Ad Martyres | Reditus in Auctori Indicem |
[0625C] | Regulus, dux Romanorum, [0625C] captus a Carthaginiensibus, cum se unum pro multis captivis Carthaginiensibus compensari noluisset, maluit hostibus reddi et in arcae genus stipatus undique extrinsecus clavis transfixus, tot cruces sensit. |
Adversus Gnosticos Scorpiace | Reditus in Auctori Indicem |
[0133A] | [0132C] Acceperat a Domino suo, ut a medico, satis utilem disciplinam secundum legem vivendi, ut omnia quidem ederet, ab una solummodo arbuscula temperaret, [0133A] quam ipse medicus importunam interim noverat: audiit ille quem maluit, et abstinentiam rupit, edit illicitum, et transgressione saturatus, in mortem cruditavit, dignissimus bona fide in totum perire, qui voluit. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0393A] | III), sed quia, permissa sibi optione, maluit ea postulare quae sciebat Deo grata, sapientiam, et meruerat etiam divitias consequi, quas non magis voluit: quamquam et divitias praestare, non incongruens Deo sit, per quas et divites solatio juvantur, et multa inde opera justitiae et dilectionis administrantur. |
[0487C] | Sed noluit uti legis potestate, quia maluit gratis laborare. |
Adversus Marcionem Libri Quinque | Reditus in Auctori Indicem |
[1071C] | Dux populi Moses, qui limina regia liquit, Spernens divitias florentes tempore parvo, Maluit adflictus populi portare labores Subnixa cervice, minis non territus ullis, Quam sibi delicias multasque remittere poenas, Pro magnaque fide, pro tanto mirus amore, Armatus virtute Dei magnalia gessit: Percussit gentem plagis, terramque reliquit, confundit regem durum, populumque reducit; Calcavit fluctus, hostes demersit in undis; Fecit aquam dulcem per lignum, semper amaram, Cum Christi populo manifeste multa locutus, Cujus de facie lux et nitor ore refulsit; [1071D] Acceptam legem per paucos fudit in orbem, [1072A] Exempla implicita propriorum certa laborum, Percussit petram, jussus quoque flumina fudit; Extenditque manus, ut signo vinceret hostem. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0288A] | Sed et judicatos retro in partes secari a creditoribus leges erant; consensu tamen publico crudelitas postea erasa est et in pudoris notam capitis poena conversa [0288A] ; bonorum adhibita proscriptione suffundere maluit hominis sanguinem, quam effundere. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0702B] | Plane ut piscis, ne aliqua sepultura conditiore putesceret, assum se maluit, in Aethnam praecipitando. |
[0676C] | Sic enim et Marcion phantasma eum maluit credere, totius corporis in illo dedignatus veritatem. |
De Carne Christi | Reditus in Auctori Indicem |
[0762A] | Maluit, crede, nasci, quam ex aliqua parte mentiri, et quidem in semetipsum; ut carnem gestaret sine ossibus duram, sine musculis solidam, sine sanguine cruentam, sine tunica vestitam, sine fame esurientem, sine dentibus edentem, sine lingua loquentem; ut phantasma auribus fuerit sermo ejus per imaginem vocis. |
De Exhortatione Castitatis | Reditus in Auctori Indicem |
[0929A] | Erunt nobis in testimonium et foeminae quaedam saeculares, ob univiratus obstinationem, famam consecutae: ut Dido, quae profuga in alieno solo, ubi nuptias regis ultro optasse debuerat, ne tamen secundas experiretur, maluit e contrario uri quam nubere; vel illa Lucretia quae etsi semel per vim, et invita, alium virum passa est, sanguine suo maculatam carnem abluit, ne viveret jam non sibi univira. |
De Fuga In Persecutione | Reditus in Auctori Indicem |
[0115C] | Excidit ergo qui maluit evasisse. |
De Monogamia | Reditus in Auctori Indicem |
[0952B] | Exsurget regina Carthaginis, et decernet in christianas, quae profuga, et in alieno solo, et tantae civitatis cum maxime formatrix, cum regis nuptias ultro optasse debuisset; ne tamen secundas eas experiretur, maluit e contrario [0952C] uri quam nubere. |
De Pallio | Reditus in Auctori Indicem |
[1031A] | At cum saecularium sortium variavit urna, et Romanis Deus maluit, soror quidem civitas suopte arbitrio mutare properavit, ut adpulsum Scipionem ante jam de habitu salutaret, Romanum praecoqua. |
De Patientia | Reditus in Auctori Indicem |
[1271A] | Sed maluit in illo die reddi sibi. |
De Pudicitia | Reditus in Auctori Indicem |
[1000A] | Sed hoc volunt Psychici, ut Deus justus judex ejus peccatoris poenitentiam malit quam mortem, qui mortem poenitentia maluit. |
Fragmenta Varia | Reditus in Auctori Indicem |
[1128B] | Quam contra maluit auctor interpretari de homine lapso et per Christum requisito, sicuti etiam alii veteres omnes. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»