TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Homini' [106]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0498678446
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0563A]   Detinetis igitur in hominibus innoxiis etiam nomen innoxium nostrum, non incommodum [0563A] linguae, non auribus asperum, non homini malum, non patriae infestum, sed et graecum aliis et sonorum et interpretatione jucundum.

000-00-00 Serial Number=0090615690
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0144B]   Veni enim dividere hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et socrum adversus nurum suam: et inimici homini domestici sui.

000-00-00 Serial Number=0160690188
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0222B]   Quia etsi tenebras volet in substantia fuisse materiae (cui articulo respondere debebimus suo ordine), etiam homini tenebrae visibiles sunt.

000-00-00 Serial Number=0600308001
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0241B]   Si enim semel homini permiserat arbitrii libertatem et potestatem, utique fruendas eas ex ipsa institutione permiserat: posse autem peccare est hujus libertatis consectarium, quod Deus permisit cum adjunctis suis, peccatis scilicet et suppliciis, quae omnia postea in suae gloriae ostensionem convertit.
 [0286B]   [0286B] Et ita Deus tunc maxime magnus, cum homini pusillus; et tunc maxime optimus, cum homini non bonus; et tunc maxime unus, cum homini duo aut plures.
 [0293B]   Igitur consequens erat uti Deus secederet a libertate semel concessa homini, id est contineret in semetipso et praescientiam et praepotentiam suam, per quas intercessisse potuisset, quo minus homo male libertate sua frui adgressus, in periculum laberetur.
 [0286B]   [0286B] Et ita Deus tunc maxime magnus, cum homini pusillus; et tunc maxime optimus, cum homini non bonus; et tunc maxime unus, cum homini duo aut plures.
 [0285A]   [0285A] Quid enim amplius homini necessarium, quam cura in Deum verum, in quem, ut ita dixerim, inciderat, quia alius Deus non erat.
 [0277A]   Haec omnia, si aemulationi adsistunt, aemulatio autem liberando homini procurat; liberatio autem hominis operatio bonitatis [0277B] est, non poterit ea bonitas sine suis dotibus, id est sine sensibus est affectibus per quos administratur adversus Creatorem; ne sic quoque inrationalis proscribatur, si careat et sensibus et affectibus debitis.
 [0290B]   Igitur [0290B] si et fuerunt in Deo istae facultates, prae quibus nihil mali evenire homini aut potuisset aut debuisset, et nihilominus evenit; videamus et hominis conditionem, ne per illam potius evenerit, quod per Deum evenire non potuit.
 [0288A]   [0288A] Igitur, cum cognoscendo Deo hominem prospexisset bonitas Dei ipsius, etiam hoc praeconio suo addidit, quod prius domicilium homini commentata est, aliquam postmodum molem maximam, postmodum et majorem, ut in magna tamquam in minore proluderet atque perficeret: et ita de bono Dei, id est de magno, ad optimum quoque ejus, id est ad majus habitaculum promoveretur.
 [0426A]   Ille enim Deus optimus, ultro veniens ad praestandum non suo homini, nullum illi laborem, nec instantiam indixisset.
 [0241A]   Et sicut Deus homini vitae statum induxit, ita homo mortis statum adtraxit, et idem de angelo dicendum; Deus enim angelum fecit, qui seipsum in daemonem commutavit.
 [0323C]   In quantum enim credi habebat ut prodesset, in tantum paraturam desiderabat, ut credi posset, substructam fundamentis dispositionis et praedicationis; quo ordine fides informata, merito et homini indiceretur a Deo, et Deo exhiberetur ab homine; ex agnitione debens credere quia posset, quae scilicet credere didicisset ex praedicatione.
 [0475B]   Facilius enim crederetur, ejus esse per maledictionem Christi benedictionem [0475B] prospexisse homini, qui et maledictionem aliquando et benedictionem proposuerit ante hominem, quam qui neutrum unquam sit apud te professus.
 [0245C]   Neque rationabiliter bonum, eo quod homini (juxta Marcionem a se alieno) succurrere voluerit.
 [0433B]   Porro, si quae necessaria scit homini, alius et prospexit et praestat, quomodo haec ipse repromittit?
 [0290C]   Non enim poneretur lex ei qui non haberet [0290C] obsequium debitum legi in sua potestate: nec rursus comminatio mortis transgressioni adscriberetur, si non et contemptus legis in arbitrii libertatem homini deputaretur.
 [0317C]   Quaecunque autem ut indigna reprehenditis, deputabuntur in Filio, et viso, et audito, et congresso, arbitro [0317C] Patris et ministro, miscente in semetipso hominem et Deum; in virtutibus, Deum; in pusillitatibus, hominem; ut tantum homini conferat, quantum Deo detrahit: totum denique Dei mei penes vos dedecus, sacramentum est humanae salutis.
 [0433B]   Caeterum, si scit quae sunt homini necessaria, nec tamen praestitit, aut malignitate aut infirmitate non praestitit.
 [0432B]   Quis nollet curam nos agere animae de victu, et corporis de vestitu, nisi qui ista homini ante prospexit, [0432C] et exinde praestans, merito curam eorum, tanquam aemulam liberalitatis suae, prohibet; qui et substantiam ipsius animae accommodavit potiorem esca, et materiam ipsius corporis figuravit potiorem tunica; cujus et corvi non serunt, nec metunt, nec in apothecas condunt, et tamen aluntur ab ipso; cujus et lilia et foenum non texunt, nec nent, et tamen vestiuntur ab ipso; cujus et Salomon gloriosissimus nec ullo tamen flosculo cultior?
 [0288C]   Bonitas amplius delicias adjecit homini, ut quamquam totius orbis possidens, in amoenioribus moraretur, translatus in paradisum, jam tunc de mundo in Ecclesiam.
 [0290C]   XXX, 15): sed nec alias totum ordinem disciplinae per praecepta dispositum, avocante Deo et minante et exhortante, nisi et ad obsequium et ad contemptum libero et voluntario homini.
 [0289A]   Sed et quam arguis legem, quam in controversias torques, bonitas erogavit, consulens homini quo Deo adhaereret, ne non tam liber, quam adjectus videretur, aequandus famulis suis caeteris animalibus, solutis a Deo et ex fastidio liberis; sed ut solus homo gloriaretur, quod solus dignus fuisset qui legem a Deo sumeret, utque animal rationale, intellectus et scientiae capax, ipsa quoque libertate rationali contineretur, ei subjectus, qui subjecerat illi omnia (I Cor.
 [0316B]   Jam nunc ut et caetera compendio absolvam, quaecunque adhuc ut pusilla et infirma et indigna colligitis ad destructionem Creatoris, simplici et certa ratione proponam: Deum non potuisse humanos congressus inire, nisi humanos et sensus et affectus suscepisset, per quos vim majestatis suae, intolerabilem utique humanae mediocritati, humilitate temperaret, sibi quidem indigna, homini autem necessaria; et ita [0316C] jam Deo digna, quia nihil tam dignum Deo, quam salus hominis.
 [0283A]   Prorsus itaque homini delictum imputandum quem ad recte vivendum creaverat Deus: IX.
 [0453B]   Quo magis absit a Christo, quod ne homini quidem convenit.
 [0260B]   Ergo nec mundus Deo [0260B] indignus: nihil etenim Deus indignum se fecit; etsi mundum homini, non sibi fecit, etsi omne opus inferius est suo artifice.
 [0294B]   Quia nec universitatem homini subjecisset infirmo dominandi, et non potiori angelis; quibus nihil tale subjecit; sic nec legis pondus imposuisset, si gravis lex invalido sustinendi; nec quem excusabilem sciret nomine imbecillitatis, eum definitione mortis convenisset; postremo, non libertate, nec potestate arbitrii fecisset infirmum, sed potius defectione earum.
 [0294A]   Igitur, sicut Deus homini vitae statum induxit, ita homo sibi mortis statum adtraxit: et hoc non per infirmitatem, sicuti nec per ignorantiam, ne quid auctori imputaretur.
 [0426C]   Creator est, qui et januam olim Nationibus clauserat, quae olim pulsabatur Judaeis; is et exurgit et dat, et si jam non quasi amico, non [0426C] tamen quasi extraneo homini, sed quasi molesto, inquit.
 [0245B]   Jam vero naturaliter bonum dici non posse deum Marcionis, qui ab initio homini lapso non succurrerit.
 [0293A]   Si enim semel homini permiserat arbitrii libertatem et potestatem, et digne permiserat, sicut ostendimus, utique fruendas eas ex ipsa institutionis auctoritate permiserat; fruendas autem quantum in ipso, secundum ipsum, id est secundum Deum, id est in bonum: quis enim adversus se permittet aliquid?
 [0292B]   Igitur, si et bonitas et ratio Dei invenitur circa libertatem arbitrii concessam homini, non oportet, omissa prima definitione bonitatis atque rationis quae ante omnem tractatum constituenda est, post factis praejudicare non ita Deum instituere debuisse quia aliter quam Deum deceret evasit; sed dispecto quia [0292C] ita debuerit instituere, salvo eo quod dispectum est, caetera explorare.
 [0291B]   Sola nunc bonitas deputetur, quae tantum homini largita sit, id est arbitrii libertatem.
 [0282D]   Praesertim ex hominis et mundi factura ac ea quam homini praescripsit lege; [0283A] V.
 [0433B]   Professus autem necessaria haec homini, utique bona confirmavit.
 [0291B]   Oportebat igitur imaginem [0291B] et similitudinem Dei, liberi arbitrii et suae potestatis institui, in qua hoc ipsum, imago et similitudo Dei deputaretur; arbitrii scilicet libertas et potestas: in quam rem ea substantia homini accommodata est, quae hujus status esset, adflatus Dei, utique liberi et suae potestatis.
 [0286B]   [0286B] Et ita Deus tunc maxime magnus, cum homini pusillus; et tunc maxime optimus, cum homini non bonus; et tunc maxime unus, cum homini duo aut plures.
 [0307B]   Qualis enim apud Deum merces homini?
 [0433A]   Sin alium Deum: quomodo scit necessarium esse homini victum atque vestitum, [0433B] quorum nihil praestitit?

000-00-00 Serial Number=0769430637
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1068C]   Haec homini Deus ante oculos revocata reformat, Propter quem locuples primus large omnia fecit.

000-00-00 Serial Number=0485634506
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0414A]   Jam [0414A] ergo subjecta est Christianis divinitas vestra; nec utique divinitas deputanda est, quae subdita est homini, et si quid ad dedecus facit, aemulis suis.
 [0438A]   Constet igitur prius, si isti, quibus sacrificatur, salutem imperatori vel cuilibet homini impertiri possunt, et ita nos crimini addicite.
 [0290B]   Nisi homini Deus placuerit, Deus non erit; homo jam Deo propitius esse debebit.
 [0312A]   Veni, demerge ferrum in infantem nullius inimicum, nullius reum, omnium filium; vel si alterius officium est, tu modo adsiste morienti homini antequam vixit; fugientem animam novam exspecta; excipe rudem sanguinem, eo panem tuum satia, vescere libenter.
 [0334A]   Vani erunt homines, nisi certi sint, a primordio et pluvias de coelo ruisse, et sidera radiasse, et lumina floruisse, et tonitrua mugisse et ipsum Jovem, quae in manu ejus ponitis, fulmina timuisse item omnem frugem ante Liberum et Cererem et Minervam, imo ante ullum aliquem principem hominem de terra exuberasse, quia nihil continendo et sustinendo homini prospectum post hominem potuit inferri.
 [0375A]   Deum verum, qui omnia fecit, cujus, et naturam describit, Christianos colere asserit: hujus notitiam et agnitionem naturaliter homini insitam docet, ita ut magnitudinem ejus, bonitatem, benignitatem, auxilium et justitiam non ignoret, inque coelis agere, non in terra, credat.
 [0499B]   Sed quanta auctoritas legum humanarum, quum illas et evadere homini contingat, et plerumque in admissis delitescere, et aliquando contemnere ex voluntate vel necessitate delinquendi, recogitata etiam brevitate supplicii cujuslibet, non tamen ultra mortem remansuri?

000-00-00 Serial Number=0603807569
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0672A]   Sed quod et Aegyptii renuntiaverunt, et qui divinarum commemoratores videbantur, ut et ille versus Orphei vel Empedoclis; Namque homini sanguis circumcordialis est sensus.
 [0688C]   Perinde et homini [0689A] omnium forsitan obliviosissimo inobliterata perseverabit sola scientia naturalium, ut sola scilicet naturalis; memor semper manducandi in esurie, et bibendi in siti, et oculis videndum, et auribus audiendum, et naribus odorandum, et ore gustandum, et manu contrectandum.

000-00-00 Serial Number=0636434376
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1168D]   Ita pulchre disserit: Quod Noe, homini justo,-imperat Deus, ut arcam faciat,-in qua cum suis liberaretur a diluvii vastitate, procul dubio est figura peregrinantis in hoc saeculo Civitatis Dei, hoc est, ECCLESIAE, quae fit salva per LIGNUM, in quo pependit Mediator Dei et hominum, Homo CHRISTUS JESUS.
 [1183B]   XIII, 44: Simile factum est Regnum coelorum homini qui seminavit, etc.
 [1203B]   Certum autem est, Sacramentali nostrae Poenitentiae in Baptizandis locum non fuisse, cum Baptismus ipse ad reliqua Ecclesiae nostrae Sacramenta initiatio quaedam sit, ad illa valide suscipienda, et conficienda, homini capacitatem tribuens.

000-00-00 Serial Number=0814615965
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0757C]   Angelos Creatoris conversos in effigiem humanam, aliquando legisti, et credidisti, et tantam corporis gestasse veritatem, ut et pedes eis laverit Abraham, et manibus ipsorum ereptus sit Sodomitis [0757C] Loth; conluctatus quoque homini angelus toto corporis pondere dimitti desideravit ab eo a quo detinebatur.

000-00-00 Serial Number=0139385164
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0082B]   Per haec exterioris hominis ministeria, interiori homini ministrantis, fructus munerum divinorum ad animam deducuntur ab sensibus.
 [0083B]   Ipsum Deum secundum naturam prius novimus, et Deum appellantes deorum, et bonum praesumentes, et judicem invocantes: quaeris an conditioni ejus fruendae natura nobis debeat praeire, ne illa rapiamur qua Dei aemulus universam conditionem certis usibus homini [0083C] mancipatam, cum ipso homine corrupit, unde eam [0084A] et apostulus invitam ait vanitati succidisse (Rom.
 [0097A]   Praefabitur quidem Claudius etiam coelum sideribus apud Homeri carmina coronatum; certe a Deo, certe homini, igitur et homo ipse a Deo coronandus est.

000-00-00 Serial Number=0524635673
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1313A]   Caeterum, si materiae ex Deo sunt, non statim et hujusmodi fructus illarum; nam et omnes [1313A] istae profanae spectaculorum saecularium voluptates, sicut de ipsis suum volumen edidimus, ipsa etiam idololatria ex rebus Dei constat: non tamen ideo circi furoribus, aut arenae atrocitatibus, aut scenae turpitudinibus, christianum affici oportet, quia Deus et equum, et pantheram, et vocem homini dedit: nec ideo idololatriam impune faciet christianus, quia Dei conditio est et thus, et merum, et ignis qui vescitur, et animalia quae victimae fiunt, cum et ipsa materia, quae adoratur, Dei sit.

000-00-00 Serial Number=0477709830
De Execrandis Gentium Diis [Fragmentum] Reditus in Auctori Indicem  
 [1117A]   Huic tali homini, tam nefando regi, tam obscoeno tamque crudeli, Dei assignatus est honos ab hominibus, qui utique cum sit in terra natus, et per incrementa [1117B] aetatum adultus, in qua omnia haec mala admisit, et modo non sit in ea, quid putatus nisi mortuus, aut numquid putat stultus error pennas ei natas in senectute, unde ad coelum volaret?

000-00-00 Serial Number=0729510307
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0925A]   Ideo optimum est homini mulierem non attingere, et ideo virginis principalis sanctitas, quia caret stupri adfinitate.

000-00-00 Serial Number=0328540027
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0681A]   Si hunc morem sibi homines de superstitione consecraverunt, tu extraneus ab omni eorum vanitate, quid participas idolothyta [0681A] solemnia, quasi tibi quoque praescriptum sit de die, quo minus id quod homini debes, vel tibi ab homine debetur, citra diei observationem luas, vel recipias.
 [0686A]   Sed quoniam ita Malus circumdedit saeculum idololatria, licebit adesse in quibusdam, quae nos homini, non idolo, officiosos habent.

000-00-00 Serial Number=0405657411
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0959A]   Nam in primordio quidem herbidum solummodo et arboreum [0959A] homini pabulum addixerat: Ecce dedi vobis omne foenum sementivum seminans semen quod est super terram; et omne lignum quod habet in semetipso fructum seminis sementivi vobis erit in escam (Gen.
 [0961C]   Illa enim pasto homini minabatur, ista jejuno blandiebatur.
 [0961C]   Tanta est circumscripti victus praerogativa, ut Deum praestet homini contubernalem, parem revera pari.
 [0962A]   [0962A] Processimus itaque jam ad exempla, uti revolvamus utilitatis efficacia potestates istius officii, quod etiam iratum Deum homini reconciliat.
 [0968B]   Sed et illud in medio est, quaedam ex his officiis a Deo homini imperata, legem constituisse; quaedam ab homine Deo oblata, [0968C] votum expunxisse; tamen et votum, cum a Deo acceptatum est, legem in posterum facit, per auctoritatem acceptatoris, exinde enim faciendum mandavit, qui factum comprobavit.

000-00-00 Serial Number=0739185631
De Judicio Domini [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1091C]   Quanta Deus homini permisit munera mundi?

000-00-00 Serial Number=0481459856
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0934B]   Sed et in praefatione ipsius operis: Non est, inquit, bonum homini solum eum esse; faciamus adjutorium illi.
 [0951C]   Quasi una mulier frequentiam praestet homini ad fugam proximo: habet viduam utique, quam adsumat licebit.
 [0942B]   Habet secum animi licentiam, qui omnia homini quae non habet, imaginario fructu repraesentat.
 [0944C]   Cujus etiam ipsas species ex rescriptis intelligimus, cum dicit: De his autem quae scribitis, bonum est homini mulierem non attingere; propter fornicationes autem, unusquisque uxorem suam habeat (I Cor.
 [0945A]   Quaerebant et de virginibus consilium (praeceptum enim Domini non erat), bonum esse homini si sic permaneat; utique quomodo a fide fuerit inventus.
 [0932B]   Bonum, inquit, homini mulierem non contingere (I Cor.

000-00-00 Serial Number=0713560522
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1147C]   Cernebam quidem multa mihi tenuioris doctrinae homini ad tantum auctorem explanandum deesse, et mediocrem legum cognitionem ad plura, quae ex reconditis historiis, philosophia, medicina ac sacris litteris accipit, explananda non sufficere; nec id tempus pluribus fori negotiis implicito permittebat: sed quod me non posse dicebam ille nolle credebat: Quid facerem?

000-00-00 Serial Number=0577988505
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1039A]   Tantam igitur paraturam materiarum ingenia quoque vestificinae prosecuta, primum tegendo homini, qua necessitas praecessit, [1039B] dehinc et ornando, imo et inflando qua ambitio successit, varias indumentorum formas promulgavere; quarum pars gentilitus inhabitantur, caeteris incommunes; pars vero passivitus omnibus utiles, ut hoc pallium, et si graecum magis, sed lingua jam penes Latium est: cum voce vestis intravit.

000-00-00 Serial Number=0490014613
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1257A]   Atenim quam primus senserat, per quam delinquere intraverat, de suo experimento quid ad peccandum adjuvaret structus eamdem impingendo in crimen homini advocavit: conventa statim illi mulier, non temere dixerim per colloquium ipsum ejus afflata est spiritu impatientia infecto, usque adeo nunquam omnino peccasset, si in divino interdicto patientiam perservasset.
 [1256B]   Igitur natales impatientiae in ipso diabolo deprehendo, jam tunc cum Dominum Deum universa opera quae fecisset, imagini suae, id est homini subjecisse impatienter tulit (Genes.
 [1256B]   Nec enim doluisset, si sustinuisset; nec invidisset homini, si non doluisset.
 [1269C]   Sic ille rex Babylonius, offenso Domino, cum squalore et paedore septenni ab humana forma exulasset, immolata patientia corporis sui, et regnum recuperavit, [1269C] et quod optabilius homini est, satis Deo fecit.
 [1257B]   Aut quod crimen ante istud impatientiae admissum homini imputatur?

000-00-00 Serial Number=0675506115
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1230A]   Haec poenitentiae caussa: haec opera negotium divinae misericordiae curans: quod homini proficit, Deo servit.

000-00-00 Serial Number=0041822135
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0013A]   Febrem denique, inter caeteros mortiferos et cruciarios exitus erogando homini deputatam, neque quia est miramur, est enim; neque quia erogat hominem, ad hoc enim est.
 [0031C]   Christus Jesus Dominus noster permittat dicere interim, quisquis est, cujuscumque Dei Filius, [0031C] cujuscumque materiae homo et Deus, cujuscumque fidei praeceptor, cujuscumque mercedis repromissor, quid esset, quid fuisset, quam Patris voluntatem administraret, quid homini agendum [0032A] determinaret, quamdiu in terris agebat, ipse pronuntiabat, sive populo palam, sive discentibus seorsum; ex quibus duodecim praecipuos lateri suo adlegerat destinatos nationibus magistros.
 [0064B]   Illum vero aeonem ex quo Jaldabaoth processisset, invidia commotum, scintillam quamdam jacenti homini immisisse qua excitatus per prudentiam saperet, et intelligere posset superiora.

000-00-00 Serial Number=0112002492
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1005C]   Et his itaque discussis quae intercesserant, regredior ad secundam Corinthiorum, ut probem illud quoque Apostoli dictum, Sufficiat ejusmodi homini increpatio ista quae a multis (II Cor.
 [1011C]   De quibus autem scripsistis, bonum est homini mulierem non contingere: sed propter fornicationem [1011D] unusquisque uxorem suam habeat; vir uxori, et uxor viro debitum reddat (I Cor.
 [1012B]   Jam si usquequaque optimum dicit homini sic esse: Junctus es uxori, ne quaesieris solutionem, ut moechiae locum non des.
 [1023A]   Sic et de famulae concubitu, quae homini esset reservata, necdum redempta, necdum liberata: Prospicietur, inquit, illi, et non morietur (Levit.
 [1027B]   Puta nunc sub gladio jam capite librato, puta in patibulo jam corpore expanso, puta in stipite jam leone concesso, puta in axe, jam incendio adstructo, in ipsa, dico, securitate et [1027B] possessione martyrii, quis permittit homini donare quae Deo reservanda sunt?

000-00-00 Serial Number=0581576169
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0802A]   Hoc eo commendarim, uti quicquid omnino homini a Deo prospectum atque promissum est, non soli animae, verum et carni scias debitum; ut si non ex consortio generis, certe vel ex privilegio nominis.
 [0803A]   Cum etsi alia materia excludendo homini competisset, artificis fastigium recogitari oporteret, qui illam et eligendo dignam judicasset, et tractando fecisset.
 [0811A]   Et utique si omnia homini resurgunt, cui procurata sunt, porro non homini, nisi et carni, quale est ut ipsa depereat in totum, propter quam et cui nihil deperit?
 [0811A]   Et utique si omnia homini resurgunt, cui procurata sunt, porro non homini, nisi et carni, quale est ut ipsa depereat in totum, propter quam et cui nihil deperit?
 [0819A]   Cum audio resurrectionem homini imminere, quaeram necesse est quid ejus cadere sortitum sit.
 [0801C]   Siquidem homini fiebant, cui mox a Deo addicta sunt.
 [0832C]   Alioquin, satis vanum, ut ad obsequium Deus fructibus agri, et cibariis vitae hujus invitet, quae [0832C] etiam in religiosis et blasphemis, semel homini addicta conditione, communicat; pluens super bonos et malos, et solem suum emittens super justos et injustos (Matth.
 [0835A]   Siquidem trina virtus Dei, per illa trina signa denotabatur cum suo ordine: primo diabolum serpentem, quanquam formidabilem, subactura homini; dehinc carnem de sinu mortis retractura, atque ita [0835B] omnem sanguinem exsecutura judicio.
 [0850C]   Porro, nec anima per semetipsam homo, quae figmento jam homini appellato postea inserta est; nec caro sine anima homo, quae, post exilium animae, cadaver inscribitur.
 [0851C]   Adeo non illa est corruptio, quam in perpetuum carnis interitum ad resurrectionem expellendam exteriori homini adscribunt.
 [0885B]   In deposito est ubicumque apud Deum, per fidelissimum sequestrem Dei et hominum Jesum Christum, qui et homini Deum, et hominem Deo reddet, carni spiritum, et spiritui carnem.
 [0850C]   Nactae denique haereses duos homines ab Apostolo editos, interiorem, id est animam, [0850C] et exteriorem, id est carnem; salutem quidem animae, id est interiori homini, exitium vero carni, id est exteriori, adjudicaverunt; quia scriptum sit Corinthiis: Nam etsi homo noster exterior corrumpitur, sed interior renovatur de die et die.

000-00-00 Serial Number=0570010900
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0631A]   Omnia a Deo instituta, et homini attributa (sicut praedicamus), et utique bona omnia, ut boni auctoris: inter haec deputari universa ista, ex quibus spectacula instruuntur, circum [0631B] verbi gratia, et leonem, et vires corporis, et vocis suavitates.
 [0631C]   Nemo negat, quia nemo ignorat quod ultro natura suggerit, Deum esse universitatis conditorem, eamque universitatem tam bonam, quam homini mancipatam.
 [0633B]   Nos igitur qui, Domino cognito, etiam aemulum ejus inspicimus, qui, institutore comperto, etiam interpolatorem una deprehendimus, neque mirari, neque dubitare oportet, quum ipsum hominem, opus et imaginem Dei, totius universitatis possessorem, illa vis interpolatoris et aemulatoris angeli ab initio de integritate dejecerit, universam [0633B] substantiam ejus pariter cum ipso in perversitatem demutatam adversus institutorem, ut quam doluerat homini concessam, non sibi, in ea ipsa et hominem reum Deo faceret, et suam dominationem collocaret.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»