TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Facile' [97]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0193040848
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0562A]   Nomen in caussa est, quod quaedam occulta vis per vestram ignorantiam oppugnat, ut nolitis scire pro certo, quod vos pro certo nescire certi estis, et ideo nec creditis quae non probantur, et, ne probentur facile, non vultis inquirere, ut nomen inimicum sub praesumptione criminum puniatur: adeo ut de nomine inimico recedatur, ideo negare compellimur, dehinc negantes liberamur tota impunitate proeteritorum: jam non cruenti, neque incesti, quia nomen illud amisimus.
 [0606B]   Imo cum privatim apud Romanos deputentur, quos supra signavimus, nec facile foris cogniti, quomodo ea omnia illos praeesse voluerunt in omni genere humano, et in omni gente proveniunt; ubi praedes eorum, non modo honore, sed [0606C] ipsa quoque notitia carent.
 [0603A]   Sed cujus parentes ignoti, quibusdam facile fuit illum eorum filium dici, quorum possunt omnes videri.
 [0559D]   Turpia timori, pudori impia habent; denique gestiunt latere, devitant apparere, trepidant deprehensi, negant accusati; ne torti quidem facile aut semper confitentur, certe damnati moerent; exprobrant etenim quod erant in semetipsos: [0560B] malae mentis ab innocentia transitum vel fato imputant; adeo nolunt suum esse, quia malum negare non possunt.

000-00-00 Serial Number=0265096843
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1287B]   Tamen vidua habet [1287B] aliquid operosius: quia facile est non appetere quod nescias, et aversari quod desideraveris nunquam.
 [1278A]   Denique prohiberi nuptias nusquam omnino legimus, ut bonum scilicet: quid tamen bono isto melius sit, accipimus ab Apostolo, permittente quidem nubere, sed abstinentiam praeferente: illud propter insidias tentationum, hoc propter angustias temporum: qua ratione utriusque pronuntiationis inspecta facile dinoscitur, necessitate nobis concessam esse nubendi potestatem: [1278B] quod autem necessitas praestat, depretiat ipsa.

000-00-00 Serial Number=0614541650
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0143B]   Illic constitues et synagogas Judaeorum, fontes persecutionum, [0143B] apud quas Apostoli flagella perpessi sunt, et populos nationum cum suo quidem circo, ubi facile conclamant, «Usquequo genus tertium?
 [0154A]   Sed et nunc audire debebit, quatenus multo post, venena [0154A] ista suffudit; nulli infirmorum facile nisi nocitura, si qui non hanc nostram ex fide praebiberit, vel etiam superbiberit potionem.

000-00-00 Serial Number=0056868851
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0216B]   Plane retorqueri quaedam facile possunt: non statim et ex aequo admitti, ubi diversitas caussae est.

000-00-00 Serial Number=0695402384
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0641A]   Igitur, quoniam primus adventus et plurimis figuris obscuratus, et omni inhonestate prostratus, canebatur, secundus vero et manifestus et Deo condignus; idcirco quem facile et intelligere et credere potuerunt, eum solum intuentes, id est secundum, qui est in honore et gloria, non immerito decepti sunt circa indigniorem, certe obscuriorem, id est primum.

000-00-00 Serial Number=0570756376
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0450B]   Tam distincta fuit a primordio Judaea gens per tribus et populos et familias et domos, ut nemo facile ignorari de genere potuisset, vel de recentibus Augustianis censibus adhuc tunc fortasse pendentibus.
 [0361B]   Quamquam tam facile est praescriptive occurrere, et quidem ut accepto eas faciam, ut rato habeam, ut nobiscum facere dicam, quo magis de caecitate auctoris sui erubescant nostrae jam antitheses adversus Marcionem.
 [0292C]   Caeterum facile est offendentes statim in hominis ruinam, antequam conditionem ejus inspexerint, in auctorem referre quod accidit, quia nec auctoris examinata sit ratio.
 [0249A]   Et ita in Christo quasi aliam inveniens dispositionem, solius et purae benignitatis, ut diversae a Creatore, facile novam et hospitam argumentatus est divinitatem in Christo suo revelatam, modicoque exinde fermento totam fidei massam haeretico acore decepit.
 [0331B]   Igitur, quoniam primus adventus, et plurimum figuris obscuratus, et omni inhonestate prostratus canebatur; secundus vero et manifestus, et Deo condignus; idcirco, quem facile et intelligere et credere potuerunt, eum solum intuentes, id est secundum, qui est in honore et gloria, non immerito decepti sunt circa obscuriorem, certe indigniorem, id est primum.
 [0418C]   Sed qui diversitatem caussarum non respexit, facile eam potestatem existimavit.
 [0369B]   Atque ita cogit exigere, quali habitu, quali suggestu, quonam impetu vel temperamento, etiam quo in tempore diei noctisve descenderit; praeterea quis viderit descendentem, quis retulerit, quis asseveraverit rem utique nec asseveranti facile credendam.
 [0413C]   Interim facile est amentiam Petri probare.
 [0296C]   XXVIII, 12), facile animadvertes tam institutione bonum angelum illum, quam sponte corruptum.

000-00-00 Serial Number=0509330630
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1065B]   Facile nudatus tegmine vitae, Pellibus ut tegeretur homo, suspenditur agnus, Aut peccata necat, aut sanguine funera delet, Aut coperit nudos, fovet aut suo vellere vulnus.

000-00-00 Serial Number=0187199175
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0177A]   Sed hanc societatem nominum paternorum in Filio ne facile perspiciant, perturbat illos Scriptura, si quando unicum Deum statuit; quasi non eadem et deos et dominos duos proposuerit, ut supra ostendimus.

000-00-00 Serial Number=0110319614
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0526C]   Exemplaribus, colliget facile lector, ex iis quas majoris adhuc lucis gratia adjecimus annotationibus, Argumento, imo et Catalogo Aeonum ac situs ipsorum delineatione apertioribus.
 [0546A]   Merito itaque non simplices, [0546A] merito tantummodo prudentes, qui talia neque facile producunt, neque exerte defendunt, sed nec omnes quos edocent, perdocent; utique astute, ut pudenda: caeterum inhumane, si honesta.
 [0538B]   Valentiniani, frequentissimum plane collegium inter haereticos, quia plurimum ex apostatis veritatis, et ad fabulas facile est, et disciplina non [0539A] terretur, nihil magis curant, quam occultare, quod praedicant: si tamen praedicant, qui occultant.

000-00-00 Serial Number=0158280075
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0293A]   Tentaverat et Domitianus, portio Neronis de crudelitate; sed qua et homo, facile coeptum repressit, [0294A] restitutis etiam quos relegaverat.
 [0326A]   Tunc deinde quocumque in loco, domi, peregre, trans freta, comes est libido, cujus ubique saltus facile possunt alicubi ignaris filios pangere vel ex aliqua seminis portione; ut ita sparsum genus per commercia humana concurrat in memorias suas, neque eas coitus incesti sanguinis agnoscat.
 [0495A]   Sed caetera vectigalia gratias Christianis agent ex fide dependentibus debitum, qua alieno fraudando abstinemus, ut, si ineatur quantum publico pereat fraude et mendacio vestrarum professionum, [0495A] facile ratio haberi possit, unius speciei querela compensata pro commodo caeterarum rationum.
 [0473A]   Omnia indiscreta sunt apud nos, praeter uxores: in isto loco consortium solvimus, in quo solo caeteri homines consortium exercent, qui non amicorum solummodo matrimonia usurpant, sed et sua amicis patientissime subministrant, ex illa, credo, majorum et sapientissimorum disciplina, Graeci Socratis et Romani Catonis, qui uxores suas amicis communicaverunt, [0473A] quas in matrimonium duxerant liberorum caussa et alibi creandorum, nescio quidem an invitas; quid enim de castitate curarent, quam mariti tam facile donaverant?
 [0407A]   Igitur momento ubique sunt: totus orbis illis locus unus est; quid ubique geratur, tam facile sciunt, quam enuntiant.
 [0327A]   Sed caecitatis duae species facile concurrunt, ut qui non vident quae sunt, videre videantur quae non sunt.
 [0435A]   Quoniam autem facile iniquum videretur, liberos homines invitos urgeri ad sacrificandum (nam et alias divinae rei faciendae libens animus indicitur): [0436A] certe ineptum existimaretur, si quis ab alio cogeretur ad honorem deorum, quos ultro sui caussa placare deberet, ne prae manu esset jure libertatis dicere: Nolo mihi Jovem propitium; tu, quis est me conveniat Janus iratus ex qua velit fronte; quid tibi mecum est?
 [0464B]   Nisi fallor enim, prohibendarum factionum caussa de providentia constat modestiae publicae, ne civitas in partes scinderetur, quae res facile comitia, concilia, curias, conciones, spectacula etiam aemulis studiorum compulsationibus inquietaret, cum jam et in [0465A] quaestu habere coepissent venalem et mercenariam homines violentiae suae operam.
 [0331A]   Sed cujus parentes ignoti erant, facile fuit eorum filium dici, quorum et omnes possumus videri.
 [0267A]   [0267A] Denique malefici gestiunt latere, devitant apparere, trepidant deprehensi, negant accusati, ne torti quidem facile aut semper confitentur; certe [0268A] condemnati moerent; dinumerant in semetipsos, mentis malae impetus vel fato vel astris imputant; nolunt enim suum esse, quod [0269A] malum agnoscunt.
 [0377B]   Haec, quoniam praerogativa erat Judaeorum, hebraicam requirebant linguam; sed quoniam jussu Ptolemaei in graecam linguam monumenta [0377B] ita versa erant, facile adiri posse, tanta quidem veritatis vi coruscantia, ut qui legerit vel audierit, etiam credere cogatur.
 [0490A]   Nec minus perperam christianos infructuosos negotiis appellari, qui cum illis et de illis vivant, qui opera sua et artes misceant, qui una navigent, militent, mercentur: qui si in ceremoniis quibusdam differant, spectaculis renuntient, thure non supplicent, stipes templis non jactent, tamen et homines et cives sint, et illam qualemcumque jacturam facile compensent, cum aliis utilitatibus, tum, non ut illi, publica vectigalia, defraudando, sed ex fide debitum dependendo.
 [0260A]   [0260A] Scit se peregrinam in terris agere, inter extraneos facile inimicos invenire, caeterum genus, sedem, spem, gratiam, dignitatem in coelis habere.
 [0275A]   Plane aliis negantibus non facile fidem accommodatis; nobis, si negaverimus, statim creditis.
 [0515A]   Adhuc enim mihi proficit antiquitas praestructa divinae litteraturae, quo facile credatur thesaurum eam fuisse posteriori cuique sapientiae.

000-00-00 Serial Number=0499933362
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0653A]   [0653A] Fortassean extruentur magis ad auferendam animae corpulentiam, si non alios e contrario inspexerint, et quidem plures corpus animae vindicantes, nec illos dico solos qui eam de manifestis corporalibus effingunt, ut Hipparchus et Heraclitus ex igni, ut Hippon et Thales ex aqua, ut Empedocles et Critias ex sanguine, ut Epicurus ex atomis, si et atomi corpulentias de coitu suo cogunt, ut Critolaüs, et peripatetici ejus, ex quinta nescio qua substantia, si et illa corpus, quia corpora includit; sed etiam Stoicos allego, qui spiritum praedicantes animam, pene nobiscum, qua proxima inter se flatus et spiritus, tamen corpus animam facile persuadebunt.
 [0749B]   Ne putes alium fuisse qui phantasma administrabat, alium qui commendabat; sed eumdem spiritum, et in pseudoprophetide, et in apostata facile mentiri, quod fecerat credi, per quem Saulis thesaurus illic erat, ubi et cor ipsius, ubi scilicet Deus non erat.
 [0706B]   Namque [0706B] illa sicarium variis et exquisitis, etiam praeter naturam eruditis feris dissipant, et quidem viventem, imo nec facile morientem, curata mora finis ad plenitudinem poenae: sed et si anima praefugerit ultimo gladio, ne corpus quoque evaserit ferrum, nihilominus jugulo ventreque confossis, costisque transfixis, compensatio proprii facinoris exigitur; inde in ignem datur, ut et sepultura puniatur: aliter denique non licet.
 [0733B]   [0733B] Infantes qui non putant somniare, cum omnia animae pro modo aetatis expungantur in vita, animadvertant succussus et nutus, et renidentias eorum per quietem, ut ex re comprehendant, motus animae somniantis facile per carnis teneritatem erumpere in superficiem.
 [0722A]   Sed nec refrigescentiam admittam, aut marcorem aliquem caloris, cum adeo corpora somno concalescant, ut dispensatio ciborum per somnum non facile procederet calore properabili, et rigore tardabili, si somno refrigeraremur.
 [0748B]   Hanc quoque fallaciam [0748B] spiritus nequam sub personis defunctorum delitescentis, nisi fallor, etiam rebus probamus, cum in exorcismis interdum aliquem se ex parentibus hominem suis affirmat, interdum gladiatorem, vel bestiarium, sicut et alibi deum; nihil magis curans, quam hoc ipsum excludere quod praedicamus, ne facile credamus animas universas ad inferos redigi, ut et judicii et resurrectionis fidem turbet.
 [0738B]   Qui autem primordia hominis novimus, audenter determinamus, mortem non ex natura secutam hominem, sed ex culpa, ne ipsa quidem naturali: facile autem usurpari naturae nomen, in ea quae videntur a nativitate ex accidentia adhaesisse.

000-00-00 Serial Number=0205869496
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1147D]   Hellenismus est; sic enim Graecus diceret: εισδυναι και εγκαθεζε προχειρον, cum Latinus, facile penetrantem et insidentem.
 [1173A]   Legitur apud JCtos: quae proin vox Tertulliano facile ex Jurisprudentia civili haerere potuit; nam civilium Legum apprime peritum fuisse, in Epitome Vitae ejusdem, Libro de Praescr.
 [1190A]   In Ecclesia una cum Presbytero residere debebat) id munus, facile demandante Presbytero, subire debebant.
 [1156B]   Ait) cum aquis, qualia hortis et praetoriis ex more erant: imo et universim aquarum ex aquaeductibus receptacula ( παρα του ευριπιζεσθαι, quod per hos facile illuc aquae praecipitarentur, et in tumultuosos vortices circumagerentur, aut verius, terrae cujusdam portionem velut insulam circumfluerent) ευριποι dicta sunt, de quibus Pausanias in Lacon.
 [1197B]   Probat Junius Latinium, haec ειρωτικως legentem, cui facile adstipulor.
 [1185B]   [Table] [1185B] Vides ergo, Lector Benevole, in hoc systemate Agrippinum neque Cypriano nimis prope admoveri, neque justo longius ab eodem removeri, facileque spatium illud per Donatum, Ep.
 [1139A]   Unde facile intelligitur illud Clementis Alex.
 [1174B]   Ex quibus facile infertur, Baptismum Joannis non collatum fuisse in nomine S.
 [1194D]   Singulares praevias dispositiones, mirabilesque circumstantias, ex quibus facile perspiciatur, quid et quomodo Deus ab hominibus extra communem ordinem ac regulam fieri velit.
 [1166A]   Per sublimitatem autem spiritualem facile intelligit vim producendi gratiam Sacramentalem Confirmationis, Episcopi confirmantis manibus quasi inditam, ac inhaerentem.
 [1182D]   Facile hic pro vindicare, aut attribuere sumitur.
 [1149B]   Atque si mihi quidem contra hos tales pluribus agere collibitum, aut operae pretium esset, eos etiam, qui, ut a nostris sacris maxime alieni, ita apud illos alias maxima authoritate sunt, Pearsonium, Grotium, Usserium, Chamierium, Blondellum, Petrum Molinaeum, aliosque, quorum vel solis nominibus pauculi alii, et nuper nati, facile opprimi possent, longo agmine adducerem.

000-00-00 Serial Number=0332873106
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0763C]   Facile est veritati etiam nihil tale adversus eos praescribenti [0764A] obtinere.

000-00-00 Serial Number=0904926240
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0078B]   Et facile est statim exigere, ubi scriptum sit, ne coronemur.

000-00-00 Serial Number=0267074943
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1317A]   Videant igitur, quae non totum bonum obtinendo facile et quod obtinent malo commiscent.
 [1305A]   Tu imaginem Dei, hominem, tam facile elisisti: [1305B] propter tuum meritum, id est mortem, etiam Filius Dei mori habuit; et adornari tibi in mente est super pelliceas tuas tunicas?

000-00-00 Serial Number=0133204520
De Execrandis Gentium Diis [Fragmentum] Reditus in Auctori Indicem  
 [1118A]   Haec, qui adulteria spectant, ad quae proni sunt peccatores, ideo facile credunt, ut malefacti auctoritatis, et omnis spurcitiae de ficto deo mutuentur.

000-00-00 Serial Number=0114588737
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0102D]   Caetera, quae in suae sententiae confirmationem addit pluribus persequi piget; quisque enim facile intelligit, insanire ibidem Tertullianum tam inepta argumentatione, cui Christi exemplum, atque Evangelium quo persecutionis tempore fuga praecipitur et sanctorum virorum auctoritas apertissime adversantur.

000-00-00 Serial Number=0118617237
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0677B]   Facile debuit de eo impetrare, quem quotidie pascit.

000-00-00 Serial Number=0199488282
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0972B]   CII); hoc tu psallere non facile nosti, nisi quo tempore cum compluribus coenas.
 [0957B]   Et scimus quales sint carnalium commodorum suasoriae; quum facile dicatur: Opus est de totis praecordiis credam, diligam Deum et proximum [0957C] mihi ; in his enim duobus praeceptis tota Lex pendet et prophetae, non in pulmonum et intestinorum meorum inanitate.
 [0963A]   Per quod Anna quoque ambiens uxor Helcanae retro sterilis impetravit facile a Deo inanem cibo ventrem filio implere, et quidem propheta.

000-00-00 Serial Number=0865505517
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0934A]   Et nunc recogitans ista, facile tibi persuadebis multo magis unicas nuptias competisse Paracleto praedicare, qui potuit et nullas, magisque credendum temperasse illum, quod et abstulisse decuisset, si quae velit Christus intelligas.

000-00-00 Serial Number=0579062700
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1148D]   Sed insanis non facile est rationibus, aut auctoritatibus persuadere.
 [1189A]   Facile eligitur, quod affectione gloriae assumitur.
 [1146B]   Facile vero est, ut coeuntibus in unius auctoris explicationem pluribus diversisque ingeniis, ejus meus ac scripta clariora in dies fiant, atque a tenebris liberentur aut ex antiquitate temporum, aut ex incuria librariorum, aut e scriptoris austeritate manantibus.

000-00-00 Serial Number=0991064489
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1047A]   Humerum velans exponit vel includit, caeteroquin humerum adhaeret; nihil circumfulcit, nihil circumstringit, nihil de tabularum fide laborat, facile sese regit, facile reficit: etiam cum exponitur, nulli cruci in crastinum demandatur.
 [1047A]   Humerum velans exponit vel includit, caeteroquin humerum adhaeret; nihil circumfulcit, nihil circumstringit, nihil de tabularum fide laborat, facile sese regit, facile reficit: etiam cum exponitur, nulli cruci in crastinum demandatur.
 [1049A]   Haud facile has purulentias civitatis quis eliciet, et exsuppurabit, ni sermo palliatus.

000-00-00 Serial Number=0034539104
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1260A]   Facile erat, absente domino patientiae et magistro.
 [1250A]   Ita miserrimus ego, semper aeger caloribus impatientiae, quam non obtineo patientiae sanitatem, et suspirem, et invocem, et perorem necesse est, cum recordor, et in meae imbecillitatis contemplatione digero, bonam fidei valetudinem, et dominicae disciplinae sanitatem, non facile cuiquam, nisi patientia assideat, provenire.
 [1268B]   Nam impatientia [1268B] unam facile contemneret.
 [1257C]   Exinde homo terrae datus, et ab oculis Dei ejectus, facile usurpari ab impatientia coepit in omne quod Deum offenderet.
 [1269B]   Usque huc de patientia tandem simplici et uniformi, et tantum in animo constituta; cum eadem etiam in corpore, demerendo Domino [1269B] multipliciter allaboret, utpote quae ab ipso Domino in corporis quoque virtute edita est, siquidem rector animus facile communicat spiritus invecta cum habitaculo suo.
 [1261B]   Jam qui minutum sibi aliquid aut furto, aut vi, aut etiam ignavia, non constanter sustinere constituit, nescio an facile, vel ex animo, ipse rei suae manum inferre posset in caussa eleemosynae.

000-00-00 Serial Number=0253175318
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1225B]   Et denique haud facile scriptorem quisquam reperiet, qui perpetuo sibi constet, praesertim si non uno continuo opere protraxerit, sed per varias, neque cohaerentes materias, variis temporibus, annisque ipsis interpolatas, circumduxerit calamum.
 [1245B]   Facile impetratur semper, quod filius postulat.
 [1238A]   Furto quidem aggredi, et praepositum hujus rei asseverationibus tuis circumduci facile est.
 [1224C]   Quodsi vero similes flosculos ex aliis ejusdem areolis decerpere vacaret, facile integras corollas nectere possem.
 [1248B]   Peccator enim omnium notarum cum sim, nec ulli rei nisi poenitentiae natus, non facile possum super illa tacere, quam ipse quoque et stirpis humanae et offensae in Dominum princeps Adam exomologesi restitutus in paradisum suum, non tacet.

000-00-00 Serial Number=0987586498
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0017B]   Ostendit enim, gravioris mali prospectu, de levioribus [0017B] se facile credidisse; certe, non ut ideo de malis crediderit, quia haereses bonae essent; sed uti de pejoris quoque notae tentationibus praemoneret non esse mirandum, quas diceret tendere ad probabiles quosque manifestandos, scilicet quos non potuerit depravare.

000-00-00 Serial Number=0300893486
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0990C]   Adhuc in Adam deputabatur cum suo vitio, facile quod [0990D] speciosum viderat concupiscens, et ad inferiora respiciens, et de ficulneis foliis pruriginem [0991A] retinens.
 [1001B]   Etiam, quod nemini facile, quis esset ostendit, nihil ex hoc adversariis confertur, etsi jam Christianis veniam delictorum praestitisset.
 [0980A]   Pudicitia flos morum, honor corporum, decor sexuum, integritas sanguinis, fides generis, fundamentum sanctitatis, praejudicium omnis bonae mentis; quamquam rara, nec facile perfecta, vixque perpetua; tamen aliquatenus in saeculo morabitur, si natura praestruxerit, si disciplina persuaserit, [0980B] censura compresserit.
 [1020B]   Cui enim non accidit, aut irasci inique, et ultra solis occasum; aut et manum immittere, [1020B] aut facile maledicere, aut temere jurare, aut fidem pacti destruere; aut verecundia aut necessitate mentiri?

000-00-00 Serial Number=0748850942
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0799B]   Itaque haeretici inde statim incipiunt, et inde praestruunt; dehinc interstruunt, unde sciunt facile capi mentes, de communione favorabili sensuum.
 [0797B]   Dejectus enim unusquisque vel motus de gradu ejus spei quam susceperat apud C reatorem, facile jam declinatur ad alterius spei auctorem etiam ultro suspicandum.

000-00-00 Serial Number=0428843319
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0903A]   V, 9) non tantum univirae, id est nuptae, aliquando eliguntur, sed et matres, et quidem educatrices filiorum, scilicet, ut experimentis omnium affectuum [0903A] structae, facile norint caeteras et consilio et solatio juvare, et ut nihilominus ea decucurrerint, per quae foemina probari potest.
 [0903C]   Cujus autem [0903C] concupiscendi ignoraveris fructum, facile non concupisces, adversarium non habens, concupiscentiam fructus.
 [0908B]   Aemulatio enim illas, non religio producit: aliquando et ipse venter Deus earum, quia facile virginis fraternitas suscipit.

000-00-00 Serial Number=0754771948
Sodoma [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1104C]   [1104C] Semiperempta etiam si qua illic jugera laetas Autumni conantur opes, facile optima sese Promittunt oculis, pira, persica, et omnia mala, Donec carpuntur; nam protinus indice tactum Solvitur in cinerem, fit vana favillaque pomum.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»