TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Dico' [117]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0383027077
Ad Martyres Reditus in Auctori Indicem  
 [0623A]   Nihil adhuc dico de praemio, ad quod Deus martyres invitat.

000-00-00 Serial Number=0162911594
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0590A]   Itaque quod mundi erit, hoc elementis adscribetur, coelo dico et terrae et sideribus et igni, quae deos et deorum parentes adversus negatam generationem Dei et nativitatem frustra credi proposuit Varro.
 [0596B]   Illum dico, quem non jam Aegyptus aut Graecia, verum totus orbis.
 [0590C]   Motatorem dico coelestium rerum.
 [0560C]   Non dico quod neque accusationi neque recusationi spatium commodetis; soletis et inaccusatos et indefensos non temere damnare.
 [0575A]   Recognoscite igitur, quam derisores inveniamini numinum vestrorum, non dico quales sitis in sacrificando, quod enecta et tabida quaeque mactatis; de opimis autem et integris supervacua esui capitula et ungulas et plumarum setarumque praevulsa, et si quid domi quoque habituri [0575B] non fuissetis.
 [0572C]   Sed et [0572C] ipsum quod videmini a majoribus traditum fidelissime custodire et defendere, vel quo maxime reos non transgressionis postulatis, de quo totum odium christiani nominis animatur, deorum dico culturam, perinde a vobis destrui ac despici ostendam, nisi quod non perinde; nos enim contemptores deorum haberi nulla ratio est, quia nemo contemnit quod sciat omnino non esse.

000-00-00 Serial Number=0517777085
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0131A]   Probabit hoc etiam ipsius rei bonitas, quam Deus voluit; martyrii dico: quia bonum nonnisi bonus voluit.

000-00-00 Serial Number=0557123482
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0202B]   Materiae autem proprium facit quod cum Deo habet: aut si a Deo accepit, quod est Dei, ordinem dico aeternitatis, potest credi et habere illam cum Deo aliquid, et deum illam non esse.
 [0216B]   Dico enim, etsi non aperte Scriptura pronuntiavit ex nihilo facta omnia, sicut nec ex materia, non tantam fuisse necessitatem aperte significandi de nihilo facta omnia, quanta esset, si ex materia facta fuissent.
 [0225A]   Caeterum, aut habebat in se species istas materia, de quarum vocabulis intelligenda esset, tenebras dico, et abyssum, et spiritum, et aquas, aut non habebat.
 [0203C]   Sicut enim caetera quae nascuntur, aut [0203C] finiunt, et idcirco aeterna non sunt, semel opposita fini, quae et initio admittunt ea quae Deus non capit, diminutionem dico interim et subjectionem, quia nata et facta sunt: ita et Deus ideo ea non capit, quia nec natus omnino, nec factus est.

000-00-00 Serial Number=0564755678
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0324A]   Aut quale est, si inde se voluit probari, et intelligi, et recipi (ex virtutibus dico) unde caeteros noluit, aeque et ipsos tam subito venturos, quam a nullo auctore praedicatos?
 [0295C]   Plane, cum illam exigis Deo parem, id est delicti immunem, dico infirmam.
 [0437C]   Dico primo, extraneos et nullius juris affines invitari ad coenam non solere; certe facilius solere domesticos et familiares.
 [0287C]   Atque ita carens et ordine initii et modo temporis, de immensa et indeterminabili aetate censebitur, nec poterit repentina vel obventitia et provocatitia reputari, non habens unde reputetur, id est aliquam temporis speciem; sed et aeterna, et Deo ingenita, et perpetua praesumenda, ac per hoc Deo digna, suffundens jam hinc bonitatem dei Marcionis, non dico initiis et temporibus, sed ipsa malitia creatoris posteriorem, si tamen malitia potuit a bonitate committi.
 [0342A]   N on dico aliena, sed vetera et vulgata, quae vel sic non competerent deo novo et incognito.
 [0430B]   Deinde conversus ad discipulos: Dico autem, [0430C] inquit, vobis amicis meis , nolite terreri ab eis qui vos solummodo occidere possunt, nec post hoc ullam in vobis habent potestatem.
 [0430C]   Sed habeo et de sequentibus sumere: Dico enim vobis, Omnis qui confitebitur in me coram hominibus, confitebor in illo coram Deo.
 [0392B]   Tunc, si Vae Creatoris est, quod in divites spectat, ergo Christus non est divitibus offensus, sed Creator; et ratas habet Christus divitum causas, superbiam dico, et gloriam, et saeculi studia, et Dei incuriam, per quae Vae merentur a [0392C] Creatore.
 [0444C]   Eam itaque regionem, sinum dico Abrahae, etsi non coelestem, sublimiorem tamen inferis, interim refrigerium praebituram animabus justorum, donec consummatio rerum resurrectionem omnium plenitudine mercedis expungat; tunc apparitura coelesti promissione quam Marcion suo vindicat, quasi non a Creatore promulgatam.
 [0367A]   Eadem auctoritas ecclesiarum apostolicarum caeteris quoque patrocinabitur Evangeliis, quae proinde per illas et secundum illas habemus, Joannis dico et Matthaei, licet et Marcus quod edidit, Petri affirmetur, cujus interpres Marcus: nam et Lucae Digestum Paulo adscribere solent.
 [0401B]   Quis item adjecisse potuisset, Et non facitis quae dico?
 [0289C]   Ad haec, prius est istas species in Creatore defendere, quae in dubium vocantur; bonitatem dico, et praescientiam, [0290A] et potentiam.
 [0325B]   Nam cum intueor dominum ejus, tanto aevo patientissimum acerbissimi Creatoris annuntiantis interea in homines Christum suum, quacumque id [0325B] ratione fecit, tam revelationem quam intercessionem suam differens, eadem ratione dico illum patientiam debuisse Creatori, in Christo quoque suo dispositiones suas exsecuturo, ut perfecta et expleta omni operatione aemuli Dei, et aemuli Christi, tunc et ipse proprias dispositiones superduceret.
 [0435B]   Non, dico vobis, sed separationem.
 [0259C]   Sic et ipsam fidem dico illum sine caussa ab homine captare, aliter solito Deum credere ex operum auctoritate formatum, quia nihil tale prospexit, per quod homo Deum didicit.
 [0250C]   Jam ergo, si huic argumentationi [0250C] locus dabitur, quid prohibet, non dico et tertium et quartum deum inducere, verum tot jam numero quot et gentium reges?
 [0442B]   Dico enim illum conditionaliter nunc fecisse divortii prohibitionem, si ideo quis dimittat uxorem, ut aliam ducat: Qui dimiserit, inquit, uxorem, et aliam duxerit, adulterium commisit, et qui a marito dimissam duxerit, aeque adulter est; ex eadem utique caussa, qua non licet dimitti, ut alia ducatur: illicite enim dimissam pro indimissa ducens, adulter est.
 [0384B]   Meminerat enim et ille hoc privilegium donatum sabbato a primordio, quo dies ipse compertus est; veniam jejunii dico.
 [0453A]   Et ego non dico vobis in qua virtute haec facio; malum pro malo reddit.
 [0396B]   Alioquin, si tantum patientiae pondus, non modo non [0396B] repercutiendi, sed et aliam maxillam praebendi; et non modo remaledicendi, sed etiam benedicendi, et non modo non retinendi tunicam, sed amplius et pallium concedendi, is mihi imponit, qui non sit me defensurus; in vacuum patientiam praecepit, non exhibens mihi mercedem praecepti: patientiae dico fructum, quod est ultio; quam mihi permisisse debuerat, si ipse non praestat; aut si mihi non permittebat, ipse praestare; quoniam et disciplinae interest, injuriam vindicari: metu enim ultionis, omnis iniquitas refrenatur.
 [0518A]   Sed ego autem dico, inquit, in Christum et Ecclesiam.
 [0475D]   III, IV, V et VI), secundum [0475D] hominem dico, dum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus positi, ad deserviendum eis.
 [0365B]   Ego meum dico verum, Marcion suum; ego Marcionis affirmo adulteratum, Marcion meum.
 [0475B]   Hoc est ergo quod dico, ejus Dei fidem esse, cujus est forma gratiae fidei.
 [0480B]   Non dico quid illi cum judaico adhuc more, destructori judaismi; nam et hodie Judaei in pacis nomine appellant, et retro in Scripturis sic salutabant.
 [0305A]   Illam [0305A] dico misericordiam, quae et filium Saulis moriturum ex devotione populo concessit: et David, delicta in domum Uriae confessum, venia liberavit: et ipsum Israel toties restituit, quoties judicavit; toties refovit, quoties et increpuit.
 [0395A]   Sed vobis dico, inquit (Luc.
 [0442C]   Etiam non contrarium Moysi docet, cujus praeceptum alicubi conservat, nondum dico, confirmat.
 [0504A]   Ergo qua defendenda reveletur de coelo ira, nonnisi a Deo irae; ita et hic sensus pristino cohaerens, in quo judicium Creatoris edicitur, non potest in alium Deum referri, qui nec judicat, nec irascitur; sed in illum, cujus dum haec sunt, judicium dico et iram, etiam illa ipsius sint necesse est, per quem haec habent transigi, Evangelium et Christus, et ideo vehitur in transgressores Legis, docentes non furari, et furantes, ut homo [0504B] Dei legis, non ut Creatorem ipsum his modis tangens, qui et furari vetans, fraudem mandaverit in Aegyptios auri et argenti, quemadmodum et caetera in illum retorquent.
 [0439C]   Et ego, inquit, dico vobis, facite vobis amicos de mammona injustitiae; de nummo scilicet, de quo et servus ille.
 [0261A]   Unus, opinor, de sepibus flosculus, non dico de pratis; una cujuslibet maris conchula, non dico de Rubro; una tetraonis pinnula, taceo de pavo, [0261B] sordidum artificem pronuntiabit tibi Creatorem?
 [0489A]   Nunc de spiritalibus dico, haec quoque in Christum a Creatore promissa, sub illa praescriptione justissima, opinor, qua non alterius credenda sit exhibitio, quam cujus probata fuerit repromissio.
 [0496C]   Hoc enim dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt; opera scilicet carnis et sanguinis, quibus et ad Galatas (Gal.
 [0366C]   Dico itaque apud illas, nec solas [0366D] jam apostolicas, sed apud universas, quae illis de societate sacramenti confoederantur, id Evangelium Lucae ab initio editionis suae stare, quod cum maxime [0367A] tuemur: Marcionis vero plerisque nec notum; nulli autem notum, ut non eo damnatum.
 [0423C]   Si et sequentia inspicias: Beati oculi qui vident quae videtis: dico enim vobis, quia prophetae non viderunt quae vos videtis; de superiori sensu descendunt; adeo neminem, ut decuit, Deum cognovisse: quando nec prophetae vidissent quae sub Christo videbantur.
 [0512A]   Ita cui competit vindicta, et competet materia vindictae: Evangelium dico, et veritas, et salus.
 [0430C]   Itaque dico vobis, hunc timete.
 [0261A]   Unus, opinor, de sepibus flosculus, non dico de pratis; una cujuslibet maris conchula, non dico de Rubro; una tetraonis pinnula, taceo de pavo, [0261B] sordidum artificem pronuntiabit tibi Creatorem?

000-00-00 Serial Number=0852344930
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0162B]   At ego nihil dico de Deo inane et vacuum prodire potuisse, ut non de inani et vacuo prolatum; nec carere substantia, quod de tanta substantia processit, et tantas substantias fecit, fecit enim et ipse quae facta sunt per illum.
 [0162C]   Quaecumque ergo substantia Sermonis fuit, illam dico personam, et illi nomen Filii vindico; et dum Filium agnosco, secundum a Patre [0162D] defendo.
 [0164A]   Ecce enim dico alium esse Patrem, et alium Filium, et alium Spiritum.
 [0164B]   Necessitate autem hoc dico, cum eumdem Patrem et Filium et Spiritum contendunt, adversus oeconomiam monarchiae adulantes, non tamen diversitate alium Filium a Patre, sed distributione; nec divisione alium, sed distinctione; quia non sit idem Pater et Filius, vel modulo alius ab alio.
 [0181B]   Amen, amen dico vobis, quod qui audit sermones meos , et credit ei qui me misit, habet vitam aeternam; et in judicium non venit , sed transit de morte in vitam.
 [0181B]   Amen dico vobis, quod veniet hora, qua mortui audient vocem Filii Dei; et cum audierint, vivent.
 [0182B]   Siquidem et legem proponens duorum hominum testimonium confirmantem, subjungit: Ego testimonium dico de me, et testimonium dicit de me, qui me misit Pater.
 [0186B]   Si quasi Patrem, doceat Praxeas, tanto tempore Christum cum eis conversatum, Patrem aliquando, non dico intelligi, verum vel aestimari potuisse.
 [0158B]   Atquin nullam dico dominationem ita unius sui esse, ita singularem, ita monarchiam, ut non etiam per alias proximas personas administretur, quas ipsa prospexerit officiales sibi.

000-00-00 Serial Number=0995619655
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0563B]   Alia autem trans si parium cothurnatio est, extra Pleroma dico: et tamen si talis sub sinu patris intra ambitum Hori custodis, qualis extra jam in libero, ubi Deus non erat?

000-00-00 Serial Number=0735168040
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0284A]   [0284A] Atque adeo quasi praefatus haec ad suggillandam odii erga nos publici iniquitatem, jam de caussa innocentiae consistam, nec tantum refutabo quae nobis objiciuntur, sed etiam in ipsos retorquebo qui objiciunt; ut ex hoc quoque sciant omnes in Christianis non esse quae in se non nesciunt esse, simul uti erubescant accusantes, non dico pessimi optimos, sed jam, ut volunt, compares suos.
 [0306A]   Ipsum adhuc quod videmini fidelissime [0305B] tueri a patribus traditum, in quo principaliter reos transgressionis Christianos destinatis, studium [0306A] dico deorum colendorum, de quo maxime erravit antiquitas, licet Serapidi jam-Romano aras restruxeritis, licet Baccho jam-Italico furias vestras immolaritis, suo loco ostendam proinde despici et negligi et destrui a vobis adversus majorum auctoritatem.
 [0348A]   Nolo et ritus vestros recensere; non dico [0349A] quales sitis in sacrificando, cum enecta et tabidosa et scabiosa quaeque mactatis; cum de opimis et integris supervacua quaeque truncatis capitula et ungulas, quae domi quoque pueris vel canibus destinassetis; [0350A] cum de decima Herculis nec tertiam partem in aram ejus imponitis.
 [0352A]   Est et illis de lyricis (Pindarum dico), qui Aesculapium canit avaritiae merito, qua medicinam nocenter exercebat, fulmine vindicatum.
 [0463B]   A daemoniorum incursibus dico, quae de vobis sine praemio, sine mercede depellimus.
 [0495B]   Quanti habetis, non dico qui jam de vobis daemonia excutiant, non dico jam qui pro [0496A] vobis quoque vero Deo preces sternant, quia forte non creditis   sed a quibus nihil timere possitis.
 [0495B]   Quanti habetis, non dico qui jam de vobis daemonia excutiant, non dico jam qui pro [0496A] vobis quoque vero Deo preces sternant, quia forte non creditis   sed a quibus nihil timere possitis.
 [0516A]   Inde, opinor, et a quibusdam philosophia legibus quoque ejecta est, a Thebanis dico, a Spartiatis et Argivis.

000-00-00 Serial Number=0445905209
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0677B]   Tale quid dico, habetne veritatem aliquam visio et auditio hominibus, annon?
 [0653A]   [0653A] Fortassean extruentur magis ad auferendam animae corpulentiam, si non alios e contrario inspexerint, et quidem plures corpus animae vindicantes, nec illos dico solos qui eam de manifestis corporalibus effingunt, ut Hipparchus et Heraclitus ex igni, ut Hippon et Thales ex aqua, ut Empedocles et Critias ex sanguine, ut Epicurus ex atomis, si et atomi corpulentias de coitu suo cogunt, ut Critolaüs, et peripatetici ejus, ex quinta nescio qua substantia, si et illa corpus, quia corpora includit; sed etiam Stoicos allego, qui spiritum praedicantes animam, pene nobiscum, qua proxima inter se flatus et spiritus, tamen corpus animam facile persuadebunt.
 [0704A]   Quomodo item pabulis liberalibus et delicatis atque curatis educata, non dico paleas, sed spinas, et agrestes amaritudines frondium, et bestias sterquiliniorum, vermium etiam venena ruminabit, si in capram transierit, vel in coturnicem: imo et cadaverinam, imo et humanam, sui utique memor in urso et leone?
 [0659A]   Et tamen non inconstanter profitebimur, solemniora quaeque, et omnimode debita corpulentiae, adesse animae quoque, ut habitum, ut terminum, ut illud trifariam distantivum, longitudinem dico, et latitudinem, et sublimitatem, quibus metantur corpora philosophi.
 [0695B]   In hoc itaque solemni sexuum officio, quod marem ac foeminam miscet, in concubitu dico communi, scimus et animam et carnem simul fungi: animam concupiscentia, carnem opera; animam instinctu, carnem actu.
 [0669A]   Specta portentosissimam Archimedis munificentiam, organum hydraulicum dico, tot membra, tot partes, tot compagines, tot itinera vocum, tot compendia sonorum, tot commercia modorum, tot acies tibiarum, et una moles erunt omnia.
 [0747A]   Proinde nec extorres inferum habebuntur, quas vi ereptas arbitrantur, praecipue per atrocitates suppliciorum, crucis dico, et securis, et gladii, et ferae; nec isti porro exitus violenti, quos justitia decernit, violentiae vindex.
 [0699B]   Haec et Albinus Platoni suo veritus, subtiliter quaerit contrarietatum genera distinguere: quasi non et haec tam absolute in contrarietatibus posita sint, quam et illa quae ad sententiam magistri sui interpretatur, vitam dico et mortem; nec tamen ex morte vita reddatur, quia ex vita mors deferatur.

000-00-00 Serial Number=0213046730
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1172A]   Ait: Quicumque potum dederit uni ex minimis istis, calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam.

000-00-00 Serial Number=0151063085
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0775B]   Hoc quidem in omni anima recognoscere est; notitiam sui dico; sine qua notitia sui nulla anima se ministrare potuisset.
 [0778C]   I): Ego autem dico [0779A] vobis.

000-00-00 Serial Number=0806191266
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0077C]   [0077C] Neminem dico fidelium coronam capite nosse alias extra tempus tentationis ejusmodi.

000-00-00 Serial Number=0870774984
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1305A]   Si tanta in terris moraretur fides, quanta merces ejus exspectatur in coelis, nulla omnino vestrum, sorores [1304D] dilectissimae, ex quo Deum vivum cognovisset, et [1305A] de sua, id est de foeminae conditione didicisset, laetiorem habitum, ne dicam gloriosiorem appetiisset, ut non magis in sordibus ageret, et squalorem potius affectaret, ipsam se circumferens Evam lugentem et poenitentem; quo plenius id quod de Eva trahit (ignominiam dico primi delicti, et invidiam perditionis humanae) omni satisfactionis habitu expiaret (Genes.
 [1311A]   Sed si quid de mari Britannico aut Indico ambitio piscatur, conchae genus est, non dico conchylio aut ostreo, sed nec peloride gratius de sapore.
 [1328B]   Quod si iidem angeli, qui et materias ejusmodi et illecebras [1328B] detexerunt, auri dico et lapidum illustrium et operas eorum tradiderunt, et jam ipsum calliblepharum vellerumque tincturas inter caetera docuerunt, damnati a Deo sunt, ut Enoch refert: quomodo placebimus Deo, gaudentes rebus illorum, qui iram et animadversionem Dei provocaverunt?

000-00-00 Serial Number=0274619043
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0915A]   Id bonum, sanctificationem dico, in species distribuit complures, ut in aliqua earum deprehendamur.
 [0916C]   Alte et impresse recogitandam esse dico Dei voluptatem, [0917A] quid etiam in occulto velit.
 [0918B]   Bonum ita est, si perseveret nomen obtinens sine comparatione, non dico mali, sed etiam boni alterius; ut et si bono alii comparatur, et alio adumbratur , nihilominus remaneat in boni nomine.

000-00-00 Serial Number=0207801223
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0111A]   Refugit et ipse vim interdum, sed eadem ratione qua Apostolis fugere praeceperat; donec scilicet doctrinam suam impleret; qua consummata, non dico stetit, sed nec auxilium a Patre angelorum exercituum desideravit, increpito etiam Petri gladio, professus quidem et ipse est animam anxiam usque ad mortem et carnem infirmam; ut tibi ostenderet, primo, in se utramque substantiam humanam fuisse, ex proprietate anxietatis animae, et imbecillitatis carnis; [0111B] ne aliam (ut quidam nunc induxerunt) aut carnem aut animam Christi interpretareris; dehinc, ut demonstratis conditionibus earum, scires illas nihil valere per semetipsas sine spiritu.
 [0113A]   Fugerat et quidam animosus prophetes [0113A] Dominum, trajecerat ab Joppe Tarsum, quasi a Deo transfretaret; sed illum non dico in mari et in terra, verum in utero etiam bestiae invenio, in quo nec mori per triduum potuit, nec vel sic Deum evadere.
 [0118A]   Alioquin si omnibus passim petentibus dandum putas, tu mihi videris, non dico vinum febricitanti, sed etiam venenum, aut gladium mortem desideranti [0118B] daturus.

000-00-00 Serial Number=0161611617
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0668B]   Quod repudium diximus iis, non dico cum quibus, sed de quibus vivimus?
 [0676A]   Viderint si aedem merces, thura dico et caetera peregrinitatis ad sacrificium idolorum, etiam hominibus ad pigmenta medicinalia, nobis quoque insuper ad solatia sepulturae usui sunt.
 [0691C]   Quod si deos dicendum erit, adjiciendum [0691C] est aliquid, quo appareat, quia non ego illos deos dico.

000-00-00 Serial Number=0477609634
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0966A]   Nunc ad proprium hujus speciei articulum, de modo temporis dico, de ipsis prius expostulandum, unde hanc formam nova dirimendis stationibus praescribant.
 [0970A]   Ut ab Joanne Paricletus obmutuisset, ipsi nobis Prophetae in hanc maxime caussam extitissemus: jam non dico ad exorandam Dei iram, nec ad impetrandam tutelam ejus aut gratiam, sed ad praemuniendam per nosmetipsos novissimorum temporum conditionem, indicentes omnem ταπεινοφρονησιν, cum carcer ediscendus, et fames ac sitis exercendae, et tam inediae quam anxii victus tolerantia usurpanda sit, ut in carcerem talis introeat Christianus, qualis inde prodisset; non poenam illic passurus, sed disciplinam; nec saeculi tormenta, sed sua officia; eoque fidentior processurus ad certamen [0970B] e custodia abusus, nihil habens carnis, sic ut nec habeant tormenta materiam; cum sola et arida sit cute loricatus, et contra ungulas corneus; praemisso jam sanguinis succo, tanquam animae impedimentis, properante jam et ipsa, quae jam saepe jejunans mortem de proximo norit: plane vestrum est in carceribus popinas exhibere martyribus incertis, ne consuetudinem quaerant, ne taedeat vitae, ne nova abstinentiae disciplina scandalizentur, quam nec ille Pristinus vester non christianus [0971A] martyr attigerat; quem et facultate custodiae liberae aliquandiu fartum omnibus balneis quasi baptismate melioribus et omnibus luxuriae secessibus quasi Ecclesiae secretioribus et omnibus vitae istius illecebris quasi aeternae dignioribus, hoc puto obligatum ne mori vellet, postremo ipso tribunalis die luce summa condito mero tanquam antidoto praemedicatum, ita enervastis, ut paucis ungulis titillatus, hoc enim ebrietas sentiebat, quem Dominum confiteretur interroganti praesidi respondere non potuerit amplius.
 [0972A]   Bene autem quod et episcopi universae plebi mandare jejunia assolent; non dico de industria stipium conferendarum, ut vestrae capturae est; sed interdum et ex aliqua sollicitudinis ecclesiasticae caussa.

000-00-00 Serial Number=0684827983
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0933A]   Bonum [0933A] illud est, quod per se hoc nomen tenet, sine comparatione non dico mali, sed etiam boni alterius; ut si et alii bono comparatum adumbretur, remaneat nihilominus in boni nomine.

000-00-00 Serial Number=0535035729
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1192A]   Istarum dico communium, [1192B] quae diu inter spatia signant, tertia, sexta, [1193A] nona, quas solemniores in Scripturis invenire est.

000-00-00 Serial Number=0756324112
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1039A]   Exinde materia; nec de ovibus dico Milesiis, et Selgicis, et Altinis, aut quis Tarentum vel Baetica cluit, natura colorante, sed quoniam et arbusta vestiunt, et lini herbida post virorem lavacro nivescunt; nec fuit satis tunicam pangere et serere, ni etiam piscari vestitum contigisset: nam et de mari vellera, quo muscosae lanositatis plautiores conchaecomant.

000-00-00 Serial Number=0214224100
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1273A]   Nam ut, in isto quoque, Domino diabolus aemularetur, quasi plane ex pari, nisi quod ipsa diversitas mali et boni aequaliter magnitudinis par est, docuit et suos patientiam propriam: illam dico, quae maritos dote venales, aut [1274A] lenociniis negotiantes uxorum potestatibus subjicit; quae occupandis orbitatibus omnem coacti obsequii laborem mentitis affectionibus tolerat; quae ventris operarios contumeliosis patrociniis subjectione libertatis gulae addicit.

000-00-00 Serial Number=0162728727
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1234B]   Hoc enim dico, poenitentiam quae per Dei gratiam ostensa et indicta nobis, in gratiam nos Domino revocat, semel cognitam atque susceptam nunquam post hoc iteratione delicti resignari oportere.

000-00-00 Serial Number=0288101077
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0050A]   Haec est institutio, non dico jam quae futuras haereses praenuntiabat, sed de qua haereses prodierunt.

000-00-00 Serial Number=0186825335
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0985B]   Est delictum ad mortem: non pro illo dico ut quis postulet (Ibid.
 [1011C]   Si vis omnem notitiam Apostoli ebibere, ut intelligas quanta securi censurae omnem sylvam libidinum caedat, et eradicet, et excaudicet, ne quidquam de recidivo fruticare permittat, adspice illum a justa fruge naturae, a matrimonii dico pomo, animas jejunare cupientem.
 [1020C]   Non de eo dico ut quis postulet (I Joan.
 [1025B]   In ipso Ecclesia exstructa est, id est per ipsum, [1025B] ipse clavem imbuit; vide quam: Viri Israelitae, auribus mandate quae dico; Jesum Nazarenum virum a Deo vobis destinatum (Act.
 [1027A]   Puta nunc sub gladio jam capite librato, puta in patibulo jam corpore expanso, puta in stipite jam leone concesso, puta in axe, jam incendio adstructo, in ipsa, dico, securitate et [1027B] possessione martyrii, quis permittit homini donare quae Deo reservanda sunt?
 [1028A]   Igitur, ut sciatis Filium hominis habere dimittendorum peccatorum in terris potestatem, tibi dico, paralytice, Surge et ambula (Matth.

000-00-00 Serial Number=0103628635
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0866C]   Cum igitur imaginem et choici et coelestis in conversatione constituat, illam [0866C] ejerandam, hanc vero sectandam; dehinc adjungat: Hoc enim dico, id est, propter ea quae supra dixi (conjunctio est enim sensus supplementum antecedentibus reddens), quod caro et sanguis regnum Dei haereditati possidere non possunt; nihil aliud intelligi mandat carnem et sanguinem, quam supradictam imaginem choici: quae si in conversatione censetur vetustatis, conversatio autem vetustatis non capit Dei regnum, proinde caro et sanguis, non capiendo Dei regnum, ad conversationem rediguntur vetustatis.
 [0849A]   Majus est autem, si animae cum corpore resuscitabuntur in documentum sine corpore resurgendi, ut tota hominis salus dimidiae patrocinaretur; quando exemplorum conditio illud potius expeteret, quod minus haberetur, animae dico solius resurrectionem, velut gustum carnis etiam resurrecturae suo in tempore.
 [0806B]   Nam et sacrificia Deo grata, conflictationes dico animae, jejunia, et seras et aridas escas, et appendices hujus officii sordes, caro de proprio suo incommodo instaurat.
 [0811B]   Siquidem animalis est res, et vitae obnoxia, et morti: illum dico alitem Orientis peculiarem, de singularitate famosum, de posteritate monstruosum; qui semetipsum lubenter funerans renovat, natali fine decedens atque succedens; iterum phoenix, ubi jam nemo; iterum ipse, qui non jam; alius idem.
 [0813C]   Atenim non magis sola decedit, quam sola decucurrit illud unde decedit: [0813C] vitam hanc dico.
 [0815A]   Et tamen calicem, non dico venenarium, in quem mors aliqua ructarit, sed fictricis, vel archigalli, vel gladiatoris, aut carnificis spiritu infectum, quaero an minus damnes, quam oscula ipsorum?
 [0818A]   Cui cum tot auctoritates justorum patrociniorum procurent; honores dico substantiae ipsius, tum vires Dei, tum exempla earum, tum rationes judicii, et necessitates ipsius: utique secundum [0818B] praejudicia tot auctoritatum Scripturas intelligi oportebit, non secundum ingenia haereticorum, de sola incredulitate venientia: quia incredibile habeatur restitui substantiam interitu subductam, non quia aut substantiae ipsi inemeribile sit, aut Deo impossibile, aut judicio inhabile.

000-00-00 Serial Number=0201790512
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0645B]   In mortuorum autem idolis daemonia consistunt, ut et titulos consideremus: licet [0645B] transierit hoc genus editionis ab honoribus mortuorum ad honores viventium, quaesturas dico et magistratus, et flaminia et sacerdotia: cum tamen nominis dignitas idololatriae crimine teneatur, necesse est quidquid dignitatis nomine administratur, communicet etiam maculas ejus, a qua habet caussas.

000-00-00 Serial Number=0299089551
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0895B]   Habes itaque nomen, non dico jam virgini commune, sed proprium, quod a principio virgo sortita est.
 [0893B]   Qui enim sciebat alias utriusque generis facere mentionem, virginis dico, et mulieris, id est non virginis, ex caussa distinctionis, in his in quibus non nominat virginem, non faciens distinctionem, ostendit conditionis communionem.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»