Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0568A] | Hoc quoque mirum, si et ille, qui tanto impatientiae jure prosiluit, deferre et non probare gestit, et ille, qui audiit, non et videre curavit; siquidem par fructus est et delatoris, si quod detulit probet, et auditoris, si quod audit etiam sibi credat. |
[0591A] | Quod si nomen istud proprium divinitatis et simplex, nec interpretatorium in illo deo reprehensum, in caetera, quae deos vultis, docete etiam qualitatis inter illos esse consortium, ut jure consistat collegium nominis communione substantiae. |
[0587A] | Hinc excidere fidem verae divinitatis, quo nihil utique aliquando coeptum divinum videri jure possit. |
[0592C] | Et jure credi deos, quorum natura honoranda sit in secundis, metuenda sit in adversis, domina scilicet juvandi et nocendi. |
[0583B] | Dubitatur enim de perjuris jure, cum ne per deos quidem vestros ex fide dejeretis. |
Ad Uxorem | Reditus in Auctori Indicem |
[1300A] | Ad hoc quaeramus, an jure, quasi revera dispectores divinarum sententiarum. |
[1302B] | Nam nec in terris filii sine consensu patrum recte et jure nubunt. |
Adversus Hermogenem | Reditus in Auctori Indicem |
[0205B] | His enim tribus modis aliena sumuntur, jure, beneficio, impetu; id est, dominio, precario, vi. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0454A] | Habes et ipsius resurrectionis confirmationem, et totum quod Sadducaei sciscitabantur, non de alio Deo interrogantes, nec de proprio nuptiarum jure quaerentes. |
[0320B] | Nam si ita est, quomodo eum antitheses singulas species Creatoris aemulatum demonstrant, agnoscam igitur et in hoc per illas Deum meum zelotem, qui res suas arbustiores in primordiis bona et rationali aemulatione [0320B] maturitatis praecuraverit suo jure. |
[0292A] | Ut ergo bonum jam suum haberet homo, emancipatum sibi a Deo, et fieret proprietas jam boni in homine, et quodammodo natura, de institutione adscripta est illi quasi libripens emancipati a Deo boni, libertas et potestas arbitrii, quae efficeret bonum, ut proprium, [0292A] jam sponte praestari ab homine; quoniam et hoc ratio bonitatis exigeret voluntarie exercendae; ex libertate scilicet arbitrii non favente institutioni, non serviente: ut ita demum bonus consisteret homo, si secundum institutionem quidem, sed ex voluntate jam bonus inveniretur, quasi de proprietate naturae: proinde ut et contra malum (nam et illud utique Deus providebat) fortior homo praetenderet, liber scilicet et suae potestatis: quia, si careret hoc jure, ut bonum quoque non voluntate obiret, sed necessitate, usurpabilis etiam malo futurus esset ex infirmitate servitii, proinde et malo sicut bono famulus. |
[0329B] | Et adeo non qua alterius Dei, Christum aversati persecutique [0329B] sunt; sed qua solummodo hominem, quem planum in signis, et aemulum in doctrinis existimabant, ut et ipsum hominem qua suum, id est judaeum, sed judaismi exorbitatorem et destructorem, deduxerint in judicium, et suo jure punierint, alienum scilicet non judicaturi. |
[0292B] | Caeterum, nec boni nec mali merces jure pensaretur ei qui aut bonus aut malus necessitate fuisset inventus, non voluntate. |
[0283A] | Et vero Dei bonitatem ac rationem hominis hoc requisivisse, ut constitueretur homo liberi arbitrii; utpote cum nec boni nec mali merces jure ei pensaretur, qui aut bonus aut malus necessitate fuisset inventus, non voluntate: VII. |
Adversus Marcionem Libri Quinque | Reditus in Auctori Indicem |
[1080A] | Ipse Dei templum verum, non ante dicatum, Namque suo socios homines sibi sanguine fecit Atque sacerdotes voluit sui corporis esse, Ipse patris summi perfectus jure sacerdos. |
[1077C] | [1077C] Haec populo juveni, qui dives, liber et haeres Possidet aeternam spem laudis jure dicatam, Non ut doctores (solus daret omnia Christus), Sed famulos Christi, jubet inviolata potestas Ingenti zelo flagrantes, pacis amore Armatos, molem belli deducere terrae Excelsas turres, et moenia saeva malorum, Surgentesque minas, populi contra agmina sancti Detrahere, vacuas voces dissolvere vento. |
Adversus Praxeam | Reditus in Auctori Indicem |
[0193B] | [0193B] Nam exinde eo jure quo utrumque nomen unius est, id est Dei Filii, etiam alterum sine altero ejusdem est. |
[0176B] | Cum ergo legis Deum omnipotentem, et Altissimum, et Deum virtutum, et Regem Israelis, et QUI EST; vide ne per haec Filius etiam demonstretur, suo jure Deus omnipotens , qua Sermo Dei omnipotentis, quaque omnium accepit [0176C] potestatem; Altissimus, qua dextera Dei exaltatus, sicut Petrus in Actis (II, 22) concionatur; Dominus virtutum, quia omnia subjecta sunt illi a patre; Rex Israelis, quia ille proprie excidit sors gentis istius; item, QUI EST, quoniam multi filii dicuntur, et non sunt. |
[0169B] | Et: Stetit Deus in ecclesia deorum; ut si homines, per fidem filios Dei factos, deos Scriptura pronuntiare non timuit, scias illam multo magis vero et unico Dei Filio Dei nomen jure contulisse. |
Adversus Valentinianos | Reditus in Auctori Indicem |
[0594A] | Hi ex omnium Aeonum flosculis eum construunt, illi ex solis decem constitisse contendunt, quos Sermo et Vita protulerunt; inde et in ipsum Sermonis et Vitae concurrerunt oculi: isti ex duodecim potius, ex Hominis et Ecclesiae foetu: ideoque Filium hominis aiunt pronuntiatum; alii a Christo et Spiritu Sancto constabiliendae [0594A] universitati provisis, confictum: et jure, paternae appellationis haeredem. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0436A] | Quoniam autem facile iniquum videretur, liberos homines invitos urgeri ad sacrificandum (nam et alias divinae rei faciendae libens animus indicitur): [0436A] certe ineptum existimaretur, si quis ab alio cogeretur ad honorem deorum, quos ultro sui caussa placare deberet, ne prae manu esset jure libertatis dicere: Nolo mihi Jovem propitium; tu, quis est me conveniat Janus iratus ex qua velit fronte; quid tibi mecum est? |
[0269A] | Jam vero, si ut maleficos tractare velint Christianos, oportuit saltem eodem modo in Jure cum utrisque agi, nec facultas quocunque modo se defendendi, illis abnegari, [0269B] cum crimen ex circumstantiis vel dilui, vel [0270A] probari soleat. |
[0285A] | Si bonum invenero esse, quod lex tua prohibuit, nonne ex illo praejudicio prohibere me non potest, quod si malum esset, jure prohiberet? |
[0345A] | Publicos aeque publico jure foedatis, quos in hastario vectigales habetis. |
[0394A] | Dispersi, palabundi, [0394A] et coeli et soli sui extorres, vagantur per orbem, sine homine, sine Deo rege, quibus nec advenarum jure terram patriam saltem vestigio salutare conceditur. |
[0461A] | Quoties etiam praeteritis vobis suo jure nos inimicum vulgus invadit lapidibus et incendiis? |
[0471A] | Fratres autem etiam vestri sumus, jure naturae matris unius, etsi vos parum homines, quia mali fratres. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0656A] | Invenitur etiam in jure civili graeca quaedam quinionem enixa filiorum, semel omnium mater, unici foetus parens multiplex, unici uteri puerpera numerosa, [0656B] quae tot stipata corporibus, pene dixerim populo, sextum ipsa corpus fuit. |
De Baptismo Et De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1139D] | Alii fera, quod Junio jure displicet. |
[1174A] | Quod ego facio, non meo jure, sed DOMINI; Dei enim sumus adjutores. |
[1188D] | Itaque in primis Ecclesiae saeculis Episcopi, jure tanquam sibi solis proprio Baptismum, publice nimirum, seu in ipsa ecclesia, administrabant, quamdiu silicet in solis ecclesiis cathedralibus baptisteria erecta fuerant. |
[1189A] | Postquam vero, adhuc latius increscente fidelium multitudine, in amplioribus praesertim Dioecesibus, difficilior quibusdam ad [1189A] cathedrale baptisterium accessus erat, ut saluti animarum eo certius consuleretur, in singulis quoque Parochialibus Ecclesiis baptisteria erigebantur, cujusque pastoris curae et administrationi deputata, Episcopis vero solum Baptismum solemnem, nonnisi bis in anno conferendum, sibi reservantibus, alias vero pleno jure baptizandi Parochis relicto. |
[1192B] | Caeterum cum de jure [1192C] loquitur, non illico omnem a foeminis, saltem in casu extremae necessitatis, baptizandi facultatem excludit; quin vero baptizare ipsis licet, tenenturque, si scilicet vir non adfuerit, aut verecundia prohibeat, ab eo baptismum administrari. |
[1192C] | Suomet jure: quod neque in viris laicis hactenus [1192D] toleratum fuit. |
[1137A] | Sed «ut afer ejusdem (Tertulliani) stylus velut exustae illius Carthaginis favillis nonnunquam obsitus et obscuratus est, quamquam ii quoque qui eumdem carpunt, mire se ab eodem capi nonnunquam ipsi fatentur; ita pleraeque ejus sententiae lucem sibi infundi jure postulant: idque eo magis, quod [1137B] hic auctor vetustissimus, ac ex latinis unus sit quem sibi ex reconditissima illa aetate prope integrum vindicavit posteritas, ex quo disciplina illorum temporum, maximeque in ecclesiis africanis, quae primam originem suam debent Romanae, atque adeo ab hac primitus illam acceperant, ad nostram usque notitiam profecta fuit: quae res sane in theologia dogmatica haud parvi momenti aestimanda est. |
[1137C] | Majori utique jure a Christianis, quam gentilibus, vim expiandi peccata, in aqua constitui docet. |
De Carne Christi | Reditus in Auctori Indicem |
[0756A] | Aliter illud, ita erat traditum: porro, quod traditum erat, id erat verum, ut ab eis traditum, quorum fuit tradere; ergo quod erat traditum rescindens, quod erat verum rescidisti, nullo jure fecisti. |
De Cultu Foeminarum | Reditus in Auctori Indicem |
[1316A] | Ancillae Dei vivi, conservae et sorores meae, quo [1316A] jure deputor vobiscum, postremissimus equidem meo jure conservitii et fraternitatis, audeo ad vos facere sermonem, non utique affectationis, sed affectioni procurans in caussa vestrae salutis. |
[1313B] | [1313B] Nam ut quaeque rerum, per singulas quasque terras et unamquamque regionem materiis a Deo distributa sunt, invicem sibi peregrina, apud exteros mutuo rara, apud vos jure, si utique, vel appetuntur, vel negliguntur, quia non tantus est in illis fervor gloriae, inter domesticos frigidae. |
[1316A] | Ancillae Dei vivi, conservae et sorores meae, quo [1316A] jure deputor vobiscum, postremissimus equidem meo jure conservitii et fraternitatis, audeo ad vos facere sermonem, non utique affectationis, sed affectioni procurans in caussa vestrae salutis. |
De Exhortatione Castitatis | Reditus in Auctori Indicem |
[0924A] | Sed qui jure hoc usus non est in occasionem, ad exemplum nos suum provocat, docens in eo esse probationem, in quo licentia experimentum abstinentiae praestruxit. |
De Monogamia | Reditus in Auctori Indicem |
[0932B] | Sed salvo, inquis, jure nubendi. |
De Oratione | Reditus in Auctori Indicem |
[1147B] | Jurisconsultus plurima ex jure civili deprompta passim scriptis inserat. |
De Patientia | Reditus in Auctori Indicem |
[1255A] | Et tamen nos non de hominibus modo servitute subnixis, vel quolibet alio jure debitoribus obsequii, verum etiam de pecudibus, etiam de bestiis obedientiam exprimimus, intelligentes usibus nostris eas a Domino provisas traditasque. |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0036A] | Dehinc, sicut ipse enarrat, ascendit in Hierosolyma cognoscendi Petri caussa, ex officio et [0036A] jure scilicet ejusdem fidei et praedicationis. |
[0051A] | Quo denique, Marcion, jure sylvam meam caedis? |
De Pudicitia | Reditus in Auctori Indicem |
[0983A] | Cur ergo et crimina postmodum indulgent poenitentiae nomine, quorum remedia praestituunt multinubentiae jure? |
[1021A] | Volo tamen ex redundantia alicujus etiam comitis Apostolorum testimonium superducere, idoneum confirmandi de proximo jure disciplinam magistrorum. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0883A] | De Dei artificio, et arbitrio, et jure, torquemur? |
De Spectaculis | Reditus in Auctori Indicem |
[0632A] | Sed quia non penitus Deum norunt, [0632A] nisi naturali jure, non etiam familiari, de longinquo, non de proximo; necesse est ignorent qualiter administrari aut jubeat aut prohibeat quae instituit simul quis sit aemulus ex diverso, adulterandis usibus divinae conditionis, quia neque voluntatem, neque adversarium noveris ejus, quem minus noveris. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»