TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Forma' [116]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0344500422
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0579C]   Neque enim interest qua forma, dum deformia simulacra curemus?
 [0578A]   Quod si de [0578A] hoc differentia intercedit, quanto distinguitur a crucis stipite Pallas Attica et Ceres Pharia, quae sine forma rudi palo et solo staticulo ligni informis repraesentatur?
 [0567C]   Ab ipsis enim Christianis non opinor, cum vel ex forma ac lege omnium mysteriorum silentii fides debeatur; quanto magis talium, quae prodita non evitarent interim humana animadversione praesentaneum supplicium?
 [0577D]   Viderint nunc liniamenta, dum una sit qualitas; viderit [0577D] forma, dum ipsum sit dei corpus.
 [0561A]   Hoc ergo perversius, si cogitis negare, de quibus certissime scitis, imo, quod magis odio vestro competebat, seposita forma judicandi, proprio studio non ad negationem certare, ne quos odistis liberaretis, sed ad confessionem singulorum scelerum, quo magis inimicitiae satiarentur ex aggeratione poenarum, dum recognoscitur, quot quisque jam convivia illa celebrasset, quotiens in tenebris incursionis incesta.
 [0571A]   Sed quid ego mirer vana vestra, cum ex forma naturali concorporata et concreta intercessit malitia et stultitia sub eodem mancipe erroris?
 [0591C]   Lo platonica forma quadratum eum angulatumque com.

000-00-00 Serial Number=0254931986
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0140C]   Ex forma enim confessionis, contrario quoque ejus praejudicaretur, id est negationi; perinde negationi negationem rependi a Domino, quemadmodum confessioni confessionem.
 [0140C]   Et ideo cum in forma confessionis, etiam negationis conditio intelligatur, apparet ad alium modum negationis pertinere, quod de ea aliter Dominus pronuntiavit, quam de confessione, dicendo: Qui me negaverit; non, «Qui in me».
 [0144C]   Eadem igitur forma, caetera quoque ad martyrii pertinere defendimus.

000-00-00 Serial Number=0187394619
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0201C]   Sit et natura diversa, sit et forma non eadem, dummodo ipsius status una sit ratio.
 [0223A]   Invisibilis vero, ut adhuc aquis, tamquam munimento genitalis humoris, obducta: qua forma, [0223B] etiam adfinis ejus caro nostra producitur.
 [0215C]   Nam cum in omni operatione tria sint principalia: qui facit, et quod fit, et ex quo fit; [0215C] tria nomina sunt edenda in legitima operis enarratione: persona factoris, species facti, forma materiae.
 [0234A]   Igitur vel hoc rude et confusum et incompositum non potest in expolitis et distinctis et compositis recognosci, quae nec partes materiae appellari convenit, cum a forma ejus ex mutatione divisa recesserunt.
 [0209A]   Demutationem igitur admisit materia, et si ita est, statum aeternitatis amisit: mortua est denique sine sua forma.

000-00-00 Serial Number=0086234748
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0640B]   Sed Jesus iste Christus Dei patris summus sacerdos qui primo adventu suo humana forma et passibilis venit in humilitate usque ad passionem; ipse etiam effectus hostia per omnia pro omnibus nobis, qui post resurrectionem suam indutus podere, sacerdos in aeternum (Ps.
 [0640B]   Pares quidem atque consimiles, propter eumdem Domini conspectum, qui non alia venturus est forma, ut qui agnosci habet a quibus et laesus est.

000-00-00 Serial Number=0238530278
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0481B]   Sed prius de mundo disceptabo, quatenus subtilissimi haeretici hic vel maxime mundum per Dominum mundi interpretantur; nos autem hominem qui sit in mundo intelligimus ex forma simplici loquelae humanae, qua plerumque id quod continet, ponimus pro eo quod continetur.
 [0363B]   Caeterum, praejudicatum est ex manifestis, cujus opera et ingenia per antitheses constant, eadem forma constare etiam sacramenta.
 [0373B]   Itaque spiritus nequam, quasi ex forma jam prioris exempli cum testimonio excedebant vociferantes: Tu es Filius Dei.
 [0475B]   Hoc est ergo quod dico, ejus Dei fidem esse, cujus est forma gratiae fidei.
 [0402B]   Ipso jam Domino virtutum Sermone et Spiritu Patris operante in terris, et praedicante, [0402B] necesse erat portionem Spiritus Sancti, quae ex forma prophetici moduli in Joanne egerat praeparaturam viarum Dominicarum, abscedere jam ab Joanne redactam scilicet in Dominum, ut in massalem suam summam.
 [0368B]   Sic habebit intentio et forma opusculi nostri, sub illa utique conditione, quae ex utraque parte condicta sit.
 [0470C]   Quod idcirco praestruximus, ut jam hinc profiteamur nos proinde probaturos, nullum alium Deum ab apostolo circumlatum, sicut probavimus, nec a Christo; ex ipsis utique Epistolis Pauli, quas proinde mutilatas etiam de numero, forma jam haeretici Evangelii praejudicasse debebit.
 [0258B]   Igitur et hoc ex forma Creatoris expostulo, Deum ex operibus cognosci debuisse, alicujus proprii sui mundi, et hominis, et saeculi: quando etiam error orbis proptereat deos praesumpserit, quos homines interdum confitetur, quoniam aliquid ab unoquoque prospectum videtur utilitatibus et commodis vitae: ita et hoc ex forma Dei creditum est, divinum esse instituere vel demonstrare quid aptum et necessarium sit rebus humanis.
 [0344B]   LII, 14): Quemadmodum expavescent multi super te , sic sine gloria erit ab hominibus forma tua.
 [0383A]   Nec forma sermonis in Christo nova: cum similitudines objicit, cum quaestiones refutat, de septuagesimo septimo venit psalmo: Aperiam, inquit, in parabolam os meum, id est similitudinem: eloquar problemata, id est, edisseram quaestiones.
 [0331A]   Pares quidem atque consimiles propter eumdem Dominum conspectum, quia non in alia venturus est forma, ut qui agnosci habeat, a quibus et laesus est.
 [0428C]   Cujus Dei vocationem et dilectionem, nisi cujus et rutam et mentam, ex forma Legis de decimis offerebant?
 [0386B]   IV, 23), vides, pharisaee, tuque Marcion, olim Creatoris esse sabbatis benefacere, animam liberare, non perdere; nihil Christum novi intulisse, quod non sit ex forma, ex lenitate, ex misericordia, ex praedicatione quoque Creatoris.
 [0327A]   Si satis constat de istis interim duabus proprietatibus judaicae litteraturae; memento, lector, constitisse, ut cum tale quid adhibuerimus, non retractetur de forma scripturae, sed de statu caussae.
 [0296C]   A Deo utique non, qui et angelum ex forma operum bonorum instituit bonum.
 [0249C]   Hunc enim statum aeternitati censendum, quae summum magnum [0249C] Deum efficiat, dum hoc est in Deo ipsa, atque ita et caetera; ut sit Deus summum magnum, et forma, et ratione, et vi, et potestate.
 [0437C]   Hanc si Christus captari vetat, in resurrectione eam repromittens, Creatoris est forma, cui non placent amantes munera, sectantes retributionem.
 [0297C]   Quem tamen et praedamnando testatus est ab institutionis forma libidine propria conceptae ultro malitiae exorbitasse; et commeatum operationibus ejus admetiendo, rationem bonitatis suae egit; eodem consilio et homo eadem arbitrii libertate elideret inimicum, qua succiderat illi; probans suam, non Dei culpam; et ita salutem digne per victoriam recuperaret, et diabolus amarius puniretur ab eo, quem [0297D] eliserat ante devictus; et Deus tanto magis bonus [0298A] inveniretur, sustinens hominem gloriosiorem in paradisum, ad licentiam decerpendae arboris vitae jam de vita regressurum.
 [0250B]   Certe quemcumque alium Deum induxeris, non alia poteris eum forma tueri Deum, quam ut et illi proprium divinitatis adscripseris, sicut aeternum, ita et summum magnum.
 [0258B]   Igitur et hoc ex forma Creatoris expostulo, Deum ex operibus cognosci debuisse, alicujus proprii sui mundi, et hominis, et saeculi: quando etiam error orbis proptereat deos praesumpserit, quos homines interdum confitetur, quoniam aliquid ab unoquoque prospectum videtur utilitatibus et commodis vitae: ita et hoc ex forma Dei creditum est, divinum esse instituere vel demonstrare quid aptum et necessarium sit rebus humanis.

000-00-00 Serial Number=0422695935
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1057C]   Inque hoc et Christum terris venisse repente, Sed nulla socium carnis compagine factum, Spiritus at forma, et fictum sub imagine corpus, Fallere vult homines, quod non est, esse videri.

000-00-00 Serial Number=0384542227
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0191A]   Sermo autem Deus; et sermo Domini manet in aevum, perseverando scilicet in sua forma.
 [0167B]   Annuntiavimus de illo, sicut puerulus, sicut radix in terra sitienti, et non erat forma ejus, nec gloria (Is.
 [0172B]   Aut numquid Filius quidem videbatur, et sic facies, sed ipsum hoc in visione, et somnio, et speculo, et aenigmate, quia sermo, et spiritus, nisi imaginaria forma videri non potest.
 [0157C]   Tres autem [0157C] non statu, sed gradu; nec substantia, sed forma; nec potestate, sed specie: unius autem substantiae, et unius status, et unius potestatis; quia unus Deus, ex quo et gradus isti et formae et species, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti deputantur.

000-00-00 Serial Number=0643473566
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0561A]   Itaque omnes forma et sapientia peraequantur, facti omnes quod unusquisque: nemo aliud, quia alteri omnes.
 [0562A]   Itaque ut nautae ad symbolam semper exultant; tale aliquid et Aeones; unum jam omnes, etiam forma, nedum sententia; convenientibus ipsis quoque novis fratribus et magistris Christo et Spiritu Sancto, quod optimum atque pulcherrimum unusquisque florebat, conferunt in medium.
 [0550B]   Etiam creatori nostro Enniana coenacula in aedicularum disposita sunt forma, aliis atque aliis pergulis superstructis, et unicuique deo per totidem scalas distributis, quot haereses fuerint.
 [0564A]   Certe ne forma nec facies ulla, defectiva scilicet et abortiva genitura.
 [0564A]   Dum ita rerum habet, flectitur a superioribus Christus, deducitur per Horon, aborsum ut illud informet de suis viribus solius substantiae non etiam scientiae forma.
 [0582A]   Patitur vero animalis et carneus Christus, in deliniationem superioris Christi, qui ad Achamoth formandam substantivali non agnitionali forma, Cruci, id est Horo fuerat innixus.
 [0557A]   Ubi enim jam tragoediae et comoediae, a quibus forma mutuaretur exponendi, quod citra pudorem [0557B] erat natum?
 [0562A]   De modo forsitan fuerit ratio, aut de forma ipsius jam peraequationis.

000-00-00 Serial Number=0370768905
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0515A]   Imo, si quid sanum vel veritati simile in scriptis philosophorum inveniatur, id totum ab antiquiore lege Dei, quam incorruptam Christiani habeant, mutuatum, sed ita ut pro captu et voluntate sua quilibet eorum id corruperit et mutaverit, quod itaque nullam paritatem inter utrosque inferat, sed magis ostendat, diversas illorum sectas ab unica veritate, quam de antiquiore forma possident Christiani, in infinitos errores procidisse.
 [0520A]   Non nisi de nostris sacramentis: si de nostris sacramentis, ut de prioribus, ergo fideliora sunt nostra, magisque credenda, quorum imagines quoque fidem inveniunt; si de suis sensibus, jam ergo sacramenta nostra imagines posteriorum habebuntur, quod rerum, forma non sustinet; nunquam [0520B] enim corpus umbra aut veritatem imago praecedit.
 [0309A]   Ab ipsis enim [0309A] reis non utique, cum vel ex forma omnibus mysteriis silentii fides debeatur.
 [0366A]   Cum lignum aliquod propitiatur, viderit habitus, dum materiae qualitas eadem sit; viderit forma, dum id ipsum dei corpus sit.
 [0391A]   Quod terrae vorant urbes, quod insulas maria fraudant; quod externa atque interna bella dilaniant; [0390A] quod regnis regna compulsant; quod fames et lues et locales quaeque clades et frequentiae pleraque montium vastant; quod humiles sublimitate, sublimes humilitate mutantur; quod justitia rarescit, iniquitas increbrescit, bonarum omnium disciplinarum cura torpescit; quod etiam officia temporum [0391A] et elementorum munia exorbitant; quod et monstris et portentis naturalium forma turbatur, providenter scripta sunt.
 [0501A]   Quis nos revincere audebit, non arte verborum, sed eadem forma, qua probationem constituimus de veritate?
 [0274A]   Itaque nec in illo ex forma malorum judicandorum agitis erga nos, quod caeteris negantibus adhibetis tormenta ad confitendum, solis Christianis ad negandum; cum, si malum esset, nos quidem negaremus, vos vero confiteri tormentis compelleretis.

000-00-00 Serial Number=0864114821
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0661A]   Hoc nos sapere interim primordii contemplatio inducat: Recogita enim, cum Deus flasset in faciem hominis flatum vitae, et factus esset homo in animam vivam, totum utique per faciem statim flatum illum in interiora transmissum, et per universa corporis spatia diffusum, simulque divina aspiratione densatum, omni intus linea expressum esse, quam densatus impleverat, et velut in forma gelasse.
 [0694B]   Si fingit Deus in utero, et afflat ex primordii forma (Gen.
 [0694A]   Et si ipse animam de prima aspiratione potabat platonico more, aut de aeris rigore carpebat stoica forma, quid ille qui exspectabatur, qui adhuc intus detinebatur et foris jam detinebat?
 [0695A]   Si disjunctio simul utrique substantiae accidit per mortem, hoc debet conjunctionis forma mandasse pariter obvenientis per vitam utrique substantiae.
 [0701A]   Et hoc autem modo primordii forma singulatur, cum et nunc plures animae de una proferuntur.
 [0712B]   Certe et hic se primordiorum forma testatur, cum masculus temporibus effingitur.
 [0714A]   Ex eo igitur foetus in utero homo, [0714A] a quo forma completa est.
 [0725A]   Omnia magis conjectes, quam istam licentiam animae sine morte fugitivae, et quidem ex forma, continuam.
 [0726A]   Somnus enim corpori provenit in quietem; ecstasis animae accessit adversus quietem; et inde [0726A] jam forma, somnum ecstasi miscens, et natura de forma.
 [0726A]   Somnus enim corpori provenit in quietem; ecstasis animae accessit adversus quietem; et inde [0726A] jam forma, somnum ecstasi miscens, et natura de forma.
 [0737B]   Scio foeminam quamdam vernaculam Ecclesiae, forma et aetate integra functam, post unicum et breve matrimonium, cum in pace dormisset, et morante adhuc [0737C] sepultura, interim oratione presbyteri componeretur, ad primum halitum orationis manus a lateribus dimotas in habitum supplicem conformasse, [0738A] rursumque condita pace, situi suo reddidisse.
 [0742C]   Quod si Christus Deus, quia et homo, mortuus secundum Scripturas, et sepultus secundum [0742C] easdem, hic quoque legi satisfecit, forma humanae mortis apud inferos functus; nec ante ascendit in sublimiora coelorum, quam descendit in inferiora terrarum, ut illic Patriarchas et [0743A] Prophetas (Eph.
 [0683A]   Porro, ut frugum seminibus una cujusque generis forma est, processus tamen varii, alia integro statu evadunt, alia etiam meliora respondent, alia degenerant pro conditione coeli et soli, pro ratione operis, et curae, pro temporum eventu, pro licentia casuum: ita et animam licebit semine uniformem, foetu multiformem: nam et hic etiam de locis interest.
 [0660A]   Post transacta solemnia, dimissa plebe, quo usu solet nobis renuntiare quae viderit (nam et diligentissime digeruntur, ut etiam probentur): Inter caetera, inquit, ostensa est mihi anima corporaliter, et spiritus videbatur, sed non inanis et vacuae qualitatis, imo quae etiam teneri repromitteret, tenera, et lucida, et acrei coloris, et forma per omnia humana.
 [0651B]   Alii immortalem negant animam, alii plusquam immortalem adfirmant: alii de substantia, alii de forma, alii de unaquaque dispositione disceptant: hi statum ejus aliunde ducunt, hi exitum aliorsum abducunt, prout aut Platonis honor, aut Zenonis vigor, aut Aristotelis tenor, aut Epicuri stupor, aut Heracliti moeror, aut Empedoclis [0651C] furor persuaserunt.

000-00-00 Serial Number=0795881271
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1162A]   Sed fides intrinseca ipsi Sacramento, ceu operi operato, in quantum scilicet Baptismus a Christo institutus fuit ut administraretur in fide et nomine totius SANCTAE TRINITATIS: quae fides est intrinseca forma hujus Sacramenti.
 [1162B]   Unde ab antiquis Patribus a forma sua Sacramentali appellatur Baptismus sigillum, signaculum, obsignatio fidei, Sacramentum Trinitatis, Fidei, etc.
 [1162B]   Caeterum autem ex hoc loco manifeste colligitur, jam Tertulliani tempore in forma Baptismi tres Personas Divinas necessario exprimendas fuisse, et nequaquam Baptismum tunc in nomine solius Christi collatum fuisse, ut idem in l.
 [1162D]   Qua de re videndi Theologi, ubi de forma Baptismi tractant.
 [1167D]   Quod et vos (pergit Apostolus) nunc similis forma salvos facit BAPTISMUS, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per Resurrectionem J.
 [1171C]   Invocato Deo), vel de ipsa forma Baptismi (ut Cap.
 [1174D]   Adhuc apertius et prolixius significat, ubi in haec verba ait: Ipso Domino virtutum sermone et Spiritu Patris operante in terris, et praedicante, necesse erat portionem Spiritus Sancti, quae ex forma prophetici moduli in Joanne egerat praeparaturam viarum Dominicarum, abscedere jam ab Joanne, redactam (revocatam) scilicet in Dominum, ut in massalem suam summam (in quo nimirum tota massa et plenitudo Gratiae residebat).
 [1176B]   Non in Apostolos duntaxat, sed in eorumdem discipulos quoque, recens baptizatos, visibili descensu in forma ignis: cujus exemplum sat fulgidum et illustre Act.
 [1140B]   Exhibentur enimvero in quibusdam Museis, ut ipse non semel vidi, basilisci, bipedes, alati, serpentina cauda insignes, et a forma galli gallinacei non valde, nisi quod implumes sint, alieni: quos tamen alii rajas pisces ex minorum genere esse, ac in illam figuram artificioso dolo accommodari solere, affirmant.
 [1176B]   Super eos, SICUT ET IN NOS IN INITIO, adeoque etiam in forma ignis, sicut cecidit [1176C] in Apostolos in die Pentecostes.
 [1156D]   Certi quidam genii a gentilibus praefecti erant, qui, quoniam muliebri specie illic daemones apparebant, hac quoque forma colebantur, atque antra illa, fontium scatebris irrigua, inhabitare credebantur.
 [1158A]   Quisquis is fuit, non visibili quadam forma descendisse, sed solum aquam, virtute medica eidem quasi transeunter impressa, singulari DEI jussu imbuisse, sicque signum suae praesentiae visibile edidisse putandus est.
 [1181D]   Quaeri autem hic posset: valeretne Baptismus sub hac forma: Ego te baptizo in nomen Patris, etc.

000-00-00 Serial Number=0452669322
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0764A]   Forma moriendi, caussa nascendi est.
 [0780A]   LIII) nec formam habuit, nec speciem; sed forma ejus ignobilis, despecta citra omnes homines; homo in plaga, et sciens ferre imbecillitatem.
 [0780B]   Insuper, argumentandi libidine, ex forma ingenii haeretici, locum sibi fecit Alexander ille, quasi nos affirmemus, idcirco Christum terreni census induisse carnem, ut evacuaret in semetipso carnem peccati.

000-00-00 Serial Number=0063542962
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1320B]   Securae estote, benedictae; uxor nulla deformis est marito suo; satis placuit, cum electa est, seu moribus, seu forma commendata.
 [1326A]   Contra si forma defecit, adminiculum nitoris quasi de suo gratiam supplet.
 [1318B]   Perit enim ille simul in tua forma, si concupierit, et admisit jam in animo, quod concupivit, et facta es tu gladius illi.

000-00-00 Serial Number=0674708664
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0924B]   Cum enim dicat, maritos hoc in sollicitudine habere, quemadmodum sibi placeant; non utique [0924B] de moribus (nam bonam sollicitudinem non sugillaret); et de cultu, et ornatu, et omni studio formae, ad illecebras movendas sollicitos intelligi velit; de forma autem et cultu placere carnalis concupiscentiae ingenium sit, quae etiam stupri caussa est: ecquid videtur tibi stupri adfine esse secundum matrimonium, quoniam ea in illo deprehendo quae stupro competunt?
 [0922A]   [0921C] Cur autem de pristinis exemplis non ea potus agnoscamus, [0922A] quae cum posterioribus communicant, de disciplina et forma vetustatis ad novitatem transmittunt?

000-00-00 Serial Number=0947351694
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0665A]   Igitur omnis forma vel formula idolum se dici exposcit.
 [0688C]   [ 0689A] Nam illi etiam servi conditione erant: tu vero nullius servus, in quantum solius Christi, qui te etiam captivitate saeculi liberavit, ex forma dominica agere debebis.

000-00-00 Serial Number=0498502195
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0966C]   Haec autem propter illos, qui se putant ex forma Petri agere, quam ignorant; non quasi respuamus nonam, cui et quarta sabbati, et sexta plurimum fungimur: sed quia eorum quae ex traditione observantur, tanto magis [0967A] dignam rationem afferre debemus, quanto carent Scripturae auctoritate, donec aliquo coelesti charismate aut confirmentur, aut corrigantur.

000-00-00 Serial Number=0675311923
De Judicio Domini [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1093A]   Protinus innumeri concurrunt ire ministri, Convallantque Deum cum majestate superna; Angelica in terras descendent agmina coelo; Omnes, turba Dei, quibus est divina facultas, Vultibus et forma virtutis spiritus omnes.

000-00-00 Serial Number=0841599047
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0935A]   Eadem forma et septena ex binis adlegi mandat ex masculo et foemina, uno et una.
 [0936A]   Sed et si initium transmittit ad finem, ut a ad w, quomodo finis remittit ad initium, ut w ad a, atque ita census noster transfertur in Christum, animalis in spiritalem, quia non primo quod spiritale est, sed quod animale, dehinc quod spiritale: proinde [0936A] videamus, an idipsum debeas huic quoque censui secundo; an in eadem te forma esse conveniat, in qua novissimus quoque Adam, in qua et primus; quando novissimus Adam, id est Christus, innuptus in totum, quod etiam primus Adam ante exsilium.
 [0934B]   Quod pertineat ad antiquitatem, quae potest antiquior forma proferri, quam ipse sensus generis humani?

000-00-00 Serial Number=0690088749
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1033B]   Sed et enatando rursus, in forma mutavit rursus orbis, alius idem.

000-00-00 Serial Number=0790066421
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1269B]   Sic ille rex Babylonius, offenso Domino, cum squalore et paedore septenni ab humana forma exulasset, immolata patientia corporis sui, et regnum recuperavit, [1269C] et quod optabilius homini est, satis Deo fecit.

000-00-00 Serial Number=0491293073
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0027A]   Caeterum, manente forma ejus in suo ordine, quantum libet quaeras et tractes, et omnem libidinem curiositatis effundas; si quid tibi videtur, vel ambiguitate pendere, vel obscuritate obumbrari, est utique frater aliquis [0027B] doctor gratia scientiae donatus, est aliquis inter exercitatos conversatus, aliquis tecum, curiosius tamen, quaerens; novissime, ignorare melius est, ne quod non debeas noris, quia quod debeas nosti Fides, inquit, tua te salvum fecit (Luc.
 [0048B]   [0048B] Si enim negant veritatem ejus, debent probare illam quoque haeresin esse, eadem forma revictam, qua ipsae revincuntur; et ostendere simul ubinam quaerenda sit veritas, quam apud illas non esse jam constat.

000-00-00 Serial Number=0571634114
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0806A]   Et haec quidem, velut de publica forma humanae conditionis in suffragium carni procuraverim.
 [0806A]   Videamus nunc de propria etiam christiani nominis forma, quanta huic substantiae, frivolae ac sordidae, apud Deum praerogativa sit: et si sufficeret illi, quod nulla omnino anima salutem possit adipisci, nisi dum est in carne crediderit: adeo caro salutis est cardo.
 [0822B]   Ita non semper, nec in omnibus allegorica forma est prophetici eloquii, sed interdum et in quibusdam.
 [0843B]   Aut si [0843B] et anima interibilis, id est non immortalis, quod et caro; jam et carni forma illa ex aequo proficere debebit, proinde mortali et interibili; quia id quod perit, salvum facturus est Dominus.
 [0848B]   Enimvero, si ad fidem potius sequestrandam futurae resurrectionis, ego et illa corporalis praescribitur, de documenti sui forma.
 [0869A]   Sed pro omnibus jam stabit, quod in clausulam reservavimus, etiam pro Apostolo ipso revera maximae inconsiderantiae revincendo, si tam abrupte, ut quidam volunt, clausis, quod aiunt, oculis, sine distinctione, [0868C] sine conditione, omnem passim carnem et sanguinem a regno Dei extrusit, utique et ab ipsa regia coelorum; cum illic adhuc sedeat Jesus ad dexteram Patris, homo, etsi Deus; Adam novissimus, etsi Sermo primarius; caro et sanguis, etsi nostris [0869A] puriora; idem tamen et substantia et forma, qua ascendit; talis etiam descensurus, ut angeli adfirmant; agnoscendus scilicet eis qui illum convulneraverunt.
 [0878A]   Hinc jam illa vulgaris incredulitatis argutia est: Si, inquiunt, ipsa eadamque substantia revocatur cum sua forma, linea, qualitate, ergo et cum insignibus suis reliquis: itaque et caeci, et claudi, et paralytici, et ut quis insignis excesserit, ita et revertetur.
 [0882A]   Sed et Christus intra oceanum, et de isto coelo quod nobis incubat, verum lumen nationibus offulsit; et ipsi Valentiniani [0882A] hic errare didicerunt; nec alia erit forma nationum credentium, nisi quae et non credentium, de carne, de anima.
 [0871A]   Nunquam enim, frumento seminato, et in terra dissoluto, hordeum erumpit, et non idipsum genus grani eademque natura, et qualitas, et forma.

000-00-00 Serial Number=0216048002
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0898A]   Illud enim praejudicet necesse est, a quo forma descendit.

000-00-00 Serial Number=0313995302
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1131D]   Somnus enim corpori provenit in quietem, ecstasis animae accessit adversus quietem; et inde jam forma somnum ecstasi miscens.

000-00-00 Serial Number=0864086509
Sodoma [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1101D]   Jamque dies ultrix aderat, duo de grege missi Angelico forma juvenes, qui spiritus ambo Diva ministerio Domini mandata ferebant, [1102B] Succedunt Sodomis; illic de stirpe piorum Transvena Loth aderat, sapiens, justique colonus, Unus erat, meminisse Deum; solet utilis arbor In sylvis latitare feris velut hospita fructu.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»