TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Putas' [29]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0349457562
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0132B]   Perversitas quam putas, ratio est; quod saevitiam existimas, gratia est: ita Deo de momentaneis aeterna medicante.
 [0142C]   Nam et si adhuc clausum putas coelum, memento claves ejus hic Dominum Petro, et per eum, Ecclesiae reliquisse, quas hic unusquisque interrogatus atque confessus feret secum.

000-00-00 Serial Number=0920663595
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0204B]   Putas itaque materiam Deo non comparasse, quam scilicet subjiciat illi?
 [0212A]   Videbimus an et mala, cum apparuerit quae mala, et an mala interim ea quae putas.

000-00-00 Serial Number=0085890710
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0427A]   Nam si putas sic accipiendum, Si ego in Beelzebule ejicio daemonia , filii vestri in quo?
 [0275C]   At nunc et febricitas, o Marcionita, et caeteros tribulos et spinas dolor carnis tuae tibi edit; nec fulminibus tantum, aut bellis, et pestibus, aliisque plagis Creatoris, sed et scorpiis ejus objectus; in quo te putas liberatum de regno ejus, cujus te muscae adhuc calcant?
 [0406C]   Age nunc, qui militarem et armatum bellatorem praedicari putas, non figurate, nec allegorice, qui bellum spiritale adversus spiritales [0407A] hostes, spiritali militia et spiritalibus armis, spiritaliter debellaturus esset: cum invenis in uno homine multitudinem daemonum, legionem se professam, utique spiritalem, disce et Christum expugnatorem spiritalium hostium, spiritaliter armatum, et spiritaliter bellicosum intelligendum; atque ita ipsum esse, qui cum legione quoque daemonum erat dimicaturus; ut et de hoc bello Psalmus possit videri pronuntiasse (Ps.
 [0389C]   Nam etsi putas Creatoris quidem terrenas promissiones fuisse, Christi vero coelestes; bene quod coelum nullius alterius usque adhuc Dei apparet, nisi cujus et terra: bene quod Creator vel minora promisit, ut facilius illi et de majoribus credam, quam qui nunquam de minoribus prius fidem liberalitatis suae struxit.
 [0285B]   Unicus sol est, o homo, qui mundum hunc temperat; et quando non putas, optimus et utilis; et cum tibi acrior et infestior, vel etiam sordidior atque corruptior, rationi tamen suae par est.
 [0254A]   Et ideo quia deus jam vocari obtinuit substantia cui adscribo, nomini me adscribere putas; quia necesse est per nomen ostendam cui adscribam substantiae; scilicet qua constat qui Deus dicitur, et summum magnum ex substantia, non ex nomine deputatur.

000-00-00 Serial Number=0891173720
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0188A]   Et Patrem agricolam, utique in terra tu putas fuisse.

000-00-00 Serial Number=0759931624
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0587B]   In filios putas?

000-00-00 Serial Number=0737337112
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0750B]   Delibari putas judicium, an incipi?
 [0662C]   Si vero non putas capere tam minuta corpuscula Dei [0663A] ingenium, sic quoque magnificentiam ejus agnoscas, quod modicis animalibus, sine necessariis membris nihilominus vivere instruxerit, salvo etiam visu sine oculis, et esu sine denticulis, et digestu sine alveis: quemadmodum et incedunt quaedam sine pedibus, manante impetu, quod angues; et insurgente conatu, quod vermes; et spumante reptatu, quod limaces.
 [0705C]   Quid putas futuram animam homicidae?
 [0663A]   Vivere sine spiritu existimas aliquid, spirare sine pulmonibus non putas?

000-00-00 Serial Number=0741583049
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0756A]   Necesse est, quatenus hoc putas arbitrio.

000-00-00 Serial Number=0856958032
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0096B]   Si veram putes saeculi libertatem, ut et corona consignes, rediisti in servitutem hominis, quam putes libertatem; amisisti libertatem Christi, quam putas servitutem.
 [0081B]   An non putas omni fideli licere concipere et constituere, dumtaxat quod Deo congruat, quod disciplinae conducat, quod saluti proficiat, dicente Domino: Cur autem non [0081C] et a vobis ipsis quod justum judicatis (Luc.

000-00-00 Serial Number=0313994706
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0916B]   Proinde et tu, si non obaudieris Deo, qui te, proposito praecepto, liberae potestatis instituit, per voluntatis libertatem volens deverges in id quod Deus non vult, et ita te putas a diabolo subversum, qui etsi quid vult te velle quod Deus non vult, non tamen facit ut et velis; quia nec tunc istos protoplastos ad voluntatem delicti subegit; imo neque invitos, neque ignorantes quid Deus nollet; utique enim nolebat fieri, cum admisso mortem destinabat.

000-00-00 Serial Number=0970899820
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0118A]   Alioquin si omnibus passim petentibus dandum putas, tu mihi videris, non dico vinum febricitanti, sed etiam venenum, aut gladium mortem desideranti [0118B] daturus.

000-00-00 Serial Number=0603639066
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0969A]   Quo itaque putas laterum confirmatum apud nos spiritum, cum [0969B] imperat, an cum probat quae Deus noster et imperavit semper et probavit?

000-00-00 Serial Number=0832557559
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0947C]   Age jam, qui putas exceptionem [0948A] monogamiae de episcopis factam, recede et a reliquis titulis disciplinae, qui cum monogamia episcopis adscribuntur.

000-00-00 Serial Number=0951893389
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1037A]   Est et quadrupes, tardigrada, agrestis, humilis, aspera; testudinem pacuvianam putas?

000-00-00 Serial Number=0613111973
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1264A]   Profectio est, quam putas mortem.

000-00-00 Serial Number=0259277999
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0015A]   Tu, ut homo, extrinsecus unumquemque nosti; putas, quod vides; vides autem, quousque oculos habes.

000-00-00 Serial Number=0368814588
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0803B]   Ita et Deo licuit, carnis aurum, de limi, quibus putas, sordibus excusato censu, eliquasse.
 [0885C]   Hujus interitum quem putas, secessum scias esse.

000-00-00 Serial Number=0083600819
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0659B]   Jam nunc si putas delectamentis exigere spatium hoc, cur tam ingratus es, ut tot et tales voluptates a Deo contributas tibi satis non habeas, neque recognoscas?


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»