[0211A]
|
Igitur in praestructione hujus articuli, et alibi forsitan retractandi, equidem diffinio, aut Deo adscribendum et bonum et malum quae ex materia fecit, aut materiae ipsi, ex qua fecit; aut utrumque utrique, [0211B] quia ambo sibi obligantur qui fecit et de qua fecit: aut alterum alteri; tertius enim, praeter materiam et Deum, non est.
|
[0211B]
|
Porro si Dei erit utrumque, videbitur Deus etiam mali auctor: Deus autem ut bonus, auctor mali non erit; si materiae utrumque, videbitur materia etiam boni matrix; mala autem in totum materia boni non erit matrix; si utriusque erit, utrumque; in hoc quoque comparabitur Deo materia, et partes erunt ambo, ex aequo mali ac boni adfines; aequari autem Deo materia non debet, ne duos deos efficiat; si alterum alterius, utique Dei bonum, et materiae malum; neque malum Deo, neque materiae bonum adscribitur: et bona autem et mala Deus, de materia faciendo, cum ea facit.
|
[0237A]
|
Quantus hic locus, in [0237A] quo Deus a materia tantum distabat, ut neque adpareret neque adpropinquaret ante mundi molitionem?
|
[0231C]
|
Ut autem argumentationem, qua putasti te propositionem tuam confirmaturum, retundam, oppono etiam illud: Si bona fuisset materia semper, quare non desiderasset in melius reformari?
|
[0210C]
|
Quid necesse erat, suo opere prolato, etiam materiae negotium curare, proinde et malum proferendo, solus ut cognosceretur bonus de bono, materia autem ne cognosceretur mala de malo?
|
[0224A]
|
Non alia autem materia erat invisibilis et rudis.
|
[0211B]
|
Porro si Dei erit utrumque, videbitur Deus etiam mali auctor: Deus autem ut bonus, auctor mali non erit; si materiae utrumque, videbitur materia etiam boni matrix; mala autem in totum materia boni non erit matrix; si utriusque erit, utrumque; in hoc quoque comparabitur Deo materia, et partes erunt ambo, ex aequo mali ac boni adfines; aequari autem Deo materia non debet, ne duos deos efficiat; si alterum alterius, utique Dei bonum, et materiae malum; neque malum Deo, neque materiae bonum adscribitur: et bona autem et mala Deus, de materia faciendo, cum ea facit.
|
[0210A]
|
Primo, si bonum in materia omnino non fuit, non ex materia bonum factum est, quod materia scilicet non habuit.
|
[0210B]
|
Porro si bonum, neque ex materia factum est, quia non erat in illa, ut in mala; neque ex Deo, quia nihil potuit ex Deo fieri, sicut definit Hermogenes: invenitur bonum jam ex nihilo factum, ut ex nullo [0210B] factum, ut neque ex materia, neque ex Deo.
|
[0204B]
|
Itaque materia ipsa quidem Deo non eguit, sed [0204C] egenti se Deo praestitit, divitem et locupletem et liberalem minori, opinor, et invalido et minus idoneo de nihilo facere quae velit.
|
[0218A]
|
An autem de aliqua subjacenti materia facta sint omnia, nusquam adhuc legi.
|
[0228A]
|
Sed dum illam Hermogenes inter colores suos invenit (inter Scripturas enim Dei invenire non potuit, satis est quod omnia et facta a Deo constat, et ex materia non constat: quae etiam si fuisset, ipsam quoque a Deo factam credidissemus, quia nihil [0228B] innatum praeter Deum praescribentes, obtineremus.
|
[0202A]
|
Neque enim potest non et materia auctrix omnium deputari, de qua universitas consistit.
|
[0211C]
|
Exclusa itaque materia, dum excluditur caussa ejus, superest uti [0212A] Deum omnia ex nihilo fecisse constet.
|
[0228A]
|
Igitur ut concludam, aut materiam tunc significavit Moyses cum scribit: Et tenebrae super abyssum, et spiritus Dei super aquas ferebatur: aut cum hae species alibi postea demonstrantur factae a Deo, debuerunt aeque demonstrari ex materia, quam Moyses praemiserat, factae: aut si species istas, et non materiam significavit Moyses, ubi materia demonstrata sit quaero.
|
[0229C]
|
Prima, inquit, facie videtur nobis incorporalis esse materia: exquisita autem ratione recta, invenitur neque corporalis, neque incorporalis.
|
[0204B]
|
Atquin etiam praeponit illam Deo, et Deum potius subjicit materiae, cum vult eum de materia cuncta fecisse.
|
[0201C]
|
Sed Deus, Deus est; materia, materia est: quasi diversitas nominum comparationi resistat, si status idem vindicetur.
|
[0233C]
|
Quid hodie informe in mundo, [0233C] quid retro speciatum in materia, ut speculum sit mundus materiae?
|
[0202C]
|
Et quomodo primus, cui materia coaetanea est?
|
[0206A]
|
Magna, [0206A] bona fide, caecitas haereticorum pro hujusmodi argumentatione, cum ideo aut alium Deum bonum et optimum volunt credi, quia mali auctorem existiment Creatorem; aut materiam cum Creatore proponunt, ut malum a materia, non a Creatore deducant: quando nullus omnino deus liberetur ista quaestione, ut non auctor mali videri proinde possit, quisquis ille est qui malum etsi non ipse fecit, tamen a quocumque et unde unde passus est fieri.
|
[0201C]
|
Sed Deus, Deus est; materia, materia est: quasi diversitas nominum comparationi resistat, si status idem vindicetur.
|
[0209A]
|
Certe nec bona arbor fructus malos edit, quia nec Deus nisi bonus: nec mala arbor, bonos, quia nec materia est nisi pessima.
|
[0215B]
|
In Sophia enim primo fecit, in qua cogitando et disponendo jam fecerat; quoniam etsi ex materia facturus fuisset, ante in Sophia cogitando et disponendo jam fecerat.
|
[0234A]
|
Igitur, subjacens materia aequalis momenti [0234B] habens motum, neque ad bonum, neque ad malum plurimum vergit.
|
[0208A]
|
Scilicet quia, si demutabitur natura in materia de malo in bonum, demutari poterit et in Deo de bono in malum.
|
[0211B]
|
Porro si Dei erit utrumque, videbitur Deus etiam mali auctor: Deus autem ut bonus, auctor mali non erit; si materiae utrumque, videbitur materia etiam boni matrix; mala autem in totum materia boni non erit matrix; si utriusque erit, utrumque; in hoc quoque comparabitur Deo materia, et partes erunt ambo, ex aequo mali ac boni adfines; aequari autem Deo materia non debet, ne duos deos efficiat; si alterum alterius, utique Dei bonum, et materiae malum; neque malum Deo, neque materiae bonum adscribitur: et bona autem et mala Deus, de materia faciendo, cum ea facit.
|
[0221C]
|
[0221C] (c) Sed tu supercilia capitis, nutu digiti accommodato, altius tollens, et quasi retro jactans: Erat, inquis, quasi semper fuerit, scilicet innata et infecta, et idcirco materia credenda.
|
[0210A]
|
Primo, si bonum in materia omnino non fuit, non ex materia bonum factum est, quod materia scilicet non habuit.
|
[0235C]
|
Aut et Deus poterat ornari a materia, habendo cum illa aliquid et ipse [0235C] commune; et jam in hoc necessitati subjicis Deum, si fuit aliquid in materia propter quod eam formaret.
|
[0209A]
|
Demutationem igitur admisit materia, et si ita est, statum aeternitatis amisit: mortua est denique sine sua forma.
|
[0199B]
|
Quod ergo non arbitrio suo fecerit, intelligi oportere ex vitio alicujus rei factum, ex materia esse sine dubio.
|
[0217C]
|
Si ergo ex jam factis rebus, alias res Deus proferens, ostendit per prophetam, et dicit quid unde protulerit (quamquam possimus unde illas prolatas aestimare, dum ne ex nihilo; jam enim facta erant quaedam, ex quibus prolatae videri possent): si tantam curam instructionis nostrae insumpsit Spiritus sanctus, ut sciremus quid unde processerit, nonne [0217C] proinde nos et de coelo et de terra compotes reddidisset, significando unde ea esset operatus, si de aliqua materia origo constaret illorum?
|
[0210A]
|
Primo, si bonum in materia omnino non fuit, non ex materia bonum factum est, quod materia scilicet non habuit.
|
[0229B]
|
Ex aeterno enim, id est ex materia, nihil Deus interibile fecisset, nec ex majoribus minora condidisset, cui magis congruat ex minoribus majora producere, id est ex interibili aeternum, quod et carni nostrae pollicetur, cujus virtutis et potestatis suae hunc jam arrhabonem voluit in nobis collocasse, ut credamus etiam illum universitatem ex nihilo velut emortuam, quae scilicet non erat, in hoc ut esset, suscitasse.
|
[0218C]
|
Nam etsi mundus non est factus ex illa, sed haeresis facta est, et quidem hoc impudentior, quod non ex materia facta est haeresis, sed materiam ipsam potius haeresis fecit.
|
[0211B]
|
Porro si Dei erit utrumque, videbitur Deus etiam mali auctor: Deus autem ut bonus, auctor mali non erit; si materiae utrumque, videbitur materia etiam boni matrix; mala autem in totum materia boni non erit matrix; si utriusque erit, utrumque; in hoc quoque comparabitur Deo materia, et partes erunt ambo, ex aequo mali ac boni adfines; aequari autem Deo materia non debet, ne duos deos efficiat; si alterum alterius, utique Dei bonum, et materiae malum; neque malum Deo, neque materiae bonum adscribitur: et bona autem et mala Deus, de materia faciendo, cum ea facit.
|
[0210C]
|
Caeterum, si ideo malum non ex nihilo, ne Dei fiat, de cujus arbitrio videbitur, sed ex materia, ut ipsius sit, de cujus substantia erit factum: et hic, ut dixi, auctor mali habebitur Deus, qui cum eadem virtute et [0210C] voluntate debuisset omnia bona ex materia protulisse, aut tantum bona, non omnia tamen bona, protulisset etiam mala; utique aut volens esse mala, si poterat efficere ne essent; aut non valens efficere omnia bona, si voluit et non fecit: dum nihil intersit per infirmitatem Dominus auctor mali extiterit, an per voluntatem.
|
[0205B]
|
Dominio non suppetente eligat Hermogenes, quid Deo congruat, precario an vi de materia cuncta fecisse.
|
[0218B]
|
Fuerit licet materia, quantum sibi licet, vel potius Hermogeni: potuit et fuisse, et tamen nihil Deus ex illa fecisse, vel quia non decebat Deum alicujus eguisse, certe quia nec ostenditur quicquam ex materia fecisse.
|
[0235A]
|
Sed et bonum et malum in loco facis, cum dicis motum materiae in neutrum eorum fuisse propensum: materia enim quae in loco erat, neque huc neque illuc devergens, in loca non devergebat in quibus erat bonum et malum.
|
[0235B]
|
Aut et Deus poterat ornari a materia, habendo cum illa aliquid et ipse [0235C] commune; et jam in hoc necessitati subjicis Deum, si fuit aliquid in materia propter quod eam formaret.
|
[0203A]
|
Inter coaetaneos autem et contemporales ordo non est, aut [0203A] et materia prima est.
|
[0212B]
|
Nemo utique: quia nulla vis, nulla materia, nulla natura substantiae alterius aderat illi.
|
[0216A]
|
Denique Evangelium ut supplementum instrumenti [0216A] veteris adhibendo, in quo vel eo magis debuerat ostendi Deus ex aliqua materia universa fecisse, quod illic etiam per quem omnia fecerit revelatur: In principio erat sermo, in quo principio scilicet Deus fecit coelum et terram.
|
[0215B]
|
Non enim in materia, sed ex materia fecisset.
|
[0222A]
|
Nam si nuda materia Deo subjacebat, nullo scilicet elemento obstruente, si quidem nondum quicquam [0222B] erat praeter ipsam et Deum; utique invisibilis esse non poterat.
|
[0201B]
|
Deum autem unum esse oportet, quia quod summum sit, Deus est: summum autem non erit, nisi quod unicum fuerit: unicum autem esse non poterit, cui aliquid adaequabitur; adaequabitur autem Deo materia, cum [0201C] aeterna censetur.
|
[0217A]
|
VII, 28); ex materia eum fecisse omni modo debuit edixisse, si et ex materia fecisset, quia illud in totum habebat intelligi, etsi non significaretur: at istud in dubio, nisi significaretur.
|
[0216B]
|
Ergo, inquis, si tu ideo praejudicas ex nihilo facta [0216B] omnia, quia non sit manifeste relatum de materia praecedenti factum quid, vide ne diversa pars ideo contendat ex materia omnia facta, quia proinde non aperte significatum sit, ex nihilo quid factum.
|
[0203C]
|
Igitur et duobus aeternis, ut innatis, ut infectis, Deo atque materia, ob eamdem rationem communis status, ex aequo habentibus id quod neque diminui, nec subjici admittit, id est aeternitatem: neutrum dicimus altero esse minorem, sive majorem, neutrum altero humiliorem, sive superiorem, sed stare ambo ex pari magna, ex pari sublimia, [0204A] ex pari solidae et perfectae felicitatis, quae censetur aeternitas.
|
[0219A]
|
Quo magis materiae quoque nominatio extitisse debuerat, consecuta etiam terrae appellationem, ut scirem terram commune cum materia esse nomen, ne illud ei soli substantiae vindicarem, cujus et proprium, in qua magis notum est, vel ne illud in quamcumque aliam speciem, nec utique omni materiae communicare possem, si vellem.
|
[0224A]
|
Sed materia quidem nusquam: terra vero, haec, id est coram.
|
[0221C]
|
At ego sine ullo lenocinio pronuntiationis simpliciter respondebo, de omni re posse dici erat, etiam de ea quae facta, quae nata sit, quae aliquando non fuerit, et quae materia non sit.
|
[0216B]
|
Ergo, inquis, si tu ideo praejudicas ex nihilo facta [0216B] omnia, quia non sit manifeste relatum de materia praecedenti factum quid, vide ne diversa pars ideo contendat ex materia omnia facta, quia proinde non aperte significatum sit, ex nihilo quid factum.
|
[0227B]
|
Cum ergo et eas species probamus a Deo factas, etsi in Genesi tantummodo nominantur sine factitationis mentione, respondebitur fortasse ex diverso: Plane factas eas, sed ex materia: ut stylus quidem Moysi, Et tenebrae super abyssum, et spiritus Dei super aquas ferebatur, materiam sonet: caeterae vero Scripturae, quae ex materia factae sint species, in disperso demonstrent.
|
[0228A]
|
Igitur ut concludam, aut materiam tunc significavit Moyses cum scribit: Et tenebrae super abyssum, et spiritus Dei super aquas ferebatur: aut cum hae species alibi postea demonstrantur factae a Deo, debuerunt aeque demonstrari ex materia, quam Moyses praemiserat, factae: aut si species istas, et non materiam significavit Moyses, ubi materia demonstrata sit quaero.
|
[0209C]
|
Jam enim sine caussa laboras, ne malorum auctor constituatur Deus: quia, etsi de materia fecit, ipsi deputabuntur qui fecit, proinde quatenus fecit.
|
[0230A]
|
Jam ergo ne neutrum sit, utrumque materia censenda est?
|
[0209C]
|
Si quidem, ex necessitate condidit, si ex materia: ex voluntate, si ex nihilo.
|
[0224A]
|
Ergo materia erit postea visibilis et perfecta.
|
[0215B]
|
Non enim in materia, sed ex materia fecisset.
|
[0204C]
|
Sane et sibi praestitit aliquid materia, ut et ipsa cum Deo possit agnosci coaequalis Deo, imo et adjutrix: nisi quod solus eam Hermogenes cognovit, et haereticorum patriarchae philosophi.
|
[0207C]
|
Utique si finis malo competit, necesse est competierit initium, eritque [0207C] materia habens initium, habendo et finem mali.
|
[0222B]
|
Ergo materia quae facta non erat in totum imperfecta esse [0222C] non potuit.
|
[0216B]
|
Dico enim, etsi non aperte Scriptura pronuntiavit ex nihilo facta omnia, sicut nec ex materia, non tantam fuisse necessitatem aperte significandi de nihilo facta omnia, quanta esset, si ex materia facta fuissent.
|
[0205B]
|
Sic enim Hermogeni respondendum [0205B] est, cum ex dominio defendit Deum materia usum, et de re non sua, scilicet non facta ab ipso.
|
[0235C]
|
Sed Deus composite, materia incondite moventur.
|
[0220A]
|
Si nomen proprium materiae illius fuit terra, haec quae non est materia, aliud scilicet facta, terrae quoque non capit nomen alienum, et statu suo extraneum.
|
[0227B]
|
Et sicut supra diximus, non potuit informis fuisse materia, [0227C] si species habebat, ut et aliae ex ea sint confectae; nisi quod non aliae, sed ipsae ex semetipsis: siquidem non capit diversas fuisse quae iisdem nominibus eduntur, quo jam operatio divina otiosa videri possit, si quae erant fecit: cum generosior esset [0228A] , quae non erant facta, si fierent.
|
[0204A]
|
Divinitas autem gradum non habet, utpote unica; quae si et in materia erit, ut proinde innata et infecta et aeterna, aderit utrobique, quia minor se nusquam poterit esse.
|
[0201A]
|
Hinc denique incipiam de materia retractare, quod eam Deus sibi comparet proinde non natam, proinde non factam, proinde aeternam, sine initio, sine fine propositam.
|
[0202C]
|
Erit enim et materia qualis Deus, infecta, innata, initium non habens, nec finem.
|
[0217A]
|
VII, 28); ex materia eum fecisse omni modo debuit edixisse, si et ex materia fecisset, quia illud in totum habebat intelligi, etsi non significaretur: at istud in dubio, nisi significaretur.
|
[0211C]
|
Haec si ita sunt, [0211C] nescio qua possit evadere sententia Hermogenis, qui Deum, quoquo modo de materia malum condidit, sive voluntate, sive necessitate, sive ratione, non putet mali auctorem.
|
[0210A]
|
Dehinc, si non ex materia, jam ergo ex Deo factum.
|
[0201C]
|
Innatus Deus, an non et innata materia?
|
[0204B]
|
Si enim ex illa usus est ad opera mundi, jam et materia superior invenitur, quae illi copiam operandi subministravit, et Deus subjectus materiae videtur, cujus substantiae eguit.
|
[0197A]
|
Inveniri autem et mala ab eo facta utique non ex arbitrio et voluntate; oportere igitur ex vitio alicujus rei factum ex materia esse sine dubio.
|
[0212B]
|
Si necessaria est Deo materia ad opera mundi, ut Hermogenes existimavit, habuit Deus materiam longe digniorem et idoneiorem, non apud philosophos aestimandam, sed apud prophetas intelligendam, Sophiam [0212C] suam scilicet: haec denique sola cognovit sensum Domini.
|
[0204B]
|
Aut ego [0204B] sum Deus, aut ille materia: quia ambo sumus quod alter est nostrum.
|
[0202A]
|
Vel qua, inquit, et sic habente materia, salva sit Deo et auctoritas et substantia, qua solus et primus auctor est, et Dominus omnium censeatur.
|
[0232A]
|
In loco ergo materia.
|
[0210A]
|
Porro si bonum, neque ex materia factum est, quia non erat in illa, ut in mala; neque ex Deo, quia nihil potuit ex Deo fieri, sicut definit Hermogenes: invenitur bonum jam ex nihilo factum, ut ex nullo [0210B] factum, ut neque ex materia, neque ex Deo.
|
[0236A]
|
Supra dicis: Si autem esset materia natura mala, non accepisset translationem in melius, nec Deus aliquid compositionis accommodasset illi; in vacuum enim laborasset.
|
[0197A]
|
Similiter nec omnipotens Deus, qui materiae indiguit, et materia egenti Deo se praestitit minori, et invalido, et minus idoneo de nihilo facere, quae velit.
|
[0203A]
|
Sic aliquid et non totum materiae habere, ita illi nihil reliquit Hermogenes, quod non et materiae contulisset: ut non materia Deo, sed Deus potius materiae comparetur.
|
[0211C]
|
Porro, si mali auctor est ipse qui fecit, plane socia materia per substantiae suggestum, excludis jam caussam materiae introducendae.
|
[0211A]
|
[0211A] Ergo aut nec propterea locus mali proferendi fuit, aut si qua alia ratio exigit illud induci, cur non et ex nihilo potuerit induci, ipsa ratione excusatura Dominum ne mali auctor existimaretur, quae nunc cum de materia operatur mala, excusat: si excusat, adeo ubique et undique illuc compellitur quaestio quo nolunt, qui, ipsam mali rationem non examinando, nec dignoscendo quomodo illud aut Deo adtribuant, aut a Deo separent, pluribus et indignioribus destructionibus Deum objiciunt.
|
[0201A]
|
Itaque ex quo Deus potestatem suam exercuit in eam, faciendo ex materia, ex illo materiam Dominum Deum passa, demonstrat hoc illum tamdiu non fuisse, quamdiu fuit.
|
[0225A]
|
Caeterum, aut habebat in se species istas materia, de quarum vocabulis intelligenda esset, tenebras dico, et abyssum, et spiritum, et aquas, aut non habebat.
|
[0201C]
|
Semper Deus, annon semper et materia?
|
[0220B]
|
Satis ista de terrae nomine (in quo materia intelligi voluit) quod nomen unius elementi omnes sciunt, natura primum, deinde Scriptura docente, nisi et Sileno illi apud Midam regem adseveranti de alio orbe, credendum est, auctore Theopompo.
|
[0197A]
|
Deum autem unum esse oportet, unicum autem esse non poterit, cui aliquid adaequabitur, adaequabitur autem Deo materia, cum aeterna censetur.
|
[0220B]
|
Postremo, si ideo haec terra, quia et illa, cur non et materia haec quoque, quia illa?
|
[0205A]
|
[0205A] Non potest dicere Deum ut Dominum materia usum ad opera mundi: Dominus enim non potuit esse substantiae coaequalis.
|
[0197A]
|
Praeterea si materia mala, et aeterna, profecto [0197B] malum inevitabile, et necessarium; si mutabilis in bonum, ergo non aeterna, et hic auctor mali Deus, qui cum debuisset omnia ex materia protulisse, aut tantum bona, protulisset etiam mala, utique aut volens esse mala, si poterat efficere ne essent, aut non volens efficere omnia bona, si voluit, et non fecit.
|
[0209D]
|
Magis autem eum decuit ex voluntate fecisse, quam ex necessitate, id [0209D] est, ex nihilo potius quam ex materia.
|
[0220B]
|
Imo jam et coelum et omnia, si ex materia constant, et terrae et materiae vocari debuerunt.
|
[0233A]
|
Si et materia eadem aeternitate censetur, neque initium habens neque finem, eadem ratione non poterit pati dispertitionem et demutationem, qua nec Deus.
|
[0238B]
|
Quae nec invenire nec investigari nisi a solo Deo possent; alioqui investigabilia, si ex materia sunt investigata et inventa.
|
[0203B]
|
Atque adeo, cum ea [0203B] quae propria Dei vindicamus, semper fuisse, sine initio, sine fine, et primum fuisse, et solum, et omnium auctorem, materiae quoque competant; quaero quid diversum et alienum a Deo, ac per hoc privatum materia possederit, per quod Deo non comparetur?
|
[0215C]
|
Si materia non edetur, ubi et opera et operator edentur, apparet ex nihilo eum operatum.
|
[0210B]
|
Caeterum, si ideo malum non ex nihilo, ne Dei fiat, de cujus arbitrio videbitur, sed ex materia, ut ipsius sit, de cujus substantia erit factum: et hic, ut dixi, auctor mali habebitur Deus, qui cum eadem virtute et [0210C] voluntate debuisset omnia bona ex materia protulisse, aut tantum bona, non omnia tamen bona, protulisset etiam mala; utique aut volens esse mala, si poterat efficere ne essent; aut non valens efficere omnia bona, si voluit et non fecit: dum nihil intersit per infirmitatem Dominus auctor mali extiterit, an per voluntatem.
|
[0218B]
|
Fuerit licet materia, quantum sibi licet, vel potius Hermogeni: potuit et fuisse, et tamen nihil Deus ex illa fecisse, vel quia non decebat Deum alicujus eguisse, certe quia nec ostenditur quicquam ex materia fecisse.
|
[0227B]
|
Cum ergo et eas species probamus a Deo factas, etsi in Genesi tantummodo nominantur sine factitationis mentione, respondebitur fortasse ex diverso: Plane factas eas, sed ex materia: ut stylus quidem Moysi, Et tenebrae super abyssum, et spiritus Dei super aquas ferebatur, materiam sonet: caeterae vero Scripturae, quae ex materia factae sint species, in disperso demonstrent.
|
[0214B]
|
Aut si principium aliqua substantia est, erit et finis aliqua materia.
|
[0205C]
|
[0205C] Nonne, etiamsi materia optima fuisset, aeque indecorum sibi existimasset, de alieno, licet bono?
|
[0205B]
|
Si vero materia non et ipsius, qua malum Dei non est: de alieno ergo usus, aut precario usus est, qua egens ejus; aut et injuria, qua praevalens ejus.
|
[0235A]
|
Ad bonum autem et malum non devergente materia, ut aut corporalia aut localia non devergebat.
|
[0212A]
|
Dignius enim de suo arbitrio produxit, haec quoque producendo de nihilo, quam de praejudicio alieno, si de materia produxisset.
|
[0220A]
|
Sed materia facta, id est terra, habuit cum sua origine consortium nominis, sicut et generis.
|
[0232B]
|
Non ergo erit infinita materia, quae dum in loco est, a loco determinatur, et dum determinatur ab illo, extrema eum linea patitur.
|
[0211C]
|
Nihilominus enim, et per materiam Deus auctor mali ostenditur, si ideo materia praesumpta est, ne Deus mali auctor videretur.
|
[0216B]
|
Dico enim, etsi non aperte Scriptura pronuntiavit ex nihilo facta omnia, sicut nec ex materia, non tantam fuisse necessitatem aperte significandi de nihilo facta omnia, quanta esset, si ex materia facta fuissent.
|
[0210B]
|
Aut si ex materia mala bonum processit, quia neque ex nihilo, neque ex Deo, sequetur ut ex conversione processerit materiae, contra denegatam aeterni conversionem.
|
[0197B]
|
Praeterea si materia mala, et aeterna, profecto [0197B] malum inevitabile, et necessarium; si mutabilis in bonum, ergo non aeterna, et hic auctor mali Deus, qui cum debuisset omnia ex materia protulisse, aut tantum bona, protulisset etiam mala, utique aut volens esse mala, si poterat efficere ne essent, aut non volens efficere omnia bona, si voluit, et non fecit.
|
[0211B]
|
Porro si Dei erit utrumque, videbitur Deus etiam mali auctor: Deus autem ut bonus, auctor mali non erit; si materiae utrumque, videbitur materia etiam boni matrix; mala autem in totum materia boni non erit matrix; si utriusque erit, utrumque; in hoc quoque comparabitur Deo materia, et partes erunt ambo, ex aequo mali ac boni adfines; aequari autem Deo materia non debet, ne duos deos efficiat; si alterum alterius, utique Dei bonum, et materiae malum; neque malum Deo, neque materiae bonum adscribitur: et bona autem et mala Deus, de materia faciendo, cum ea facit.
|
[0224C]
|
Vanissimum denique, ut materia quae informis [0225A] inducitur, de tot formarum vocabulis informis adseveretur, non edito quid sit illud corpus confusionis, quod unicum utique credendum est, si informe est: uniforme etenim quod informe est.
|