
 [0633A]   Statim tibi promissio patris occurrit in Psalmis dicens: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
 [0603B]   Et ideo subsequens sermo prophetae exprobrat eis dicens: Filios generavi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me (Ibid, 2).
 [0630A]   Nam quod in passione ejus accidit, ut media dies tenebresceret, Amos propheta adnuntiat, dicens: Et erit, inquit, in die illa, dicit Dominus, occidet sol media die, et tenebrescet super terram dies luminis, et convertam dies festos vestros in luctum, et omnia cantica vestra in lamentationem, et imponam [0630B] super lumbos vestros saccum, et super omne caput calvitium, et ponam eum quasi luctum dilecti , et eos qui cum illo quasi diem moeroris (Amos, VIII, 9, 10).
 [0604B]   Denique, ex hac domo Dei [0604B] Jacob, etiam legem novam processuram sequentibus verbis annuntiat Esaias dicens: De Sion enim exiet lex, et verbum Domini ex Hierusalem, et judicabit inter gentes (Is.
 [0605A]   LXXVII) manna cibatus, satisque beneficiis Deo obligatus, Domini et Dei sui oblitus est, dicens ad Aaron: Fac nobis deos qui nos praecedant: Moyses enim ille, qui nos ejecit de terra Aegypti, dereliquit nos, et quid illi acciderit nescimus (Exod.
 [0623A]   Angelum quidem dixit eum, ob magnitudinem virtutum quas erat editurus; quas virtutes fecit Jesus Nave, et ipsi legitis; et ob officium prophetae, nuntiantis scilicet divinam voluntatem; sicuti et praecursorem Christi Joannem, futurum angelum appellat per prophetam Spiritus, dicens ex persona Patris: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam , id est Christi, qui praeparabit viam tuam ante te (Mal.
 [0635A]   XCV, 10): nam et alibi propheta ligni hujus fructum praedicat dicens: Terra dedit benedictiones suas (Psal.
 [0598A]   Sic namque ad Rebeccam Deus locutus est, dicens: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo dividentur, et populus populum superabit, et major serviet minori (Ib.
 [0638A]   Probavit Christum fuisse quem non audiendo perierunt; qui et in Psalmo dispersionem ejus postulat a Patre, dicens: Disperge illos in virtute tua (Psal.
 [0632A]   [0632A] Hujus autem signi sacramentum variis modis praedicatum est, in quo vita hominibus praestruebatur, in quo Judaei non essent credituri; sicut Moyses ante nuntiabat in Exodo dicens: Ejiciemini de terra in quam introibitis, et in nationibus illis non eritis in requiem.
 [0608B]   De spiritalibus vero sacrificiis addit, dicens: Et in omni loco sacrificia munda offerentur [0608C] nomini meo, dicit Dominus.
 [0635C]   Nam et istam sitim divini Spiritus eos passuros dixerat propheta Esaias, dicens: Ecce qui serviunt mihi, manducabunt; vos autem esurietis: servientes mihi potabuntur, vos autem sitietis, et a contribulatione [0635D] spiritus ululabitis.
 [0608B]   Itaque quomodo carnalia sacrificia reprobata intelliguntur, de quibus et Esaias loquitur, dicens: Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum?

000-00-00 Serial Number=0811617851
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0415C]   Cum enim desiderasset conspectum Domini Moyses dicens: Si ergo inveni gratiam coram te, manifesta te mihi, ut cognoscenter videam te; eum conspectum desiderans, in quo hominem esset acturus, quod propheta sciebat.
 [0501A]   Quod si de futura vita dicit Christi, in corpore eam dicens apparituram, manifeste carnis resurrectionem praedicavit, exteriorem quidem hominem [0501B] nostrum corrumpi dicens, et non quasi aeterno interitu post mortem, verum laboribus et incommodis, de quibus praemisit, adjiciens: Et non deficiemus.
 [0472A]   Si [0472A] enim et Creator Evangelium repromittit, dicens per Esaiam (Is.
 [0441C]   Sed Christus divortium prohibet, dicens: Qui dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit: qui dimissam a viro duxerit, aeque adulter est.
 [0472A]   Jam ergo duo sunt Evangelia apud duos Deos, et mentitus erit Apostolus, dicens quod aliud omnino non est, cum sit et aliud; cum sic suum Evangelium defendere potuisset, ut potius demonstraret, non ut unum determinaret.
 [0374A]   Non enim simplex factum videri potest, de quo argumentum processurum erat, dicens.
 [0501B]   Quod si de futura vita dicit Christi, in corpore eam dicens apparituram, manifeste carnis resurrectionem praedicavit, exteriorem quidem hominem [0501B] nostrum corrumpi dicens, et non quasi aeterno interitu post mortem, verum laboribus et incommodis, de quibus praemisit, adjiciens: Et non deficiemus.
 [0441A]   Didicit ergo usque ad Joannis tempora, atque ita exinde processit annuntiare regnum Dei dicens: Lex et Prophetae usque ad Joannem, ex quo regnum Dei annuntiatur.
 [0326C]   III, 18); non tamen ut sapam de petris, aut defrutum de rupibus speres: et terram audimus lacte et melle manantem; non tamen ut de glebis credas te unquam placentas et samias coacturum: quia nec statim aquilicem et agricolam os Dei repromisit, dicens (Is.
 [0301A]   Ecce enim, inquiunt, ipse se conditorem profitetur malorum, dicens: Ego sum qui condo mala (Is.
 [0296D]   In persona enim principis Sor, ad diabolum pronuntiatur: Et factus est sermo Domini ad [0296D] me, dicens: Filii hominis, sume planctum super principem Sur; et dices ei : Haec dicit Dominus: Tu resignaculum similitudinis (qui scilicet integritatem [0297A] imaginis et similitudinis resignaveris), plenus sapientia , corona decoris (hoc ut eminentissimo angelorum, ut archangelo, ut sapientissimo omnium), in deliciis paradisi Dei tui natus es (illic enim ubi Deus in secunda animalium figurae formatione angelos fecerat).
 [0241A]   Ut vero mali originem detegat, humani libertatem arbitrii constituit Tertullianus, dicens: In quo hoc ipsum imago et similitudo Dei deputaretur, arbitrii scilicet libertas et potestas.
 [0401C]   Quoniam si ita esset, dixisset talem fidem nec in Israele umquam fuisse; caeterum, dicens talem fidem debuisse inveniri in Israele; quique ad hoc venisset, ut eam inveniret, Deus scilicet et Christus Israelis, quam non sugillasset, nisi exactor et sectator ejus.
 [0448B]   Dicens enim, Filium hominis ante multa pati, et reprobari oportere, ante adventum suum, in quo et regnum substantialiter revelabitur, suum ostendit et regnum de quo responderat, quod passiones et reprobationes ipsius exspectabat.
 [0521A]   At cum monet cavendum a subtililoquentia et philosophia et inani seductione, quae sit secundum [0521A] elementa mundi; non secundum coelum aut terram dicens, sed secundum literas saeculares; et secundum traditionem, scilicet hominum subtililoquorum et philosophorum: longum est quidem et alterius operis ostendere, hac sententia omnes haereses damnari, quod omnes ex subtililoquentiae viribus et philosophiae regulis constent.
 [0357C]   Ita per illum ascensum ad coelestia regna tendentes, miratur Spiritus dicens (Is.
 [0519B]   Hoc nunc probabit et Apostolus dicens: De spe reposita in coelis, quam audistis in sermone veritatis Evangelii, quod pervenit ad vos sicut et in totum mundum.
 [0437A]   Itaque et ego vanitatem vanitate [0437A] depellam, fermentationem quoque congruere dicens regno Creatoris, quia post illam clibanus vel furnus gehennae sequatur.
 [0428A]   Jesus autem etiam interpretatus est ei legem, dicens, illos calicis et catini exteriora [0428B] emundare; interiora autem ipsorum plena esse rapina et iniquitate: ut significaret vasculorum munditias hominum esse intelligendas apud Deum: quia et Pharisaeus de homine, non de calice illoto, apud se tractaverat.
 [0357A]   Caeterum, ad Esau pro mittit benedictionem terrenam, et subjicit coelestem: De opimitate terrae, dicens (Gen.
 [0466C]   Nam eadem et angeli ad mulieres: Rememoramini quae locutus sit vobis in Galilaea, dicens, quod oportet tradi filium hominis, et crucifigi, et tertia die resurgere.
 [0416A]   In qua, facie ad faciem [0416A] visibilem se ei repromittit, etiam ad Aaronem dicens (Num.
 [0310B]   Diximus de sacrificiorum rationali institutione, avocantis scilicet ab idolis ad Deum officia ea, quae si rursus ejecerat, dicens (Ps.
 [0501B]   Nam et interiorem hominem nostrum renovari de die in diem dicens, hic utrumque demonstrat, et corporis corruptionem ex vexatione tentationum, et animi renovationem ex contemplatione promissionum.

000-00-00 Serial Number=0410342395
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1069A]   Ergo, quia populis, nondum suo fonte renatis, Sordibus antiquis tectis, et debito mortis Ex veteri caussa regnum coeleste negavit, Dicens humanum rursus debere renasci; [1069B] Quod natum est de carne, caro est, de spiritu, vita.

000-00-00 Serial Number=0175875306
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0155A]   Aut numquid mendacium Evangeliis exprobravit, dicens: «Viderit Matthaeus et Lucas: caeterum, ego ad ipsum Deum accessi, ipsum omnipotentem cominus tentavi.
 [0178A]   Aut si sic solus coelum extendit, quomodo isti praesumunt in perversum haeretici, quasi singularis non admittatur Sophia illa dicens: Cum pararet coelos ego aderam illi simul .
 [0178C]   Idem erit dicens: Ego primus, et insuper ventura ego sum.
 [0177B]   Atquin si nominasset illum, separasset, ita dicens, «Alius praeter me non est, nisi [0177C] Filius meus.
 [0183D]   Unum sumus, dicens, ego et Pater, ostendit duos esse, quos aequat [0184A] et jungit.
 [0189A]   Dicens autem Spiritus Dei, etsi Spiritus Dei Deus, tamen non directo Deum nominans, portionem totius intelligi voluit, quae cessura erat in Filii nomen.
 [0174C]   Omnem enim dicens potestatem, et omne judicium, et omnia per eum facta, et omnia tradita in manu ejus, nullam exceptionem temporis permittit: quia omnia non erunt, si non omnis temporis fuerint.
 [0194B]   Nos autem dicentes Christum crucifixum, non maledicimus illum, sed maledictum legis referimus; quia nec Apostolus hoc dicens blasphemavit.
 [0185A]   Haec jam praestabat illi, dicens, Et glorificavi, et glorificabo.
 [0170C]   XXXIII, 13, 29) in Aegypto desiderasset Domini conspectum, dicens: Si ergo inveni gratiam coram te, manifesta mihi te, ut cognoscenter videam te: Non potes videre, inquit, faciem meam; non enim videbit homo faciem meam, et vivet; id est, morietur qui viderit.

000-00-00 Serial Number=0381656945
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0673B]   III, 1): Si quis episcopatum concupiscit, bonum opus concupiscit; et bonum opus dicens, rationalem concupiscentiam ostendit.
 [0705B]   Et hic dicam: Si mutantur, non ipsae dispungentur quae merebuntur; evacuabitur ratio judicii, si meritorum decrit sensus; deerit autem sensus meritorum, si status verterit animarum; vertit autem status animarum, si non eaedem perseveraverint: aeque si perseveraverint in judicium, quod et Mercurius Aegyptius novit, dicens animam, digressam a corpore, non refundi in animam universi, sed manere determinatam, uti rationem (inquit) Patri reddat eorum quae [0705C] in corpore gesserit.

000-00-00 Serial Number=0694670916
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1160A]   Dicens: Expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum, eum qui renovatur in agnitionem, [1160B] secundum imaginem ejus, qui creavit eum.
 [1162B]   Habet, dicens: Nec semel, sed TER, ad singula nomina in PERSONAS singulas tingimur.
 [1163B]   Dicens: Inungitur baptizandus athletarum more, qui studium jam ingressuri sunt.
 [1164B]   Et ecce vox de coelo dicens: HIC EST FILIUS MEUS DILECTUS, IN QUO MIHI COMPLACUI.
 [1177C]   Nisi paucis, simplicibusque verbis absolvit, dicens: Remittuntur tibi peccata tua.
 [1177D]   Postea quam resurrexit a mortuis, Discipulis suis, in quibus omnes Ecclesiarum Praesules docebantur, et formam, et potestatem tradidit baptizandi, dicens: Euntes docete omnes [1178A] gentes, etc.
 [1193D]   Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge et vade contra meridianum, ad viam, quae descendit ab Jerusalem in Gazam.

000-00-00 Serial Number=0652052343
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0763A]   Et angelo quidem illi Philumenes eadem voce Apostolus respondebit, qua ipsum illum jam tunc praecinebat, dicens (Gal.

000-00-00 Serial Number=0028138041
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0083B]   Ut cum ad Romanos (II, 14), natura facere dicens nationes ea quae sunt legis, et legem naturalem suggerit, et naturam legalem.
 [0102A]   Erubescite, commilitones ejus, jam non ab ipso judicandi, sed ab aliquo Mithrae milite, qui cum initiatur in spelaeo, in castris vere tenebrarum, coronam interposito gladio sibi oblatam, quasi mimum martyrii, dehinc capiti suo accommodatam, monetur obvia manu a capite pellere, et in humerum, si forte, transferre, dicens Mithram esse coronam suam, atque exinde numquam coronatur, idque in signum habet ad probationem sui, [0102B] sicubi tentatus fuerit de sacramento: statimque creditur Mithrae miles, si dejecerit coronam, si eam in Deo suo esse dixerit.

000-00-00 Serial Number=0342691004
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1326B]   Quoniam praemiserat, dicens: Tempus in collecto est (I Cor.

000-00-00 Serial Number=0508101940
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0113A]   Qui sive inimicus Dei imminet, non fugit eum; sed potius contemnit, confidens scilicet de tutela Domini; sive Deum reformidat, quanto magis sub oculis ejus astitit, dicens: Dominus est, potens est: omnia illius sunt: ubi ubi fuero, in manu ejus sum; faciat quod vult, non discedo; et si perire me volet, ipse me perdat, dum me ego servo illi.

000-00-00 Serial Number=0372159660
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0682A]   Sed etsi non prohibet nos conversari cum idololatris et adulteris et caeteris criminosis, dicens (I Cor.

000-00-00 Serial Number=0636614919
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0931C]   Dicens enim: Adhuc multa habeo quae loquar ad vos, sed nondum potestis portare ea: cum venerit Spiritus Sanctus, ille vos ducet in omnem veritatem (Jo.
 [0935B]   Quae utique lex est, non monumentum; quoniam si ita factum est a primordio, invenimus nos [0935B] ad initium dirigi a Christo: sicut in quaestione repudii, dicens illud propter duritiam ipsorum a Moyse esse permissum, ab initio autem non ita fuisse, sine dubio ad initium revocat matrimonii individuitatem.
 [0936B]   Si enim ex fide filii deputamur Abrahae, ut Apostolus docet, dicens ad Galatas: Cognoscitis nempe, quia qui ex fide, isti sunt filii Abrahae (Gal.
 [0944B]   Quomodo in matrimonio adhuc positos a fructu matrimonii avocat, dicens in collecto esse tempus, si per mortem matrimonio elapsos iterum in matrimonium revocat?

000-00-00 Serial Number=0460863888
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1154A]   Hoc est, quod Israeli exprobratur, quod coelum ac terram Spiritus contestatur: Filios, dicens, genui, et illi me non agnoverunt (Isa.
 [1164A]   Hunc locum posterioribus confirmat: Orate, dicens, ne tentemini (Luc.
 [1186A]   Igitur si pro sexus nomine vocabulum istud frequentatur, quod est interpretatione pro eo, quod est foemina, sexum nominavit, dicens γυναικα.

000-00-00 Serial Number=0572772741
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1265A]   Hoc se nobis repromittit, dicens (Deut.

000-00-00 Serial Number=0170578897
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1229B]   Non tacet Joannes, Poenitentiam initote, dicens (Matth.
 [1233A]   Omnibus ergo delictis seu carne, seu spiritu, seu facto, seu voluntate commissis, qui poenam per judicium destinavit, idem et veniam per poenitentiam spopondit, dicens ad populum: Poenitere , et [1233B] salvum faciam te (Ezech.
 [1234A]   XXXIII, 11) praemio salutem, jurans, etiam vivo dicens, cupit credi [1234B] sibi.
 [1243A]   Is ergo te filium suum, etsi acceptum ab eo prodegeris, etsi nudus redieris, recipiet, quia redisti, magisque de regressu tuo, quam de alterius sobrietate laetabitur, sed si poeniteat ex animo, si famem tuam cum saturitate mercenariorum paternorum compares, si porcos immundum relinquas pecus, si patrem repetas vel offensum, Deliqui, dicens, pater, nec dignus ego jam vocari tuus.
 [1245A]   Ego rubori locum non facio, cum plus de detrimento ejus acquiro, cum ipse hominem quodammodo exhortatur, Ne me respexeris, dicens, per te mihi melius est perire.
 [1223C]   [1223C] De Poenitentia librum eo tempore scripsisse Tertullianum, quo nondum Montani dogmata sectaretur, libri ipsius argumentum edocet; in eo enim post Baptismum lapsi ad poenitentiam excitantur, quam Montanistae dandam esse negabant: Omnibus ergo, aiebat, delictis, seu carne, seu spiritu, seu facto, seu voluntate commissis, qui poenam per judicium destinavit, idem et veniam per poenitentiam spopondit dicens: Vivo ego, dicit Dominus, poenitentiam malo magis quam mortem (Infra cap.

000-00-00 Serial Number=0514062285
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0014B]   Quis, hoc dicens, non ipse sibi respondet, neque prudentes, neque fideles, neque usitatos aestimandos, quos haereses potuerint demutare?
 [0034A]   Quis igitur integrae mentis credere potest aliquid eos ignorasse, quos magistros Dominus dedit, individuos habens in comitatu, in discipulatu, in convictu; quibus obscura quaeque seorsim disserebat, illis dicens datum esse cognoscere arcana, quae populo intelligere non liceret?
 [0061C]   Secutus est post haec et Saturninus, et hic similiter dicens, innascibilem [0062A] virtutem id est Deum, in summis et illis infinitis partibus et in superioribus manere, longe autem distantes ab hoc angelos inferiorem mundum fecisse: et quia splendor quidam luminis desursum in inferioribus refulsisset, ad similitudinem illam superiorem propter illius luminis angelos hominem instituere, angelos curasse: hunc super terram jacuisse reptantem: cujus lumen illud et virtutem misericordiam, scintillam salvam esse, caetera hominis perire.
 [0061B]   Post hunc Menander discipulus ipsius, similiter magus, eadem dicens quae Simon ipse: quicquid se Simon dixerat, hoc se Menander esse dicebat, [0061C] negans habere posse quemquam salutem, nisi in nomine suo baptizatus fuisset.

000-00-00 Serial Number=0260406554
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1010A]   Haec, sicuti et praeteritis praescribere, ita et sequentibus praejudicare debebunt; in finem enim Epistolae dicens: Ne rursus cum venero humiliet me Deus, et lugeam multos eorum qui ante [1010B] deliquerunt, et poenitentiam non egerunt super immunditia quam admiserunt, fornicatione et vilitate (II Cor.

000-00-00 Serial Number=0128490448
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0843C]   Et tamen adhuc sensum rei exprimit Dominus, ego, dicens, veni, non ut meam, sed ut Patris, qui misit me, faciam voluntatem.
 [0827B]   VI) custodire mandatum immaculatum, irreprehensibile, in apparentiam Domini Jesu Christi, [0827B] quam suis temporibus ostendet beatus et solus potentator, et rex regnantium, et dominus dominantium; de Deo dicens.
 [0851A]   In cordibus autem dicens, quae substantiva sunt carnis, jam et ipsum interiorem hominem carni deputavit, quem in corde constituit.
 [0853B]   XV) reddit, dicens: Omnes quidem resurgemus, non autem omnes demutabimur, in atomo, in momentaneo motu oculi, in novissima tuba; sed illi scilicet soli, qui invenientur in carne.
 [0859C]   Nam et dicens (Rom.
 [0869B]   Nam et paulo post, ipsius mortis quodam modo mortem expressit: Devorata est mors, dicens (I Cor.
 [0866B]   Portemus enim praeceptivo modo, dicens, huic tempori loquitur, in quo homo nulla alia substantia est, quam caro et anima; aut si quam aliam, id est, coelestem substantiam haec fides spectat, huic tamen repromissa sit, cui ad illam elaborare mandatur.
 [0871A]   Non enim et suggerit, quomodo non quod futurum est corpus seminetur, dicens: Sed nudum granum, si forte, frumenti, aut alicujus ejusmodi; Deus autem dat illi corpus, prout vult?
 [0881B]   Nihil tibi largitur Esaias dicens (Is.
 [0808A]   Notatur in Genesi dicens Deus (Gen.
 [0828A]   De quorum dormitione minus moerenda docens, simul et tempora [0828A] resurrectionis exponit dicens (I Thess.
 [0838B]   Sed quoniam praedicabatur quidem resurrectio mortuorum, Israel vero pro sua incredulitate dissidens, scandalizabatur; et aspiciens habitum senescentis sepulturae, desperabat resurrectionem; vel non in eam potius animum dirigebat, sed in circumstantias suas; idcirco Deus, et prophetam, quasi et ipsum dubium, praestruxit ad constantiam praedicationis, revelato ordine resurrectionis; et populo id credendum mandavit, quod prophetae revelavit, ipsos dicens esse ossa quae erant resurrectura, qui non credebant resurrectura.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»