Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0591B] | Ratione, quid vocabulo conjungis, ut conjungas etiam potestate? |
[0601C] | Concepit tamen Terra de Coelo et peperit illa Athos, Athos Saturnum mira ratione. |
[0580B] | Ratione defecerit. |
[0590B] | Ergo si animalia deposita ratione animae, qua corporum conditio, mortalia, non utique, dii elementa. |
[0601B] | Et ideo, quis in ista specie unum tuemur propositum demonstrandi, illos omnes homines fuisse: non quidem ut cognoscatis, nam quasi oblita agitis, compendio ab ipsa despiciendi ratione summam originem generis illorum retractando. |
[0570C] | Sed de superstitione tertium genus deputamur, non de ratione, ut sint Romani, Judaei, dehinc Christiani. |
Ad Uxorem | Reditus in Auctori Indicem |
[1278A] | Denique prohiberi nuptias nusquam omnino legimus, ut bonum scilicet: quid tamen bono isto melius sit, accipimus ab Apostolo, permittente quidem nubere, sed abstinentiam praeferente: illud propter insidias tentationum, hoc propter angustias temporum: qua ratione utriusque pronuntiationis inspecta facile dinoscitur, necessitate nobis concessam esse nubendi potestatem: [1278B] quod autem necessitas praestat, depretiat ipsa. |
Adversus Gnosticos Scorpiace | Reditus in Auctori Indicem |
[0136C] | Unum igitur gradum insistimus, et in hoc solum provocamus, an praecepta sint a Deo martyria, ut credas ratione praecepta, si praecepta cognoveris, quia nihil Deus non ratione praeceperit. |
[0122A] | Proinde scorpii series illa [0121B] nodorum, venenata intrinsecus venula subtilis, arcuato [0122A] impetu surgens, hamatile spiculum in summo tormenti ratione stringit; unde et bellicam machinam, retractu tela vegetantem, de scorpio nominant. |
[0135C] | Incutiat adhuc scorpius, homicidam Deum ventilans: horrebo plane spurcum blasphemiae statum de haeretico ore foetentem; sed et talem Deum de fiducia rationis amplectar, qua ratione etiam ipse se plus quam homicidam pronuntiavit ex Sophiae suae persona, voce Salomonis: Sophia, inquit (Proverb. |
[0136C] | Unum igitur gradum insistimus, et in hoc solum provocamus, an praecepta sint a Deo martyria, ut credas ratione praecepta, si praecepta cognoveris, quia nihil Deus non ratione praeceperit. |
Adversus Hermogenem | Reditus in Auctori Indicem |
[0206A] | Audiat igitur et Hermogenes, dum alibi de mali ratione distinguimus, interim se quoque nihil egisse hac sua injectione. |
[0211C] | Haec si ita sunt, [0211C] nescio qua possit evadere sententia Hermogenis, qui Deum, quoquo modo de materia malum condidit, sive voluntate, sive necessitate, sive ratione, non putet mali auctorem. |
[0233A] | Si et materia eadem aeternitate censetur, neque initium habens neque finem, eadem ratione non poterit pati dispertitionem et demutationem, qua nec Deus. |
[0229C] | Prima, inquit, facie videtur nobis incorporalis esse materia: exquisita autem ratione recta, invenitur neque corporalis, neque incorporalis. |
[0211A] | [0211A] Ergo aut nec propterea locus mali proferendi fuit, aut si qua alia ratio exigit illud induci, cur non et ex nihilo potuerit induci, ipsa ratione excusatura Dominum ne mali auctor existimaretur, quae nunc cum de materia operatur mala, excusat: si excusat, adeo ubique et undique illuc compellitur quaestio quo nolunt, qui, ipsam mali rationem non examinando, nec dignoscendo quomodo illud aut Deo adtribuant, aut a Deo separent, pluribus et indignioribus destructionibus Deum objiciunt. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0273B] | Sit nunc et a secundo gradu incipiens ratio bonitatis, in extraneum scilicet, nec secundus illi gradus ratione constabit, alio modo destructus. |
[0325B] | Nam cum intueor dominum ejus, tanto aevo patientissimum acerbissimi Creatoris annuntiantis interea in homines Christum suum, quacumque id [0325B] ratione fecit, tam revelationem quam intercessionem suam differens, eadem ratione dico illum patientiam debuisse Creatori, in Christo quoque suo dispositiones suas exsecuturo, ut perfecta et expleta omni operatione aemuli Dei, et aemuli Christi, tunc et ipse proprias dispositiones superduceret. |
[0316B] | Jam nunc ut et caetera compendio absolvam, quaecunque adhuc ut pusilla et infirma et indigna colligitis ad destructionem Creatoris, simplici et certa ratione proponam: Deum non potuisse humanos congressus inire, nisi humanos et sensus et affectus suscepisset, per quos vim majestatis suae, intolerabilem utique humanae mediocritati, humilitate temperaret, sibi quidem indigna, homini autem necessaria; et ita [0316C] jam Deo digna, quia nihil tam dignum Deo, quam salus hominis. |
[0293B] | Si enim intercessisset, rescidisset arbitrii libertatem, quam ratione et bonitate permiserat. |
[0256B] | Si ita est, ecquid tibi videtur justa ratione defendi, ut ad normam et formam et regulam certorum probentur incerta? |
[0256A] | Sed quoniam animadverto in quibusdam ad formam Creatoris provocari oportere omnis Dei novi et retro ignoti probationem, hoc ipsum ratione fieri a nobis prius commendare debebo, quo constantius utar rationis editae patrocinio. |
[0252B] | Numerus autem divinitatis summa ratione constare deberet, vel quoniam et cultura ejus in anceps deduceretur. |
[0273C] | Fortasse enim pro domestico aliquatenus rationalis habeatur bonitas injuriosa; [0273C] pro extraneo vero, cui nec proba legitime deberetur, qua ratione tam injusta rationalis defendetur? |
[0413C] | Utrumne simplici errore, an ratione quam defendimus in caussa novae prophetiae, gratiae ecstasin, id est, amentiam convenire? |
[0506B] | Et hic autem ipse edisserens, quomodo nolit esse nos in carne, cum simus in carne; ut scilicet non simus in operibus carnis, ostendit hac ratione scripsisse (I Cor. |
[0249C] | Hunc enim statum aeternitati censendum, quae summum magnum [0249C] Deum efficiat, dum hoc est in Deo ipsa, atque ita et caetera; ut sit Deus summum magnum, et forma, et ratione, et vi, et potestate. |
[0381D] | At nunc humiliter reddens rationem, quod non possent jejunare filii sponsi, quamdiu cum eis esset [0381D] sponsus; postea vero jejunaturos promittens, cum ablatus ab eis sponsus esset; nec discipulos defendit, sed potius excusavit, quasi non sine ratione reprehensos; [0382A] nec Joannis rejecit disciplinam, sed magis concessit, tempori Joannis eam praestans, ut tempori suo cam destinans; rejecturus alioquin eam et defensurus aemulos ejus, si non ipsius fuisset jam quae erat. |
[0332C] | Eadem enim ratione non resurrexit, qua mortuus non est, non habendo substantiam scilicet carnis; cujus sicut et mors, ita et resurrectio est (I Cor. |
[0272C] | Facilius malum, cui rationis aliquid adfuerit, pro bono habebitur, quam ut bonum ratione desertum non pro malo judicetur. |
[0488A] | Ita, tota ista propositio Apostoli nulla ratione consistit, si non ad disciplinam Creatoris est. |
[0240A] | Primo itaque loco Dei unitatem et singularitatem ostendit, cum impossibile evincat duo dari suprema entia: qui enim duo potuit admittere, idem et plura; [0240A] post duo enim multitudo, unione jam excussa, numerus autem divinitatis summa ratione constare debet. |
[0437B] | Haec si nulla ratione consistunt, ut alius punire, alius liberare credatur, unius erit tam judicium quam et regnum; et dum unius est utrumque, qui et judicat, Creatoris est. |
[0333C] | Caeterum, et aliis haereticis definientibus carnem illam in angelis ex carne nasci debuisse, si vere fuisset humana, certa ratione respondemus, qua et humana vere fuerit, et innata: humana vere, propter Dei veritatem, a mendacio et fallacia extranei, [0334A] et quia non possent humanitus tractari ab hominibus, nisi in substantia humana; innata autem, quia solus Christus in carnem ex carne nasci habebat, ut nativitatem nostram nativitate sua reformaret, atque ita etiam mortem nostram morte sua dissolveret, resurgendo in carne, in qua natus est, ut et mori posset. |
[0263C] | Sed ex materia et ille fecisse debebit; eadem ratione occurrente illi quoque Deo, quae opponeretur Creatori, ut aeque Deo. |
[0325B] | Nam cum intueor dominum ejus, tanto aevo patientissimum acerbissimi Creatoris annuntiantis interea in homines Christum suum, quacumque id [0325B] ratione fecit, tam revelationem quam intercessionem suam differens, eadem ratione dico illum patientiam debuisse Creatori, in Christo quoque suo dispositiones suas exsecuturo, ut perfecta et expleta omni operatione aemuli Dei, et aemuli Christi, tunc et ipse proprias dispositiones superduceret. |
[0320B] | Cujus antitheses etiam ipse mundus ejus agnoscet, ex contrarietatibus elementorum, summa tamen ratione modulatus. |
[0291A] | Nec ratio enim sine bonitate ratio est, nec bonitas sine ratione bonitas, nisi forte penes deum Marcionis, inrationaliter bonum, sicut ostendimus. |
[0260A] | Nam, etsi credunt plerique in illum, [0260A] non statim ratione credunt, non habentes Dei pignus, opera ejus, Deo digna. |
[0522D] | Quod si in effigie et imagine, qua Filius Patris vere Dei praedicatus est, etiam in effigie et imagine hominis, qua filius hominis, vere hominem inventum, nam et inventum ratione posuit, id est [0523A] certissime hominem: quod enim invenitur, constat esse. |
[0378C] | Qua igitur ratione admittas filium hominis, Marcion, cicumspicere non possum. |
[0418B] | Aut si non ita est, satis impius pronuntiandus, qui nulla ratione legis intercedente, sepulturas parentum despici a filiis imperabat. |
Adversus Marcionem Libri Quinque | Reditus in Auctori Indicem |
[1066C] | Et quia terribilis puteo demersus iniquo Vir cecidit, suasit virgo subducta dracone; Consilio placuit, tegmen coeleste reliquit; Arguit hos lignum nudos, mors atra coegit, [1066C] Ex eadem massa simili ratione refecta Jam renovata, redit flos carnis, et hospita pacis Virgine desponsa caro, non ex semine nato Artifici conjuncta suo, sine debito mortis Angelus haec mandata Patris, per sidera defert Lucida, ut angelica credantur nuntia fama, Virginis ut virgo; carnis caro debita solvat. |
[1069C] | Jam possunt gentes Abraham clamare parentem, Quae vocem Domini simili ratione secutae, Omnia liquerunt peregre se sistere vitae. |
[1082A] | Non inimica sibi quamvis distantis amoris, Tempore divisa et spatio, et ratione ligata; Una domus, quamvis velo partita videtur, Atque adeo passo Domino, velamine rupto, Coelestes patuere plagae, caelataque sancta Atque duplex quondam facta est domus una perennis. |
Adversus Praxeam | Reditus in Auctori Indicem |
[0154B] | Nam etsi Deus nondum Sermonem suum miserat, proinde eum cum ipsa et in ipsa ratione intra semetipsum habebat, tacite cogitando et disponendo secum, quae Sermonem mox erat dicturus. |
[0160B] | Ideoque jam in usu est nostrorum, per simplicitatem interpretationis, Sermonem dicere in primordio apud Deum fuisse; cum magis rationem [0160B] competat antiquiorem haberi; quia non sermonalis a principio, sed rationalis Deus etiam ante principium; et quia ipse quoque sermo ratione consistens, priorem eam ut substantiam suam ostendat. |
[0194A] | Ergo, inquis, et nos eadem ratione Patrem mortuum dicentes qua vos Filium, non blasphemamus in Dominum Deum: non enim ex divina, sed ex humana [0194B] substantia mortuum dicimus. |
[0161A] | Quid enim sapientius ratione Dei, sive sermone? |
[0161B] | Nam ut primum Deus voluit ea quae cum sophiae ratione et sermone disposuerat intra se, in substantias et species suas edere, ipsum primum protulit sermonem, habentem in se individuas suas, Rationem et Sophiam; ut per ipsum fierent universa, per quem erant cogitata atque disposita; imo et facta jam, quantum in Dei sensu. |
[0161A] | Possum itaque non temere praestruxisse, et tunc Deum ante [0160D] universitatis constitutionem solum non fuisse, habentem [0161A] in semetipso proinde rationem, et in ratione sermonem, quem secundum a se faceret agitando se. |
[0160B] | Nam etsi Deus nondum sermonem suum miserat, proinde eum cum ipsa et in ipsa ratione intra semetipsum habebat, tacite cogitando et disponendo secum, quae per sermonem mox erat dicturus. |
[0165D] | Hac ratione erit aliquid et difficile Deo; id scilicet [0166A] quocumque non fecerit, non quia non potuerit, sed quia noluerit. |
[0160B] | Cum ratione enim sua cogitans atque disponens, sermonem eam efficiebat, quam sermone tractabat. |
[0160C] | Quanto ergo plenius hoc agitur in Deo, cujus tu quoque imago et similitudo censeris, quod habeat in se etiam tacendo rationem, et in ratione sermonem? |
[0178B] | Ita si per Filium omnia, coelum quoque per Filium extendens, non solus extendit, nisi illa ratione qua a caeteris solus. |
[0160C] | Vide cum tacitus tecum ipse congrederis, ratione hoc ipsum agi intra te, occurrente ea tibi cum sermone ad omnem cogitatus tui motum, et ad omnem sensus tui pulsum. |
Adversus Valentinianos | Reditus in Auctori Indicem |
[0557A] | Primo quidem contristari propter inconsummationem generatinis: metuere postremo ne finis quoque insisteret: haerere de ratione casus: curare de occultatione. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0327B] | Sequitur ut eadem ratione pro aliis non sacrificemus, quia nec pro nobis [0328A] ipsis, semel deos non colendo. |
[0436A] | Sed nec hoc vos ratione [0437A] facitis potius quam respectu praesentaneae potestatis, adeo et in isto irreligiosi erga deos vestros deprehendimini, qui plus timoris humano dominio dicatis. |
[0371A] | Aeque si diem solis laetitiae indulgemus, alia longe ratione quam de religione solis, secundo loco ab eis sumus, qui diem Saturni otio et victui decernunt, exorbitantes et ipsi a Judaico [0372A] more, quem ignorant. |
[0398A] | Jam ediximus Deum universitatem hanc [0398A] mundi Verbo et Ratione et Virtute molitum. |
[0404A] | Si ea est, qua cognita ad bonum quis reformetur, sequitur, ut falsa renuntietur quaevis alia contraria comperta; imprimis illa omni ratione, quae delitescens sub nominibus et imaginibus mortuorum, quibusdam signis, [0404B] et miraculis, et oraculis fidem divinitatis operatur. |
[0400B] | Quem igitur solummodo hominem praesumpserant de humilitate, sequebatur uti magum aestimarent de [0400B] potestate, cum ille verbo daemonia de hominibus excuteret, caecos reluminaret, leprosos purgaret, paralyticos restringeret, mortuos denique verbo redderet vitae, elementa ipsa famularet, compescens procellas et freta ingrediens, ostendens se esse ΛΟΓΟΝ Dei, id est verbum illud primordiale primogenitum, virtute et ratione comitatum, et spiritu fultum, eumdem qui verbo omnia, et faceret, et fecisset. |
[0257A] | [0257A] Imperante Septimio Severo, et cum Antonino filio res Romanas administrante, Tertullianus, verae religionis ardore flagrans, illius utpote sacris initiatus, moleste, pro eo ac debuit, patiebatur religionem, quae efferre sese quodammodo coeperat, opprimi, sub initium persecutionis quintae, qua saeviente, insontes passim Christiani, nulla sexus aut aetatis habita ratione, inauditis ante illam diem suppliciis cruciabantur. |
[0406A] | Multum spiritalibus viribus licet, ut invisibiles et insensibiles in effectu potius quam in actu suo appareant: si poma, si fruges nescio quod aurae latens vitium in flore praecipitat, in germine exanimat, in pubertate convulnerat, ac si caeca ratione tentatus aër pestilentes haustus suos offundit: eadem igitur obscuritate contagionis aspiratio daemonum et angelorum mentis quoque corruptelas agit furoribus et amentiis foedis, aut saevis libidinibus cum erroribus variis; quorum [0406B] iste potissimus, quo deos istos captis et circumscriptis [0407A] hominum mentibus commendat, ut et sibi pabula propria nidoris et sanguinis procuret simulacris et imaginibus oblata, et quae illis accuratior pascua est, hominem a cogitatu verae divinitatis avertant praestigiis falsae divinationis. |
[0375A] | Quod colimus [nos], Deus unus est; qui totam molem istam cum omni instrumento elementorum, corporum, spirituum, verbo, quo jussit, ratione, qua disposuit, virtute, qua potuit, de nihilo [0375B] expressit, in ornamentum majestatis suae: unde et Graeci nomen mundo κοσμον accommodaverunt. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0643D] | Etsi autem uniformis anima, foetu tamen ingeniorum multiformem, pro conditione coeli et soli, pro ratione operis et curae, pro temporum eventu, pro licentia casuum, et corporis etiam valetudine; ut ne de fati necessitate quid dicatur, de qua suo titulo disseruerit. |
[0690B] | Jam nunc regrediar ad caussam hujus excessus, ut reddam quomodo animae ex una redundent, quando, et ubi, et qua ratione sumantur: de qua specie nihil refert, a philosopho, an ab haeretico, an a vulgo quaestio occurrat. |
[0704B] | Et ideo adjicio, si nulla ratione capax est hujusmodi translationis in animalia, nec modulis corporum, nec caeteris naturae suae legibus adaequantia, numquid ergo demutabitur secundum quatitales generum, et vitam eorum contrariam humanae vitae, facta et ipsa contraria humanae per demutationem? |
[0683A] | Porro, ut frugum seminibus una cujusque generis forma est, processus tamen varii, alia integro statu evadunt, alia etiam meliora respondent, alia degenerant pro conditione coeli et soli, pro ratione operis, et curae, pro temporum eventu, pro licentia casuum: ita et animam licebit semine uniformem, foetu multiformem: nam et hic etiam de locis interest. |
[0686A] | Sequitur nunc, ut quomodo ex una redundet consideremus, id est, unde, et quando, et qua ratione sumatur. |
[0681A] | Verum pro temporis ratione remoratur, coalescens et coadulescens robori suo, donec aetas impleat habitum quo natura fungatur. |
[0676A] | Si enim ratione haec accidunt, ratio fallacia perhiberi non meretur. |
[0742A] | Qua ratione discipulae ad magistras conventabunt, tanto discrimine invicem absentes? |
[0726A] | Hoc erit proprietas amentiae hujus, quia non fit ex corruptela bonae valetudinis, sed ex ratione naturae. |
[0749B] | Si et de nocturnis imaginibus opponitur, saepe non frustra mortuos visos (nam et Nasammonas propria oracula apud parentum sepulchra mansitando captare, ut Heraclides scribit, vel Nymphodorus, vel Herodotus; et Celtas apud virorum fortium busta eadem de caussa abnoctare, ut Nicander affirmat), non magis mortuos vere patimur in somnis, quam vivos, sed eadem ratione mortuos qua et vivos, et [0749C] omnia quae videntur. |
[0715A] | Perinde nunc, et a nativitate defendimus, imprimis quod simul crescunt, sed diversa ratione pro generum conditione; caro modulo, anima ingenio, caro habitu, anima sensu. |
De Baptismo Et De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1197B] | Interea tamen non attendit idem Noster, parvulis, sine baptismo mortuis, omnem porro spem salutis adimi, damno utique nulla jam amplius ratione reparabili. |
[1181D] | A Christo imposita fuit his verbis: Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit, ut sensus sit, non alia ratione, nisi per Baptismum in nova Lege salutem obtineri posse. |
[1151C] | Nulla jam sexus ratione habita, cum Osiride, Astarte, Saturno, Cybele, etc. |
[1180B] | Et sane videtur id contextus postulare ut vocula illa saltem subintelligatur, hac quidem ratione: Ille, qui uno verbo Domini suscitatus fuit, etc. |
[1196A] | Etenim is, cum Fidus, episcopus, ea de re quaestionem excitasset, atque parvulos nonnisi post octavam diem baptizandos esse contendisset, nulla jam amplius Tertulliani ratione habita in Conc. |
[1144A] | Fors autem Tertullianus in suo codice praedifficilia legerit, ea nimirum ratione, qua Cicero illum Platonis in Timaeo [1144B] locum: αδυνατον Θεων παισιν απιστειν, ita transtulit: Difficile factu est, a diis ortis (deorum filiis) fidem non habere. |
[1198A] | Ea, quae baptismum consequi possunt, scilicet periculum amittendae gratiae per peccata (quae, singulariter ratione adjunctae ingratitudinis, graviora erunt post baptismum, quam ante eum commissa), et difficultas ejusdem gratiae recuperandae. |
[1144B] | Potest quoque accipi pro causa, seu ratione, quod sit, seu existat, id est, pro principio, seu origine. |
[1159B] | Thomas, quod similitudo est de ratione imaginis, et imago aliquid addit supra rationem similitudinis, scilicet quod sit ex alio expressa. |
De Carne Christi | Reditus in Auctori Indicem |
[0758A] | Aeque et angelorum, eadem ratione interceptum est, qua et editum fuerat. |
[0777B] | Qua ratione? |
[0790C] | Et quid ultra de hoc retractandum est, cum hac ratione Apostolus, non ex virgine, sed ex muliere editum Filium Dei pronuntiavit, agnovit adapertae vulvae nuptialem passionem? |
[0780B] | Quod etsi diceremus, quacunque ratione muniremus sententiam nostram, dum ne tanta amentia, qua putavit, tanquam ipsam carnem Christi opinemur, ut peccatricem, evacuatam in ipso: cum illam et ad dexteram Patris in coelis praesidere meminerimus, et venturam inde, suggestu paternae claritatis, praedicemus. |
De Corona | Reditus in Auctori Indicem |
[0081B] | Porro, si ratione lex constat, lex erit omne jam quod ratione constituerit, a quocumque productum. |
[0078A] | XIII, 10) potius, quo magis observes, cum fueris etiam de ratione securus. |
[0081B] | Consuetudo autem etiam in civilibus rebus pro lege suscipitur, cum deficit lex: nec differt scriptura an ratione consistat, quando et legem ratio commendet. |
[0081B] | Porro, si ratione lex constat, lex erit omne jam quod ratione constituerit, a quocumque productum. |
De Exhortatione Castitatis | Reditus in Auctori Indicem |
[0921B] | Ut opinor autem, unius et ejusdem Dei utraque pronuntiatio et dispositio est: qui tum quidem in primordio sementem generis emisit, indultis conjugiorum habenis, donec mundus repleretur, [0921B] donec novae disciplinae materia proficeret; nunc vero sub extremitatibus temporum compressit quod emiserat, et revocavit quod indulserat, non sine ratione prorogationis in primordio, et pastinationis in ultimo. |
De Fuga In Persecutione | Reditus in Auctori Indicem |
[0107C] | Nisi si irrationaliter quis aut perit apud Dominum, aut salvus est: is non poterit persecutionem malum dicere, quae etiam in mali parte bonum est, dum ratione administratur. |
[0118B] | XVI), quomodo intelligendum sit, parabola praemissa doceat, ad populum judaicum dicta, qui commissam sibi rationem Domini cum male administrasset, deberet de mammonae hominibus, quod nos eramus, amicos sibi potius prospicere, quam inimicos; et revelare nos a debitis peccatorum, quibus Deo detinebamur, si nobis de dominica ratione conferrent; ut cum coepisset ab hujus deficere gratia, ad nostram fidem refugientes, reciperentur in tabernacula aeterna. |
[0113B] | Sed cum ipsi auctores, id est, ipsi diaconi, presbyteri et episcopi fugiunt, quomodo laicus intelligere poterit, qua ratione dictum (Matth. |
[0107C] | Vides etiam illud malum rationem apud Deum habere, cum quis in persecutione evertitur de salute, sicut et illud bonum [0107C] ratione contingere, cum quis ex persecutione proficit in salute? |
[0111A] | Refugit et ipse vim interdum, sed eadem ratione qua Apostolis fugere praeceperat; donec scilicet doctrinam suam impleret; qua consummata, non dico stetit, sed nec auxilium a Patre angelorum exercituum desideravit, increpito etiam Petri gladio, professus quidem et ipse est animam anxiam usque ad mortem et carnem infirmam; ut tibi ostenderet, primo, in se utramque substantiam humanam fuisse, ex proprietate anxietatis animae, et imbecillitatis carnis; [0111B] ne aliam (ut quidam nunc induxerunt) aut carnem aut animam Christi interpretareris; dehinc, ut demonstratis conditionibus earum, scires illas nihil valere per semetipsas sine spiritu. |
De Idolatria | Reditus in Auctori Indicem |
[0673B] | Ipsa te de periculo suo instrueret, quae aliorum climacterica praecanit [0673B] , Non est tibi pars neque sorsin ista ratione (Act. |
De Judicio Domini [Incertus] | Reditus in Auctori Indicem |
[1092A] | Idcirco Dominus solus, cui summa potestas, [1092A] Altum in praecelsis habitans in saecula lumen, Praesentisque memor, quoque praescius ante futuri, Progeniem meriti decretum servat in aevum, Et cunctas animas, tum corpora tarda gubernans, Quae ratione movent hominem per multa vagantem; Ut primum positi membrorum pondera cedunt; Terrenisque leves resolutis nexibus ibunt, Ac proprias capient diversis partibus oras Ast alias laetis revocari protinus auris, Servari penitus decretae ad praemia legis, Dum motis iterum revirescant corpora membris. |
De Monogamia | Reditus in Auctori Indicem |
[0938A] | Et ita, ut praediximus, quod cessavit valere, cessante ratione, non potest alii argumentationem [0938B] accommodare. |
De Oratione | Reditus in Auctori Indicem |
[1149A] | In posteriori parte, qua praesertim ratione sacris interagendum sit, quive precum ritus sint aut omittendi [1149B] aut sedulo perficiendi, rara admodum, pro temporum vestutate, expositione indigitat. |
[1152A] | Sic igitur oratio a Christo constituta ex tribus constituta est: ex sermone quo enuntiatur: [1152A] ex spiritu, quo tantum potest; ex ratione, qua suscipitur. |
De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1227A] | Caeterum a ratione ejus tantum absunt, quantum ab ipso rationis auctore: quippe res Dei, ratio; quia Deus omnium conditor, nihil non ratione tractari, intelligique voluit. |
[1226D] | Peccatis atrocibus post baptismum se obstrinxerunt, ne, inquit, de hac nova a peccatis exsurgendi ratione agendo, a Deo nobis oblata, de novo peccandi viam aperire videatur. |
[1227A] | Caeterum a ratione ejus tantum absunt, quantum ab ipso rationis auctore: quippe res Dei, ratio; quia Deus omnium conditor, nihil non ratione tractari, intelligique voluit. |
De Pudicitia | Reditus in Auctori Indicem |
[1014D] | Etiamsi pro certo Apostolus Corinthio illi fornicationem donasset, esset aliud quod semel contra institutum suum pro ratione temporis [1015A] faceret. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0864C] | Si autem et baptizantur quidam pro mortuis, videbimus an ratione; certe illa praesumptione hoc eos instituisse contendit, qua alii etiam carni, [0865A] ut vicarium baptisma profuturum existimarent ad spem resurrectionis; quae nisi corporalis, non alias hic baptismate corporali obligaretur. |
[0856A] | An ratione etiam nove loquitur? |
[0861B] | Caeterum, si non ita accipimus, non est corporalitas nostra confixa, nec crucem Christi caro nostra perpessa est; sed quemadmodum [0861B] adjecit: Uti evacuetur corpus delinquentiae: per emendationem vitae, non per interitum substantiae; sicut ait: Uti hactenus delinquentiae serviamus, et ut, hac ratione commortui Christo, credamus quod etiam convivamus illi. |
De Spectaculis | Reditus in Auctori Indicem |
[0629A] | Hominem ratione praeditum, crudelem et saevum esse non decet, ergo etiam aspectu horrido, ubi homines trucidantur, delectari non decet, quamvis etiam necati fuerint morte ob scelera digni. |
[0628D] | Quantum a sana ratione abhorreat, ostendit, ea in spectaculis cupide quaerere, quae in reliquo vitae commercio videre vel committere pudor et horror vetant. |
[0647] | [0647] Nunc interposito nomine idololatriae, quod solum subjectum sufficere deberet ad abdicationem spectaculorum, alia jam ratione tractemus ex abundanti: propter eos maxime qui sibi blandiuntur, [0647A] quod non nominatim abstinentia ista praescripta sit, quasi parum etiam de spectaculis pronuntietur, cum concupiscentiae saeculi damnantur. |
De Virginibus Velandis | Reditus in Auctori Indicem |
[0900A] | Itaque cum de viro et muliere Apostolus tractet, cur illam oporteat velari, illum vero non, apparet cur et virginis silentium fecerit: eadem ratione scilicet virginem in muliere intelligendam sinens, qua et puerum ut in [0900B] viro deputandum non nominavit, totum ordinem utriusque sexus propriis vocabulis complexus, mulieris et viri. |
Fragmenta Varia | Reditus in Auctori Indicem |
[1131D] | Et paulo post: «Hic erit proprietas amentiae hujus, quia non fit ex corruptela bonae valetudinis, sed ex ratione naturae; non enim exterminat, sed avocat mentem. |
[1130C] | De repromissionibus futurorum, et qua ratione intelligenda sit Apocalypsis [1130D] Joannis; quam si juxta literam accipimus, judaizandum est; si spiritualiter, ut scripta est, disserimus, multorum veterum videbimur opinionibus contraire; latinorum, Tertulliani, Victorini, Lactantii; graecorum, ut caeteros praetermittam, Irenaei tantum, Lugdunensis episcopi, faciam mentionem, adversum quem vir eloquentissimus Dionysius, Alexandrinae ecclesiae pontifex, elegantem scribit librum; irridens mille annorum fabulam, et auream atque gemmatam in terris Jerusalem, instaurationem templi, hostiarum sanguinem, otium sabbati, circumcisionis injuriam, nuptias, partus, liberorum educationem, epularum delicias et cunctarum gentium servitutem; rursusque bella, exercitus ac triumphos, et superatorum neces, mortemque centenarii peccatoris. |
[1133A] | Postquam Scripturis probavit veros prophetas cum constanti ratione et intelligentia locutos ex instinctu Spiritus Sancti, sana mente et corpore, ad Montani prophetiam veniens, probat eum neque stabili mente vaticinatum, neque intelligentiam mentis [1133B] habuisse, ex propriis ipsius Montani verbis. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»