TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Apostolus' [218]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0789570034
Ad Martyres Reditus in Auctori Indicem  
 [0624B]   Et illi, inquit Apostolus (I.

000-00-00 Serial Number=0445418954
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1288B]   Nulla hujusmodi foeminarum de bono univiratus loqui novit: Deus enim illis (ut ait [1288B] Apostolus) venter est (Phil.
 [1291B]   Hic certe nihil retractandum est; nam de quo retractari potuisset, Apostolus cecinit: ne quod ait, cui velit nubat, male uteremur, adjecit, tantum in Domino, id est in nomine Domini, quod est indubitate, christiano.
 [1289B]   Eo accedit quod Apostolus de viduis quidem et innuptis, ut ita permaneant, suadet, cum dicit: Cupio autem omnes meo exemplo perseverare [1290A] (I Cor.
 [1291B]   Ille igitur apostolus sanctus, qui viduas et innuptas integritati perseverare mavult, qui nos ad exemplum sui hortatur, nullam aliam formam repetundarum nuptiarum nisi in Domino praescribit, huic soli conditioni continentiae detrimenta [1291C] concedit: Tantum, inquit, in Domino.
 [1277B]   Igitur per licentiam tunc passivam, materiae subsequentium emendationum praeministrabantur, quas Dominus Evangelio suo, dehinc Apostolus in extremitatibus saeculi aut excidit redundantes, aut composuit inconditas.

000-00-00 Serial Number=0351346314
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0122A]   Nobis fides praesidium, si non et ipsa percutitur diffidentia signandi statim et adjurandi, et urgendi bestiae calcem: hoc denique modo etiam ethnicis saepe subvenimus; donati a Deo ea potestate, quam Apostolus dedicavit (Act.
 [0148A]   Paulus vero Apostolus de persecutore (Act.
 [0136A]   Scit et Apostolus qualem Deum adscripserit, cum scribit: [0136B] Si Deus Filio suo non pepercit, sed pro nobis tradidit illum, quomodo non et cum illo omnia condonavit nobis?

000-00-00 Serial Number=0450641870
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0195D]   [0195D] Hermogenes iste natione fuit afer, professione pictor, alius omnino ab eo de quo, cum Phygello seu Phileto, loquitur Apostolus, II ad Timoth.

000-00-00 Serial Number=0389022291
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0487B]   Creatorem autem et Marcion Deum non negat; ergo non potest videri Apostolus Creatorem quoque inter eos posuisse, qui dii dicantur, et tamen non sint; quando etsi fuissent, nobis tamen unus esset Deus Pater ex quo omnia .
 [0514A]   Si autem et est in quem magis competant, utique magis hoc Apostolus sciit.
 [0332B]   Totum christiani nominis et pondus et fructus, mors Christi negatur, quam tam impresse Apostolus demandat, utique veram, summum eam fundamentum Evangelii constituens, et salutis nostrae, et praedicationis suae: Tradidi enim, inquit (I Cor.
 [0470C]   Sive enim Christus jam alium Deum revelaverat, sequebatur etiam apostoli testatio; vel [0470C] ne non ejus Dei apostolus haberetur, quem Christus revelaverat; et quia non licebat abscondi ab apostolo, qui jam revelatus fuisset a Christo.
 [0374C]   Sed quoniam attentius argumentatur apud illum suum nescio [0374C] quem συνταλαιπωρον, id est commiseronem, et συμμισουμενον, id est, coodibilem, in leprosi purgationem, non pigebit ei occurrere, et in primis figuratae legis vim ostendere; quae in exemplo leprosi non contingendi, imo ab omni commercio submovendi, communicationem prohibebat hominis delictis commaculati; cum qualibus et Apostolus (I Cor.
 [0486C]   Atquin et Christi Apostolus, cum praecipit mulierem a viro non discedere, aut si discesserit, manere innuptam, aut reconciliari [0486D] viro; et repudium permisit, quod non in totum [0487A] prohibuit, et matrimonium confirmavit, quod primo vetuit disjungi, et si forte disjunctum, voluit reformari.
 [0510A]   Age nunc, qui salutem carnis abnuitis, et si quando corpus in hujusmodi praenominatur, aliud nescio quid interpretamini illud, quam substantiam carnis; quomodo Apostolus omnes in novis substantiis, certis nominibus distinxit, et omnes in uno voto constituit salutis, optans ut spiritus noster et corpus et anima sine querela in adventum Domini et salutificatoris nostri Christi conserventur?
 [0516A]   Infert enim Apostolus: Ut nota fiat principatibus et potestatibus, in supercoelestibus, per Ecclesiam, multifaria sapientia Dei.
 [0515C]   Timuit scilicet ne et super veterum prophetarum fundamenta, aedificatio nostra constaret in Christo; cum ipse Apostolus ubique nos de prophetis exstruere non cesset.
 [0331C]   Nisi quod et ista sententia alios habebit auctores, praecoquos et abortivos quodammodo Marcionitas, quos apostolus Joannes (Joan.
 [0495A]   Atque adeo recte hunc gradum figimus, ut et Apostolus secundam disceptationem aeque de corpore induxerit.
 [0474B]   De caetero pergat Apostolus, negans ex operibus Legis justificari hominem, sed ex fide, ejusdem tamen Dei, cujus et Lex.
 [0520A]   Si non est Christus primogenitus conditionis, ut Sermo Creatoris per quem omnia facta sunt, et sine quo nihil factum est; si non in illo condita sunt universa in coelis et in terris, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates; si non cuncta per illum et in illo sunt condita (haec enim Marcioni displicere oportebat), non utique tam nude posuisset Apostolus: Et ipse est ante omnes.
 [0327A]   IX, 9), haereticorum apostolus , ipsam legem indulgentem bobus terentibus os liberum, non de bubus, sed de nobis interpretetur: et petram potui subministrando comitem, Christum alleget (I Cor.
 [0495B]   Porro et ex his manifestissime obducitur, quae Apostolus ad qualitatem corporis tractat propter illos qui dicunt, Quomodo resurgent mortui?
 [0497B]   Oportet enim corruptivum hoc (tenens utique carnem suam dicebat Apostolus) induere incorruptelam, et mortale hoc immortalitatem; ut scilicet habilis substantia efficiatur regno Dei.
 [0488C]   Si quia ex viro, et propter virum facta est secundum institutionem Creatoris, sic quoque ejus disciplinam Apostolus curavit, de cujus institutione caussas disciplinae interpretatur.
 [0468D]   Temere porro credi quodcumque sine originis agnitione creditur, quique dignissime ad sollicitudinem redigam istam inquisitionem, cum is mihi affirmatur apostolus, quem in albo apostolorum [0469A] apud Evangelium non deprehendo.
 [0469C]   Sit Christus, [0469C] sit Apostolus, ut alterius dum non probantur nisi de instrumento Creatoris.
 [0358D]   Neque vero obstare quod apostolus Paulus ad Galatas apostolos reprehendat; non enim de Evangelii depravatione aut interpolatione, sed de conversatione tantum fuisse denotatos, imo ipsa eorum Evangelii digesta a pseudo-apostolis fuisse perversa.
 [0491A]   Si haec omnia facilius a me proferuntur, et utique conspirantia regulis et dispositionibus et disciplinis Creatoris, sine dubio Dei mei erit et Christus, et Spiritus, et Apostolus.
 [0514A]   Sed et in judaismo conversatus Apostolus, non quia [0514B] interposuit de delictis, in quibus et nos omnes conversati sumus, ideo delictorum dominum et principem aeris hujus Creatorem praestat intelligi; sed quia in judaismo unus fuerat de filiis incredulitatis, diabolum habens operatorem, cum persequeretur Ecclesiam et Christum Creatoris.
 [0286A]   Cui et Apostolus condicet: O profundum divitiarum et sophiae Dei!
 [0505B]   Quid Deo imputas Legis, quod Legi ejus Apostolus imputare non audet?
 [0471A]   Quod si Creator quidem vetera cessura promisit, novis scilicet orituris; Christus vero tempus distinctionis istius ( Lex et Prophetae usque ad Joannem) terminum in Joanne statuens inter utrumque ordinem, desinentium exinde veterum et incipientium novorum; necessarie et Apostolus in Christo post Joannem revelato vetera infirmat, nova vero confirmat, atque ita non alterius Dei fidem curat quam Creatoris, apud quem et vetera decessura praedicabantur.
 [0269B]   Quod si et Creator omnia haec jampridem recusaverat, et Apostolus ea jam recusanda pronuntiabat, ipsa sententia Apostoli, consentanea decretis Creatoris, probat [0269C] non alium Deum ab Apostolo praedicatum, quam cujus decreta cupiebat jam agnosci; falsos et apostolos et fratres notans in hac caussa, qui Evangelium Christi Creatoris transferrent a novitate praenuntiata a Creatore, ad vetustatem recusatam a Creatore (Gal.
 [0511B]   Secundum nos quidem Antichristus, ut docent veteres et novae prophetiae; ut Joannes apostolus, qui jam antichristos dicit (I Joan.
 [0269B]   Hanc ergo circumcisionem jam sistens Apostolus et hoc novamen, illas quoque vetustates caeremoniarum dissuadebat, de quibus idem Conditor earum quandoque cessaturis profitebatur per Osee (Os.
 [0517A]   VIII) spolia accipiens Samariae et virtutem Damasci, vere [0517A] eum et visibilem excondis praeliatorem; agnosce igitur jam et armaturam et militiam ejus spiritalem, si jam didicisti esse captivitatem spiritalem, ut et hanc illius agnoscas: vel quia et captivitatis hujus mentionem de Prophetis Apostolus sumpsit, a quibus et mandata.
 [0483D]   Sed jam nec mihi competit [0483D] principes hujus aevi virtutes et potestates interpretari Creatoris, quia ignorantiam illis adscribit Apostolus: [0484A] Jesum autem et secundum nostrum Evangelium (Matth.
 [0503B]   Piget de Lege adhuc congredi, qui toties probaverim concessionem ejus nullum argumentum praestare diversi Dei, in Christo praedicatam scilicet, et repromissam in Christum apud Creatorem, quatenus et ipse Apostolus legem plurimum videtur excludere (Rom, I, II, III, V, VI, VII).
 [0515A]   Meminerat Apostolus ita praedicatum de nationum vocatione ex longinquo vocandarum (Is.
 [0366B]   X, 24); et si apostolus Marcion, Sive ego, inquit Paulus (I Cor.
 [0516A]   III-VI) Datam inquit sibi Apostolus gratiam novissimo omnium, illuminandi omnes; quae dispensatio sacramenti occulti ab aevis in Deo, qui omnia condidit.
 [0475B]   Sed et cum adjicit: Omnes enim filii estis fidei, ostenditur quid supra haeretica industria eraserit; mentionem scilicet Abrahae, qua nos Apostolus filios Abrahae per fidem affirmat, secundum quam mentionem hic quoque filios fidei notavit.
 [0285C]   Isaias jam tum apostolus, prospiciens haeretica corda: Quis, inquit (Is.
 [0481D]   Quod si ejus sunt et caussae, cujus adhibentur Scripturae, ergo de Deo tractans Apostolus non intellecto, de Creatore utique docet intelligendum, [0482A] etiam quod scandalum Judaeis praedicat Christum, prophetiam super illo consignat Creatoris dicentis per Esaiam (Is.
 [0504C]   X, 16): Circumcidemini duricordiam vestram; ejus erit spiritus [0504C] circumcidens cor, cujus et litera metens carnem ejus; et Judaeos qui in occulto, cujus et Judaeus in aperto; quia nec Judaeum nominare vellet Apostolus, non Judaeorum Dei servum.
 [0503A]   Nega nunc, haeretice, timeri Deum tuum, cujus Apostolus timebatur.
 [0496B]   Cum enim dicit Apostolus: Qualis qui de terra, homo scilicet, tales et terreni, homines utique; ergo et qualis qui de coelo, homo, tales et qui de coelo, homines.
 [0522B]   Nec enim defuissent, qui praedicationem evangelicam nihilominus in Christum Creatoris interpretarentur; cum et hodie major pars sit omnibus in locis sententiae nostrae, quam haereticae: quo nec hic Apostolus de diversitatis denotatione et increpatione [0522C] tacuisset.
 [0289B]   O canes, quos foras Apostolus expellit (Apoc.
 [0519B]   Hoc nunc probabit et Apostolus dicens: De spe reposita in coelis, quam audistis in sermone veritatis Evangelii, quod pervenit ad vos sicut et in totum mundum.
 [0497B]   Et ideo recte Apostolus: Caro [0497C] et sanguis regnum Dei non consequentur; demutationi illud adscribens, quae accedit resurrectioni.
 [0256C]   Caeterum, si ad hanc caussam, et ipsam adhuc incertam, etiam argumenta de incertis adhibeantur, [0256C] series implicabitur quaestionum, ex ipsorum quoque argumentorum aeque incertorum retractatu, periclitantium de fide per incertum; et ibitur in illas jam indeterminabiles quaestiones, quas Apostolus (I Tim.
 [0484B]   Secundum autem Marcionem, nec Apostolus hoc loco patitur ignorantiam adscribi virtutibus Creatoris in gloriae dominum, quia scilicet non illas vult intelligi principes hujus aevi.
 [0264B]   Videbimus et Apostolus (Col.
 [0486C]   Etenim Apostolus, etsi bonum continentiae praefert, tamen conjugium et contrahi permittit, et usui esse, et magis retineri quam disjungi suadet.
 [0355C]   [0355C] Nam et confitemur in terra nobis regnum repromissum; sed ante coelum, sed alio statu; utpote post resurrectionem in mille annos, in civitate divini operis Hierusalem coelo delata, quam et Apostolus matrem nostram sursum designat, et politeuma nostrum, id est, municipatum in coelis esse pronuntians, alicui utique coelesti civitati eum deputat.
 [0505B]   Abominatur Apostolus criminationem legis.
 [0484B]   Sed vis adhuc gloriam nostram Dei tui esse, et apud eum in occulto fuisse, et quare adhuc eodem et Deus instrumento et Apostolus nititur?
 [0420C]   Tam enim apostolus Moyses, quam et Apostoli prophetae.
 [0504B]   Scilicet Apostolus verebatur convicium Deo palam facere, a quo non verebatur divertisse?
 [0519A]   Sciebat enim et Apostolus in coelis operata esse spiritalia nequitiae angelorum scandalizatorum in filias hominum (Gen.
 [0512B]   Nihil autem de titulis interest, cum ad omnes Apostolus scripserit, dum ad quosdam; certe tamen eum Deum praedicans in Christo, cui competunt quae praedicantur.
 [0491B]   Si ergo carnis resurrectionem negantes Apostolus retundit, utique adversus illos tuetur, quod illi negabant, carnis scilicet resurrectionem.
 [0472A]   Jam ergo duo sunt Evangelia apud duos Deos, et mentitus erit Apostolus, dicens quod aliud omnino non est, cum sit et aliud; cum sic suum Evangelium defendere potuisset, ut potius demonstraret, non ut unum determinaret.
 [0356A]   XLVIII), et apostolus Joannes vidit (Apoc.
 [0364A]   Porro, Lucas non apostolus, sed apostolicus; non magister, sed discipulus; utique magistro minor; certe tanto posterior, quanto posterioris apostoli sectator, Pauli sine dubio: ut, etsi sub ipsius Pauli nomine Evangelium Marcion intulisset, non sufficeret ad fidem singularitas Instrumenti, destituta patrocinio antecessorum; exigeretur enim id quoque Evangelium quod Paulus invenit, cui fidem dedit, cui mox suum congruere gestiit.
 [0510C]   Cum enim ad ultionem venturum scribat Apostolus Dominum exigendam de eis qui Deum ignorent, et qui non obaudiant Evangelio, quos ait poenam luituros, exitialem, aeternam a facie Domini, et a gloria valentiae ejus; sequitur ut flammam ignis inducat, scilicet veniens ad puniendum; ita et [0510D] in hoc, nolente Marcione, crematoris Dei Christus [0511A] est, et in illo Creatoris est, quod etiam de ignorantibus Dominum ulciscitur, id est de ethnicis.
 [0340B]   Nam et apostolus Joannes in Apocalypsi (Apoc.
 [0510A]   Atque ita constabit Apostolus de quibus dixerit, de eis scilicet quae futura erant in Ecclesia ejus dei, qui dum est, spiritus quoque ejus operatur, et promissio celebratur.
 [0507C]   Haec si Marcion de industria non erasit, quid apostolus ejus exclamat, nullas intuens divitias Dei tam pauperis et egeni quam qui nihil condidit, nihil praedicavit, nihil denique habuit, ut qui in aliena descendit?
 [0507B]   Nihil igitur potest in alium Deum exponi, quod competit in Creatorem, quia et alias immerito Apostolus Judaeos de ignorantia sugillasset erga Deum ignotum.

000-00-00 Serial Number=0802579761
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1065C]   Omnia mactentur pecora, grex omnis in aras Decremet, ut veniam vel peccati expiet unus: [1065C] Nequaquam Domini sapiens maculata figura, Tam vili pretio caro foeda paravit honores; Sed spes et promissa fides mortalibus olim, Haec operata tulit, magnae rationis imago, Praemeditata Patris, nimia pietate parata Venturum Christum terris, hominemque futurum; Quem visum Joannes, baptismi primus apertor, Et vatum socius, necnon et apostolus ingens, Praecursor missus certus, testisque fidelis, Augustus vita, sublimi laude notatus, Olim pascha Dei, verum quaerentibus agnum, Ostendit tandem venisse, piacula facti Qui delicta suo multorum sanguine solvat, Pro reprobis probus, et charus, pro vilibus unus, Corpore homo vitaque Deus, mactatus ut agnus, [1065D] Acciperet nos et nobis se effunderet ipsum.
 [1076A]   Hunc Paulus, praelectus apostolus in vice missus, In coelos raptus vidit quoque; missus ab illo, Barnaba cum comite, sociisque prioribus, uno Foedere conjunctis, per gentes tradit ubique Esse caput Christum, sunt cujus Ecclesia membra, Corporis ipse salus, membrorum vita perennis; Ipse caro factus, pro cunctis ipse peremptus, Ipse resurrexit primus, spes una salutis; Discipulisque suis formam dedit: hi simul omnes Indignas varie poenas pro nomine passi.
 [1079A]   Ordine suscipiens Paulus, sic tradit et ipse Unum hunc esse Patrem, per quem sunt omnia facta; Atque unum Christum, per quem Deus omnia fecit, Ad quem se curvare genu plane omne fatetur, Ex quo omnis patria in coelo terraque vocatur; Qui zelat populum summo pietatis amore Ut pater, et sancte vult omnem vivere carnem, Apparere sibi mundam sine crimine plebem, Hoc zelo nostram custodit lege salutem, Legitimos monet esse, jubet, castigat et instat, Corripiens Galatas fratres et apostolus idem, [1079B] Talem se Paulus zelum se scripsit habere.

000-00-00 Serial Number=0063311160
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0159B]   Siquidem Apostolus scribit de ultimo fine: cum tradiderit regnum Deo et Patri.
 [0170B]   Solum autem Christum potero Deum dicere, sicut idem Apostolus: Ex quibus Christus, qui est, inquit, Deus super omnia benedictus in aevum omne (Rom.
 [0172C]   Confirmat et Apostolus de Deo: Quem nemo vidit hominum, sed nec videre potest (I Tim.
 [0178A]   Et si dixit Apostolus: Quis cognovit sensum Domini, et quis illi consilio fuit (I Cor.
 [0194B]   Nos autem dicentes Christum crucifixum, non maledicimus illum, sed maledictum legis referimus; quia nec Apostolus hoc dicens blasphemavit.
 [0192A]   Sic et Apostolus etiam [0192B] Dei et hominum appellans sequestrem (I Tim.
 [0193C]   Et cum Apostolus scribit (Eph.
 [0195B]   Hoc et Apostolus sensit, scribens (Rom.
 [0171C]   Sicut et Apostolus: Nunc videmus tanquam per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor.
 [0194A]   Nam et Apostolus, non sine onere pronuntians Christum mortuum, adjecit, secundum Scripturas; ut duritiam pronuntiationis Scripturarum auctoritate molliret, et scandalum auditori everteret Quanquam cum duae substantiae censeantur in Christo Jesu, divina et humana, constet autem immortalem esse divinam, sicut mortalem quae humana sit, apparet, quatenus eum mortuum dicat, id est, qua carnem et hominem et filium hominis, non qua spiritum et Sermonem et Dei Filium.
 [0191B]   Sic et Apostolus (Rom.

000-00-00 Serial Number=0214405537
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0535A]   Quantumvis interim se abscondant (cum veritas e contrario non erubescat) scire tamen simplices Christianos omnes eorum fabulas et genealogias, quas damnat Apostolus, indeterminatas, quas proinde solummodo demonstrare, destruere sit.
 [0544A]   Repuerascere nos et Apostolus jubet secundum [0544B] Deum (I Cor.
 [0549A]   Aut si in totum haereses non sunt, ut qui eas pellunt, finxisse credantur, mentietur Apostolus praedicator illarum (I Cor.

000-00-00 Serial Number=0648756683
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0673B]   Dat et Apostolus nobis concupiscentiam (I Tim.
 [0680A]   Si enim veritates per imagines adprehenduntur, id est invisibilia per visibilia noscuntur, quia et Apostolus nobis scribit (Rom.
 [0651A]   Christiano autem paucis ad scientiam hujus rei opus est: nam et certa semper in paucis; et amplius illi quaerere non licet, quam quod inveniri licet; infinitas enim quaestiones Apostolus prohibet.
 [0718B]   Hinc enim et Apostolus ex sanctificato alterutro sexu sanctos procreari ait, tam ex seminis praerogativa, quam ex institutionis disciplina: Caeterum, inquit (I Cor.
 [0665A]   Primo enim anima, id est flatus, populo in terra incedenti, id est in carne carnaliter agenti, postea spiritus eis qui terram calcant, id est opera carnis subigunt: quia et Apostolus (I Cor.
 [0683B]   Comici Phrygas timidos illudunt; Sallustius vanos Mauros, et feroces Dalmatas pulsat; mendaces Cretas etiam Apostolus (Tit.
 [0685A]   III) poterit Deus, nec genimina viperarum facere poenitentiae fructus; et erravit [0685A] Apostolus scribens (Eph.
 [0706B]   Quis non praeferat saeculi justitiam, quam et Apostolus non frustra gladio armatam contestatur (Rom.
 [0660B]   [0660B] Hoc visio, et Deus testis, et Apostolus charismatum in Ecclesia futurorum idoneus sponsor; tu, nec si res ipsa de singulis persuaserit, credas!

000-00-00 Serial Number=0620300412
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1194A]   Quid enim, si Apostolus fuerat, necessarium erat, ut ad Samariae incolas, a Philippo hoc recens conversos, mitterentur Petrus et Joannes, ut imponerent manus super illos, et reciperent Spiritum Sanctum?
 [1194B]   Annon [1194B] enim ipse Philippus, si Apostolus erat, aeque illum dare poterat, Sacramentum Confirmationis, cujus administratio tunc solis Apostolis, seu episcopis, propria fuerat, illis per manuum impositionem impartiendo?
 [1149D]   Philippus, qui communius creditur non Apostolus, sed unus ex septem primis Diaconis, Act.
 [1160A]   Atque de hac imagine intelligendus est Apostolus ad Coloss.
 [1160B]   Nam Apostolus ad Rom.
 [1160D]   Erat autem vita, sicut Apostolus (ad Coloss.
 [1167D]   Quod et vos (pergit Apostolus) nunc similis forma salvos facit BAPTISMUS, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per Resurrectionem J.
 [1170B]   Caeterum transitum maris Rubri figuram nostri Baptismi fuisse, ipsemet Apostolus I Cor.
 [1171B]   Non enim Apostolus [1171C] hic de petra illa materiali, quae crat in Raphidim, sed de petra spirituali (proindeque etiam in sensu solum spirituali, seu mystico) loquitur, Christo videlicet, per petram illam praefigurato, qui tanquam PETRA VIVA Christianos (meliores Israelitas) per desertum hujus mundi assiduo comitatur, factus iisdem fons aquae salientis in vitam aeternam.
 [1173A]   Atque hoc est illud, quod Apostolus nos II.
 [1178C]   V, 21, nonnihil elucidandus, ubi ita Apostolus: Testor coram DEO.
 [1181A]   In quae ipsa verba Apostolus ad Gal.
 [1187A]   At Apostolus ad Heb.
 [1194B]   Apostolus ergo dictus fuerat, quasi ab Apostolis proprie sic dictis peculiariter ablegatus, eo nimirum sensu, quo etiam Andronicus et Junias nobiles in Apostolis a Paulo ad Rom.

000-00-00 Serial Number=0069377720
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0789B]   Totam hanc controversiam dirimit idem Apostolus, ipsum definiens esse Abrahae semen.
 [0755B]   Si propheta es, praenuntia aliquid; si apostolus, praedica publice; si apostolicus, cum apostolis senti; si tantum christianus es, crede quod traditum est; si nihil istorum es, merito dixerim, morere: nam et mortuus es, qui non es christianus, non credendo quod traditum christianos facit.
 [0763A]   Et angelo quidem illi Philumenes eadem voce Apostolus respondebit, qua ipsum illum jam tunc praecinebat, dicens (Gal.
 [0779B]   Etiam Paulus apostolus (I Tim.
 [0782A]   Igitur si primus Adam de terra traditur, merito sequens, vel novissimus Adam, ut Apostolus dixit, proinde de terra, id est, carne nondum generationi resignata, in spiritum vivificantem a Deo est prolatus.
 [0789A]   Sed et Paulus, utpote ejusdem Evangelii et discipulus et magister, et testis, qua ejusdem ipsius Christi apostolus, confirmat Christum ex semine David secundum carnem, utique ipsius.
 [0790C]   Et quid ultra de hoc retractandum est, cum hac ratione Apostolus, non ex virgine, sed ex muliere editum Filium Dei pronuntiavit, agnovit adapertae vulvae nuptialem passionem?

000-00-00 Serial Number=0068520308
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0081C]   Dicit et Apostolus: Si quid ignoratis, Deus vobis revelabit (Philip.
 [0083B]   Habes communem [0083B] istam in publico mundi, in naturalibus tabulis, ad quas et Apostolus solet provocare, ut cum in velamine foeminae, Nec natura vos, inquit, docet (I Cor.
 [0088B]   Quis denique patriarches, quis prophetes, quis levites, aut sacerdos, aut archon, quis vel postea apostolus, aut evangelizator, aut episcopus invenitur coronatus?
 [0090B]   Si enim verbo nudo conditio polluitur, ut apostolus docet: Si quis autem dixerit: Hoc idolothytum est, ne contigeris; multo magis cum saltitaveris habitu, et ritu et apparatu idolothytorum, contaminatur.
 [0090B]   Propterea apostolus inclamat: Fugite idololatriam (I Cor.
 [0101A]   Decerta et tu bonum agonem, cujus coronam et Apostolus repositam sibi merito confidit (II Tim.

000-00-00 Serial Number=0719469011
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1329B]   Sic igitur et Apostolus: Omnia, inquit, licent, sed non omnia aedificant (I Cor.
 [1330A]   Ut sit inter ancillas diaboli et dei discrimen, ut exemplo sitis illis, ut [1330A] aedificentur in vobis, ut, quomodo ait Apostolus, magnificetur Deus in corpore vestro (Phil.

000-00-00 Serial Number=0758993506
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0920C]   At quam Apostolus in Ecclesiam et Christum interpretatur, erunt duo in unam carnem, secundum spiritales nuptias Ecclesiae et Christi (unus enim Christus, et una ejus Ecclesia), agnoscere debemus duplicatam et exaggeratam esse nobis unius matrimonii legem, tam secundum generis fundamentum, quam secundum Christi sacramentum.
 [0922B]   Unusquisque enim sua fide vivit, nec est personarum acceptio apud Deum; quoniam non auditores legis justificantur a Deo, sed factores, secundum quod et Apostolus dicit (Rom.
 [0923B]   Idem Apostolus exclamat: omnia licent, sed non omnia prosunt (I Cor.
 [0926A]   Ideo Apostolus temporalem purificationem orationum commendandarum caussa adjecit; ut sciremus, quod ad tempus prodest semper nobis exercendum esse, ut semper prosit.
 [0926B]   Ita enim et Apostolus dicit, quod sapere secundum carnem mors sit; secundum spiritum vero sapere vita aeterna sit in Christo Jesu Domino nostro.

000-00-00 Serial Number=0850808203
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0106A]   Aut ex caussa cohibitionis, ut Apostolus refert (II Cor.
 [0106A]   Datum sibi sudem angelum Satanae ut colaphizetur: nec hanc speciem permitti diabolo in sanctos humiliandos per carnis vexationem, nisi simul ut et virtus tolerantiae scilicet in infirmitate perfici possit; nam et ipse Apostolus Phigellum et Hermogenem tradidit Satanae, uti emendentur, ne blasphement (II Tim.

000-00-00 Serial Number=0381699562
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0668A]   X) apostolus affirmet omnia tunc figurate populo accidisse: bene quod idem Deus qui lege vetuit similitudinem fieri, extraordinario praecepto serpentis similitudinem indixit.
 [0682A]   Ibi est commercium vitae, quod Apostolus concedit; hic peccare, quod nemo permittit.

000-00-00 Serial Number=0057519138
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0964A]   Puto autem, et Apostolus in secunda Corinthiorum inter labores suos et pericula et incommoda post famem ac sitim, jejunia quoque plurima enumerat (II Cor.
 [0965C]   An autem et Apostolus xerophagias norit, qui majora celebraverat, sitim et famem et multa jejunia, qui ebrietates et commessationes recusaverat, vel de discipulo Timotheo argumenti satis est, quem propter stomachum et assiduas imbecillitates modico vino monens uti, quo ille non ex institutione, sed ex devotione abstinebat (caeterum, stomacho magis consuetudo prodesset) [0966A] hoc ipso abstinentiam vini dignam Deo suasit, quam ex necessitate dissuasit (Cf.
 [0973A]   Plane si judaicarum caeremoniarum, si legalium solemnitatum observantes sumus: illas enim Apostolus dedocet compescens Veteris Testamenti in Christo sepulti perseverantiam, et novi sistens.
 [0973A]   Quod si nova conditio in Christo jam nova et solemnia esse debebunt; aut si omnem in totum devotionem temporum et dierum et mensium et annorum erasit Apostolus, cur Pascha celebramus annuo circulo in mense primo?
 [0977B]   Appendices scilicet gulae, lascivia atque luxuria, quam societatem et Apostolus sciens, cum praemisisset: Non in ebrietatibus, nec in comessationibus; adjunxit: nec in cubilibus et libidinibus.
 [0978A]   Ad elogium gulae tuae pertinet, quod duplex apud te praesidentibus honor binis [0978A] partibus deputatur; cum Apostolus duplicem honorem dederit, ut et fratribus et praepositis.

000-00-00 Serial Number=0162079453
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0932B]   XIX, 12), ut et ipso spadone; ad quem spectans et Apostolus, propterea et ipse castratus, continentiam mavult.
 [0935B]   Dicit et Apostolus scribens ad Ephesios: Deum proposuisse in semetipso ad dispensationem adimpletionis temporum, ad caput, id est, ad initium reciprocare universa in Christo, quae sunt super coelos et super terras in ipso (Eph.
 [0936A]   Sed donato infirmitati tuae carnis suae exemplo, perfectior Adam, id est Christus, eo quoque nomine perfectior qua integrior, volenti quidem tibi spado occurrit in carne; si vero non sufficis, monogamus occurrit in spiritu, unam habens Ecclesiam sponsam, secundum Adam et Evae figuram; quam Apostolus in illud magnum sacramentum interpretatur, in Christum et Ecclesiam, competisse carnali monogamiae per spiritalem.
 [0936B]   Si enim ex fide filii deputamur Abrahae, ut Apostolus docet, dicens ad Galatas: Cognoscitis nempe, quia qui ex fide, isti sunt filii Abrahae (Gal.
 [0937A]   Quid digamia illa Abrahae portendat, idem apostolus edocet, interpretator utriusque Testamenti, sicut idem semen nostrum in Isaac vocatum determinat.
 [0939C]   Si de matrimoniis disputaret (quod in sequentibus facit, ubi magis Apostolus aliquod exemplum nominare potuisset), recte videretur dicere: [0939D] Non enim habemus potestatem uxores circumducendi, [0940A] sicut caeteri apostoli et Cephas (I Cor.
 [0944A]   Quo autem sensu Apostolus scripserit, ita relucebit, si prius constet, non hoc illum sensu scripsisse, quo Psychici utuntur.
 [0944B]   Quia facilius est, ut aliquam rationem habeat unum illud capitulum, quae cum caeteris sapiat, quam ut Apostolus diversa inter se docuisse videatur.
 [0947A]   Adeo, inquiunt, permisit Apostolus iterare connubium, ut solos qui sunt in clero, monogamiae jugo adstrinxerit: quod enim quibusdam praescribit, id non omnibus praescribit.
 [0949B]   Nunc si et absolute Apostolus permisisset in fide, amisso matrimonio, nubere, proinde fecisset quemadmodum et caetera, quae adversus formam regulae suae pro conditione temporum gessit, circumcidens Timotheum propter superinductitios falsos fratres, et rasos quosdam inducens in templum propter observationem Judaeorum (Act.
 [0950C]   Notat Apostolus eos, qui in totum nubere prohibebant, qui et de cibis interdicebant, quos Deus condidit (I Tim.

000-00-00 Serial Number=0639841378
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1167A]   [1167A] IV, 26), ut Apostolus admonet.
 [1184A]   Qui enim virginibus indulgent capitis immunitatem, hoc niti videntur quod Apostolus non virgines nominatim, sed mulieres designaverit velandas esse; nec sexum, ut diceret foeminas, sed gradum sexus, dicendo mulieres (I Cor.
 [1185B]   Nec mirum, si Apostolus eodem utique spiritu actus, quocum omnis Scriptura divina, tum et illa Genesis digesta est, eadem voce usus est mulierem ponendo; quae exemplo Evae innuptae et virgini competat.
 [1186A]   Quid quod graeco sermone, quo litteras Apostolus fecit, usui est mulieres vocare tam foeminas, id est γυναικας, quam θηλειας.

000-00-00 Serial Number=0269726992
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1264A]   Cupio, inquit Apostolus (Phil.
 [1268B]   Nam dilectio summum fidei sacramentum, Christiani nominis thesaurus, quam Apostolus totis viribus Sancti Spiritus commendat, cujus nisi patientiae disciplinis eruditur?

000-00-00 Serial Number=0878055990
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0035B]   Possumus et hic Acta Apostolorum repudiantibus dicere: prius est uti ostendatis quis iste Paulus, et quid ante Apostolum, et quomodo Apostolus: quatenus et alias ad quaestiones plurimum eo utuntur.
 [0040A]   Sed et illas recognoscant, de quarum fide et scientia et conversatione Apostolus gaudet, et Deo gratias agit: quae tamen hodie cum illis correptis unius institutionis jura miscent.
 [0040A]   Age nunc, omnes erraverint; deceptus sit Apostolus de testimonio reddendo quibusdam; nullam [0040B] respexerit Spiritus Sanctus, uti eam in veritatem deduceret (Joan.
 [0046B]   Idem apostolus, cum improbat elementis servientes, aliquid Hermogenis ostendit, qui, materiam non natam introducens, Deo non nato eam comparat, et ita matrem elementorum deam faciens, potest ei servire quam Deo comparat.
 [0049B]   Cui [0049B] totam doctrinam Apostoli cum sanguine suo profuderunt; ubi Petrus passioni Dominicae adaequatur; ubi Paulus Joannis exitu coronatur; ubi Apostolus Joannes, posteaquam, in oleum igneum demersus, nihil passus est, in insulam relegatur; videamus quid didicerit, quid docuerit, cum Africanis quoque Ecclesiis contesserarit.
 [0018A]   [0018A] Quippe cum, Epistola ad Titum, Apostolus haereticum describens, haereses dictas insinuet graeca voce ex interpretatione electionis, qua quis sive ad instituendas, sive ad suscipiendas eas utitur.
 [0020A]   II, 17-23); a quibus nos Apostolus refraenans, nominatim philosophiam contestatur caveri oportere, scribens ad Colossenses (II, 8): Videte ne quis vos circumveniat per philosophiam et inanem seductionem, secundum traditionem hominum, praeter providentiam Spiritus Sancti.

000-00-00 Serial Number=0496611476
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0982A]   Habet et in Christo scientia aetates suas, per quas devolutus est et Apostolus.
 [0984C]   Unde et Apostolus judicat, et quidem in causa fornicationis, dedendum ejusmodi hominem Satanae in interitum carnis (I Cor.
 [0989D]   Sic et Apostolus: Itaque lex quidem sancta est, et praeceptum sanctum et optimum; [0990A] (Rom.
 [0998B]   Vide an habeat ethnicus substantiam in Deo Patre census et sapientiae et naturalis agnitionis in Deum; per quam et Apostolus notat in sapientia Dei non cognovisse mundum per sapientiam Deum (I Cor.
 [1003C]   Apostolus vero sceleratam libidinem fornicationis incesto onustam tam projecte ignovisset, ut nec hunc saltem habitum [1004A] legatum poenitentiae quem ab ipso didicisse deberes, ab eo exegerit, nihil de postero sit comminatus, nihil de caetero allocutus?
 [1004B]   Plane idem apostolus Hymenaeum et Alexandrum Satanae tradidit, ut emendarentur non blasphemare, sicut Timotheo suo scribit (I Tim.
 [1005A]   Hymenaei autem et Alexandri crimen si et in isto et in futuro aevo irremissibile est, blasphemia scilicet; utique Apostolus non adversus terminum Domini sub spe veniae dedisset Satanae, jam a fidei in blasphemiam mersos.
 [1006B]   Et: Non sum liber, non sum apostolus, non Christum Jesum [1006C] Dominum nostrum vidi (I Cor.
 [1007B]   Sed illic magis stabo ubi Apostolus magis fervet, ubi ipse fornicator aliis quoque negotium fecit: Quasi non sim venturus ad vos, inflati sunt quidem.
 [1009B]   [1009B] Si etiam sequentia illius Epistolae ad intentationem Apostoli extendas, nec ipsa comparabuntur ad obliterationem incesti, ne et hic suffundatur Apostolus posteriorum incongruentia sensuum.
 [1013C]   Instat autem Apostolus, prohibens regnare delinquentiam in corpore nostro mortali (Ibid.
 [1014B]   Caetera enim carnis et Apostolus nominasset.
 [1014D]   Etiamsi pro certo Apostolus Corinthio illi fornicationem donasset, esset aliud quod semel contra institutum suum pro ratione temporis [1015A] faceret.
 [1015C]   Hinc igitur informatus et Apostolus: Scripsi, inquit, vobis in Epistola, non commisceri fornicatoribus, non utique fornicatoribus hujus mundi, et reliqua: Caeterum, oportebat vos exire de mundo: nunc autem scribo vobis, si qui frater nominatur in vobis fornicator, aut idololatra (quid [1016A] enim tam conjunctum?
 [1016C]   Dicimus itaque, clementiae divinae si ita esse competisset demonstrationem [1016C] sui etiam post fidem lapsis, ita Apostolus diceret: Nolite communicare operibus tenebrarum, nisi poenitentiam egerint; et: Cum talibus ne cibum quidem sumere, nisi posteaquam caligas fratrum volutando deterserint; et: Qui templum Dei vitiaverit, vitiabit illum Deus, nisi omnium focorum cineres in Ecclesia de capite suo excusserit: debuerat enim quae damnaverat proinde determinasse, quoniam usque et sub conditione damnasset, si temporali et conditionali, et non perpetua severitate damnasset.
 [1017A]   Nam hoc etiam in sua persona Apostolus statuit.

000-00-00 Serial Number=0497817576
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0843A]   Atquin et Apostolus suggerit (Rom.
 [0850B]   At ubi nationes praeconium resurrectionis, inauditae retro, ipsa novitate concussit, et digna incredulitas rei tantae quaestionibus fidem torquere coepit, tunc et Apostolus per totum pene instrumentum fidem hujus spei corroborare curavit, et esse eam ostendens, et nondum transactam, et (de quo magis quaerebatur) corporalem, et (quod insuper dubitabatur) non aliter corporalem.
 [0881B]   Sedenim Apostolus scribens (I Cor.
 [0850C]   Porro, Apostolus interiorem hominem, non [0851A] tam animam, quam mentem atque animum intelligi mavult, id est, non substantiam ipsam, sed substantiae saporem.
 [0853A]   Divisionem enim facit Apostolus, cum subjicit: Nam et hoc geminus , domicilium nostrum, quod de coelo est, superindui desiderantes, siquidem induti , non nudi inveniamur; id est, ante volumus superinduere virtutem coelestem aeternitatis, quam carne exuamur.
 [0858C]   Sed Apostolus veterem hominem manifeste notat: Expone enim, inquit, secundum pristinam conversationem [0859A] veterem hominem, non secundum alicujus substantiae senium.
 [0863C]   Opinor, Apostolus, disposita ad Corinthios omni distinctione ecclesiasticae disciplinae, summam et sui Evangelii et fidei illorum in Dominicae mortis et resurrectionis demandatione concluserat; ut et nostrae spei regulam inde deduceret, unde constaret.
 [0865B]   Ventum est nunc ad carnem et sanguinem revera totius quaestionis, quas substantias, quali conditione exhaeredaverit Apostolus a Dei regno; aeque de antecedentibus discere est.
 [0866C]   Plane, si nunquam Apostolus pro operibus substantiam posuit, nec hic ita utatur.
 [0860A]   Et quid ego nodosius, cum Apostolus absolutius?
 [0867A]   Nam et si subito in hanc definitionem erupisset Apostolus, eliminandam carnem et sanguinem a Dei regno, sine ullius supra sensus praestructione, nonne duas istas substantias proinde hominem veterem interpretaremur carni et sanguini deditum, id est, esui et potui; cujus sit dicere adversus fidem resurrectionis: [0867B] Manducemus et bibamus, cras enim moriemur?
 [0867B]   Et hoc enim infulciens Apostolus, carnem et sanguinem de fructibus ipsorum, manducandi et bibendi, sugillavit.
 [0872B]   Hinc et Apostolus concepit seminari eam dicere, cum redhibetur in terram, quia et [0872C] seminibus sequestratorium terra est, illic deponendis, et inde repetendis.
 [0793C]   Etsi autem Apostolus, ad Colossenses, spiritaliter nos resuscitatos dicat, non negare tamen , etiam corporaliter resurrecturos.
 [0794B]   Neque vero etiam peregrinationem a corpore pro ipsis facere, quod addat Apostolus , reportare debere per corpus secundum quae gessit quis, bonum sive malum.
 [0874A]   [0874A] Hunc ordinem Apostolus disponens, in Adam quoque et in Christo eum merito distinguit, ut in capitibus distinctionis ipsius.
 [0794C]   Sicuti idem Apostolus carnem damnare videatur; carnis opera damnare.
 [0804B]   Id est, homo Deo; et si Apostolus, In testaceis, ait (II Cor.
 [0804B]   Hinc et Apostolus, circumcisionem despoliationem carnis appellans, tunicam cutem confirmavit.
 [0816A]   Hoc et Apostolus sciens, nihil carnem agere per semetipsam, quod non animae deputetur, nihilominus peccatricem judicat carnem, ne eo [0816B] quod ab anima videtur impelli, judicio liberata credatur.
 [0879A]   Atque adeo et Apostolus: Et mortui, inquit (I Cor.
 [0825C]   Docet quidem Apostolus, Colossensibus scribens [0826A] (Col.
 [0828B]   Miserrimi revera, ut Apostolus pronuntiavit, qui in ista tantum vita sperantes habebuntur, excludendi, dum praeripiunt, quod post illam repromittitur; frustrati circa veritatem, non minus quam Phygellus et Hermogenes.

000-00-00 Serial Number=0361081600
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0646A]   Non quod idolum sit aliquid (ut Apostolus ait), sed quodquae faciunt, daemoniis faciunt, consistentibus scilicet in consecrationibus idolorum sive mortuorum, sive species (ut putant) deorum.

000-00-00 Serial Number=0858142555
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0897B]   [0897B] Videamus nunc si et Apostolus formam vocabuli istius secundum Genesim observet, sexui deputans illud, sic mulierem vocans virginem Mariam, quemadmodum et Genesis Evam.
 [0900A]   Itaque cum de viro et muliere Apostolus tractet, cur illam oporteat velari, illum vero non, apparet cur et virginis silentium fecerit: eadem ratione scilicet virginem in muliere intelligendam sinens, qua et puerum ut in [0900B] viro deputandum non nominavit, totum ordinem utriusque sexus propriis vocabulis complexus, mulieris et viri.
 [0898A]   Hic certe nihil prophetice dictum videri potest, ut futuram mulierem, id est, nuptam Apostolus nominarit dicendo, factum ex muliere.
 [0898B]   Convertamus ad ipsas jam rationes recensendas, per quas Apostolus docet velari foeminam oportere, an eaedem etiam virginibus competant: ut ex hoc quoque vocabuli communio inter virgines et non virgines constet, dum eaedem velaminis caussae in utraque parte deprehenduntur.
 [0899C]   Si autem et naturae praejudicium adjicit Apostolus, quod honor sit mulieris redundantia capillorum, quia coma pro operimento [0900A] est; utique hoc maxime virginis insigne est, quarum et ornatus ipse proprie sic est, ut cumulata in verticem, ipsam capitis arcem ambitu crinium contegat.
 [0900B]   De utraque parte satis ad universam speciem cujusque sexus Apostolus pronuntiavit, et breviter et plene, tam instructa definitione.

000-00-00 Serial Number=0043900609
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1129A]   Hoc hic annotandum, auctorem librum hunc conscripsisse non modo de paradiso terrestri, in quo Adam fuit conditus, et quo Enoch et Helias translati feruntur, sed etiam et magis ex proposito de paradiso spirituali, quo apostolus Paulus raptus legitur II [1129B] Cor.
 [1129D]   XLVIII), et Apostolus Joannes vidit (Apoc.
 [1129D]   XX et XXI), in civitate divini operis Jerusalem coelo delata; quam et Apostolus matrem nostram sursum designat (Gal.
 [1134A]   Unde et Apostolus jubet, ut si prophetantibus aliis, alii fuerit revelatum, taceant [1134B] qui prius loquebantur.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»