TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Dominum' [300]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0314998627
Ad Martyres Reditus in Auctori Indicem  
 [0620A]   Et ideo date operam, ut illic vobiscum perseveret: ita vos inde perducat ad Dominum.

000-00-00 Serial Number=0065239131
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0588A]   Quis autem sapiens expers veritatis, qui ipsius sapientiae ac veritatis patrem et dominum deum ignoret?

000-00-00 Serial Number=0716067910
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1281B]   Praesume, oro te, nihil tibi opus est, si Domino appareas; imo omnia habere, si habeas Dominum: cujus omnia coelestia [1282A] recogita, et terrena despicies.
 [1280B]   Et tu adversus consilia haec ejus, adhibe sororum nostrarum exempla, quarum nomina penes Dominum, quae nullam formae vel aetatis occasionem praemissis maritis sanctitati anteponunt: malunt enim Deo nubere, Deo speciosae, Deo sunt puellae: cum illo vivunt, cum illo sermocinantur: illum diebus et noctibus tractant: orationes [1281A] suas velut dotes Domino assignant: ab eodem dignationem velut munera maritalia, quotiescumque desiderant, consequuntur.
 [1292A]   Respondebo: Si spiritus dederit, ante omnia allegans Dominum magis ratum habere matrimonium non contrahi, quam [1292B] omnino disjungi: denique divortium prohibet, nisi stupri caussa, continentiam vero commendat.
 [1287A]   Nam de viduitatis honoribus apud Dominum uno dicto ejus per Prophetam expeditum est: Juste facite viduae et pupillo, et venite disputemus, dicit Dominus.
 [1293A]   De proximo quid sibi voluit ille qui dixit, delictum quidem esse extraneo nubere, sed minimum, cum alias, seposita carnis injuria ad Dominum pertinentis, omne delictum voluntarium in Domino grande sit.
 [1283A]   Quid ergo fiet, si quae olim detestabilia sunt penes Dominum, ab his nos nunc arcent?
 [1273D]   Tertullianus, sive aetate vel morbo ingravescente monitus, sive jam rebus saecularibus nuntium missurus, ut arctius christianam profiteretur disciplinam, et ad sublimis sacerdotii fastigia eveheretur, ad uxorem quasi testamenti tabulas condidit, duos nempe hosce libros, in quorum primo uxorem suam hortatur ut si prior ipse ad Dominum migraverit, a [1274D] secundis nuptiis abstineat, in altero vero praecipit ut si nubere velit, tantum cum christiano viro conjungatur.
 [1282A]   Nam quid gestiamus liberos gerere, quos cum habemus, praemittere optamus, respectu scilicet imminentium angustiarum, cupidi et ipsi iniquissimo isto saeculo eximi et recipi ad Dominum, quod etiam Apostolo votum fuit.
 [1293B]   Quaevis mulier fidelis Dominum observet necesse est.
 [1300A]   Quae Domino non placent, utique Dominum offendunt, utique malo inferuntur.

000-00-00 Serial Number=0246430695
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0142C]   Nam et si adhuc clausum putas coelum, memento claves ejus hic Dominum Petro, et per eum, Ecclesiae reliquisse, quas hic unusquisque interrogatus atque confessus feret secum.
 [0127B]   Post Dominum Deum vestrum abibitis, et hunc timebitis, et praecepta ejus custodietis, et vocem ejus audietis, et illi servietis, et illi adjiciemini.
 [0142A]   Quis autem prohibuit Dominum illic etiam confessionem hominum faciendam manifeste determinare, ubi suam futuram aperte pronuntiavit?
 [0153A]   Quod si jam tunc Prodicus aut Valentinus [0152B] assisteret, suggerens, non in terris esse confitendum apud homines; minus vero, ne Deus humanum sanguinem sitiat, nec Christus vicem passionis, quasi et ipse de ea salutem consecuturus exposcat; statim audisset a servo Dei, quod audierat a Domino diabolus: Recede, Satana, scandalum [0153A] mihi es; scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Matt.
 [0126A]   Dominum [0126B] Deum tuum timebis, et illi famulaberis soli, et illi adglutinaberis; et in nomine ejus dejerabis.
 [0139C]   Statim sequitur: Nec servus [0139C] super dominum suum; quia cum magister et dominus ipse perpessus sit persecutionem et traditionem et occisionem, multo magis servi et discipuli eamdem expendere debebunt, ne quasi superiores exempti de iniquitate videantur; quando hoc ipsum sufficere eis ad gloriam debeat, aequari passionibus Domini et Magistri; ad quarum tolerantiam aedificans monet (ibid.
 [0126A]   Secundum haec et in Deuteronomio (VI): Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est, et: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis; et rursus: Ne obliviscaris Domini Dei tui, qui te eduxit de terra Aegypti et domo servitutis.
 [0147A]   Si autem ut christianus, ne erubescat; glorificet autem Dominum in nomine isto.

000-00-00 Serial Number=0644294977
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0200A]   Fuit autem tempus, cum et delictum et filius non fuit, quod judicem, et qui patrem Dominum faceret.
 [0198A]   Christum Dominum non alium videtur aliter cognoscere, alium tamen facit quem aliter cognoscit: imo totum quod est Deus aufert, nolens illum ex nihilo universa fecisse.
 [0198B]   Hanc primam umbram plane sine lumine pessimus pictor illis argumentationibus coloravit, praestruens aut Dominum de semetipso fecisse cuncta, aut de nihilo aut de aliquo: ut cum ostenderit neque ex semetipso fecisse potuisse, neque ex nihilo, quod superest exinde confirmet, ex aliquo eum fecisse, atque ita aliquid illud materiam fuisse.
 [0199B]   Adjicit et aliud: Deum semper Deum etiam Dominum fuisse, nunquam non Deum.
 [0201A]   Itaque ex quo Deus potestatem suam exercuit in eam, faciendo ex materia, ex illo materiam Dominum Deum passa, demonstrat hoc illum tamdiu non fuisse, quamdiu fuit.
 [0199A]   Proinde ex nihilo non potuisse eum facere, sic contendit, bonum et optimum definiens Dominum, qui bona atque optima tam velit facere quam sit; imo nihil non bonum atque optimum et velle eum et facere.
 [0227A]   Neque enim aquae Dominum sustinere sufficerent; sed eum spiritum dicit de quo etiam venti constiterunt, [0227B] ut ait per Isaiam: Quia spiritus a me exivit et flatum omnem ego feci (Is.
 [0211A]   [0211A] Ergo aut nec propterea locus mali proferendi fuit, aut si qua alia ratio exigit illud induci, cur non et ex nihilo potuerit induci, ipsa ratione excusatura Dominum ne mali auctor existimaretur, quae nunc cum de materia operatur mala, excusat: si excusat, adeo ubique et undique illuc compellitur quaestio quo nolunt, qui, ipsam mali rationem non examinando, nec dignoscendo quomodo illud aut Deo adtribuant, aut a Deo separent, pluribus et indignioribus destructionibus Deum objiciunt.
 [0213B]   Si enim intra Dominum quod ex ipso et in ipso fuit, sine initio non fuit: Sophia scilicet ipsius ex indenata et condita, ex quo in sensu Dei ad opera mundi disponenda coepit agitari: multo magis non capit sine initio quicquam fuisse quod extra Dominum fuerit.
 [0200B]   At ubi universa perfecit, ipsumque vel maxime hominem, qui proprie Dominum intellecturus erat, Dominus etiam cognominatur.
 [0199C]   Dei nomen dicimus semper fuisse apud semetipsum, et [0199C] in semetipso, Dominum vero non semper: diversa enim utriusque conditio.
 [0213B]   Si enim intra Dominum quod ex ipso et in ipso fuit, sine initio non fuit: Sophia scilicet ipsius ex indenata et condita, ex quo in sensu Dei ad opera mundi disponenda coepit agitari: multo magis non capit sine initio quicquam fuisse quod extra Dominum fuerit.
 [0208B]   Materiam vero tene semel aeternam determinatam, ut infectam, ut innatam; et ideo indemutabilis et incorruptibilis naturae credendam, ex ipsius etiam sententia Hermogenis, quam opponit, cum Deum negat ex semetipso facere potuisse; quia non demutetur quod sit aeternum, amissurum scilicet quod fuerat, dum fit ex demutatione quod non erat, si non esset aeternum: Dominum vero aeternum aliud esse non posse, quam quod est semper.
 [0210A]   Si et sic concedimus materiam quidem nihil boni habuisse, Dominum vero, si quid boni edidit, sua virtute edidisse, aliae aeque oborientur quaestiones.
 [0200B]   Igitur in quantum putabit ideo materiam semper fuisse, quia Dominus semper esset, in tantum constabit nihil fuisse, quia constat Dominum non semper fuisse.
 [0199B]   Nullo porro modo potuisse illum semper Dominum haberi, sicut et semper Deum, si non fuisset aliquid retro semper, cujus semper Dominus haberetur, fuisse itaque materiam semper Deo Domino.
 [0205A]   [0205A] Non potest dicere Deum ut Dominum materia usum ad opera mundi: Dominus enim non potuit esse substantiae coaequalis.

000-00-00 Serial Number=0171344221
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0638A]   I, 7, 8); ex quo scilicet Israel Dominum non cognovit, et populus eum non intellexit, sed dereliquit magis, et ad indignationem provocavit sanctum Israel (Ibid.
 [0632C]   Adspice universas nationes, de voragine erroris humani exinde emergentes ad Dominum Deum creatorem [0633A] et ad Deum Christum ejus; et si audes, nega prophetam.
 [0599B]   Denique, si Dominum Deum suum dilexissent, contra praeceptum ejus non fecissent: si proximum diligerent, id est semetipsos, [0599C] persuasioni serpentis non credidissent; atque ita in semetipsos homicidium non commisissent, excidendo de immortalitate, faciendo contra Dei praeceptum; a furto quoque abstinuissent, si de fructu arboris clam non degustassent (Gen.
 [0635A]   Unde et ipse David regnaturum ex ligno Dominum dicebat (Psal.
 [0636D]   Cum utique post resurrectionem ejus a mortuis, quae die tertia effecta est, coeli eum receperunt, secundum prophetiam Osee emissam hujusmodi: Ante lucem surgent ad me dicentes: Eamus et revertamur [0636D] ad Dominum Deum, quoniam ipse eripiet et liberabit nos, post biduum die tertia (Ose.
 [0599B]   In hac enim lege Adae data, omnia praecepta condita recognoscimus quae postea pullulaverunt data per Moysen, id est, Diliges Dominum Deum tuum de toto corde tuo, et ex tota anima tua (Deut.
 [0620A]   Nam et Magos reges fere habuit Oriens, et Damascus Arabiae retro deputabatur, antequam transcripta esset in Syrophoenicem ex distinctione Syriarum, cujus tunc [0619C] virtutem Christus accepit, accipiendo insignia ejus, aurum scilicet et odores: spolia autem Samariae, ipsos magos, qui cum illum cognovissent et muneribus honorassent, [0620A] et genu posito adorassent, quasi dominum et regem sub testimonio indicis et ducis stellae spolia sunt facti Samariae, id est idololatriae, credentes videlicet in Christum.
 [0607B]   Et dixit Cain ad Dominum: Majus delictum meum, quam ut remittatur mihi; et ejicies me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero gemens et tremens super terram, et omnis qui me invenerit, occidet (Gen.

000-00-00 Serial Number=0365770221
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0450B]   VI, 8): Si annuntiavit [0450B] tibi homo quid bonum, aut quid a te Dominus exquirit, quam facere judicium, diligere misericordiam, et paratum esse sequi Dominum Deum tuum?
 [0424A]   In Evangelio veritatis, legis doctor Dominum aggressus: Quid faciens, inquit, vitam aeternam consequar?
 [0486B]   Atquin vides, Qui Dominum suscitavit, et nos suscitabit, in corpore quoque suscitabit; quia corpus Domino, et Dominus corpori.
 [0515C]   Abstulit haereticus, et prophetarum, oblitus Dominum posuisse in Ecclesia sicut apostolos, ita et prophetas.
 [0300C]   Usque adeo justitia etiam plenitudo est divinitatis ipsus [0300C] exhibens Deum perfectum, et patrem, et dominum: patrem, clementia; dominum, disciplina; patrem, potestate blanda; dominum, severa: patrem, diligendum pie; dominum, timendum necessarie: diligendum, quia malit misericordiam, quam sacrificium (Ps.
 [0452A]   [0452A] Confringito, inquit, panem tuum esurienti; et non habentes tectum, in domum tuam inducito; hoc cum maxime agebat, exceptum domo sua pascens Dominum.
 [0307B]   CXXXII, 1), meditantes die ac nocte in lege Domini; quia bonum scilicet fidere in Dominum, quam fidere in hominem, et sperare in Dominum, quam sperare in principes (Ps.
 [0300C]   Usque adeo justitia etiam plenitudo est divinitatis ipsus [0300C] exhibens Deum perfectum, et patrem, et dominum: patrem, clementia; dominum, disciplina; patrem, potestate blanda; dominum, severa: patrem, diligendum pie; dominum, timendum necessarie: diligendum, quia malit misericordiam, quam sacrificium (Ps.
 [0455A]   Nam qui olim a caeco illo filius David fuerat invocatus, quod tunc reticuit, non habens in praesentia scribas, nunc ultro coram eis de industria protulit: ut se, quem caecus secundum scribarum doctrinam filium tantum David praedicarat, Dominum quoque ejus ostenderet; remunerata quidem fide caeci, qua filium David crediderat illum; pulsata vero traditione Scribarum, qua non et Dominum eum norant.
 [0354A]   Fecerat enim spinas, [0354A] ex quibus Dominum coronaverat; et non justitiam, sed clamorem quo in crucem cum extorserat.
 [0300C]   Usque adeo justitia etiam plenitudo est divinitatis ipsus [0300C] exhibens Deum perfectum, et patrem, et dominum: patrem, clementia; dominum, disciplina; patrem, potestate blanda; dominum, severa: patrem, diligendum pie; dominum, timendum necessarie: diligendum, quia malit misericordiam, quam sacrificium (Ps.
 [0448A]   Sed nec Pharisaei possunt videri de alterius Dei regno consuluisse Dominum, quando venturum sit, quamdiu alius a Christo editus Deus non erat, nec ille de alterius regno respondisse, quam de cujus consulebatur.
 [0514B]   Ne, quia filios appellavit Judaeos Creator, argumentetur haereticus dominum irae Creatorem.
 [0478B]   II) adimpleto: Dirumpamus vincula eorum, et abjiciamus a nobis jugum ipsorum; postquam archontes congregati sunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ipsius.
 [0278C]   Stulte, quem Dominum appellas, negas timendum; cum hoc nomen potestatis sit, etiam timendae.
 [0448B]   Et ne argumentetur audacia haeretica, de regno Creatoris, de quo consulebatur, non de suo respondisse eis Dominum, sequentia obsistunt.
 [0394C]   Nam et in Psalmo centesimo decimo septimo,: Bonum est fidere in Dominum, quam fidere in hominem.
 [0507B]   II, 2) congregati essent adversus Dominum, et adversus Christum ipsius, ex inscientia scilicet.
 [0394C]   Et: Bonum est sperare in Dominum, quam sperare in principes.
 [0300C]   Usque adeo justitia etiam plenitudo est divinitatis ipsus [0300C] exhibens Deum perfectum, et patrem, et dominum: patrem, clementia; dominum, disciplina; patrem, potestate blanda; dominum, severa: patrem, diligendum pie; dominum, timendum necessarie: diligendum, quia malit misericordiam, quam sacrificium (Ps.
 [0352C]   II, 3) exsequebantur: Disrumpamus vincula eorum, et abjiciamus a nobis jugum eorum: [0352C] postea certe quam tumultuatae sunt gentes, et populi meditati sunt inania: astiterunt reges terrae, et principes congregati sunt in unum, adversus Dominum, et adversus Christum ejus.
 [0510C]   Dominum et hic retributorem utriusque meriti, dicimus circumferri ab Apostolo, aut Creatorem, aut (quod nolit Marcion) parem Creatoris, apud quem justum sit afflictatoribus nostris rependi afflictationem, et nobis qui afflictemur requietem, in revelatione Domini Jesu venientis a coelo cum angelis virtutis suae, et in flamma ignis.
 [0509A]   Status autem exaggerationis, quod et Dominum et famulos ejus peremissent.
 [0353A]   LXVII, 28): In ecclesiis benedicite Dominum [0353B] Deum; ut pariter concurreret et Malachiae prophetia (Malach.
 [0481A]   Sed et cur apud Dominum optimum, et profusae misericordiae, alii salutem referunt, credentes crucem virtutem et sapientiam Dei esse; alii perditionem, quibus Christi [0481B] crux stultitia reputatur, si non Creatoris est aliquam et populi et humani generis offensam detrimento sapientiae atque prudentiae multasse?
 [0514B]   Sed et in judaismo conversatus Apostolus, non quia [0514B] interposuit de delictis, in quibus et nos omnes conversati sumus, ideo delictorum dominum et principem aeris hujus Creatorem praestat intelligi; sed quia in judaismo unus fuerat de filiis incredulitatis, diabolum habens operatorem, cum persequeretur Ecclesiam et Christum Creatoris.
 [0490B]   Possum dicere, ipsum qui corporis nostri per multa et diversa membra unitatem charismatum variorum compagini adaequavit, eumdem et corporis humani, et Spiritus Sancti Dominum ostendi, qui meritum charismatum noluerit esse in corpore spiritus, quae nec in corpore humano collocavit, qui de dilectione quoque, omnibus charismatibus praeponenda, Apostolum instruxerit principali praecepto, quod probavit et Christus: Diliges Dominum de totis praecordiis, et totis viribus, et tota anima tua, et proximum tibi tanquam teipsum .
 [0509A]   Aequanda autem non fuit; ergo exaggerari non potuit, nisi in eumdem Dominum commissa, ex utroque titulo.
 [0307B]   CXXXII, 1), meditantes die ac nocte in lege Domini; quia bonum scilicet fidere in Dominum, quam fidere in hominem, et sperare in Dominum, quam sperare in principes (Ps.
 [0293B]   Denique, puta intercessisse, puta rescidisse illum arbitrii libertatem dum revocat ab arbore, dum ipsum circumscriptorem colubrum a congressu foeminae arcet, nonne exclamaret Marcion: O dominum futilem, instabilem, infidelem, rescindentem quae instituit!
 [0521A]   Sed Marcion principalem suae fidei terminum de Epicuri schola agnoscat, Dominum inferens hebetem, ne timeri eum dicat, collocans et cum Deo Creatore materiam, de porticu Stoicorum: negans carnis resurrectionem, de qua proinde nulla philosophia consentit.
 [0383B]   De sabbato quoque illud praemitto, nec hanc quaestionem consistere potuisse, si non Dominum sabbati circumferret Christus.
 [0354A]   I, 7), civitates eorum exustae igni , regionem eorum sub ipsorum conspectu extranei devorant; derelicta est filia Sion, tanquam specula in vinca, vel in cucumerario casula ; ex quo scilicet Israel Dominum non cognovit, et populus eum non [0354B] intellexit, sed dereliquit, et in indignationem provocavit Sanctum Israelis.
 [0325A]   Nam cum intueor dominum ejus, tanto aevo patientissimum acerbissimi Creatoris annuntiantis interea in homines Christum suum, quacumque id [0325B] ratione fecit, tam revelationem quam intercessionem suam differens, eadem ratione dico illum patientiam debuisse Creatori, in Christo quoque suo dispositiones suas exsecuturo, ut perfecta et expleta omni operatione aemuli Dei, et aemuli Christi, tunc et ipse proprias dispositiones superduceret.
 [0357A]   XXVIII) somniat scalas obfirmatas in terra ad coelum, et angelos alios ascendentes, et alios descendentes, innixum desuper Dominum, temere [0357B] si forte interpretabimur, scalis his iter ad coelum demonstrari, quo alii perveniant, unde alii decidant, Domini constitutum esse judicio.
 [0312B]   III, 10): Et poenituit Dominum de malitia quam dixerat facturum se illis, nec fecit.
 [0424B]   In haeretico vita solummodo posita est, sine aeternae mentione, ut doctor de ea vita videatur consuluisse, quae in lege promittitur a Creatore longaeva; et Dominus ideo illi secundum legem responsum dedisse [0424B] : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et totis viribus tuis; quoniam de lege vitae sciscitabatur.
 [0440A]   Quare est enim, ut qui mammonam dominum dixerat, et cum Deo junxerat, vere ipsorum dominum taceret, id est Creatorem?
 [0480C]   Primo quidem Patrem Dominum praescribo non alium agnoscendum, quam et hominis et universitatis Creatorem et institutorem.
 [0357B]   Christum Dominum enim viderat, templum Dei, et portam eumdem, per quem aditur coelum.
 [0402B]   Ipso jam Domino virtutum Sermone et Spiritu Patris operante in terris, et praedicante, [0402B] necesse erat portionem Spiritus Sancti, quae ex forma prophetici moduli in Joanne egerat praeparaturam viarum Dominicarum, abscedere jam ab Joanne redactam scilicet in Dominum, ut in massalem suam summam.
 [0450C]   Sed etsi doceres, facilius illos ignorasse praesumeretur, quam Dominum falsam in se praedicationem sustinere potuisse.
 [0270A]   II, 3) praececinerat: Disrumpamus a nobis vincula eorum, et abjiciamus eorum jugum a nobis: ex quo scilicet tumultuatae sunt gentes, et populi meditati [0270A] sunt inania; adstiterunt reges terrae, et magistratus convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus (Ibid.
 [0295D]   Cum vero ad angelum [0295D] provocatur, fortiorem defendam necesse est dominum universitatis; cui jam angeli administrant (Hebr.
 [0461B]   Spiritus enim propheticus velut jam contemplabundus Dominum ad passionem venientem, carne scilicet vestitum, ut in ea passum, cruentum habitum carnis in vestimentorum [0462A] rubore designat, conculcatae et expressae vi passionis, tanquam de foro torcularis; quia exinde quasi cruentati homines de vini rubore descendant.
 [0500C]   Ergo si nationes sine Deo dixit esse, Deus autem illis diabolus est, non Creator, apparet dominum aevi hujus cum intelligendum, quem nationes pro Deo receperunt, non Creatorem quem ignorant.
 [0434B]   Proinde igitur aut et hic judicem Dominum opponit, et illi catechizat; aut si Deum optimum, jam et illum judicem affirmat, licet nolit haereticus.
 [0454C]   Si autem Scribae Christum filium David existimabant, ipse autem David Dominum eum appellat; quid hoc ad Christum?
 [0328C]   IV, 20), Christus Dominus, qui ab initio vicarius Patris in Dei nomine et auditus sit et visus; scimus ipsius voces ejusmodi fuisse jam tunc Israeli exprobrantis, quae in illum commissuri praedicabantur: Dereliquistis Dominum, et in iram provocastis Sanctum Israel (Is.
 [0312B]   Sicut et ipse Jonas ad Dominum: Propterea praeveni profugere in Tharsos, quia cognoveram te esse misericordem et miserescentem, patientem, et plurimum misericordiae, poenitentem malitiarum (Joan.
 [0440B]   Ita, cum unum Deum ponit nominaturus et Creatorem, si alius esset ipse, Creatorem nominavit, quem dominum sine alio Deo non posuit.
 [0511A]   II, 19): ex ipsa caussa eumdem sapit Dominum consurgentem, ut comminuat terram.
 [0511A]   Cum enim ad ultionem venturum scribat Apostolus Dominum exigendam de eis qui Deum ignorent, et qui non obaudiant Evangelio, quos ait poenam luituros, exitialem, aeternam a facie Domini, et a gloria valentiae ejus; sequitur ut flammam ignis inducat, scilicet veniens ad puniendum; ita et [0510D] in hoc, nolente Marcione, crematoris Dei Christus [0511A] est, et in illo Creatoris est, quod etiam de ignorantibus Dominum ulciscitur, id est de ethnicis.
 [0433C]   Id sumus servi, Dominum enim habemus Deum.
 [0474C]   II) esse tempus: Disrumpamus a nobis vincula eorum, et abjiciamus a nobis jugum ipsorum: Ex quo tumultuatae sunt gentes, et populi meditati sunt inania, astiterunt reges terrae, et magistratus congregati sunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ipsius; ut jam ex fidei libertate justificetur homo, non ex legis servitute: Quia (Hebr.
 [0496A]   Dominum enim posuit novissimum, pro novissimo Adam; veritus scilicet ne si et Dominum novissimum haberet Adam, et ejusdem Christum defenderemus in Adam novissimo, cujus et primum.
 [0508D]   Sed nec onerasset illos, imputando etiam Domini necem, qui et Dominum interfecerunt, [0509A] dicendo, et prophetas suos; licet suos adjectio sit haeretici.
 [0433C]   Succingere debemus lumbos, id est, expediti esse ab impedimentis laciniosae vitae et implicitae; item, lucernas ardentes habere, id est, mentes a fide accensas, et operibus veritatis relucentes; atque ita exspectare Dominum, id est Christum.
 [0387A]   III, 4): Voce mea ad Dominum exclamavi, et exaudivit me de monte sancto suo.
 [0424B]   Itaque Dominus ut nec ipse alius, nec aliud novum inferens praeceptum, quam quod principaliter ad omnem salutem, et utramque vitam facit, ipsum caput ei legis opponit omnifariam diligendi Dominum Deum suum.
 [0502D]   Magis vero mirabor Dominum optimum, percutiendi et saeviendi alienum, nec proprium saltem, sed Creatoris angelum Satanae colaphizando Apostolo suo applicuisse, et ter ab eo obsecratum [0503A] non concessisse.
 [0500A]   Prae manu erit scilicet hujus aevi dominum diabolum interpretari, qui dixerit, propheta referente (Is.
 [0331A]   Pares quidem atque consimiles propter eumdem Dominum conspectum, quia non in alia venturus est forma, ut qui agnosci habeat, a quibus et laesus est.
 [0440A]   Quare est enim, ut qui mammonam dominum dixerat, et cum Deo junxerat, vere ipsorum dominum taceret, id est Creatorem?
 [0510C]   Cum enim ad ultionem venturum scribat Apostolus Dominum exigendam de eis qui Deum ignorent, et qui non obaudiant Evangelio, quos ait poenam luituros, exitialem, aeternam a facie Domini, et a gloria valentiae ejus; sequitur ut flammam ignis inducat, scilicet veniens ad puniendum; ita et [0510D] in hoc, nolente Marcione, crematoris Dei Christus [0511A] est, et in illo Creatoris est, quod etiam de ignorantibus Dominum ulciscitur, id est de ethnicis.
 [0454C]   Non David errorem Scribarum obtundebat, sed honorem Christo David procurabat, quem Dominum Christum magis quam filium David confirmabat; quod non congrueret destructori Creatoris.
 [0428C]   VI, 5): Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex [0429A] tota anima tua, et ex totis viribus tuis, qui te vocavit ex Aegypto.
 [0484B]   Secundum autem Marcionem, nec Apostolus hoc loco patitur ignorantiam adscribi virtutibus Creatoris in gloriae dominum, quia scilicet non illas vult intelligi principes hujus aevi.
 [0492C]   Nos edimus Evangelia, de quorum fide aliquid utique jam in tanto opere istos confirmasse debemus, nocturna nativitate declarantia Dominum, ut hoc sit ante luciferum, et ex stella Magis intellecta, et ex testimonio [0493A] angeli, qui nocte pastoribus annuntiavit natum esse cum maxime Christum; et ex loco partus: in diversorium enim ad noctem convenitur.
 [0483C]   Sed quia subjicit de gloria nostra, quod eam nemo ex principibus hujus aevi scierit: caeterum, si scissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent; argumentatur haereticus, quod principes hujus aevi Dominum, alterius scilicet Dei Christum, cruci confixerint, ut et hoc in ipsum recidat Creatorem.
 [0490B]   Possum dicere, ipsum qui corporis nostri per multa et diversa membra unitatem charismatum variorum compagini adaequavit, eumdem et corporis humani, et Spiritus Sancti Dominum ostendi, qui meritum charismatum noluerit esse in corpore spiritus, quae nec in corpore humano collocavit, qui de dilectione quoque, omnibus charismatibus praeponenda, Apostolum instruxerit principali praecepto, quod probavit et Christus: Diliges Dominum de totis praecordiis, et totis viribus, et tota anima tua, et proximum tibi tanquam teipsum .
 [0481B]   Sed prius de mundo disceptabo, quatenus subtilissimi haeretici hic vel maxime mundum per Dominum mundi interpretantur; nos autem hominem qui sit in mundo intelligimus ex forma simplici loquelae humanae, qua plerumque id quod continet, ponimus pro eo quod continetur.
 [0262A]   At tu super magistrum discipulus, et servus super dominum, sublimius illo sapis, destruens quae ille desiderat.
 [0438A]   XI, 40): Audite, inquit, vocem meam, et ero vobis in Dominum, et vos mihi in populum; et ibitis in omnibus viis meis quascumque mandavero vobis.
 [0483C]   Sed quia subjicit de gloria nostra, quod eam nemo ex principibus hujus aevi scierit: caeterum, si scissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent; argumentatur haereticus, quod principes hujus aevi Dominum, alterius scilicet Dei Christum, cruci confixerint, ut et hoc in ipsum recidat Creatorem.
 [0277A]   Nam et adversarium sibi constituit ipsum illud adversus quod et voluit, et concupiit et curavit, sive delictum, sive mortem; imprimis ipsum arbitrum eorum, et dominum hominis Creatorem.
 [0341B]   Si proinde commune est apud vos Christi nomen, quemadmodum et Dei, ut sicut utriusque Dei filium Christum competat dici, sic utrumque patrem Dominum, certe ratio huic argumentationi [0341C] refragabitur.
 [0508A]   CXVII) sperare Dominum , quam sperare in magistratus.
 [0464A]   Astiterunt reges terrae, et archontes congregati sunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus: nationes, Romani qui cum Pilato fuerant; populi, tribus Israelis; reges, in Herode; archontes, in summis sacerdotibus.
 [0487C]   Bovi, inquit, terenti os non obligabis; et adjicit: Nunquid de bobus pertinet ad Dominum?
 [0274A]   Tam propitius, ut alium illi deum, et dominum quidem ipsius faciat iratum?
 [0270A]   Et utique, si alius deus praedicaretur a Paulo, nulla disceptatio esset servandae legis, necne, non pertinentis scilicet ad dominum novum et aemulum legis.
 [0455A]   Nam qui olim a caeco illo filius David fuerat invocatus, quod tunc reticuit, non habens in praesentia scribas, nunc ultro coram eis de industria protulit: ut se, quem caecus secundum scribarum doctrinam filium tantum David praedicarat, Dominum quoque ejus ostenderet; remunerata quidem fide caeci, qua filium David crediderat illum; pulsata vero traditione Scribarum, qua non et Dominum eum norant.
 [0465C]   VI, 1): Ut quaerant, inquit, faciem meam, ante lucem vigilabunt ad me, dicentes, Eamus, et convertamur ad Dominum, quia ipse eripuit, [0465D] et curabit nos; percussit, et miserebitur nostri; sanabit nos post biduum, in die tertia resurgemus.
 [0263A]   Si Dominum cepit hic mundus, cur substantiam capere non potuit, nisi Domino fortasse majorem?
 [0496A]   Dominum enim posuit novissimum, pro novissimo Adam; veritus scilicet ne si et Dominum novissimum haberet Adam, et ejusdem Christum defenderemus in Adam novissimo, cujus et primum.

000-00-00 Serial Number=0643271029
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1055A]   Sic postea demens Amplius aggressus, desperatissimus hostis, Infudit mentes hominum caligine mersas; Oblitos Dominum, docuit spem linquere certam, Idola vana sequi, turbam sibi fingere divum; Sortes, auguria, stellarum nomina falsa, Nascentum geneses constringere, posse videre Extorum inspiciis, resque exspectare futuras; Terribilis magicae refugarum audacia ductos, Confictam molem mirantes, spernere vitam, Impulit in praeceps, scelerata insania mersos, Sanguine gaudentes, homicidia saeva minari, [1055B] Corpore in alterius tunc carnis vulnus amare; Ardentes etiam, calida dulcedine captos, Foedera naturae transcendere, corpora munda Complexu infando sexum maculare virilem; Foemineos usus vulgi contamine mixtos Illicitos; castosque sinus, generique dicatos, In coitum obscoenum pro luxu suasit haberi.
 [1056B]   Virgo sancta parit, patuit nova janua vitae; [1056B] Dicta prophetarum factis impleta probantur; Templa sacerdotes linquunt; stellae quoque ductu Mirantur Dominum, tantum secernere partum.
 [1056B]   Omnia cognoscunt Dominum; confunditur hostis, Jamque triumphatus ferus armis paret iniquis.
 [1057B]   Praedicat his duos esse patres, divisaque regna; [1057B] Esse mali caussam Dominum, qui condidit orbem, Quique figuravit carnem spiramine vivam, Quique dedit legem, et vatum qui voce locutus; Hunc negat esse bonum, justum tamen esse fatetur, Crudelem, durum, belli cui saeva voluptas, Judicio horrendum, precibus mansuescere nullis.
 [1059A]   Nec quisquam tantum, nisi vos, nova porta gehennae, Ingrati eligitis Dominum maledicere vestrum.
 [1060B]   Credite vero Patri vero, qui condidit orbem, Verum qui Dominum misit renovare ruinam Imparibus legi, peccati in gurgite mersis, Per vates olim promissam afferre salutem.
 [1058A]   Cognitus ipso opere, populis sperantibus olim, Perque prophetarum vocem notissimus orbi; Et nunc errantem manifesto in limine mortis Ignotum Dominum quaerunt, notumque relinquunt: Quorum falsa fides, falsus Deus, irrita merces, Falsa resurrectio, mortis devictio falsa, Martyria et vacua, et Christi quoque nomen inane; [1058B] Quem magicae nebulae similem venisse docentes, Mendacem facti dementes esse fatentur; Ne quidquam passum, populum sine crimine fictum.
 [1061B]   Nec velle illicite Dominum culpare docendo Suscitet, aut quem animam, tanquam sit passa ruinam, Liberet a morte, et viventi facta maneret Copia de solo merito, quia fortiter egit.
 [1090B]   Tertia namque die subiens cum corpore victor, Immani virtute Patris, via facta salutis; Inque creatura portans hominemque Deumque, Conscendit coelos, captivas ille reducens Primitias, munus Domino charamque figuram; Conseditque Patri lucis virtute recepta, Gloria qua munitus erat, dum vinceret hostem, Spiritu conjunctus, de nobis carne ligatus, Hunc Pater et Dominum et Christum Regemque Deumque.
 [1084B]   Nos igitur, quos tanta Dei perfudit honestas, Veraque doctoris coelestia verba magistri Instituere bonis, recta et monumenta dedere, Semper honoremus Dominum, sine fine canamus, Gaudentes puraque fide certaque salute (Nati vero Deo nutrimur pane perenni) [1084C] Aeternam toto sperantes pectore vitam.
 [1082B]   Carnis et urna typum Domini fert aurea plena, Foederis ipsa novi Dominum declarat aperte; Manna, quod est panis coelestis verus, in illum Traditus a Patre, quem tribuit pro pignore sanctis, Perfecte dabit hunc illis, qui vincula pacis Semper amatores operum tenuere bonorum.
 [1084A]   Sic errant, et dictorum sic facta retorquent, Qui falsas finxere vias; Dominumque Deumque Aeternum regem, qui tantum protulit orbem, Detrectant; aliud quaerunt sub nomine ficto; [1084B] Mentibus orbati, quas amisere furentes; Externum legi Christum affirmare volentes, Nec mundi Dominum, carnis neque velle salutem, Nec virtute Patris, factorem corporis ipsum; Quos obturatis fugiendum est auribus ultro, Ne sermone suo maculent innoxia corda.
 [1056A]   Turba prophetarum tectis sapientia verbis Spiritu deque Dei praesaga voce loquentum Publice non audens Dominum maledicere nude, Secreto ingenio sperans se posse latere; Tandem lux animae carnis captiva tenetur, Desperatorum certat spes fortior hoste, Ipse figurator, renovator corporis ipse; Gloria vera Patris, Dei Filius, unicus Auctor, Judex et Dominus venit, rex inclytus orbis, Oppressis veniam dare promptus, solvere vinctos, Cujus amicitia auxilio, patientia poenae, Et Deus et renovatus homo miscetur in unum.
 [1084B]   Sic errant, et dictorum sic facta retorquent, Qui falsas finxere vias; Dominumque Deumque Aeternum regem, qui tantum protulit orbem, Detrectant; aliud quaerunt sub nomine ficto; [1084B] Mentibus orbati, quas amisere furentes; Externum legi Christum affirmare volentes, Nec mundi Dominum, carnis neque velle salutem, Nec virtute Patris, factorem corporis ipsum; Quos obturatis fugiendum est auribus ultro, Ne sermone suo maculent innoxia corda.

000-00-00 Serial Number=0665932178
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0168D]   Brachium enim tuum , non Domini dixisset, si non Dominum Patrem et Dominum Filium intelligi vellet.
 [0168D]   Brachium enim tuum , non Domini dixisset, si non Dominum Patrem et Dominum Filium intelligi vellet.
 [0169B]   Quod si ex illis es qui tunc Dominum non sustinebant Dei se Filium ostendentem, nec eum Dominum crederent, recordare tu cum illis scriptum esse: Ego dixi, Vos dii estis, et filii Altissimi (Ps.
 [0169B]   Quod si ex illis es qui tunc Dominum non sustinebant Dei se Filium ostendentem, nec eum Dominum crederent, recordare tu cum illis scriptum esse: Ego dixi, Vos dii estis, et filii Altissimi (Ps.
 [0170A]   Nam et lucere in mundo Christianos oportebat ut filios lucis, lumen mundi unum et Deum et Dominum colentes, et nominantes.
 [0170B]   Itaque deos omnino non dicam, nec dominos; sed Apostolum sequar, ut si pariter nominandi fuerint Pater et Filius, Deum Patrem appellem, et Jesum Christum Dominum nominem.
 [0171B]   XXXII, 30), Dominum facie ad faciem.
 [0192C]   II, 36): Firmissime itaque cognoscat omnis domus Israel, quod et Dominum et Christum, id est unctum, fecerit eum Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis.
 [0171B]   Ac per hoc, sic eumdem volunt accipi visibilem et invisibilem, quomodo eumdem Patrem et Filium: quoniam et paulo supra, antequam faciem Moysi negasset, scriptum sit, Dominum ad Moysen locutum coram, velut si quis loquatur ad amicum suum, non minus quam et Jacob: Ego vidi, inquit (Gen.
 [0193A]   Sic et Paulus ubique Deum Patrem ponit, et Dominum nostrum Jesum Christum.
 [0193A]   Cum ad Romanos (I, 8) scribit, gratias agit Deo per Dominum nostrum Jesum Christum.
 [0193A]   Et habes tota instrumenta ejus, quae in hunc modum pronuntiant, et duos proponunt, Deum Patrem, et Dominum nostrum Jesum Christum Filium Patris, et Jesum ipsum esse Christum, in altero quoque nomine Dei Filium.
 [0194A]   Ergo, inquis, et nos eadem ratione Patrem mortuum dicentes qua vos Filium, non blasphemamus in Dominum Deum: non enim ex divina, sed ex humana [0194B] substantia mortuum dicimus.
 [0154D]   Unicum Dominum vindicat omnipotentem mundi conditorem, ut et de unico haeresim faciat.

000-00-00 Serial Number=0719958007
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0437A]   Neque mirari id oportere, quum ipsi illi Dii Caesarem Dominum agnoscant, qui illos excubiis suis salvospraestet, non quem ipsi numine suo incolumem servent, experti illum et iratum et benevolum.
 [0450A]   Pater Patria vero qui vocetur, Dominum appellari non debere, multo minus Deum, quod rebellio est in Deum, maledictum in Caesarem, qui apud Romanos post mortem, demum Deus soleat fieri.
 [0450A]   Augustus imperii formator, ne dominum quidem dici se volebat; et hoc enim dei est cognomen.
 [0450A]   Dicam plane imperatorem dominum, sed more communi, sed quando non cogor, ut dominum dei [0451A] vice dicam.
 [0450A]   Dicam plane imperatorem dominum, sed more communi, sed quando non cogor, ut dominum dei [0451A] vice dicam.
 [0477A]   Ita saturantur, ut qui meminerint etiam per noctem adorandum Deum sibi esse; ita fabulantur, ut qui sciant dominum audire.

000-00-00 Serial Number=0129352689
Carmen De Jona Et Ninive Reditus in Auctori Indicem  
 [1109A]   Ejusdem fert acta Deus, nec denique mirum, Si Dominum in terris fugiens, invenit in undis.
 [1112A]   Postremo ad Dominum: Ne nos in mortis hiatum, Unam animam propter, dederis, ne sanguine justi Respersisse velis, si sic tua dextera ducit.

000-00-00 Serial Number=0374252141
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0661B]   Hic erit homo interior, alius exterior, dupliciter unus: habens et ille oculos et aures suas, quibus populus Dominum audire et videre debuerat; habens et caeteros artus, per quos et in cogitatibus utitur, et in somniis fungitur.
 [0673B]   Igitur apud nos non semper ex irrationali censenda sunt indignativum et concupiscentivum, quae certi sumus in Dominum rationaliter decucurisse.
 [0743A]   IV) compotes sui faceret, habes et regionem inferum subterraneam credere, et illos cubito pellere, qui satis superbe non putant animas fidelium inferis dignas, servi super dominum, et discipuli super magistrum, aspernati, si forte, in Abrahae sinu exspectandae resurrectionis solatium carpere.
 [0694B]   Exultat Elizabeth, Joannes intus impulerat: glorificat Dominum Maria, Christus intus instinxerat.
 [0745A]   Si pro Deo occumbas, ut Paracletus monet, non in mollibus febribus et in lectulis, sed in martyriis, si crucem tuam tollas, et sequaris Dominum, ut ipse praecepit (Matt.

000-00-00 Serial Number=0657803297
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1146C]   Ita disserit: Eum spiritum conditum ostendit, qui in terras conditas deputabatur, qui super aquas ferebatur, librator, et adflator, et animator Universitatis, non, ut quidam putant, ipsum DEI significari SPIRITUM ( neque enim aquae Dominum sustinere sufficerent); sed eum spiritum dicit, de quo etiam venti consistunt, etc.
 [1158C]   Nisi illum Dominum Jesum natum ex Virgine, cujus adventu jam non umbra sanaret singulos, sed veritas universos.
 [1174D]   Adhuc apertius et prolixius significat, ubi in haec verba ait: Ipso Domino virtutum sermone et Spiritu Patris operante in terris, et praedicante, necesse erat portionem Spiritus Sancti, quae ex forma prophetici moduli in Joanne egerat praeparaturam viarum Dominicarum, abscedere jam ab Joanne, redactam (revocatam) scilicet in Dominum, ut in massalem suam summam (in quo nimirum tota massa et plenitudo Gratiae residebat).
 [1180D]   Jam, inquit, tunc demonstratum est nobis, et pignera, et artificia, et negotia propter Dominum derelinquenda, cum Jacobus et [1181A] Joannes, vocati a Domino et patrem navemque derelinquunt: cum Matthaeus de telonio suscitatur: cum etiam sepelire patrem tardum fuit fidei.
 [1201D]   Sic et ESDRAS, (IX, 5) de se ipso dixit: Curvavi genua mea, et expandi manus meas ad Dominum.

000-00-00 Serial Number=0439901292
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0755A]   Viderit angelica multitudo, Dominum suum noctibus honorans.
 [0758A]   Si Scripturas opinioni tuae resistentes non de industria alias rejecisses, alias corrupisses, confudisset te in hac specie Evangelium Joannis, praedicans Spiritum columbae corpore lapsum desedisse super Dominum.
 [0786A]   Accipe Christum, et audi Dominum Patri Deo colloquentem (Ps.
 [0790A]   Sed agnoscimus adimpleri propheticam vocem Simeonis, [0790A] super adhuc recentem infantem Dominum pronuntiatam (Luc.

000-00-00 Serial Number=0132852912
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0091B]   Credimusne humanum sacramentum divino superduci licere, et in alium dominum respondere [0091C] post Christum?
 [0083A]   Omne autem quod contra naturam est, monstri meretur notam penes omnes, penes nos vero etiam elogium sacrilegii in Deum, naturae dominum et auctorem.

000-00-00 Serial Number=0123761237
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1318B]   Ut a culpa vaces, ab invidia non liberaberis; ut cum in alicujus agro latrocinium gestum est, crimen quidem dominum non contingit; dum rus tamen ejus ignominia notatur, ipse quoque infamia aspergitur.
 [1323A]   Bene properatis ad Dominum, bene festinatis excedere de isto iniquissimo saeculo, quibus in fine appropinquare deforme est.

000-00-00 Serial Number=0379246712
De Execrandis Gentium Diis [Fragmentum] Reditus in Auctori Indicem  
 [1115B]   Nbsp; [1115B] Tantum caecitatis invasit genus humanum, ut inimicum suum Dominum vocent, et ablatorem bonorum adeo datorem sibi esse praedicent, atque illi gratias agant; vocant ergo illos nominibus humanis, non propriis, nesciunt enim eorum nomina, quia sint daemones intelligunt; sed historias veterum regum legunt, quorum actum cum videant fuisse mortalem, deifico honorificant eos nomine.

000-00-00 Serial Number=0615658939
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0918A]   Ita ostendit, ex tralatione personae suae in Dominum, id quod supra dixerat, non ex Domini persona, sed ex sua pronuntiasse, Melius est nubere quam uri.
 [0926A]   Si [0926A] orationem facit ad Dominum, prope est coelo.
 [0926C]   Duplex enim rubor est; quia in secundo matrimonio duae uxores eumdem circumstant maritum; una [0926C] spiritu, alia in carne: neque enim pristinam poteris odisse, cui etiam religiosiorem reservas affectionem, ut jam receptae apud Dominum, pro cujus spiritu postulas, pro qua oblationes annuas reddis.
 [0926C]   Stabis ergo ad Dominum cum tot uxoribus, quot in oratione commemoras?
 [0927B]   Habebit itaque hoc primum, ut diutius velit vivere, ipso apostolo festinante ad Dominum?

000-00-00 Serial Number=0835316300
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0112D]   Sed Dominum fugiens, exprobras omnibus fugitivis sui vanitatem consilii.
 [0113A]   Fugerat et quidam animosus prophetes [0113A] Dominum, trajecerat ab Joppe Tarsum, quasi a Deo transfretaret; sed illum non dico in mari et in terra, verum in utero etiam bestiae invenio, in quo nec mori per triduum potuit, nec vel sic Deum evadere.
 [0107C]   Nisi si irrationaliter quis aut perit apud Dominum, aut salvus est: is non poterit persecutionem malum dicere, quae etiam in mali parte bonum est, dum ratione administratur.

000-00-00 Serial Number=0577162087
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0664A]   Sed et alias quum universa delicta adversus Dominum sapiant, nihil autem quod adversus Dominum sapiat, non daemoniis et immundis spiritibus deputetur, quibus idola mancipantur: sine dubio idololatriam admittit, quicunque delinquit: id enim facit quod ad idolorum mancipes pertinet.
 [0664A]   Sed et alias quum universa delicta adversus Dominum sapiant, nihil autem quod adversus Dominum sapiat, non daemoniis et immundis spiritibus deputetur, quibus idola mancipantur: sine dubio idololatriam admittit, quicunque delinquit: id enim facit quod ad idolorum mancipes pertinet.
 [0666A]   Antecesserat praedicens Enoch omnia elementa, omnem mundi sensum quae [0665C] coelo, quae mari, quae terra continentur, in i dololatriam [0666A] versuros daemonas et spiritus desertorum angelorum, ut pro Deo adversus Dominum consecrarentur.
 [0678B]   Si vis Domini discipulus esse, crucem tuam tollas, et Dominum sequaris necesse est, id est, angustias et cruciatus tuos, vel corpus solum, qnod in modum crucis est.
 [0678B]   Jam tunc demonstratum est nobis et pignora, et artificia, et negotia propter Dominum derelinquenda, cum Jacobus et Joannes vocati a Domino et patrem navemque derelinquunt; cum Matthaeus de teloneo suscitatur; cum etiam sepelire patrem tardum fuit fidei.
 [0684B]   Et tamen non ipse coronaverat, aut praeceperat, nam ante processerat, et regressus reprehenderat factum: adeo apud Dominum in hujusmodi etiam disciplina familiae nostrae aestimatur.
 [0692B]   Si amica, quanto securius in Dominum transferes responsionem tuam, ut dissolvas obligationem ejus, per quem te Malus honori idolorum, id est, idololatriae quaerebat annectere.
 [0694C]   Dominum oremus ne qua nos ejusmodi contractus necessitas [0695A] circumsistat.

000-00-00 Serial Number=0586671114
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0957A]   LVIII, 4 et 5); id est, non abstinentiam cibi, sed opera justitiae quae subtexit; et ipsum Dominum in Evangelio ad omnem [0957B] circa victum scrupulositatem compendio respondisse, non his communicari hominem, quae in os inferantur, sed quae ex ore proferantur (Marc.
 [0963C]   II, 37), [0963C] Anna prophetis filia Phanuelis, quae infantem Dominum et agnovit, et multa super eo praedicavit exspectantibus redemptionem Israelis, post egregium titulum veteris univirae viduitatis, jejuniorum quoque testimonio augetur, ostendens in quibus officiis assideri Ecclesiae debeat, et a nullis magis intelligi Christum, quam semel nuptis, saepe jejunis.
 [0969A]   Et quomodo quisquis ille est in Christo nostro, haec erga Dominum nostrum officia disposuit, cum et Antichristi erga Deum adversus nostrum processerint Christum?
 [0971A]   Ut ab Joanne Paricletus obmutuisset, ipsi nobis Prophetae in hanc maxime caussam extitissemus: jam non dico ad exorandam Dei iram, nec ad impetrandam tutelam ejus aut gratiam, sed ad praemuniendam per nosmetipsos novissimorum temporum conditionem, indicentes omnem ταπεινοφρονησιν, cum carcer ediscendus, et fames ac sitis exercendae, et tam inediae quam anxii victus tolerantia usurpanda sit, ut in carcerem talis introeat Christianus, qualis inde prodisset; non poenam illic passurus, sed disciplinam; nec saeculi tormenta, sed sua officia; eoque fidentior processurus ad certamen [0970B] e custodia abusus, nihil habens carnis, sic ut nec habeant tormenta materiam; cum sola et arida sit cute loricatus, et contra ungulas corneus; praemisso jam sanguinis succo, tanquam animae impedimentis, properante jam et ipsa, quae jam saepe jejunans mortem de proximo norit: plane vestrum est in carceribus popinas exhibere martyribus incertis, ne consuetudinem quaerant, ne taedeat vitae, ne nova abstinentiae disciplina scandalizentur, quam nec ille Pristinus vester non christianus [0971A] martyr attigerat; quem et facultate custodiae liberae aliquandiu fartum omnibus balneis quasi baptismate melioribus et omnibus luxuriae secessibus quasi Ecclesiae secretioribus et omnibus vitae istius illecebris quasi aeternae dignioribus, hoc puto obligatum ne mori vellet, postremo ipso tribunalis die luce summa condito mero tanquam antidoto praemedicatum, ita enervastis, ut paucis ungulis titillatus, hoc enim ebrietas sentiebat, quem Dominum confiteretur interroganti praesidi respondere non potuerit amplius.
 [0975B]   Dominum quoque quam indigne ad tuam libidinem interpretaris passim manducantem et bibentem, sed puto quod etiam jejunarit, qui beatos, non saturatos, sed esurientes et sitientes, pronuntiarit; qui escam profitebatur, non quam discipuli existimarant, sed paterni operis perfectionem, docens operari escam, quae permanet in vitam aeternam; in ordinaria etiam oratione panem mandans postulandum, [0975C] non et attalicas divitias.

000-00-00 Serial Number=0540504873
De Judicio Domini [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1090D]   Omnia nosse bonum quae sint miracula rerum, Ut Dominum liceat per cuncta agnoscere verum, [1091A] Qui lucem, maria, et coelum, terramque paravit, Ornavitque novum variato sidere mundum; Et pecudes primum et volucres procedere jussit, Et dedit aequoreas compleri piscibus undas, Et foecundatas animabus cogit arenas.
 [1091B]   Nunc age, securam vivamque adtingere lympham, Et celeres vitam amissam reparare per undas Si velit, aeternae et poenas evadere flammae, Ignarusque Dei, venturique inscius aevi, [1091B] Et potius venturae adipisci praemia vitae; Hunc unum meminisse Deum, solumque precandum, Qui totum in libra posuit sub limine mundum, Aeternumque manens, semperque futurus in aevum, Saecula cuncta tenens, ante omnia saecula solus Ingenitus, sine fine Deus, sedemque supernam Solus habens, solus coelos supereminet altos, Omnipotens solus, cui parent omnia rerum; Qui sibi complacitum hominem formavit in aevum, Pastorem pecudum, et dominum dedit esse ferarum; Qui sermone tenus potuit protendere coelum, Et solidam verbo potuit suspendere terram, Et dicto citius disjunxerat aequoris undam, Ac manibus charam dilexit fingere formam, Atque suam voluit faciem quoque inesse decoram, [1091C] Spirituque adflavit vivendi vultibus auram.
 [1096A]   Quoties noctesque diesque sereni Tempora foecundant pulcris Dei munera donis, Vernabantque rosae, frugum nec defuit aestas, Autumnus varie fundebat mollia poma, [1096A] Aspera hyems quamvis glaciales fregit olivas; Cuncta Deus tribuit, bonitas nec defuit ejus, Terra Deum tremuit, pontus de voce pependit, Et fluvius siccas trepidus refugit arenas; Et genitura Deum quaevis per cuncta fatetur; Vos miseri, Dominum coeli terraeque negastis, Praeconesque Dei (horrendum) saepe fugastis, Et justos potius crudeli caede necastis, Et fraus in vobis post crimen semper inhaesit.
 [1096D]   Tunc humana mali pendet commissa propago, Incipietque suas ad coelum tendere palmas, Et Dominum tunc nosse volet, quem nosse volebat Antea non, cum nosse illis foret utile tempus; Illic quisque suae profitebitur effera vitae, Injustasque manus, et saevae crimina mentis, Horrescetque suae quae moverit impia vitae.
 [1098A]   Cuncti Dominum jam agnoscite verum, Qui solus facit hanc animam sua cernere luce, Eamdemque potest in tartara subdere poenis, Et cui cuncta patet vitae mortisque potestas, Posse Deum, nam velle sat est, factumque loquendo Implet, et obstando plane nihil impedit illum.

000-00-00 Serial Number=0669421077
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0940A]   Non uxores demonstrat ab Apostolis circumductas, quas et qui non habent, potestatem tamen manducandi et bibendi habent; sed simpliciter mulieres, quae illo eodem instituto, quo et Dominum comitantes, ministrabant.
 [0940C]   XIX, 6, 8); scilicet, ne contra Dominum faciat.

000-00-00 Serial Number=0498920023
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1152A]   III, 30), totum praeministri opus cum ipso spiritu transiret ad Dominum.
 [1153A]   Consideremus itaque, benedicti, coelestem ejus sophiam, imprimis de praecepto secrete adorandi, quo et fidem hominis [1153A] exigebat, ut Dei omnipotentis et conspectum et auditum sub tectis et in abditis etiam adesse confideret: et modestiam fidei desiderabat, ut quem ubique audire et videre fideret, ei soli religionem suam offerre, sequente sophia in sequenti praecepto; quod etsi proinde pertineat ad fidem et modestiam fidei, si non agmine verborum adeundum putemus ad Dominum, quem ultro suis prospicere certi sumus: attamen brevitas ista, quod ad tertium sophiae gradum faciat, magnae ac beatae interpretationis substantia fulta est: quantumque substringitur verbis, tantum diffunditur sensibus.
 [1159A]   Clamant ad Dominum invidia animae martyrum sub altari: Quonam usque non ulcisceris, Domine, sanguinem nostrum de incolis terrae (Apoc.
 [1163A]   Nam et quod idem servus a domino liberatus, non perinde parcit debitori suo, ac propterea delatus penes dominum tortori delegatur ad solvendum novissimum quadrantem, id est, modicum usque delictum, eo competit, quod remittere nos quoque profitemur debitoribus nostris.
 [1164A]   Adeo tentati sunt Dominum deserendo, qui somno potius indulserant quam orationi.
 [1168A]   Nos Dominum adoramus, non dedimus.
 [1169A]   Et ideo conscientia patrum haereditarii rei nec attollere eas ad Dominum audent, ne exclamet aliquis Isaias, ne exhorreat Christus.
 [1193B]   Vidisti, inquit, fratrem, vidisti Dominum tuum: maxime advenam, ne angelus forte sit.

000-00-00 Serial Number=0799180508
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1249A]   [1249A] Confiteor ad Dominum Deum, satis temere me, si non etiam impudenter, de patientia componere ausum, cui praestandae idoneus omnino non sim, ut homo nullius boni, quando oporteat demonstrationem et commendationem alicujus rei adortos, ipsos prius in administratione ejus rei deprehendi, et constantiam commonendi propriae conversationis auctoritate dirigere, ne dicta factis deficientibus erubescant.
 [1252A]   Jam primum qui rorem lucis hujus super justos et injustos aequaliter spargit, qui temporum officia, elementorum servitia, totius geniturae tributa dignis simul et indignis patitur occurrere, sustinens ingratissimas nationes, ludibria artium et opera manuum suarum adorantes, nomen cum familia ipsius persequentes, luxuriam, avaritiam, iniquitatem, malignitatem quotidie insolescentem, ut sua sibi patientia detrahat: plures enim Dominum idcirco non credunt, quia saeculo iratum tamdiu nesciunt.
 [1254A]   Hinc vel maxime pharisaei Dominum agnoscere debuistis: patientiam hujusmodi nemo hominum perpetraret.
 [1255A]   Igitur si probos quosque servos et bonae mentis, pro ingenio dominico conversari videmus (siquidem [1255A] artificium promerendi obsequium est, obsequii vero disciplina, morigera subjectio est, quanto magis nos secundum Dominum moratos inveniri oportet!
 [1256B]   Igitur natales impatientiae in ipso diabolo deprehendo, jam tunc cum Dominum Deum universa opera quae fecisset, imagini suae, id est homini subjecisse impatienter tulit (Genes.
 [1258B]   Haec, ut principilia penes Dominum delicta.
 [1259A]   Talis igitur excetra [1259A] delictorum, cur non Dominum offendat improbatorem malorum?
 [1262B]   Igitur Dominum servi consequamur, et maledicamur patienter, [1262C] ut benedicti esse possimus.
 [1272A]   Fidem [1272A] munit, pacem gubernat, dilectionem adjuvat, humilitatem instruit, poenitentiam exspectat, exomologesim adsignat, carnem regit, spiritum servat, linguam fraenat, manum continet, tentationes inculcat, scandala pellit, martyria consummat, pauperem consolatur, divitem temperat, infirmum non extendit, valentem non consumit, fidelem delectat, gentilem invitat, servum domino, dominum Deo commendat, foeminam exornat, virum approbat: amatur in puero, laudatur in juvene, suspicitur in sene; in omni sexu, in omni aetate formosa est.

000-00-00 Serial Number=0219627082
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1235A]   Nam si idcirco te deliquisse poenituerat, quia Dominum coeperas timere, cur quod metus gratia gessisti rescindere maluisti, nisi quia metuere desisti?
 [1235A]   Cum etiam ignorantes Dominum nulla exceptio tueatur ad poenam; quia Deum in aperto constitutum, et vel ex-ipsis coelestibus bonis comprehensibilem, ignorari non licet: quanto cognitum despici periculosum est!
 [1235B]   Ita in Dominum non modo contumax, sed etiam ingratus apparet.
 [1235B]   Caeterum non leviter in Dominum peccat, qui, cum aemulo ejus diabolo poenitentia renuntiasset, et hoc nomine illum Domino subjecisset, rursus eumdem regressu suo erigit, et exultationem ejus seipsum facit, ut denuo malus, recuperata praeda sua, adversus Dominum gaudeat.
 [1235B]   Caeterum non leviter in Dominum peccat, qui, cum aemulo ejus diabolo poenitentia renuntiasset, et hoc nomine illum Domino subjecisset, rursus eumdem regressu suo erigit, et exultationem ejus seipsum facit, ut denuo malus, recuperata praeda sua, adversus Dominum gaudeat.
 [1237B]   Si ergo qui venditant, prius nummum, quo paciscuntur, examinant, [1237B] ne scalptus, neve rasus, ne adulter etiam: Dominum credimus poenitentiae probationem prius inire, tantam nobis mercedem perennis scilicet vitae concessurum?
 [1239A]   Nemo ergo sibi aduletur, quia inter auditorum tirocinia deputatur, quasi eo etiam nunc sibi delinquere liceat Dominum simul cognoveris, timeas: simul inspexeris, reverearis.
 [1239B]   Haec enim prima audientis intinctio est metus integer; exinde quoad Dominum senseris, fides sana, conscientia semel poenitentiam amplexata.
 [1242A]   Neminem pudeat; iteratae valetudinis iteranda medicina est: gratus in Dominum exstiteris, si quod tibi Dominus offert, non recusaveris: offendisti, sed reconciliari adhuc potes.
 [1244A]   Itaque Exomologesis prosternendi et humilificandi hominis disciplina est, conversationem [1244A] injungens misericordiae illicem; de ipso quoque habitu atque victu mandat, sacco et cineri incubare corpus sordibus obscurare, animum moeroribus dejicere, illa quae peccavit tristi tractatione mutare; caeterum pastum et potum pura nosse, non ventris scilicet, sed animae caussa: plerumque vero jejuniis preces alere, ingemiscere, lacrymari, et mugire dies noctesque ad Dominum Deum tuum, presbyteris advolvi, et caris Dei adgeniculari, omnibus fratribus legationes deprecationis suae injungere.
 [1244A]   Haec omnia Exomologesis, ut poenitentiam commendet, ut de periculi timore Dominum honoret, ut in peccatorem ipsa pronuntians pro Dei indignatione fungatur, et temporali afflictatione aeterna supplicia non dicam frustretur, sed expungat.
 [1248B]   Peccator enim omnium notarum cum sim, nec ulli rei nisi poenitentiae natus, non facile possum super illa tacere, quam ipse quoque et stirpis humanae et offensae in Dominum princeps Adam exomologesi restitutus in paradisum suum, non tacet.
 [1228A]   Quod si Dei ac per hoc rationis quoque compotes agerent, merita primo poenitentiae expenderent, nec unquam eam ad argumentum perversae emendationis adhiberent; modum denique poenitendi temperarent, quia et delinquendi tenerent; timentes Dominum scilicet.
 [1231B]   Cum ergo ex pari ad Dominum pertineant: quodcumque eorum deliquerit, ex pari Dominum offendit.
 [1231B]   Cum ergo ex pari ad Dominum pertineant: quodcumque eorum deliquerit, ex pari Dominum offendit.

000-00-00 Serial Number=0932103276
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0020B]   Nostra institutio de Porticu Salomonis est, qui et ipse tradiderat Dominum in simplicitate cordis esse quaerendum (Sap.
 [0036A]   Nam et illi non essent mirati de persecutore factum praedicatorem, si aliquid contrarium praedicaret; nec Dominum praeterea magnificassent, quia adversarius ejus Paulus obvenerat.
 [0042B]   Nam et Dominum tradi oportebat; sed vae traditori (Marc.
 [0067A]   Nam et ipse mundum institutum esse ab illis dicit: Christum ex semine Joseph natum proponit, hominem illum tantummodo sine divinitate contendens, ipsam quoque legem ab angelis datam perhibens: Judaeorum Deum non Dominum, sed angelum promens.
 [0067B]   Hujus successor Hebion fuit, Cerintho non in omni parte consentiens, quod a Deo dicat mundum, non ab angelis factum: et quia scriptum sit, Nemo discipulus [0067B] super magistrum, nec servus super dominum.
 [0071B]   Hunc potestates multas, angelosque fecisse: propterea et aliam [0071B] virtutem quam dicit, Dominum dicit, sed angelum ponit.

000-00-00 Serial Number=0060726941
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0986A]   Quantum enim ad illos a quibus pacem humanam consequitur; quantum autem ad nos, qui solum Dominum meminimus delicta concedere et utique mortalia, non frustra agetur.
 [0986A]   Ad Dominum enim remissa et illi exinde prostrata, hoc ipso magis operabitur veniam, quod eam a solo Deo exorat, quod delicto suo humanam pacem sufficere non credit, quod Ecclesiae mavult erubescere quam communicare.
 [0986B]   Et si pacem hic non metit, apud Dominum seminat: nec amittit, sed praeparat fructum: non vacabit ab emolumento, si non vacaverit ab officio.
 [0989C]   III, 13); et Lex et Prophetae usque ad Joannem, secundum Dominum (Matth.
 [0992A]   Provocabat, ut opinor, quod Pharisaei publicanos et peccatores ethnicos admittentem Dominum, et cum illis de victu communicantem indignati mussitabant (Matth.
 [0992A]   Ergo nihil ad Pharisaeorum mussitationem reapondisse vis Dominum, sed ad tuam [0992B] praesumptionem.
 [0995B]   Judaei enim apostatae filii pronuntiantur; generati quidem, et in altum elati, sed qui non computaverint Dominum, et qui dereliquerint Dominum, et in iram provocaverint Sanctum Israelis (Isa.
 [0995B]   Judaei enim apostatae filii pronuntiantur; generati quidem, et in altum elati, sed qui non computaverint Dominum, et qui dereliquerint Dominum, et in iram provocaverint Sanctum Israelis (Isa.
 [0997B]   Nec tam execrabile esset nomen publicanorum apud Dominum, nisi extraneum vendentium ipsius coeli et terrae et maris transitus.
 [1004C]   Postremo, cum deprecatur Dominum Paulus, [1005A] quid audit?
 [1006C]   Et: Non sum liber, non sum apostolus, non Christum Jesum [1006C] Dominum nostrum vidi (I Cor.
 [1007B]   Tali clausula maledicto detexta: Si quis non amat Dominum Jesum, sit anathema, Maranatha (I Cor.
 [1007C]   Utique ad Dominum.
 [1010C]   [1010C] Necesse est igitur usque illis Apostolum ostendi, quem ego et in secunda Corinthiorum talem defendam, qualem in omnibus literis novi, qui et in prima, primus omnium templum Dei dedicavit: Non scitis vos templum Dei esse, et in vobis Dominum habitare (I Cor.
 [1011B]   Deus autem et Dominum suscitavit, et nos suscitabit per virtutem suam (I Cor.
 [1011C]   Ac ne hoc dictum in licentia fornicationis invaderes, ut in rem tuam, non Domini, delicturus, aufert te tibi, et Christo, sicut disposuerat, adjicit: Et non estis vestri; statim apponens: Empti enim estis pretio, sanguine scilicet Domini; glorificate et tollite Dominum in corpore vestro (Ibid.
 [1011C]   Hoc qui praecipit, vide an ignoverit ei qui dedecoravit Dominum, et qui ejecerit eum de corpore suo, et quidem per incestum.
 [1013B]   Romani vero quid magis discunt, quam non derelinquere Dominum post fidem?
 [1017A]   Porro, cum in omnibus Epistolis et post fidem talem prohibeat [1017A] admitti, et admissum a communicatione detrudat, sine spe conditionis ullius aut temporis, nostrae magis sententiae adsistit eam poenitentiam ostendens Dominum malle, quae ante fidem, quae ante baptisma morte peccatoris potior habeatur, semel diluendi per Christi gratiam, semel pro peccatis nostris morte functi.
 [1025B]   Sic et in illa disceptatione custodiendae necne legis, primus omnium Petrus Spiritu instinctus, et de nationum vocatione praefatus: Et nunc, inquit, cur tentatis Dominum de imponendo jugo fratribus quod neque nos neque patres nostri sufferre valuerunt?
 [1026A]   XVIII, 22); utique nihil postea alligare, id est retinere mandasset, nisi forte ea quae in Dominum, non in fratrem quis admiserit; praejudicatur enim non dimittenda in Deum delicta, cum in homine admissa donantur.
 [1030A]   Et tamen illae cicatrices christiano praelio insculptae, et utique invidiosae apud Christum, quia vicisse cupierunt, et sic quoque [1030A] gloriosae, quia non vincendo cesserunt, in quas adhuc et diabolus ipse suspirat, cum sua infelicitate, sed casta; cum poenitentia moerente, sed non erubescente ad Dominum de venia.

000-00-00 Serial Number=0314199209
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0821B]   Adeo autem non omnia imagines, sed et veritates; nec omnia umbrae, sed et corpora: ut in ipsum quoque Dominum insigniora quaeque luce clarius praedicarentur.
 [0821C]   Astiterunt reges terrae, Herodes: et archontes congregati [0821C] sunt in unum, Anna et Caipha: adversus Dominum, et adversus Christum ejus, qui et (Is.
 [0825B]   Quis ergo Dominum tam intempestive, tam acerbe excitavit jam ad dexteram Dei, ad confringendam terram secundum Esaiam, quae puto adhuc integra est?
 [0833B]   Quae enim in eam Hierusalem voces ejusmodi competerent exhortationis et advocationis, quae occidit prophetas, et lapidavit ad se missos, et ipsum postremo Dominum suum confixit?
 [0839C]   Tunc ergo quod subjicit, implebitur: et exibunt (utique de sepulcris), et videbunt artus eorum qui impie egerunt, quoniam vermis [0839C] illorum non decidet, et ignis eorum non extinguetur, et erunt conspectui omni carni; scilicet quae resuscitata et egressa de sepulcris, Dominum pro hac gratia adorabit.
 [0841A]   Hic quoque occursurus prius eidem astutiae eorum, qui proinde et Dominum omnia in parabolis pronuntiasse contendunt, quia scriptum est: Haec omnia locutus est Jesus in parabolis, et sine parabola non loquebatur ad illos, scilicet Judaeos.
 [0844B]   Sed et praecipit, eum potius timendum, qui corpus et animam occidat in gehennam, id est Dominum solum; non qui corpus occidant, animae autem nihil nocere possint, id est, humanas potestates.
 [0846C]   Habes igitur Dominum confirmantem adversus haereticos Judaeorum, quod et nunc negatur apud Sadducaeos Christianorum, solidam resurrectionem.
 [0851A]   Siquidem Ephesiis scribens, in interiorem hominem habitare Christum, sensibus utique intimandum Dominum significavit.
 [0855C]   Et hic enim exhortatio fastidiendae vitae hujus obvertitur; siquidem peregrinamur a Domino quamdiu vivimus, per fidem incedentes, non per speciem, id est spe, non re; et ideo subjungit: Fidentes autem, et bonum ducentes magis peregrinari a corpore, et immorari ad Dominum: scilicet ut per spectem [0856A] magis incedamus, quam per fidem; per rem potius, quam per spem.
 [0856A]   Nemo enim peregrinatus a corpore, statim immoratur penes Dominum, nisi ex martyrii praerogativa; paradiso scilicet, non inferis, deversurus.
 [0862B]   Per simulacrum enim morimur in baptismate, sed per veritatem resurgimus in carne, sicut et Christus: Ut, sicut regnavit in morte delictum, ita et gratia regnet per justitiam in vitam sempiternam per Jesum Christum Dominum nostrum.
 [0879B]   Praescribens enim adhuc easdem passiones obituram carnem, si eadem resurrectura dicatur, naturam adversus Dominum suum temere defendis, legem adversus gratiam impie asseris: quasi Domino Deo non liceat et mutare naturam, et sine lege servare.
 [0881A]   Figurae enim nostrae fuerunt, Apostolo auctore, quae scripta sunt, ut et Dominum potentiorem credamus omni corporum lege, et carnis magis utique conservatorem, cujus etiam vestimenta, etiam calciamenta protexit.
 [0886A]   Nemo tam proximus tibi, quem post Dominum diligas: nemo magis frater tuus, quae tecum etiam in Deo nascitur.
 [0796B]   Ita dimidiam agnoscunt resurrectionem, solius scilicet animae; aspernati carnem, sicut et ipsum Dominum carnis.
 [0807A]   Nec illa beatissima et gloriosissima, quae potest apud Christum Dominum parere debito tanto, ut hoc solum debeat ei quod ei debere desierit; hoc magis vincta, quod absoluta.
 [0812C]   Igitur si [0812C] Deo et Domino et auctori congruentissimum est, judicium in hominem destinare, de hoc ipso an Dominum et auctorem suum agnoscere et observare [0813A] curarit, an non utique judicium resurrectio expunget.

000-00-00 Serial Number=0323252618
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0657A]   Illas manus quas ad Dominum extuleris postmodum laudando histrionem fatigare?
 [0659B]   Nam quod est aliud votum nostrum, quam quod et Apostoli, exire de saeculo, et recipi apud Dominum (Phil.
 [0662A]   Tunc histriones cognoscendi solutiores multo per ignem: tunc spectandus auriga in [0661B] flammea rota totus rubens tunc xystici contemplandi non in gymnasiis, sed in igne jaculati, nisi quod nec tunc quidem illos velim visos, ut qui [0662A] malim ad eos potius conspectum insatiabilem conferre, qui in Dominum desaevierunt.

000-00-00 Serial Number=0925181746
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0907A]   Eadem natura foris quae et intus, eadem institutio apud homines et apud Dominum eadem libertate constat.

000-00-00 Serial Number=0419626296
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1131A]   Dicitur mille annorum judaicam edidisse δευτερωσιν, quem secuti sunt Irenaeus et Apollinarius et caeteri, qui post resurrectionem aiunt in carne in sanctis Dominum regnaturum.
 [1128C]   Neque vero in hoc solum quod, uti illic diximus, unum Deum superiorem faceret, alterum Dominum dicat, sed angelum faciat, verum et in reliquis paulo prius recensitis haeresibus, quas seductus a Philumene novas induxit.
 [1130A]   Non in mollibus febribus et in lectulis, sed in martyriis; si crucem tuam tollas, et sequaris Dominum, ut ipse praecepit; tota paradisi clavis tuus sanguis est.

000-00-00 Serial Number=0473096848
Sodoma [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1106A]   Hae Sodomum et Gomorum signatae in saecula poenae, Gentibus injustis, queis pectora dura timorem Deseruere Dei; de coelo jura tueri, Inque unum rerum Dominum spectare docebunt.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»