TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Formam' [113]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0972759426
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0589B]   [0589B] Aeque Arcesilaüs trinam formam divinitatis ducit, Olympios, Astra, Titaneos; de Coelo et Terra, ex his, Saturno et Ope, Neptunum, Jovem et Orcum et caeteram successionem.
 [0590A]   Quod si ita est, etiam mortalia sint necesse est, secundum animalis formam; nam etsi immortalem constat animam, ipsi hoc soli licebit, [0590B] non etiam illi cui adnectitur, id est corpori.
 [0599A]   Ac si hoc verum nolunt, Aeneas certe patria flagrante dereliquit socios foeminae Punicae subjiciendus, quae maritum Hasdrubalem Aeneae timiditate supplicantem hosti non [0599A] non comitata, raptis secum filiis, formam et patrem sibi habere non in fugam sapit, sed in ignes ardentis Carthaginis ut in amplexus patriae pereuntis incubuit.
 [0560B]   In quo ipsi etiam contra formam indicandorum malorum judicatis.

000-00-00 Serial Number=0356788278
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1291B]   Ille igitur apostolus sanctus, qui viduas et innuptas integritati perseverare mavult, qui nos ad exemplum sui hortatur, nullam aliam formam repetundarum nuptiarum nisi in Domino praescribit, huic soli conditioni continentiae detrimenta [1291C] concedit: Tantum, inquit, in Domino.
 [1294A]   Gentilem enim observando gentilia exhibebit, [1294A] formam, exstructionem, munditias saeculares, blanditias turpiores, ipsa etiam matrimonii secreta maculosa; non ut penes sanctos officia sexus cum honore ipsius necessitatis tanquam sub oculis Dei modeste et moderate transiguntur.

000-00-00 Serial Number=0234425843
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0220A]   Audio enim apud Hermogenem caeterosque materiarios haereticos, terram quidem illam informem et invisibilem et rudem fuisse: [0220A] hanc vero nostram proinde et formam, et conspectum, et cultum, a Deo consecutam.
 [0230C]   Omnia denique moventur, aut a semetipsis, ut animalia; aut ab aliis, ut inanimalia: tamen nec hominem, nec lapidem et corporalem et incorporalem dicemus, quia et corpus habeat et motum, sed unam omnibus formam solius corporalitatis, quae substantiae res est: si qua incorporalia eis adsunt, [0231A] aut actus, aut passiones, aut officia, aut libidines eorum, non portiones deputamus.
 [0221A]   Alioquin vanum, si ejus rei cujus nullam praemiserat mentionem, id est materiae, ne ipsum quidem nomen, subito formam et habitum promulgavit: ante enarrat qualis esset, quam an esset; [0221B] ostendit figuram deformati; nomen abscondit.

000-00-00 Serial Number=0949840784
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0291C]   Homo autem qui totus ex [0291C] institutione est, habens initium, cum initio sortitus est formam qua esset: atque ita non natura in bonum dispositus est, sed institutione; non suum habens bonus esse, quia non natura in bonum dispositus est, sed institutione, secundum institutorem bonum, scilicet bonorum conditorem.
 [0509C]   Et si exhibuit quod putat, sciat nos quodcumque illud ad formam spiritalis [0509D] et propheticae gratiae atque virtutis provocaturos, [0510A] ut et futura praenuntiet, et occulta cordis revelet, et sacramenta edisserat.
 [0411B]   Non vulva, licet virginis, tamen foeminae, coagulatus; et si non semine, tamen ex lege substantiae corporalis, ex foeminae humore: non caro habitus ante formam: non pecus dictus [0411C] post figuram: non decem mensim cruciatu [0412A] deliberatus: non subita dolorum concussione cum tanti temporis coeno per corporis cloacam effusus ad terram: nec statim lucem lacrymis auspicatus, et primo retinaculi sui vulnere: nec multum ablutus: nec sale et melle medicatus: nec pannis jam sepulturae involucrum initiatus: nec exinde per immunditias inter sinus volutatus, molestus uberibus, diu infans, vix puer, tarde homo: sed de coelo expositus, semel grandis, semel totus, statim Christus, spiritus et virtus, et Deus tantum.
 [0257A]   Sin de certis, et indubitatis, et absolutis regulae, partibus incertis, et dubiis et inexpeditis praejudicabunt plane, in quibus diversitas status [0257A] invenitur, fortasse an non provocentur incerta ad formam certorum, ut liberata a reliqua comparationis provocatione per diversitatem status principalis.
 [0258C]   Semel enim praescriptio stabit, non posse illos et Deum confiteri creatorem, et eum quem volunt aeque deum credi, non ad ejus formam probare, quem et ipsi et omnes Deum: ut quando hoc ipso nemo creatorem Deum dubitet, quia totum hoc condidit, hoc ipso nemo debeat credere Deum et illum qui nihil condidit, nisi ratio forte proferatur.
 [0473A]   II et III), ad patrocinium Petri caeterorumque [0473A] apostolorum ascendisse Hierosolymam post annos quatuordecim, scribit, ut conferret cum illis de Evangelii sui regula, ne in vacuum tot annis cucurrisset, aut curreret; si quid scilicet citra formam illorum evangelizaret.
 [0454C]   Confirmaverat enim resurrectionem, formam ejus edendo adversus Sadducaeorum opinionem.
 [0503A]   Quid et formam Legis adhuc tenet Galatarum castigator, in tribus testibus praefiniens staturum omne verbum?
 [0290B]   Liberum et sui arbitrii et suae potestatis invenio hominem a Deo institutum, nullam magis imaginem et similitudinem Dei in illo animadvertens, quam ejusmodi status formam.
 [0326A]   Secundum eas enim probaturus Christum Creatoris fuisse, ut postea Christo suo adimpletas, necesse habeo ipsarum quoque scripturam formam, et (ut ita dixerim) naturam demandare, ne tunc in controversiam deductae, cum adhibentur ad caussas, et sua et caussarum defensione [0326B] commixtae, obtundant lectoris intentionem.
 [0263C]   Et materia enim Deus, secundum formam divinitatis, innata scilicet, et infecta, et aeterna.
 [0257A]   Porro constat quia dii ambo, et ita de quorum statu constat communem esse, cum sub eo ad probationem devocantur; si incerta sunt, ad eorum certorum formam provocanda erunt, cum quibus de communione status principalis censentur, ut proinde et de probatione communicent.
 [0425B]   Si nusquam usque adhuc probas, scito illum in Creatorem formam orationis postulasse, in quem etiam discipuli Joannis orabant.
 [0290B]   Neque enim facie et corporalibus lineis, tam variis in genere humano, ad uniformem Deum expressus est; sed in ea substantia, quam ab ipso Deo traxit, id est animae, ad formam Dei respondentis, et arbitrii sui libertate et potestate signatus est.
 [0475C]   Denique, alterius Dei fides, ad formam Dei alterius non potest admitti, ut credentes justitiae deputet, ut justos vivere faciat, ut nationes filios fidei dicat: totum hoc ejus est, apud quem ante jam notum est sub eadem Abrahae mentione, dum ipso sensu revincatur.
 [0252C]   Nam, dum defendimus Deum summum magnum unicum credi oportere, excludentes ab eo parilitatem, tamquam de duobus paribus de his retractavimus: nihilominus tamen, docendo pares esse non posse secundum summi magni formam, satis confirmavimus duos esse non posse.
 [0472D]   Quae utique verisimile non est, ex parte quidem Apostolo convenire, cum ordinem ejus secundum ipsius testimonium ostendunt; ex parte vero dissidere, cum divinitatem in Christo [0472D] Creatoris annuntiant; ut praedicationem quidem apostolorum omnino sit secutus Paulus, qui formam ab eis dedocendae legis accepit.
 [0367C]   Igitur dabo consilium discipulis ejus, ut aut et illa convertant, licet sero, ad formam sui, quo cum apostolicis convenire videantur (nam et quotidie reformant illud, prout a nobis [0368A] quotidie revincuntur), aut erubescant de magistro ubique traducto, cum Evangelii veritatem nunc ex conscientia tramittit; nunc ex impudentia evertit.
 [0256B]   Si ita est, ecquid tibi videtur justa ratione defendi, ut ad normam et formam et regulam certorum probentur incerta?
 [0381B]   XL, 3) vociferator in solitudinem, et praeparator viarum dominicarum, per denuntiationem et laudationem poenitentiae; si non etiam ipsum inter caeteros tinxisset, nemo discipulos Christi, manducantes et bibentes, ad formam discipulorum Joannis [0381C] assidue jejunantium et orantium provocasset: quia si qua diversitas staret inter Christum et Joannem, et gregem utriusque, nulla esset comparationis exactio, vacaret provocationis intentio.
 [0313C]   Haec itaque definitio in omnibus aliam formam divinae poenitentiae statuit, quae neque ex improvidentia, neque ex ulla boni aut mali operis damnatione reputetur, sicut humana.
 [0257C]   Accipe igitur ab antecessore formam, a certo incertus, a cognito incognitus.
 [0396C]   Ne quis ergo indigeat, datori paratam habes Deuteronomio formam Creatoris: Non erit, inquit (Deut.
 [0376C]   Atquin quasi sciens formam eorum, magis ab ea avertendos praevenire debuerat, si in hoc venerat.
 [0266B]   Si per humanam conjecturam, nega Deum alias cognosci posse quam per semetipsum: nec tantum ad formam provocans Creatoris, verum et ad conditionem tam divinae magnitudinis, quam humanae mediocritatis: ne major Deo homo videri possit, qui, eum non ultro volentem cognosci, suis viribus quodammodo in publicum agnitionis extraxerit: cum humana [0266C] mediocritas facilius deos fingere sibi norit secundum totius aevi experimenta, quam verum sectari quem natura jam intelligunt.
 [0414B]   In montem secedit; agnosco formam loci.
 [0420C]   XXIII, 3), Ammonitas et Moabitas prohibeat recipi in Ecclesiam, quod populum Aegypto profectum inhumane et inhospitaliter copiis defraudassent; ergo in Christum inde manasse constabit communicationis interdictum; ubi habet [0420C] formam: Qui vos spernit, me spernit.
 [0256A]   Sed quoniam animadverto in quibusdam ad formam Creatoris provocari oportere omnis Dei novi et retro ignoti probationem, hoc ipsum ratione fieri a nobis prius commendare debebo, quo constantius utar rationis editae patrocinio.

000-00-00 Serial Number=0446113050
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1076A]   Hunc Paulus, praelectus apostolus in vice missus, In coelos raptus vidit quoque; missus ab illo, Barnaba cum comite, sociisque prioribus, uno Foedere conjunctis, per gentes tradit ubique Esse caput Christum, sunt cujus Ecclesia membra, Corporis ipse salus, membrorum vita perennis; Ipse caro factus, pro cunctis ipse peremptus, Ipse resurrexit primus, spes una salutis; Discipulisque suis formam dedit: hi simul omnes Indignas varie poenas pro nomine passi.
 [1081A]   Atque super Cherubin per formam quattuor unam Pandebant pennas, et sagmina jussa tegebant.
 [1070A]   [1070A] Radicis veteris nova germina gloria mutans Ablutum corpus jam non de carne vocari; Hoc sequitur Paulus, sic est de carne locutus, Denique dixit oportere superindui vestem, Hunc habitum fragilem, mortalem contegi formam.
 [1072C]   Debbora quin mulier super omnem maxima formam, Pro patria quae belligero subnixa labori, [1072D] Stipite sub palmae populum vicisse canebat, [1073A] Quapropter victi simul hostes terga dedere: Sisara dux fugit, cui non vir, nec manus ulla Restitit.
 [1060A]   Marcus per numeros argumentatus acute, Tradidit in magicae formam violare pudicam, Offerri calicem, precibusque in sanguine verti.

000-00-00 Serial Number=0967244983
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0165C]   Ergo, inquiunt, difficile non fuit Deo, ipsum se et patrem et filium facere, adversus traditam formam rebus humanis, nam et sterilem parere, contra naturam, difficile Deo non fuit, sicut nec virginem.
 [0163C]   Igitur secundum horum exemplorum formam, profiteor me duos dicere, Deum et Sermonem ejus, Patrem et Filium ipsius.
 [0162C]   Sed et invisibilia illa quaecumque sunt, habent apud Deum et suum corpus et suam formam, per quae soli Deo visibilia sunt; quanto magis quod ex ipsius substantia missum est, sine substantia non erit!
 [0159C]   Sed quia duos unum volunt esse, ut idem Pater et Filius habeatur, oportet et totum de Filio examinari, an sit, et qui sit, et quomodo sit; et ita res ipsa formam suam Scripturis et interpretationibus earum [0159D] patrocinantibus vindicabit.
 [0181C]   Subjungens autem: Neque vocem ejus audistis unquam, neque formam ejus vidistis; confirmat retro non Patrem, sed Filium fuisse, qui videbatur et audiebatur.

000-00-00 Serial Number=0561502993
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0547A]   Solus ad hodiernum Antiochiae Axionicus memoriam Valentini integra custodia regularum ejus consolatur: Alioquin tantum se huic haeresi suadere permissum est, quantum lupae foeminae formam quotidie supparare solemne est.
 [0549A]   Quorumdam enim de graeco interpretatio non occurrit ad expeditam proinde nominis formam, [0549B] quorumdam nec de sexu genera conveniunt, quorumdam usitatior in graeco notitia est.

000-00-00 Serial Number=0743267536
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0276A]   Suspecta sit vobis ista perversitas, ne qua vis lateat in occulto [0276A] , quae vos adversus formam, adversus naturam judicandi, contra ipsas quoque leges ministret.
 [0373A]   Risimus et nomen et formam.
 [0499B]   Dum tamen sciatis ipsas quoque leges vestras, quae videntur ad innocentiam pergere, de divina lege ut antiquiore [0499B] formam mutuatas.

000-00-00 Serial Number=0991858184
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0654B]   Quod si non capit animale corpus dici aut inanimale quod est anima, quomodo [0654B] provocabitur ad animalium et inanimalium corporum formam?
 [0696B]   Cum igitur [0696B] in primordio duo diversa atque divisa, limus et flatus, unum hominem coegissent, confusae substantiae ambae jam in uno semina quoque sua miscuerunt, atque exinde generi propagando formam tradiderunt; ut nunc duo, licet diversa, etiam unita pariter effluant, pariterque insinuata sulco et arvo suo, pariter hominem ex utraque substantia effruticent, in quo rursus semen suum insit secundum genus, sicut omni conditioni genitali praestitutum est.
 [0699A]   Aut enim in utraque parte formam initii perseverasset, aut in utraque mutasset.
 [0738B]   Hoc igitur opus mortis, separationem carnis atque animae, seposita quaestione fatorum et fortuitorum, bifariam distinxit humanus adfectus, in ordinariam et extraordinariam formam: ordinariam quidem naturae deputans placidae cujusque mortis; extraordinariam vero praeter naturam judicans violenti cujusque finis.
 [0750A]   Atquin in resurrectionis exemplis, cum Dei virtus, sive per Prophetas, sive per Christum, sive per Apostolos in corpora animas repraesentat, solida et contrectabili, et satiata veritate, praejudicatum est hanc esse formam veritatis, ut omnem mortuorum exhibitionem incorporalem praestigias judices.

000-00-00 Serial Number=0801933408
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1167A]   Manus ergo illae in formam crucis decussatae ipsam Crucem Christi praenotabant.
 [1167B]   [1167B] Benedicta, scilicet et per Baptismum, ejusque formam sacramentalem sanctificata, et per impositionem manuum deinceps confirmata.
 [1177D]   Postea quam resurrexit a mortuis, Discipulis suis, in quibus omnes Ecclesiarum Praesules docebantur, et formam, et potestatem tradidit baptizandi, dicens: Euntes docete omnes [1178A] gentes, etc.
 [1144C]   Per aquam reformari dicimur, cum formam gratiae Divinae, per peccatum amissae, postea in Baptismo recuperamus.
 [1183D]   Sunt quidem, qui Tertullianum hic ab omni erroris labe purgare contendunt, quasi de iis tantum haereticis eidem sermo fuisset, qui Baptismi [1183D] legitimam formam adulterabant, ut erant temporibus Tertulliani Gnostici, Marcitae, Cataphryges, etc.
 [1151B]   Io, Inachi filia, post Epaphi, sui e Jove filii, partum, agente Junone zelotypa, in vaccam conversa, et, postquam humanam formam recuperasset, Apidi, Aegyptiorum Regi, sub novo Isidis nomine nupta, ob maxima beneficia huic genti impensa, post mortem, una cum marito, ab Aegyptiis in deorum numerum adscita fuit.
 [1183D]   Licet enim haeretici illi, de quibus supra circa Deum et Christum enormiter erraverint, quamdiu tamen in ipso Sacramento administrando non errarunt, sed eamdem adhibuere materiam et formam, quam noster verusque Christus in sua veraque Ecclesia instituit, idem hic Baptismus erat, iisdem partibus essentialibus, ut vocamus, constans, [1184A] eumdemque Auctorem habens.
 [1162B]   Nomine benedictionis intelligit formam Sacramentalem Baptismi.
 [1165B]   Certam quamdam verborum formam, qualis alias etiam in quibuslibet ferme Sacramentis ex mandato Salvatoris adhibenda est, quam etiam supra, Cap.

000-00-00 Serial Number=0891666234
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0772A]   Etiam despicientium formam ejus haec erat vox.
 [0780A]   LIII) nec formam habuit, nec speciem; sed forma ejus ignobilis, despecta citra omnes homines; homo in plaga, et sciens ferre imbecillitatem.

000-00-00 Serial Number=0500092268
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1315A]   Fideli marito formam non fore spectabilem, infideli suspectam.
 [1320B]   Omnis maritus castitatis exactor est; formam vero fidelis non expostulat, quia non iisdem bonis, quae gentiles putant, capimur; infidelis contra etiam suspectam habet, vel propter illam sceleratam in nos opinionem gentilium.

000-00-00 Serial Number=0729440629
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0920B]   Ad legem semel nubendi dirigendam, ipsa origo humani generis patrocinatur, contestans quid Deus [0920B] in primordio constituerit, in formam posteritati recensendam.
 [0920B]   Formam hominibus Dei, de originis auctoritate, et prima Dei voluntate sanxerunt.

000-00-00 Serial Number=0815016150
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0119A]   Hanc episcopatui formam Apostoli providentius condiderunt ut regno suo securi frui possent sub obtentu procurandi.

000-00-00 Serial Number=0424927771
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0665A]   Ad hoc necessaria est vocabuli interpretatio: ειδος graece formam sonat; ab eo per diminutionem ειδωλον deductum, aeque apud nos formulam fecit.
 [0681A]   Da formam in qua velis agi tecum.
 [0691A]   Nam, etsi adierant milites ad Joannem, et formam observationis acceperant, si etiam centurio crediderat; omnem postea militem Dominus, in Petro exarmando, discinxit.
 [0688C]   VI), plenissime dedit formam suis dirigendo omni fastigio et suggestu tam dignitatis quam potestatis.

000-00-00 Serial Number=0432778358
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0962B]   Habes formam praesidii etiam spiritalibus bellis necessariam.
 [0964C]   Anno denique tertio Cyri regis Persarum, cum in recogitatum incidisset visionis, aliam formam humiliationis prospexit.
 [0965C]   Quanquam ubi abstinentia vini aut a Deo exigitur, aut ab homine vovetur, [0965C] illic intelligatur etiam pabuli pressura formam praestruens potui.
 [0966A]   Nunc ad proprium hujus speciei articulum, de modo temporis dico, de ipsis prius expostulandum, unde hanc formam nova dirimendis stationibus praescribant.
 [0968C]   Eam enim formam reprehendentes qua et vetera decucurrerunt, et ex ea retorquentes quae adversarii veterum adversus illa poterant retractare; aut et illa recusare debebunt, aut certe ista suscipere necessario, maxime cum et ista, a quocumque institutore sint, sive spiritali, sive tantum fideli, eidem Deo [0969A] currant, cui et vetera.
 [0974A]   Sed et hic inaequalitas vestra ridebitur, cum vetustatum formam nobis exprobratis, in quo caussam novitatis accusatis.

000-00-00 Serial Number=0583970249
De Judicio Domini [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1091B]   Nunc age, securam vivamque adtingere lympham, Et celeres vitam amissam reparare per undas Si velit, aeternae et poenas evadere flammae, Ignarusque Dei, venturique inscius aevi, [1091B] Et potius venturae adipisci praemia vitae; Hunc unum meminisse Deum, solumque precandum, Qui totum in libra posuit sub limine mundum, Aeternumque manens, semperque futurus in aevum, Saecula cuncta tenens, ante omnia saecula solus Ingenitus, sine fine Deus, sedemque supernam Solus habens, solus coelos supereminet altos, Omnipotens solus, cui parent omnia rerum; Qui sibi complacitum hominem formavit in aevum, Pastorem pecudum, et dominum dedit esse ferarum; Qui sermone tenus potuit protendere coelum, Et solidam verbo potuit suspendere terram, Et dicto citius disjunxerat aequoris undam, Ac manibus charam dilexit fingere formam, Atque suam voluit faciem quoque inesse decoram, [1091C] Spirituque adflavit vivendi vultibus auram.
 [1092B]   Adsimilemque sibi jubeat resurgere formam?

000-00-00 Serial Number=0543663621
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0941A]   Hoc quantum ad Dei volutatem non destruendam, et initii formam restruendam.
 [0941A]   Caeterum, et alia ratio conspirat; imo non alia, sed quae initii formam imposuit, et voluntatem Dei movit ad prohibitionem repudii: Quoniam qui dimiserit uxorem suam, praeterquam ex caussa adulterii, facit eam adulterari; et: qui dimissam a viro a duxerit, adulterat utique (Matth.
 [0947B]   Oportebat igitur omnem communis disciplinae formam sua fronte proponi, edictum quodammodo futurum universis in praeceptione, quo magis sciret plebs eum ordinem sibi observandum, qui faceret praepositos, et ne vel ipse honor aliquid sibi ad licentiam, quasi de privilegio loci blandiretur.
 [0949B]   Nunc si et absolute Apostolus permisisset in fide, amisso matrimonio, nubere, proinde fecisset quemadmodum et caetera, quae adversus formam regulae suae pro conditione temporum gessit, circumcidens Timotheum propter superinductitios falsos fratres, et rasos quosdam inducens in templum propter observationem Judaeorum (Act.
 [0954A]   Si in illo fuisti, habes tuam formam; si in Christum transisti, melior esse debebis.

000-00-00 Serial Number=0612276375
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1151A]   [1149C] Dei spiritus et Dei sermo, et Dei ratio, et [1150C] sermo rationis et ratio sermonis, utrumque Jesus Christus Dominus noster, nobis discipulis [1151A] novi Testamenti novam orationis formam determinavit.
 [1157A]   Secundum hanc formam subjungimus FIAT VOLUNTAS TUA IN COELIS ET IN TERRA, non quod aliquis obsistat quominus voluntas Dei fiat, et ei successum [1157B] voluntatis suae oremus; sed in omnibus petimus fieri voluntatem ejus.
 [1195A]   Vetus quidem oratio et ab ignibus, et a bestiis, et ab inedia liberabat, et tamen non a Christo acceperat formam.

000-00-00 Serial Number=0000859499
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1032B]   Quippe si mundus, ex diversis substantiis officiisque constabit ad formam ejus quod mundus hic est: neque enim mundus, si non ut mundus proinde.
 [1036A]   Mutant et bestiae pro veste formam: [1036B] quamquam et pavo pluma vestis, et quidem de cataclistis; imo omni conchylio pressior, qua colla florent; et omni patagio inauratior, qua terga fulgent; et omni syrmate solutior, qua caudae jacent; multicolor, et discolor, et versicolor; nunquam ipsa, semper alia; et si semper ipsa quando alia, toties denique mutanda, quoties movenda.

000-00-00 Serial Number=0739345968
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1230A]   Caeterum ratio ejus, quam cognito Domino discimus, certam formam tenet, ne bonis unquam factis cogitatisve quasi violenta aliqua manus injiciatur, Deus enim reprobationem bonorum ratam non habet utpote suorum, quorum cum auctor et defensor sit, necesse est proinde et acceptator; si acceptator, etiam remunerator.

000-00-00 Serial Number=0748679042
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0035B]   Sed credant sine Scripturis, ut credant adversus Scripturas; tamen doceant, ex eo quod allegant Petrum a Paulo reprehensum, aliam Evangelii formam a Paulo superductam, citra eam quam praemiserat Petrus et caeteri.
 [0045A]   Ad hanc itaque formam [0045B] probabuntur ab illis ecclesiis, quae licet nullum ex Apostolis, vel apostolicis, auctorem suum proferant, ut multo posteriores, quae denique quotidie instituuntur; tamen in eadem fide conspirantes, non minus apostolicae deputantur, pro consanguinitate doctrinae.
 [0045B]   Ita omnes haereses ad utramque formam nostris Ecclesiis provocatae, probent se quaqua putant apostolicas.

000-00-00 Serial Number=0233802378
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0991B]   I, 19), tenes aliquod exemplum, sive praeceptum, sive formam, sive sententiam indultae sive indulgendae fornicationis atque moechiae; habes etiam temporis a nobis definitionem, ex quo deputetur aetas quaestionis.
 [1022B]   Dehinc introgressus sacerdos, si invenisset cavositates viridicantes vel rubescentes, et adspectum [1022B] earum humiliorem citra parietinam formam; exiret ad januam et secerneret domum illam septem diebus.
 [0989B]   Praescribam tamen tibi formam necesse est, ne ad vetera manum emittas, ne in terga respicias.
 [1001C]   Itaque isti qui alium Paracletum in Apostolis et per Apostolos receperunt, quem nec in Prophetis proprius agnitum, jam nec in Apostolis possident; age nunc, vel de apostolico instrumento maculas doceant carnis post baptisma respersae, poenitentia dilui posse: in apostolis quoque veteris legis formam salutamus, circa moechiae, quanta sit, demonstrationem; ne forte [1002A] lenior existimetur in novitate disciplinarum, quam in vetustate.
 [1010B]   Sed ignorant Apostolum omnes isti, qui aliquid contra naturam atque propositum hominis ipsius, contra formam et regulam doctrinam ejus intelligunt ut sanctitatis omnis etiam ex semetipso magistrum, impuritatis omnis exsecratorem et expiatorem, et ubique talem, citius incesto, quam alicui humaniori reo Ecclesiam reddidisse praesumat.

000-00-00 Serial Number=0676564693
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0801B]   Caro autem et sermone Dei constitit propter formam, ne quid sine sermone: Faciamus enim hominem, ante praemisit.
 [0820B]   [0820B] Nacti enim quidam solemnissimam eloquii prophetici formam, allegorici et figurati plerumque, non tamen semper, resurrectionem quoque mortuorum manifeste annuntiatam, in imaginariam significationem distorquent; asseverantes ipsam etiam mortem spiritaliter intelligendam.
 [0867A]   Si vero in carne adhuc constitutos, negavit [0867A] esse in carne, in operibus carnis negans esse, formam ejus subruere non debes, non substantiam, sed opera substantiae alienantis a Dei regno.
 [0876C]   Hanc formam demutationis divina etiam documenta testantur.

000-00-00 Serial Number=0341380775
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0637B]   Accedit ad testimonium antiquitatis subsecuta posteritas, formam originis de titulis hujus quoque temporis praeferens, per quos signatum est, cui [0638A] idolo, et cui superstitioni utriusque generis ludi notarentur, Megalenses et Apollinares, item Cereales et Neptunales, et Latiares, et Florales in commune celebrantur: reliqui ludorum, de natalibus et solemnitatibus regum, et publicis prosperitatibus et municipalibus fastis superstitionis caussas originis habent.

000-00-00 Serial Number=0305123448
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0897B]   [0897B] Videamus nunc si et Apostolus formam vocabuli istius secundum Genesim observet, sexui deputans illud, sic mulierem vocans virginem Mariam, quemadmodum et Genesis Evam.
 [0898B]   Non enim poterat posteriorem mulierem nominare, de qua Christus nasci non habebat, id est, virum passam: sed illa quae erat praesens, [0898B] quae erat virgo, et mulier vocabatur per vocabuli hujus proprietatem, secundum primordii formam, virgini, et ita universo mulierum generi defensam.

000-00-00 Serial Number=0726822674
Sodoma [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1104B]   Quin etiam si quis mutilaverit advena formam, Protinus ex sese suggestu vulnera complet.
 [1104B]   Namque comes conjux, heu me, male tum quoque legis Foemina non patiens, divina ad murmura coeli Audaces oculos nequicquam sola retorsit, Nec habitura loqui quod viderit; et simul illic [1104B] In fragilem mutata salem stetit ipsa sepulcrum, Ipsaque imago sibi formam sine corpore servans .


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»