TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Voluit' [111]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0136871934
Ad Martyres Reditus in Auctori Indicem  
 [0624B]   Itaque Epistates vester Christus Jesus, qui vos spiritu unxit, et ad hoc scamma produxit, voluit vos ante diem agonis ad duriorem tractationem a liberiore conditione seponere, ut vires corroborarentur in vobis.

000-00-00 Serial Number=0902963936
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0577B]   Is enim in quarta historiarum suarum, [0577B] ubi de bello judaico digerit, ab origine gentis exorsus et tam de ipsa origine quam de nomine religionis ut voluit argumentatus, Judaeos refert in expeditione vastis in Iocis aquae inopia laborantes, onagris, qui de pastu aquam petituri aestimabantur, indicibus fontis usos evasisse; ita ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem a Judaeis coli, inde opinor praesumptum, nos quoque ut Judaicae religionis propinquos eidem simulacro initiari.
 [0607A]   Toribus suis non negatis omnibus his quos deos antiquitas voluit, posteritas c.
 [0588A]   Quem suspicio aestimavit, quem historia jactavit, quem civitas voluit?
 [0596C]   Interea rex quoque somnia terribilia quaedam [0596C] illi, detractis quos convocaverat, voluit exponere.

000-00-00 Serial Number=0917859316
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1293A]   De proximo quid sibi voluit ille qui dixit, delictum quidem esse extraneo nubere, sed minimum, cum alias, seposita carnis injuria ad Dominum pertinentis, omne delictum voluntarium in Domino grande sit.

000-00-00 Serial Number=0621159017
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0128C]   Itaque nec illud exspectabit retractari a nobis, an observari voluerit disciplinam quam voluit instituere, et an merito ulciscatur desertam, quam voluit observatam: quando frustra instituisset, si observari eam noluisset; et frustra observari voluisset, si vindicare noluisset.
 [0132B]   Deum vero, et quidem zelotem, culpandum existimabis, si voluit certasse cum caussa, et injuriae aemulando prodesse, mortem morte dissolvere, occisionem occisione dispargere, tormentis tormenta discutere, supplicia suppliciis evaporare, vitam auferendo conferre, carnem laedendo juvare, animam eripiendo servare.
 [0131A]   Probabit hoc etiam ipsius rei bonitas, quam Deus voluit; martyrii dico: quia bonum nonnisi bonus voluit.
 [0133A]   [0132C] Acceperat a Domino suo, ut a medico, satis utilem disciplinam secundum legem vivendi, ut omnia quidem ederet, ab una solummodo arbuscula temperaret, [0133A] quam ipse medicus importunam interim noverat: audiit ille quem maluit, et abstinentiam rupit, edit illicitum, et transgressione saturatus, in mortem cruditavit, dignissimus bona fide in totum perire, qui voluit.
 [0130C]   Quis hunc militi suo exitum voluit, nisi qui tali eum sacramento consignavit?
 [0128C]   Itaque nec illud exspectabit retractari a nobis, an observari voluerit disciplinam quam voluit instituere, et an merito ulciscatur desertam, quam voluit observatam: quando frustra instituisset, si observari eam noluisset; et frustra observari voluisset, si vindicare noluisset.
 [0131A]   Probabit hoc etiam ipsius rei bonitas, quam Deus voluit; martyrii dico: quia bonum nonnisi bonus voluit.
 [0133B]   Evulsum enim hominem de diaboli gula per fidem, jam et inculcatorem ejus voluit efficere per virtutem; ne solummodo evasisset, verum etiam evicisset inimicum.

000-00-00 Serial Number=0204802394
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0206B]   Si id voluerit esse, quod ipse noluit fecisse, adversum semetipsum egit, cum et voluit esse quod noluit fecisse, et noluit fecisse quod voluit esse.
 [0206B]   Si id voluerit esse, quod ipse noluit fecisse, adversum semetipsum egit, cum et voluit esse quod noluit fecisse, et noluit fecisse quod voluit esse.
 [0197B]   Praeterea si materia mala, et aeterna, profecto [0197B] malum inevitabile, et necessarium; si mutabilis in bonum, ergo non aeterna, et hic auctor mali Deus, qui cum debuisset omnia ex materia protulisse, aut tantum bona, protulisset etiam mala, utique aut volens esse mala, si poterat efficere ne essent, aut non volens efficere omnia bona, si voluit, et non fecit.
 [0237A]   Credo, peregrinatus est ad illam de longinquo, cum primum ei voluit adparere et adpropinquare.
 [0206B]   Quasi bonum voluit esse, et quasi malum noluit fecisse.
 [0229B]   Ex aeterno enim, id est ex materia, nihil Deus interibile fecisset, nec ex majoribus minora condidisset, cui magis congruat ex minoribus majora producere, id est ex interibili aeternum, quod et carni nostrae pollicetur, cujus virtutis et potestatis suae hunc jam arrhabonem voluit in nobis collocasse, ut credamus etiam illum universitatem ex nihilo velut emortuam, quae scilicet non erat, in hoc ut esset, suscitasse.
 [0220B]   Satis ista de terrae nomine (in quo materia intelligi voluit) quod nomen unius elementi omnes sciunt, natura primum, deinde Scriptura docente, nisi et Sileno illi apud Midam regem adseveranti de alio orbe, credendum est, auctore Theopompo.
 [0206B]   Aut enim [0206B] potuit emendare, sed noluit: aut voluit quidem, verum non potuit infirmus Deus.
 [0210C]   Caeterum, si ideo malum non ex nihilo, ne Dei fiat, de cujus arbitrio videbitur, sed ex materia, ut ipsius sit, de cujus substantia erit factum: et hic, ut dixi, auctor mali habebitur Deus, qui cum eadem virtute et [0210C] voluntate debuisset omnia bona ex materia protulisse, aut tantum bona, non omnia tamen bona, protulisset etiam mala; utique aut volens esse mala, si poterat efficere ne essent; aut non valens efficere omnia bona, si voluit et non fecit: dum nihil intersit per infirmitatem Dominus auctor mali extiterit, an per voluntatem.

000-00-00 Serial Number=0560744822
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0599A]   Nisi enim omnibus eam dedisset, nullo pacto ad eam etiam proselytos ex gentibus accessum habere permitteret: sed, ut congruit bonitati Dei et aequitati ipsius, utpote plasmatoris generis humani, omnibus gentibus eamdem legem dedit: quam certis et statutis temporibus observari praecepit, quando voluit, et per quos voluit, et sicut voluit.
 [0599A]   Nisi enim omnibus eam dedisset, nullo pacto ad eam etiam proselytos ex gentibus accessum habere permitteret: sed, ut congruit bonitati Dei et aequitati ipsius, utpote plasmatoris generis humani, omnibus gentibus eamdem legem dedit: quam certis et statutis temporibus observari praecepit, quando voluit, et per quos voluit, et sicut voluit.
 [0599A]   Nisi enim omnibus eam dedisset, nullo pacto ad eam etiam proselytos ex gentibus accessum habere permitteret: sed, ut congruit bonitati Dei et aequitati ipsius, utpote plasmatoris generis humani, omnibus gentibus eamdem legem dedit: quam certis et statutis temporibus observari praecepit, quando voluit, et per quos voluit, et sicut voluit.
 [0629C]   Nam mortem ejus et passionem et sepulturam una voce Esaiae volo ostendere: A facinoribus, inquit, populi mei perductus est ad mortem, et dabo malos pro sepultura ejus, et divites pro morte ejus; quia scelus non fecit, nec dolus in ore ejus inventus est, et Deus voluit eximere a morte animam ejus (Isa.

000-00-00 Serial Number=0609799862
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0443B]   Erubesce etiam disjungens sine eo merito, quo disjungi voluit et tuus Christus.
 [0393A]   III), sed quia, permissa sibi optione, maluit ea postulare quae sciebat Deo grata, sapientiam, et meruerat etiam divitias consequi, quas non magis voluit: quamquam et divitias praestare, non incongruens Deo sit, per quas et divites solatio juvantur, et multa inde opera justitiae et dilectionis administrantur.
 [0277A]   Nam et adversarium sibi constituit ipsum illud adversus quod et voluit, et concupiit et curavit, sive delictum, sive mortem; imprimis ipsum arbitrum eorum, et dominum hominis Creatorem.
 [0266A]   Processerit, age, jam in notitiam quando voluit, quando potuit, quando hora fatalis advenit.
 [0259A]   Dic mihi, [0259A] Marcion, voluit Deus tuus cognosci se quocumque in tempore?
 [0342B]   [0342B] Vane autem noluit eum se videri, quem voluit vocari: quando, etsi vere corporeus fuisset, magis Christus Creatoris non videretur, si non vocaretur.
 [0503C]   Quantas autem foveas in ista vel maxime Epistola Marcion fecerit, auferendo quae voluit, de nostri Instrumenti integritate patebit.
 [0342C]   Nunc si nomen Christi, ut sportulam furunculus, captavit, cur etiam Jesus voluit appellari, non tam exspectabili apud Judaeos nomine?
 [0267A]   Anno quinto decimo Tiberii, Christus Jesus de coelo manare dignatus est, spiritus salutaris: Marcionis salutem, qui ita voluit, quoto quidem anno Antonini majoris de Ponto suo exhalaverit aura canicularis, non curavi investigare.
 [0272A]   Si, ut ex hoc melior inveniretur quanto Creator deterior haberetur, satis et in isto consilio malitiosus, qui et illum voluit oneratum operationibus ejus admissis, et saeculum in vexatione detinuit.
 [0285B]   Quin potius infirmitati tuae parcis, nec in periculum extenderis, habens deum certum et indubitatum, et hoc ipso satis visum, cum id primum conspexeris eum esse, quem non scias, nisi ex parte qua voluit ipse.
 [0451A]   Qui hoc se et cognovit, et ab omnibus cognosci voluit, fidem hominis, etsi melius oculatam, etsi veri luminis compotem, exteriore quoque visione donavit, [0451B] ut et nos regulam simulque mercedem fidei disceremus.
 [0493A]   Cur autem adjecit Ex utero, tam vane, quasi aliquis hominum ex utero natus dubitaretur, nisi quia curiosius voluit intelligi in Christum: Ex utero generavi te, id est, ex solo utero, sine viri semine, carni deputans ex utero spiritus?
 [0259A]   Et sine dubio, si cognitus est, voluit: nihil enim circa eum fieret, nisi voluisset.
 [0310B]   Hoc ipsum voluit intelligi, quod non sibi ea proprie exegisset: Non enim bibam, inquit (Ps.
 [0318C]   Tuus semetipsum voluit interfici; non minus homicida in semetipsum, [0319A] quam in eum a quo vellet occidi, Multos autem occidisse Deum ejus probabo Marcioni.
 [0296A]   Itaque non per illud jam videri potest anima deliquisse, quod illi cum Deo adfine est, per adflatum: sed per illud quod substantiae accessit, id est per liberum arbitrium; a Deo quidem rationaliter adtributum; ab homine vero, qua voluit agitatum.
 [0306B]   Sed illam Dei industriam sentiat, qua populum pronum in idololatriam et transgressionem, ejusmodi officiis religioni suae voluit adstringere, quibus superstitio saeculi agebatur, ut ab ea avocaret illos, sibi jubens fieri quasi desideranti, ne simulacris faciendis delinqueret.
 [0293A]   Tenens enim gravitatem et fidem Dei boni, sed rationalibus institutionibus ejus vindicandas, nec illud miraberis, quod Deus non intercesserit adversus ea quae noluit evenire, ut conservaret ea quae voluit.
 [0412B]   XXI, 6), [0412B] et non homo; ignominia hominis, et nullificamen populi; quatenus ita voluit, ut (Is.
 [0412C]   Hoc scilicet [0412C] intelligi voluit vox illa de coelo: Hic est filius meus [0413A] dilectus, hunc audite: id est, non Moysen jam et Heliam.
 [0324A]   Aut quale est, si inde se voluit probari, et intelligi, et recipi (ex virtutibus dico) unde caeteros noluit, aeque et ipsos tam subito venturos, quam a nullo auctore praedicatos?
 [0276C]   Igitur cum et voluit et concupiit in hominis salutem, jam et sibi et aliis negotium fecit, [0277A] Epicuro nolente, consiliario Marcione.
 [0377C]   Non tenuit in testimonium iram suam, quia voluit misericordiam .
 [0244A]   Sed illam Dei industriam sentiat qua populum pronum in idololatriam et transgressionem, ejusmodi officiis religioni suae voluit adstringere, quibus superstitio saeculi agebatur, ut ab ea avocaret illos (6).
 [0380A]   Nisi quia ideo ipsa voluit eos appellatione filii hominis ex instrumento Danielis repercutere, ut ostenderet Deum et hominem qui delicta dimitteret; illum scilicet solum filium hominis, apud Danielis prophetiam consecutum judicandi potestatem, ac per eam utique et dimittendi delicta: qui enim judicat, et absolvit: ut, scandalo isto discusso per Scripturae recordationem, [0380B] facilius eum agnoscerent ipsum esse filium hominis, ex ipsa peccatorum remissione.
 [0487A]   Atquin et Christi Apostolus, cum praecipit mulierem a viro non discedere, aut si discesserit, manere innuptam, aut reconciliari [0486D] viro; et repudium permisit, quod non in totum [0487A] prohibuit, et matrimonium confirmavit, quod primo vetuit disjungi, et si forte disjunctum, voluit reformari.
 [0381A]   Si enim male valentes voluit intelligi ethnicos et publicanos quos allegebat, sanos judaeos confirmabat, quibus medicum necessarium negabat.
 [0432B]   Ideoque in caussa pari disceptantium [0432B] fratrum, voluit illos commemoratione ejusdem dicti confudisse?
 [0325A]   Novus nove venire voluit; Filius ante Patris professionem, et missus ante mandatoris auctoritatem; ut et ipsam fidem monstrosissimam induceret, qua ante crederetur Christum venisse, quam sciretur fuisse.

000-00-00 Serial Number=0799487770
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1069A]   Carnali sermone putent; nam pristina facta Sanguinis et carnis voluit sub nomine dicta, Coelestis magni memoratus verba magistri, Qui per aquam de se genitis sui nomen honori Donavit, pignusque suo de spiritu fudit; Ut cujus fuerant homines virtute redempti, Hujus et acciperent renovati nomen honoris.
 [1074A]   Esse Deum ostendit cunctis, apparuit error: Nam madidae partes hostiae fluvio, super aras De coelo precibus, veniens vi, flamma comedit; Et quotiens voluit, totiens ruit ignis ab alto: Divisit fluvium transgressus et avia fecit, Sublatus curru paradisi vectus in aulam est.
 [1080A]   Ipse Dei templum verum, non ante dicatum, Namque suo socios homines sibi sanguine fecit Atque sacerdotes voluit sui corporis esse, Ipse patris summi perfectus jure sacerdos.

000-00-00 Serial Number=0157364964
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0166A]   Ergo quia si voluit semetipsum sibi Filium facere, potuit; et quia si potuit, fecit: tunc probabis illum et potuisse et voluisse, si probaveris illum fecisse.
 [0168B]   Exinde autem in Sermone Christo assistente et administrante Deus voluit fieri, et Deus fecit.
 [0189A]   Dicens autem Spiritus Dei, etsi Spiritus Dei Deus, tamen non directo Deum nominans, portionem totius intelligi voluit, quae cessura erat in Filii nomen.
 [0184C]   Tamen in ipsa oeconomia, Pater voluit Filium in terris haberi, se vero in coelis; quo et ipse Filius suspiciens, et orabat et postulabat a Patre, [0184D] quo et nos erectos docebat orare: Pater noster qui es in coelis (Matth.
 [0184D]   VI, 19), et cum sit et ubique, hanc sedem suam voluit Pater; minoravit [0185A] Filium modico citra angelos (Ps.
 [0187B]   Porro dicendo, Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me: propterea potius exaggeravit, ne quia dixerat, Qui me videt, et Patrem videt , Pater existimaretur: quod nunquam existimari se voluit, qui semper se Filium, et a Patre venisse profitebatur.
 [0196B]   Sic Deus voluit novare sacramentum, ut nove unus crederetur per Filium et Spiritum, ut coram jam Deus in suis propriis nominibus et personis cognosceretur, qui et retro per Filium et Spiritum praedicatus non intelligebatur.
 [0156A]   XIII, 26) in simplicitate doctrinae; traductae dehinc per quem Deus voluit, etiam evulsae videbantur.
 [0159B]   Vide ergo ne tu potius monarchiam destruas, qui dispositionem et dispensationem ejus evertis in tot nominibus constitutam, inquot Deus voluit.
 [0161B]   Nam ut primum Deus voluit ea quae cum sophiae ratione et sermone disposuerat intra se, in substantias et species suas edere, ipsum primum protulit sermonem, habentem in se individuas suas, Rationem et Sophiam; ut per ipsum fierent universa, per quem erant cogitata atque disposita; imo et facta jam, quantum in Dei sensu.
 [0166A]   Dei enim posse, velle est; et non posse, nolle; quod autem voluit, et potuit, et ostendit.

000-00-00 Serial Number=0490410626
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0588B]   Verendum mihi est, ne Achamoth, quae se nec filio agnitam voluit, insaniat; ne Philetus irascatur, ne Fortuna acerbetur.
 [0591A]   Cum semetipsum voluit probari, hoc homo pronuntiatus est.

000-00-00 Serial Number=0708741903
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0447B]   Id in eis scimus esse, quod Deus voluit, ideoque et salvum volumus esse, quod Deus voluit, et pro magno id juramento habemus.
 [0447B]   Id in eis scimus esse, quod Deus voluit, ideoque et salvum volumus esse, quod Deus voluit, et pro magno id juramento habemus.
 [0489A]   Aequalis est interim super omne hominum genus et indulgens et increpans; communia voluit esse et commoda profanis et incommoda suis, ut pari consortio omnes et lenitatem ejus et severitatem experiremur.
 [0524A]   Qui ergo [0524A] nihil fueras priusquam esses, idem nihil factus cum esse desieris, cur non possis esse rursus de nihilo, ejusdem ipsius auctoris voluntate, qui te voluit esse de nihilo?
 [0274A]   Damnatis [0274A] ergo oblatum; quem nemo voluit requisitum, qui, puto, jam non ideo meruit poenam, quia nocens est, sed quia, uon requirendus, inventus est.
 [0364A]   Is enim in quinta Historiarum suarum bellum Judaicum exorsus ab origine gentis, etiam de ipsa tam origine, quam de nomine et religione gentis quae voluit argumentatus, Judaeos refert Aegypto expeditos, sive, ut putavit, extorres, in vastis Arabiae locis aquarum egentissimis, cum siti macerarentur, onagris, qui forte de pastu potum petituri aestimabantur, [0364B] indicibus fontis usos ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem consecrasse.

000-00-00 Serial Number=0088843286
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0723B]   Voluit enim Deus, et alias nihil sine exemplaribus in sua dispositione molitus, paradigmate platonico plenius humani vel maxime initii ac finis lineas quotidie [0723C] agere nobiscum, manum porrigens fidei, facilius adjuvandae per imagines et parabolas, sicut sermonum, ita et rerum.
 [0746A]   Utique enim tardius ad inferos abstrahi malet, quae nec mori voluit.

000-00-00 Serial Number=0780753493
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1195A]   Ultimis demum suis temporibus ab Euzoio Antiochiae baptizari voluit.
 [1204A]   Porro autem Paschali laetitiae jejuniorum tristitia minus convenit, atque adeo Ecclesia ex his solemnibus, quin et toto Paschali tempore, jejunia expuncta voluit.
 [1204A]   Insuper vero et diem quamlibet Dominicam (quoniam et hanc Christi Resurgentis memoriae sacram esse voluit) jejunio obnubilandam haud esse, Ecclesia constituit, ut ex Can.
 [1154C]   Refert: Prius quam materni sanguinis maculam   expiationibus Orestes elueret, de Trazeniis nemo cum tecto recipere voluit, etc.
 [1150A]   Ponit); sed id duntaxat confirmare voluit, quamcunque aquam, per orbem hunc nostrum diffusam, utpote cum primigenia illa prorsus eamdem, aeque a Spiritu Sancto jam nunc adaptatam fuisse, ad salutem hominibus quocumque demum modo conferendam: etsi utique negandum non sit, Baptismum nostrum, utpote Sacramentum a Christo ipso institutum, longe efficacioris virtutis fuisse, quam Baptismum Joannis, qui non per se conferebat remissionem peccatorum, sed solum ad actus poenitentiae, per quos illa fiebat remissio, excitabat: qua de re Interpretes ac Theologi nostri passim videri possunt, nosque suo loco uberius confirmabimus.

000-00-00 Serial Number=0395879805
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0756B]   An ergo voluerit nasci (quia si voluit, et potuit, et natus est) consideremus.

000-00-00 Serial Number=0915430069
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0095B]   XXI) Jerusalem ingredi voluit, nec asinum habuit privatum.

000-00-00 Serial Number=0949491680
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1313B]   Sed enim ex possessionum distributione, quam Deus, ut voluit, [1314A] ordinavit, raritas et peregrinitas, apud extraneos semper gratiam inve niens, de simplici causa non habendi, quae Deus alibi collocavit, concupiscentiam concitat habendi.
 [1331A]   Quia se expinxerat et ornaverat, idcirco Judae suspicione visa est quaestui sedere; adeo, quia sub velamento latebat, habitus qualitate quaestuariam [1331A] mentiente, et fecit, ut quaestuariam et voluit et compellavit et pactus est.

000-00-00 Serial Number=0006669641
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0916B]   Nec temere; semini enim tuo respondeas necesse est: siquidem ille princeps et generis et delicti, [0916B] Adam, voluit quod deliquit.
 [0920A]   Ita Spiritus Sancti auctoritatem ad eam speciem adire fecit, cui nos magis obsequi voluit; et factum est jam non consilium divini Spiritus, sed pro ejus majestate praeceptum.
 [0925B]   [0925B] Non tibi sufficit de summo illo immaculatae virginitatis gradu in secundum recidisse nubendo; sed in tertium adhuc devolveris, et in quartum, et fortassis in plures, postquam in secunda statione continens non fuisti: quia nec prohibere plures nuptias voluit, qui de secundis provocandis retractavit.

000-00-00 Serial Number=0544547379
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0108C]   Quid aliud voluit Dominus nobis demonstrare hoc documento, quam fugiendum non esse, quia nihil fuga prosit si Deus nolit?
 [0108C]   Sic enim voluit quidam, sed et ipse fugitivus, argumentari, et qui proinde nolunt intelligere sensum Domini illius pronuntiationis, ut eam ad velamentum timiditatis suae utantur, cum [0109A] et personas suas habuerit et tempora et caussas: Cum coeperint, inquit, persequi vos, fugite de civitate in civitatem (Matth.
 [0110B]   Igitur, cum etiam sub Apostolis ipsis temporale fuit fugae praeceptum, sicut et reliquorum praescriptorum, non potest apud nos perseverare quod apud doctores nostros [0110B] concessavit, etsi non proprie ad illos fuisset emissum: aut si perseverare illud Dominus voluit, deliquerunt Apostoli qui non usque in finem fugere curaverunt.
 [0110B]   Aut pati enim nos voluit persecutionem, aut fugere.

000-00-00 Serial Number=0240179300
De Judicio Domini [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1091B]   Nunc age, securam vivamque adtingere lympham, Et celeres vitam amissam reparare per undas Si velit, aeternae et poenas evadere flammae, Ignarusque Dei, venturique inscius aevi, [1091B] Et potius venturae adipisci praemia vitae; Hunc unum meminisse Deum, solumque precandum, Qui totum in libra posuit sub limine mundum, Aeternumque manens, semperque futurus in aevum, Saecula cuncta tenens, ante omnia saecula solus Ingenitus, sine fine Deus, sedemque supernam Solus habens, solus coelos supereminet altos, Omnipotens solus, cui parent omnia rerum; Qui sibi complacitum hominem formavit in aevum, Pastorem pecudum, et dominum dedit esse ferarum; Qui sermone tenus potuit protendere coelum, Et solidam verbo potuit suspendere terram, Et dicto citius disjunxerat aequoris undam, Ac manibus charam dilexit fingere formam, Atque suam voluit faciem quoque inesse decoram, [1091C] Spirituque adflavit vivendi vultibus auram.
 [1097B]   Sed Deus omnipotens voluit sua praemia nosci, Atque minas positae per plurima talia legis.

000-00-00 Serial Number=0912988126
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0932C]   Et ita, si aliud quam quod voluit permittit, non voluntate, sed necessitate permittens, non mere bonum ostendit, quod invitus indulsit.
 [0940C]   Totiens enim [0940C] voluit celebrare eas, quotiens et esse.

000-00-00 Serial Number=0552947879
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1227A]   Caeterum a ratione ejus tantum absunt, quantum ab ipso rationis auctore: quippe res Dei, ratio; quia Deus omnium conditor, nihil non ratione tractari, intelligique voluit.

000-00-00 Serial Number=0845409930
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0034B]   Quid eos ignorasse voluit, quibus etiam gloriam suam exhibuit, et Moysen et Heliam, et insuper de coelo Patris vocem?
 [0037C]   Sed nec quia voluit illum haec fidelibus hominibus demandare, qui idonei sint et alios [0038A] docere (II Tim.

000-00-00 Serial Number=0768499851
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1022A]   Conversum enim hominem [1022A] de pristino carnis habitu in candorem fidei, quae vitium et macula aestimatur in saeculo, et totum novatum mundum voluit intelligi, qui jam non sit varius, non sit de pristino et novo adspersus.
 [1006A]   Alius ergo erat, cui voluit sufficere increpationem; siquidem fornicator non increpationem de sententia ejus retulerat, sed damnationem.

000-00-00 Serial Number=0285301864
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0852C]   Sed quia domum dixerat carnem, eleganter voluit et in mercedis comparatione vocabulo domus uti; ipsi domui, quae dissolvetur per passionem; meliorem domum repromittens per resurrectionem; nam et Dominus multas mansiones, quasi domus, apud Patrem repromittit (Joan.
 [0855B]   Sic et cum infulcit: Siquidem [0855B] exuti, non nudi inveniamur , de eis scilicet qui non in vita, nec in carne deprehendentur a die Domini; non alias negavit nudos, quos praedixit exutos, nisi quia revestitos voluit intelligi eadem substantia, qua fuerant spoliati.

000-00-00 Serial Number=0814180493
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0654A]   Imo qui propter homicidae poenam probandam ad spectaculum veniat, idem gladiatorem ad homicidium flagellis et virgis compellat invitum; et qui insigniori cuique homicidae leonem poscit, idem gladiatori atroci petat rudem, et pileum praemium conferat: illum vero confectum [0654A] etiam oris spectaculo repetat, libentius recognoscens de proximo, quem voluit occidere de longinquo, tanto durior si noluit   CAPUT XXII.

000-00-00 Serial Number=0177190602
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0894B]   Cujus nullam volens esse discrepationem, Spiritus Sanctus, uno nomine mulieris, [0894B] etiam virginem intelligi voluit, quam proprie non nominando, a muliere non separavit, et non separando conjunxit ei a qua non separavit.
 [0895C]   Omnibus animalibus Adam nomina imposuit, et nemini ex futura conditione, sed ex praesenti institutione, cui conditio quaecumque serviret, hoc appellata, quod a primordio voluit; quid ergo tunc vocabatur?


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»