TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Siquidem' [115]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0784403026
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0566C]   Quid, quod ea conditio illi, ut nonnisi cum mentitur perseveret; tamdiu enim vivit, quamdiu non probat quidquam; siquidem approbata cadit, et quasi officio nuntiandi functa decedit; exinde res tenetur, res nominatur; nec quisquam dicit, verbi gratia: hoc Romae aiunt factum; aut: fama est, illum provinciam sortitum; sed: ille provinciam sortitus est, et: hoc factum est Romae.
 [0568A]   Hoc quoque mirum, si et ille, qui tanto impatientiae jure prosiluit, deferre et non probare gestit, et ille, qui audiit, non et videre curavit; siquidem par fructus est et delatoris, si quod detulit probet, et auditoris, si quod audit etiam sibi credat.
 [0581A]   Sed et Macedones, id quod probaverunt, palam est factitare, siquidem cum primus scenam eorum Oedipus intravit trucidatus oculos, risu ac derisu exceperunt; tragaedus consternatus retracta persona: Numquid, ait, domini, displicui vobis?
 [0570C]   Verum recogitate, ne quos tertium genus dicitis, principem locum obtineant, siquidem non ulla gens non Christiana; itaque quaecumque gens prima, nihilominus Christiana.

000-00-00 Serial Number=0388654351
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0136C]   Siquidem honorata est apud illum mors religiosorum ipsius, ut canit [0137A] David (Ps.
 [0145B]   Siquidem tunc aliud significabitur in Scripturis, si non idipsum reperiatur in rebus.
 [0146A]   Cui perversitati illud quoque opponam, ut si haec quae sic aguntur quemadmodum scripta sunt, non erunt ipsa quae praedicantur, illa quae non debeant sic agi quemadmodum scripta sunt, ne et ipsa horum exemplo periclitentur, excludi siquidem aliud in vocibus, aliud in rebus est; et relinquitur nec praedicata videri cum evenerint, si aliter praedicantur quam evenire habent.
 [0143C]   Siquidem confessio a persecutione deducitur, et persecutio in confessione finitur.
 [0148B]   VIII, 17): Quod si filii, et haeredes; haeredes quidem Dei, cohaeredes vero Christi: siquidem compatimur , uti et cum illo glorificemur.

000-00-00 Serial Number=0738436997
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0227C]   Et sicut supra diximus, non potuit informis fuisse materia, [0227C] si species habebat, ut et aliae ex ea sint confectae; nisi quod non aliae, sed ipsae ex semetipsis: siquidem non capit diversas fuisse quae iisdem nominibus eduntur, quo jam operatio divina otiosa videri possit, si quae erant fecit: cum generosior esset [0228A] , quae non erant facta, si fierent.
 [0198A]   Praeterea pingit illicite, nubit assidue; legem Dei in libidinem defendit, in artem contemnit; bis falsarius, et cauterio et stylo; totus adulter, et praedicationis et carnis siquidem etnubentium contagio foetet, nec ipse apostolicus Hermogenes in regula perseveraverit.

000-00-00 Serial Number=0638979197
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0356A]   Siquidem et justum, et Deo dignum, illic quoque exultare famulos ejus, ubi [0356B] sunt et afflicti in nomine ipsius.
 [0289C]   Quod si evenit, absolutum est e contrario Deum neque bonum credendum, neque praescium, neque potentem: siquidem in quantum nihil tale evenisset, si talis Deus, id est bonus, et praescius, et potens, in tantum ideo evenit, quia non talis Deus.
 [0384A]   Siquidem in obsidione civitatis Hierichuntis, circumlata per muros arca Testamenti septem diebus, etiam sabbato, ex praecepto Creatoris sabbatum operatione destruxit, ut putant qui hoc et de Christo existimant, ignorantes neque Christum sabbatum destruxisse, neque Creatorem, ut mox docebimus.
 [0387C]   Siquidem et legimus (Is.
 [0434C]   Siquidem ab eis segregabuntur, qui salutem consequentur.
 [0501C]   Haec enim ad mortis metum, et ad ipsius dissolutionis contristationem consolandam retractans etiam per sequentia manifestius, cum subjicit: Ingemere [0501C] nos de isto tabernaculo corporis terreni, quod de coelo est superindui cupientes; siquidem et despoliati non inveniemur nudi; id est, recipiemus quod despoliati sumus, id est corpus.
 [0324A]   Siquidem edicens (Matth.
 [0257B]   Siquidem a primordio rerum, conditor earum cum ipsis pariter compertus est, ipsis ad hoc prolatis, ut Deus cognosceretur.
 [0241B]   Christum non ex solis virtutibus credendum fuisse, sed ex praeviis prophetarum de illo vaticiniis; siquidem dictum erat, [0241C] multos venturos, et signa facturos, et virtutes magnas edituros, nec ideo tamen admittendos.
 [0506C]   Siquidem proinde vivificabuntur et mortalia corpora nostra, quemadmodum et ille resuscitatus est, non alias proinde, [0507A] nisi quia in corpore.
 [0389C]   Siquidem per Esaiam, de eis quos vocaturus esset a summo terrae, utique nationes; Ecce, inquit (Is.
 [0491B]   Siquidem semper resurrectio carnis negatur.
 [0468A]   Siquidem et apostolos mittens ad praedicandum universis nationibus, in omnem terram exire sonum eorum, et in terminos terrae voces eorum, Psalmum adimplendo; praecepit.
 [0309C]   Siquidem, Sex, inquit (Exod.
 [0364A]   Siquidem (Gal.
 [0495D]   Siquidem de animali efficitur spiritale, sicut et [0496A] infra dicit: Non primum quod spiritale.
 [0382B]   Siquidem legisti (Cant.

000-00-00 Serial Number=0775182188
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0182B]   Siquidem et legem proponens duorum hominum testimonium confirmantem, subjungit: Ego testimonium dico de me, et testimonium dicit de me, qui me misit Pater.
 [0159B]   Siquidem Apostolus scribit de ultimo fine: cum tradiderit regnum Deo et Patri.

000-00-00 Serial Number=0790584445
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0560A]   Hac enim dispositione illud opinor insinuatur, expedire Deum non apprehendi: siquidem inapprehensibile ejus, perpetuitatis est [0561A] caussa: apprehensibile autem, non perpetuitatis, sed nativitatis et formationis, egentium perpetuitatis.
 [0552A]   Atquin non proprie, siquidem non solus agnoscitur.
 [0558A]   Siquidem et illa tunc conflictatio in Materiae originem pervenit, ignorantia, pavor, moeror, substantiae fiunt.

000-00-00 Serial Number=0659843981
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0309B]   Siquidem ubi [0310A] probavit, cessat esse, et quasi officio nuntiandi functa, rem tradit, et exinde res tenetur, res nominatur.
 [0318A]   Siquidem et de genere necis differt utique crudelius in qua spiritum extorquetis, aut frigori et fami et canibus exponitis; [0319A] ferro enim mori aetas quoque maior optaverit.
 [0436A]   Ventum est igitur ad secundum titulum laesae augustioris majestatis, siquidem majore formidine et callidiore timiditate Caesarem observatis, quam ipsum de Olympo Jovem, et merito si sciatis.
 [0475A]   Quantiscumque sumptibus constet, lucrum est pietatis [0475A] nomine facere sumptum, siquidem inopes quosque refrigerio isto juvamus, non qua penes vos parasiti [0476A] affectant ad gloriam famulandae libertatis sub auctoramento ventris inter contumelias saginandi, [0477A] sed qua penes Deum major est contemplatio mediocrium.
 [0435A]   Hinc, postquam paucis ostendit iniquitatem coactae religionis, qualis vis Numini probari non potest, cui (vel ex illorum sententia) libens animus addici debet, pergit ad secundum titulum laesae, et quidem majoris, Divinitatis: siquidem illi Numen viventium Imperatorum prae omnibus Diis suis, mortuis scilicet venerari sint soliti; deprehundunturque ita irreligiosi erga Deos suos, quos prae Caesaribus suis contemnere et perjuriis polluere non desistant.

000-00-00 Serial Number=0743166447
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0647B]   Siquidem aiunt daemonium illi a puero adhaesisse, pessimum revera paedagogum, etsi post deos et cum deis daemonia deputantur penes poetas et philosophos.
 [0654A]   Et siquidem inanimale est, extrinsecus movebitur; si vero animale, intrinsecus.
 [0651B]   Siquidem et ab Apostolo jam tunc philosophia concussio veritatis providebatur.
 [0681A]   Et si ad arbores provocamur, amplectemur exemplum: siquidem et illis, necdum arbusculis, sed stipitibus adhuc, et surculis etiam nunc, simul de scrobibus oriuntur, inest propria vis animae.
 [0722A]   Siquidem homo somno magis reficitur, quam fatigatur.
 [0652B]   Capit itaque et facturam dici generari, pro in esse poni, siquidem omne quod quoquo modo accipit esse, generatur.
 [0649C]   Siquidem vera quaeque [0650A] et consonantia Prophetis aut aliunde commendant, aut aliorsum subornant, cum maxima injuria veritatis, quam efficiunt aut adjuvari falsis, aut patrocinari.
 [0657B]   Siquidem et ipsi philosophi ex contrariis [0657C] universa constare condicunt, secundum amicitiam et inimicitiam Empedoclis.
 [0661A]   Siquidem, prae ipsa tenuitatis subtilitate, de fide corporalitatis periclitatur.
 [0674B]   Sic et tactus reprehenditur; siquidem eadem pavimenta manibus asperiora, pedibus laeviora creduntur; et in lavacris, idem calidae lacus [0674C] ferventissimus primo, dehinc temperatissimus renuntiatur.
 [0683A]   Siquidem et Plato in Timaeo, Minervam adfirmat, cum urbem illam moliretur, nihil [0683B] aliud quam regionis naturam prospexisse, talia ingenia pollicitam.
 [0695B]   Siquidem benedictus status apud Deum (Gen.
 [0704C]   Siquidem substantia propria est rei cujusque, natura vero potest esse communis.
 [0674B]   Sic et odoratus et gustus arguuntur; siquidem eadem unguenta, eademque vina, posteriore quoque usu depretiantur.
 [0727A]   Qui filium ejus tanto operi interpretati sunt, non fefellrunt; siquidem Asiam Cyrus et mersit et pressit.
 [0731C]   A Deo autem, pollicito scilicet et gratiam Spiritus Sancti in omnem carnem, et sicut prophetaturos, ita et somniaturos servos suos [0731C] et ancillas suas, ea deputabuntur, quae ipsi gratiae comparabuntur, si qua honesta, sancta, prophetica, revelatoria, aedificatoria, vocatoria, quorum liberalitas soleat et in profanos destillare, imbres etiam et soles suos peraequante Deo justis et injustis; siquidem et Nabuchodonosor divinitus somniat: et major pene vis hominum ex visionibus Deum discunt.
 [0742B]   Siquidem Christum in corde terrae (Matt.
 [0658B]   Sol enim corpus, siquidem ignis; sed quod aquila confiteatur, neget noctua; non tamen praejudicans aquilae: tantumdem et animae corpus invisibile carni si forte, spiritus vero visibile: sic Joannes, in spiritu Dei factus, animas martyrum conspicit (Apoc.

000-00-00 Serial Number=0107395828
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1137B]   Thomas, quasque ad calcem hujus tomi secundi rejicere debuimus, siquidem [1138A] tardius in nostras manus pervenerunt, ut suo quaeque loco insererentur.

000-00-00 Serial Number=0109617352
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0769B]   Teste igitur poenitentia institutoris sui, delictum erit mundus; siquidem omnis poenitentia confessio est delicti, quia locum non habet nisi in delicto.
 [0788B]   Siquidem omnis gradus generis ab ultimo ad principalem recensetur, ut jam nunc carnem Christi, non tantum Mariae, sed et David per Mariam, et Jesse per David, sciant adhaerere.
 [0789B]   Utique non aliam, quam Abraham; siquidem semen Abraham Christus: nec aliam, quam [0789C] Jesse, siquidem ex radice Jesse flos Christus: nec aliam, quam David, siquidem fructus ex lumbis David, Christus: nec aliam quam ex Maria, siquidem ex Mariae utero, Christus.
 [0789C]   Utique non aliam, quam Abraham; siquidem semen Abraham Christus: nec aliam, quam [0789C] Jesse, siquidem ex radice Jesse flos Christus: nec aliam, quam David, siquidem fructus ex lumbis David, Christus: nec aliam quam ex Maria, siquidem ex Mariae utero, Christus.
 [0789C]   Utique non aliam, quam Abraham; siquidem semen Abraham Christus: nec aliam, quam [0789C] Jesse, siquidem ex radice Jesse flos Christus: nec aliam, quam David, siquidem fructus ex lumbis David, Christus: nec aliam quam ex Maria, siquidem ex Mariae utero, Christus.
 [0789C]   Utique non aliam, quam Abraham; siquidem semen Abraham Christus: nec aliam, quam [0789C] Jesse, siquidem ex radice Jesse flos Christus: nec aliam, quam David, siquidem fructus ex lumbis David, Christus: nec aliam quam ex Maria, siquidem ex Mariae utero, Christus.
 [0789C]   Et adhuc superius: nec aliam quam Adam, siquidem secundus Adam, Christus.

000-00-00 Serial Number=0005723774
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0098A]   Tanto abest ut capiti suo munus inferat idololatriae, [0098A] imo jam dixerim Christo, siquidem caput viri Christus est (I Cor.

000-00-00 Serial Number=0046591520
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1306A]   Nam cum et materias quasdam bene occultas, et artes plerasque non bene revelatas, saeculo multo magis imperito prodidissent [1306A] (siquidem et metallorum opera nudaverant, et herbarum ingenia traduxerant, et incantationum vires provulgaverant, et omnem curiositatem, usque ad stellarum interpretationem, designaverant) proprie et quasi peculiariter foeminis instrumentum istud muliebris gloriae contulerunt: lumina lapillorum quibus monilia variantur: et circulos ex auro, quibus brachia arctantur: et medicamenta ex fuco, quibus lanae colorantur: et illum ipsum nigrum pulverem, quo oculorum exordia producuntur.
 [1325A]   An et nobis quaedam respectu obediendae gravitatis propter metum debitum Domino detrahuntur siquidem et viris propter foeminas, ut foeminis propter viros, vitio naturae ingenita est placendi voluntas, propriasque praestigias formae et hic sexus sibi agnoscit, barbam acrius caedere, intervellere, circumradere, capillum disponere, etiam colorare canitiem, primam quamque subducere totius corporis lanuginem, pigmento quoque muliebri distinguere, caetera pulveris cujusdam asperitudine laevigare, tum speculum omni occasione consulere, anxie inspicere, cum tamen, cognito Deo adempta placendi voluntate, per luxuriae vacationem [1325B] omnia illa ut otiosa, ut hostilia pudicitiae recusantur.

000-00-00 Serial Number=0423927248
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0916A]   Nec temere; semini enim tuo respondeas necesse est: siquidem ille princeps et generis et delicti, [0916B] Adam, voluit quod deliquit.

000-00-00 Serial Number=0729603171
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0112C]   Times hominem, christiane, quem timeri oportet ab angelis, siquidem angelos judicaturus es; quem timeri oportet a daemoniis, siquidem et in daemonas [0112D] accepisti potestatem; quem timeri oportet ab universo mundo, siquidem et in te mundus judicatur.
 [0112D]   Times hominem, christiane, quem timeri oportet ab angelis, siquidem angelos judicaturus es; quem timeri oportet a daemoniis, siquidem et in daemonas [0112D] accepisti potestatem; quem timeri oportet ab universo mundo, siquidem et in te mundus judicatur.
 [0112D]   Christum indutus es, siquidem in Christum tinctus es.
 [0115B]   Certe ne eum tradat; siquidem non aliud venditat, quam quod praestaturus est praemio tuo.
 [0105A]   Siquidem Dominus in Evangelio ad Petrum: Ecce, inquit, postulavit Satanas uti cerneret vos velut frumentum: verum ego rogavi pro te, ne [0105B] deficeret fides tua (Luc, XXII, 31): id est, ne tantum diabolo permitteretur, ut fides periclitaretur.
 [0106B]   Cum ergo et haec exempla magis in persecutionibus [0106B] eveniant, siquidem magis tunc probamur vel reprobamur, et magis tunc humiliamur vel emendamur, ab eo permittatur vel imperetur necesse est catholice fieri haec, a quo et ex parte, scilicet ab illo qui dicit: Ego sum qui facio pacem, et condo mala (Is.
 [0112C]   Times hominem, christiane, quem timeri oportet ab angelis, siquidem angelos judicaturus es; quem timeri oportet a daemoniis, siquidem et in daemonas [0112D] accepisti potestatem; quem timeri oportet ab universo mundo, siquidem et in te mundus judicatur.

000-00-00 Serial Number=0687026083
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0661D]   Non deerant siquidem, qui tanta laborarent ignorantia, ut arbitrarentur idololatriae crimine non pollui, nisi illos, qui idolis vel thura adolerent, vel hostias offerrent, vel eorum mysteriis aut profano sacerdotio [0662D] initiarentur (cap.

000-00-00 Serial Number=0628905296
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0962B]   Siquidem, duritia hostis annuntiata, vestem scidit, saccum induit, eodemque habitu seniores sacerdotum ad Deum per Esaiam adire jussit, utique jejunio preces prosequente: neque enim cibi tempus in periculo, nec saturitatis cultus in sacco.
 [0975B]   Siquidem subjiciens, nec si manducaverimus, abundabimus ; nec si non manducaverimus, deficiemus; tibi magis insonat, qui abundare te existimas, si edas, et deficere si non edas, et ideo ista detractas.

000-00-00 Serial Number=0048323810
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0934B]   Siquidem prophetice dictum est: Et erunt duo in carnem unam (Gen.
 [0936C]   Quod si postea in utrumque mutatus est, et in digamiam per ancillae concubinatum, et in circumcisionem per testamenti signaculum, non potes illum patrem agnoscere, nisi tunc, cum Deo credidit; siquidem secundum fidem filius ejus es, non secundum carnem.
 [0940C]   Siquidem unus ex passeribus duobus non cadit in terram sine patris voluntate (Matth.

000-00-00 Serial Number=0992399812
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1170A]   Sed quoniam unum aliquod attigimus vacuae observationis, non pigebit caetera quoque denotare, quibus merito vanitas exprobranda est; siquidem sine ullius aut dominici, aut apostolici praecepti auctoritate fiunt.
 [1173A]   Siquidem irreverens est assidere sub conspectu, contraque conspectum ejus, quem quam maxime reverearis, ac venereris; quanto [1174A] magis sub conspectu Dei vivi, angelo adhuc orationis astante, factum istud irreligiosissimum est, nisi exprobramus Deo, quod nos oratio fatigaverit.
 [1185A]   Siquidem Evam nondum virum expertam Deus mulierem et foeminam (Gen.

000-00-00 Serial Number=0740677178
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1036B]   Siquidem ut senium persensit, in angustias stipat, pariterque specum ingrediens, ab [1037A] ipso statim limine erasus, exuviis ibidem relictis novus explicat: cum squamis et anni recusantur.

000-00-00 Serial Number=0191828966
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1269B]   Usque huc de patientia tandem simplici et uniformi, et tantum in animo constituta; cum eadem etiam in corpore, demerendo Domino [1269B] multipliciter allaboret, utpote quae ab ipso Domino in corporis quoque virtute edita est, siquidem rector animus facile communicat spiritus invecta cum habitaculo suo.
 [1254B]   Igitur si probos quosque servos et bonae mentis, pro ingenio dominico conversari videmus (siquidem [1255A] artificium promerendi obsequium est, obsequii vero disciplina, morigera subjectio est, quanto magis nos secundum Dominum moratos inveniri oportet!

000-00-00 Serial Number=0437921941
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1231B]   Siquidem et caro, et spiritus, Dei res: alia, manu ejus expressa; alia afflatu ejus consummata (Gen.

000-00-00 Serial Number=0838497996
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0022A]   XXVIII, 19); siquidem in fine praecepit, ut vaderent ad docendas et tinguendas nationes, consecuturi mox Spiritum Sanctum [0022B] Paracletum, qui illos deducturus esset in omnem veritatem (Joan.

000-00-00 Serial Number=0407704890
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0992B]   Denique, antecedit hic ordo in ethnicis, siquidem non aliter christiani ex ethnicis fiunt, nisi prius perditi, et a Deo requisiti, et a Christo reportati.
 [0996A]   Christianum enim de restitutione Judaei gaudere, et non dolere conveniet; siquidem tota spes nostra cum reliqua Israelis exspectatione conjuncta est (Rom.
 [1005C]   Superest igitur ut eum spiritum dixerit, qui in Ecclesia censetur, salvum, id est integrum, praestandum in die Domini ab immunditiarum [1005C] contagione, ejecto incesto fornicatore; siquidem subjungit: Non scitis quod modicum fermentum totam desipiat conspersionem (Ibid.
 [1006A]   Alius ergo erat, cui voluit sufficere increpationem; siquidem fornicator non increpationem de sententia ejus retulerat, sed damnationem.
 [1011A]   Quanto delicta ista ante lavacrum accepto facit, tanto post lavacrum irremissibilia constituit; siquidem denuo ablui non licet.
 [1019C]   Et scitis quod ille manifestatus sit, ut auferat delicta; utique hactenus admittenda; siquidem subjungit: Omnis qui manet in illo, non delinquit: omnis qui delinquit, neque vidit, neque cognovit eum.
 [0980B]   Siquidem omne animi bonum aut nascitur, aut eruditur, aut cogitur.
 [0987A]   Siquidem post interdictam [0987B] alienorum deorum superstitionem, ipsorumque idolorum fabricationem; post commendatam sabbati venerationem; post imperatam in parentes secundam a Deo religionem, nullum aliud in talibus titulis firmandis monendisque substruxit praeceptum, quam: Non moechaberis (Exod.

000-00-00 Serial Number=0824779034
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0801C]   Siquidem homini fiebant, cui mox a Deo addicta sunt.
 [0810B]   Siquidem uberiora et cultiora restituit, quam exterminavit, revera foenore interitu, et injuria usura, et lucro damno.
 [0869B]   Aut si negent vos in Christo, negent et in coelo Christum, qui vobis coelum negaverunt Ita nec corruptela, inquit, incorruptelam haereditati [0869B] habebit; non ut carnem et sanguinem existimes corruptelam, quando ipsa sint potius obnoxia corruptelae per mortem scilicet (siquidem mors est, quae carnem et sanguinem non modo corrumpit, verum etiam consumit); sed, quoniam opera carnis et sanguinis non posse consequi regnum Dei edixerat, quo magis hoc exaggeraret, ipsi quoque corruptelae, id est morti, cui carnis et sanguinis opera proficiunt, haereditatem incorruptelae ademit.
 [0819A]   Siquidem nihil resurgere exspectabit, nisi quod ante succiderit.
 [0835A]   Siquidem trina virtus Dei, per illa trina signa denotabatur cum suo ordine: primo diabolum serpentem, quanquam formidabilem, subactura homini; dehinc carnem de sinu mortis retractura, atque ita [0835B] omnem sanguinem exsecutura judicio.
 [0842B]   Utique totum: siquidem transgressio, quae perditionis humanae caussa est, tam animae instinctu ex concupiscentia, quam et carnis actu ex degustatione commissa, totum hominem elogio transgressionis inscripsit, atque exinde merito perditionis implevit.
 [0846A]   Siquidem Sadducaei, neque animae, neque carnis admittunt salutem: et ideo ex qua vel maxime specie resurrectionis fides labefactatur, ex ea argumentum problemati suo accommodaverunt: de carnis scilicet obtentu, nupturae, necne, post resurrectionem, sub ejus mulieris persona, quae septem [0846B] fratribus nupta, in dubio haberetur, cui eorum restitueretur.
 [0848A]   Siquidem et ipsi homines veteres, id est, mortui per ignorantiam Dei, quos monumenta intelligendos argumentantur haeretici, de monumentis processuri in judicium, aperte praedicantur.
 [0851A]   Siquidem Ephesiis scribens, in interiorem hominem habitare Christum, sensibus utique intimandum Dominum significavit.
 [0851C]   Sic et alibi: Siquidem, ait (Rom.
 [0853A]   Divisionem enim facit Apostolus, cum subjicit: Nam et hoc geminus , domicilium nostrum, quod de coelo est, superindui desiderantes, siquidem induti , non nudi inveniamur; id est, ante volumus superinduere virtutem coelestem aeternitatis, quam carne exuamur.
 [0855A]   Sic et cum infulcit: Siquidem [0855B] exuti, non nudi inveniamur , de eis scilicet qui non in vita, nec in carne deprehendentur a die Domini; non alias negavit nudos, quos praedixit exutos, nisi quia revestitos voluit intelligi eadem substantia, qua fuerant spoliati.
 [0855C]   Et hic enim exhortatio fastidiendae vitae hujus obvertitur; siquidem peregrinamur a Domino quamdiu vivimus, per fidem incedentes, non per speciem, id est spe, non re; et ideo subjungit: Fidentes autem, et bonum ducentes magis peregrinari a corpore, et immorari ad Dominum: scilicet ut per spectem [0856A] magis incedamus, quam per fidem; per rem potius, quam per spem.
 [0811B]   Siquidem animalis est res, et vitae obnoxia, et morti: illum dico alitem Orientis peculiarem, de singularitate famosum, de posteritate monstruosum; qui semetipsum lubenter funerans renovat, natali fine decedens atque succedens; iterum phoenix, ubi jam nemo; iterum ipse, qui non jam; alius idem.
 [0813C]   Siquidem in carne, et cum carne, et per carnem agitur ab anima, quod agitur in corde.

000-00-00 Serial Number=0886972129
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0887A]   Verum haec conjectura nihil probat, eo quod liber de Corona ante hunc de Velandis Virginibus exaratus fuit, in aliis autem operibus hunc allegandi quampiam occasionem habuisse Tertullianum haud perspicimus; sed utut haec sint, evidens saltem est, hoc opusculum in schismate scriptum fuisse; siquidem [0887B] Montani genium nimis aperte sapit; mox enim cap.
 [0900B]   Siquidem omne totum est, et integrum, et nulla sui parte defectum.

000-00-00 Serial Number=0697646260
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1127B]   Teste igitur poenitentia institutoris sui, delictum erit mundus, siquidem omnis poenitentia confessio est delicti, quia [1128A] locum non habet nisi in delicto.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»