Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0589B] | Cum reliquo igni superno deos ortos Democritus suspicatur, cujus instar vult esse naturam Zeno. |
[0593A] | At in physicis contra naturam regula vestra, qua in caeteris sapientiam judicatis, auferendo summum gradum auctoris et quae fiunt, non a quo fieri. |
[0561B] | Nam et plerique fidem talium temperant, horrentes naturam quaerere pabulum ferinum, quam concubitus ab humano genere praeclusit. |
[0564B] | Scio maritum unum atque alium, anxium retro de uxoris suae moribus, qui, ne mures quidem in cubiculum irrepentes sine gemitu suspicionis sustinebat, comperta caussa novae sedulitatis et inusitatae captivitatis, omnem uxori patientiam obtulisse, negasse zelotypum, maluisse lupae quam Christianae maritum; ipsi suam licuit in perversum demutare naturam, mulieri non permisit in melius reformari. |
Adversus Hermogenem | Reditus in Auctori Indicem |
[0208A] | Age nunc, malam ac pessimam credamus esse materiam, utique natura; sicut Deum bonum et optimum credimus, proinde natura: porro naturam certam et fixam haberi oportebit tam in malo perseverantem apud materiam, quam in bono apud Deum inconvertibilem et indemutabilem. |
[0236A] | Finisti igitur duas sententias, nec materiam natura malam, nec naturam ejus a Deo potuisse converti. |
[0232A] | Aeque, si mala natura fuisset, quare non potuerit a Deo converti, ut a potentiore, ut ab eo qui lapidum quoque naturam convertere valeat in filios Abrahae (Matth. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0312C] | Dicimus denique malitiam nunc significari, non quae ad naturam redigatur Creatoris quasi mali, sed quae ad potestatem [0313A] quasi judicis, secundum quam enuntiarit (Is. |
[0279C] | Cujus non statum, non conditionem, non naturam, non ullum ordinem video consistere; [0280A] jam nec ipsum fidei ejus sacramentum. |
[0512A] | Puto, qui a primordio rerum naturam operibus, beneficiis, plagis, praedicationibus, testibus ad agnitionem sui praestruxit, nec tamen agnitus est; an qui semel unico Evangelii instrumento, et ipso incerto, nec palam alium Deum praedicante, productus est? |
[0326A] | Secundum eas enim probaturus Christum Creatoris fuisse, ut postea Christo suo adimpletas, necesse habeo ipsarum quoque scripturam formam, et (ut ita dixerim) naturam demandare, ne tunc in controversiam deductae, cum adhibentur ad caussas, et sua et caussarum defensione [0326B] commixtae, obtundant lectoris intentionem. |
[0514B] | Apparet communi naturae omnium hominum et delicta et concupiscentias carnis, et incredulitatem, et iracundiam reputare, diabolo tamen captante naturam, [0514C] quam et ipse jam infecit delicti semine inlato: Ipsius inquit, sumus factura conditi in Christo. |
[0240D] | Prior bonitas Dei secundum naturam, severitas posterior secundum caussam (cap. |
[0514B] | Cum enim dicit: Fuimus natura filii iracundiae; Creatoris autem non natura sunt filii Judaei, sed adlectione patrum; irae filios ad naturam retulit, non ad Creatorem. |
[0423B] | Hinc enim et alii haeretici fulciuntur, opponentes Creatorem omnibus notum, et Israeli, secundum familiaritatem, et nationibus secundum naturam. |
[0298B] | Ita prior bonitas Dei, secundum naturam; severitas posterior, secundum caussam. |
Adversus Praxeam | Reditus in Auctori Indicem |
[0165C] | Ergo, inquiunt, difficile non fuit Deo, ipsum se et patrem et filium facere, adversus traditam formam rebus humanis, nam et sterilem parere, contra naturam, difficile Deo non fuit, sicut nec virginem. |
Adversus Valentinianos | Reditus in Auctori Indicem |
[0570B] | Sedenim exercitata vitia, et usu viriosa confudit: atque ita massaliter solidata, defixit seorsum in materiae corporalem [0570B] paraturam, commutans ex incorporali passione indita habilitatem atque naturam, qua pervenire mox posset in aemulas aequiparantias corpulentiarum, ut duplex substantiarum conditio ordinaretur: de vitiis, pessima; de conversione, passionalis. |
[0584A] | Immutabilem enim et irreformabilem naturam pronuntiaverunt. |
[0583A] | Triformem naturam primordio professi, et tamen inunitatem in Adam inde jam dividunt per singulares generum proprietates, nacti occasionem distinctionis hujusmodi ex posteritate ipsius Adae, moralibus quoque differentiis tripartitae. |
[0560A] | Christi erat inducere Aeonas naturam conjugiorum (vides quam rem plane, et innati conjectationem, et idoneos efficere generandi in se agnitionem patris, quod capere eum non sit neque comprehendere, non visu denique; non auditu compotiri ejus, nisi per Monogenen. |
[0584A] | De obvenientia superducunt jam non naturam, sed indulgentiam, ut quos Achamoth in superioribus in animas bonas depluat, id est animali censui inscriptas. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0375A] | Deum verum, qui omnia fecit, cujus, et naturam describit, Christianos colere asserit: hujus notitiam et agnitionem naturaliter homini insitam docet, ita ut magnitudinem ejus, bonitatem, benignitatem, auxilium et justitiam non ignoret, inque coelis agere, non in terra, credat. |
[0404B] | Explicat jam daemonum naturam, quorum notitiam a Philosophis et Poetis etiam instillatam docet, inde illorum spiritualem substantiam edisserit, atque inde elicit modum agendi in homines, ut noceant, ostenditurque illud fallaciis suis solum agere, ut relicto Deo vero falsae religioni creduli mortales mancipentur. |
[0276A] | Suspecta sit vobis ista perversitas, ne qua vis lateat in occulto [0276A] , quae vos adversus formam, adversus naturam judicandi, contra ipsas quoque leges ministret. |
Carmina Tertulliano Adscripta | Reditus in Auctori Indicem |
[1051B] | In primis aeternitatem Verbi, et duplicem in Christo Jesu naturam adstruit, Apocalypsin sub nomine Joannis discipuli citat, Jesum Christum eadem die, eodemque loco, in quo Adamus lapsus fuit, passum fuisse tradit; Jesu Christo nomen Spiritus Sancti adtribuit, Hermam cognomine Pastorem fratrem Pii Papae putat, atque denique Esdram plenum spiritu divino deperditos Prophetarum libros adjuvante solum sua propria memoria iterum dictasse, et Canoni SS. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0706B] | Namque [0706B] illa sicarium variis et exquisitis, etiam praeter naturam eruditis feris dissipant, et quidem viventem, imo nec facile morientem, curata mora finis ad plenitudinem poenae: sed et si anima praefugerit ultimo gladio, ne corpus quoque evaserit ferrum, nihilominus jugulo ventreque confossis, costisque transfixis, compensatio proprii facinoris exigitur; inde in ignem datur, ut et sepultura puniatur: aliter denique non licet. |
[0685B] | Quod cum soli Deo competat, ut soli innato et infecto, et idcirco immortali et inconvertibili, absolutum est, caeterorum omnium natorum atque factorum convertibilem et demutabilem esse naturam; ut etsi trinitas animae adscribenda esset, ex mutatione accidentiae, non ex institutione naturae deputaretur. |
[0727B] | Philippus Macedo nondum pater, Olympiadis uxoris [0727B] naturam obsignasse viderat annulo: leo erat signum. |
[0704C] | Nam etsi quidam homines bestiis adaequantur, pro qualitatibus morum, et ingeniorum, et adfectuum, quia et Deus: Assimilatus est, inquit, homo irrationabilibus jumentis ; non ideo milvi ex rapacibus fient, et canes ex spurcis, et pantherae ex acerbis, aut oves ex probis, et hirundines ex garrulis, et columbae ex pudicis; quasi eadem substantia animae ubique naturam suam in animalium proprietatibus repetat. |
[0683B] | Siquidem et Plato in Timaeo, Minervam adfirmat, cum urbem illam moliretur, nihil [0683B] aliud quam regionis naturam prospexisse, talia ingenia pollicitam. |
[0722B] | Qui ergo de somni naturalitate dubitabit, habet quidem dialecticos in dubium deducentes totam naturalium et extranaturalium discretionem, ut quae putaverit citra naturam esse, naturae vindicari sciat posse, a qua ita esse sortita sunt, ut citra eam haberi videantur, et utique aut natura omnia, aut nulla natura. |
[0721B] | Non utique extranaturale est somnus, ut quibusdam philosophis placet, cum ex his eum deputant causis, quae praeter naturam haberi videntur. |
[0724A] | Sed et illa sic patitur, ut alibi agere videatur, dissimulatione praesentiae futuram absentiam ediscens; et tamen interim somniat, nec quiescit, nec ignavescit omnino, nec naturam immortalitatis servam sopori addicit: probat se mobilem semper; terra, mari, peregrinatur, negotiatur, agitatur, laborat, ludit, dolet, gaudet, licita atque inlicita persequitur: ostendit quod sine corpore etiam plurimum possit, quod et suis instructa sit membris, sed nihil ominusnecessitatem habeat rursus corporis agitandi. |
[0738A] | Certe unde unde sunt ista, signis potius et ostentis deputanda, naturam facere non possunt. |
[0723A] | Nam et aemulas somno valetudines, phreneticam atque cardiacam, praeter naturam judicando, naturalem somnum praejudicaverunt; etiam in lethargo non naturalem notantes, testimonio naturali respondent, cum in suo temperamento est. |
[0738B] | Hoc igitur opus mortis, separationem carnis atque animae, seposita quaestione fatorum et fortuitorum, bifariam distinxit humanus adfectus, in ordinariam et extraordinariam formam: ordinariam quidem naturae deputans placidae cujusque mortis; extraordinariam vero praeter naturam judicans violenti cujusque finis. |
[0684C] | Iidem enim convertibilem negant naturam, ut trinitatem suam in singulis proprietatibus figant: quia arbor bona malos non ferat fructus, nec mala bonos; et nemo de spinis metat ficus, et de tribulis uvas. |
[0647A] | Quid enim liquido saperet [0647A] anima tunc Socratis, jam sacro navigio regresso, jam cicutis damnationis exhaustis, jam morte praesente, utique consternata ad aliquem motum secundum naturam, aut externata, si non secundum naturam. |
[0684A] | [0684A] Apparet quanta sint quae unam animae naturam varie collocarint, ut vulgo naturae deputentur, quando non species sint, sed sortes naturae et substantiae unius; illius scilicet, quam Deus in Adam contulit, et matricem omnium fecit: atque adeo sortes erunt, non species substantiae unius, ut et varietas ista moralis quanta nunc est, tanta non fuerit in ipso principe generis Adam. |
[0662A] | Herophilus ille, medicus aut lanius, qui sexcentos exsecuit ut naturam scrutaretur, qui hominem odiit ut nosset, nescio an omnia interna ejus liquido [0662B] exploravit, ipsa morte mutante quae vixerant, et morte non simplici, sed ipsa inter artificia exsectionis errante. |
[0647A] | Quid enim liquido saperet [0647A] anima tunc Socratis, jam sacro navigio regresso, jam cicutis damnationis exhaustis, jam morte praesente, utique consternata ad aliquem motum secundum naturam, aut externata, si non secundum naturam. |
De Baptismo Et De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1173A] | Erat ergo Baptismus ille tantum extrinsece, scilicet quantum ad mandatum illud Dei, ex quo fuit a Joanne administratus: non vero intrinsece, et quantum ad naturam suam, Divinus, sed omni virtute, sibi indita, destitutus. |
[1173A] | Seu secundum intrinsecam suam naturam, aut, ut alias loquimur, secundum substantiam. |
De Carne Christi | Reditus in Auctori Indicem |
[0765B] | Plus est naturam demutare, quam facere materiam. |
[0780C] | Defendimus autem, non carnem [0780C] peccati evacuatam esse in Christo, sed peccatum carnis; non materiam, sed naturam; nec substantiam, sed culpam: secundum Apostoli auctoritatem dicentis (Rom. |
De Corona | Reditus in Auctori Indicem |
[0083B] | Ipsum Deum secundum naturam prius novimus, et Deum appellantes deorum, et bonum praesumentes, et judicem invocantes: quaeris an conditioni ejus fruendae natura nobis debeat praeire, ne illa rapiamur qua Dei aemulus universam conditionem certis usibus homini [0083C] mancipatam, cum ipso homine corrupit, unde eam [0084A] et apostulus invitam ait vanitati succidisse (Rom. |
[0083A] | Omne autem quod contra naturam est, monstri meretur notam penes omnes, penes nos vero etiam elogium sacrilegii in Deum, naturae dominum et auctorem. |
[0083A] | Tam contra naturam est florem capite sectari, quam sonum nare. |
[0083B] | Ut cum ad Romanos (II, 14), natura facere dicens nationes ea quae sunt legis, et legem naturalem suggerit, et naturam legalem. |
De Cultu Foeminarum | Reditus in Auctori Indicem |
[1309B] | Sed et ferri et aeris et aliarum vilissimarum materiarum par conditio est, et terreni generis, et metallici operis: quo nihil generosior judicari possit auri et argenti substantia penes naturam. |
De Idolatria | Reditus in Auctori Indicem |
[0694A] | Hic ergo naturam et conscientiam advoco: naturam, quia nihil potest manus scribere, etiamsi lingua in dictitando cessat immobilis et quieta, quod non anima dictaverit, quanquam et ipsi linguae anima dictaverit, aut a se conceptum, aut ab alio traditum. |
[0694A] | Hic ergo naturam et conscientiam advoco: naturam, quia nihil potest manus scribere, etiamsi lingua in dictitando cessat immobilis et quieta, quod non anima dictaverit, quanquam et ipsi linguae anima dictaverit, aut a se conceptum, aut ab alio traditum. |
De Oratione | Reditus in Auctori Indicem |
[1187A] | Item cum dicit naturam ipsam docere, foeminas velandas esse, quae capillum pro tegumento et ornamento mulieribus assignarit; nonne idem tegumentum et idem honor capitis virginibus [1187B] quoque adscriptus est? |
De Pallio | Reditus in Auctori Indicem |
[1041B] | Uterque habitus mutandi malus: alter adversus naturam, alter contra salutem. |
[1040B] | Naturam itaque [1041A] concussit Larissaeus heros in virginem mutando: ille ferarum medullis educatus, unde et nominis concilium, quandoquidem labiis vacuerat ab uberum gustu; ille apud rupicem, et sylvicolam, et monstrum eruditorem scrupea schola eruditus. |
De Patientia | Reditus in Auctori Indicem |
[1254B] | Talia tantaque documenta, quorum magnitudo penes nationes quidem detrectatio fidei est, penes nos vero ratio et structio, satis aperte, non sermonibus modo in [1254B] praecipiendo, sed etiam passionibus Domini sustinendo, probant his, quibus credere datum est, patientiam Dei esse naturam, effectum et praestantiam ingenitae cujusdam proprietatis. |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0058A] | Agnoscit naturam suam, et originis suae morem, profectus rei. |
De Pudicitia | Reditus in Auctori Indicem |
[1010B] | Sed ignorant Apostolum omnes isti, qui aliquid contra naturam atque propositum hominis ipsius, contra formam et regulam doctrinam ejus intelligunt ut sanctitatis omnis etiam ex semetipso magistrum, impuritatis omnis exsecratorem et expiatorem, et ubique talem, citius incesto, quam alicui humaniori reo Ecclesiam reddidisse praesumat. |
[0980C] | [0980C] Nostrorum bonorum status jam exigitur, christianae pudicitiae ratio concutitur: quae omnia de coelo trahit, et naturam per lavacrum regenerationis, et disciplinam per instrumentum praedicationis, et censuram per judicia ex utroque Testamento, et coacta constantius ex metu et voto aeterni ignis et regni. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0879B] | Praescribens enim adhuc easdem passiones obituram carnem, si eadem resurrectura dicatur, naturam adversus Dominum suum temere defendis, legem adversus gratiam impie asseris: quasi Domino Deo non liceat et mutare naturam, et sine lege servare. |
[0879C] | Permitte hanc et Deo potestatem, per vim demutationis illius conditionem, non naturam reformandi, dum et passiones auferuntur, et munitiones conferuntur. |
[0879B] | Praescribens enim adhuc easdem passiones obituram carnem, si eadem resurrectura dicatur, naturam adversus Dominum suum temere defendis, legem adversus gratiam impie asseris: quasi Domino Deo non liceat et mutare naturam, et sine lege servare. |
[0811A] | Praemisit tibi naturam magistram, submissurus et prophetiam, quo facilius credas prophetiae, discipulus naturae; quo statim admittas, cum audieris quod ubique jam videris; nec dubites Deum carnis etiam resuscitatorem, quem omnium noris restitutorem. |
De Virginibus Velandis | Reditus in Auctori Indicem |
[0900C] | Igitur si eo quod dictum sit omnis vir, commune est nomen viri, etiam nondum viri, masculi investis: commune autem cum sit nomen secundum naturam, communis est et lex non velandi ejus, [0901A] qui inter viros virgo est secundum disciplinam: cur non praejudicatum sit proinde et mulierem virginem omnem muliere nominata contineri consortio nominis, ut contineatur et communione legis? |
[0907B] | VI), quantum tenebrarum circumfundere debemus, cum tantam oblationem Deo offerimus, ipsius corporis et ipsius spiritus nostri, cum illam ipsam naturam consecramus. |
[0910B] | In his consistit defensio nostrae opinionis secundum Scripturam, secundum naturam, secundum disciplinam. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»