TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Nominis' [111]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0537525415
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0572C]   Sed et [0572C] ipsum quod videmini a majoribus traditum fidelissime custodire et defendere, vel quo maxime reos non transgressionis postulatis, de quo totum odium christiani nominis animatur, deorum dico culturam, perinde a vobis destrui ac despici ostendam, nisi quod non perinde; nos enim contemptores deorum haberi nulla ratio est, quia nemo contemnit quod sciat omnino non esse.
 [0564B]   Alii tanta obstinatione certant, ut cum suis utilitatibus depugnent, quas de commercio istius nominis capere possunt.
 [0562A]   Sed dum haec ratio suo loco ostenditur, vos quam insequimini ad expugnationem nominis, edite: quod nominis crimen, quae offensa, [0562B] quae culpa?
 [0602A]   Nominis quoque [0602B] testimonium compellant: Cronium dictum graece, ut Chronon; aeque latini vocabuli a sationibus rationem.
 [0562A]   Sed dum haec ratio suo loco ostenditur, vos quam insequimini ad expugnationem nominis, edite: quod nominis crimen, quae offensa, [0562B] quae culpa?
 [0591A]   Quod si nomen istud proprium divinitatis et simplex, nec interpretatorium in illo deo reprehensum, in caetera, quae deos vultis, docete etiam qualitatis inter illos esse consortium, ut jure consistat collegium nominis communione substantiae.
 [0565C]   Non statim sunt, qui [0565C] dicuntur; sed quia non sunt, frustra dicuntur, et fallunt eos, qui rem nomini addicunt cum de re status nominis competat.
 [0563A]   Itaque si ob auctorem malum mala secta, tradux mali nominis plectitur.
 [0565A]   Quod ergo dicitis: pessimi et probrosissimi avaritia, luxuria, improbitate; non negabimus quosdam; sufficit et hoc ad testimonium nominis nostri: si non omnes, si non plures.
 [0562C]   Christianum vero nomen, quantum significatio est, de unctione interpretatur; etiam cum corrupte a vobis Christiani [0562C] pronuntiamur (nam ne nominis quidem ipsius liquido certi estis), sic quoque de suavitate vel bonitate modulatum est.
 [0597A]   Propterea et canem, quem apud inferos deputant, sub dextera ejus dicaverunt, quod sub manu ejus compressatur Aegyptiorum, et Fariam adjungunt, quam filiam regis Pharao derivatio nominis esse demonstrat; nam et tunc Pharao, inter caetera honorum et remunerationum, filiam quoque in matrimonium ei dederat.
 [0562B]   Itaque de nominis merito, si qui reatus est nominum, si qua accusatio vocabulorum, ego arbitror nullam esse vocabulo aut nomini querelam, nisi cum quid aut barbarum sonat, aut infaustum sapit, vel impudicum, vel aliter quam enuntiantem delectet.
 [0561B]   Vos igitur, alias diligentissimi ac pertinacissimi discussores scelerum longe minorum, cum talibus tam horrendis et omnem impietatem supergressis eam diligentiam deseratis, neque confessionem recipiendo judicantibus semper laborandam, neque exquisitionem digerendo damnatoribus semper consulendam: jam apparet, omne in nos crimen non alicujus sceleris sed nominis dirigi.
 [0562A]   Porro sententiae [0562A] vestrae nihil nisi Christianum confessum notant; nullum criminis nomen exstat, nisi nominis crimen est: haec etenim est revera ratio totius odii adversus nos.

000-00-00 Serial Number=0597121656
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1297A]   Sustinent [1296B] quidam: sed ut inculcent, ut illudant hujusmodi [1297A] foeminis, quarum arcana in periculum quod credunt servent, si forte laedantur ipsi; sustinent quarum dotes objectione nominis mercedem silentii faciant, scilicet apud arbitrum speculatorem litigaturi.

000-00-00 Serial Number=0772031665
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0124B]   Caeterum, si plagam [0124B] satiaverit, intimat virus, et properat in viscera; statim omnes pristini sensus retorpescunt, sanguis animi gelascit, carne spiritus exolescit, nausea nominis inaccrescit.
 [0139B]   Ita, ipsa hac permistione nunc ad Apostolos, nunc ad omnes disponendo, eumdem in universos nominis exitum effudit, in quibus consederit nomen cum odii sui lege.
 [0145B]   Ecce autem et odio habemur ab omnibus hominibus, nominis caussa, quomodo et scriptum est; et tradimur etiam a proximis, quomodo et scriptum est; et perducimur ad potestates, et interrogamur, [0145C] et torquemur, et confitemur, et trucidamur, quomodo et scriptum est (Matth.
 [0144A]   Porro et odium nominis hic erit, et persecutio hic erumpit, et traditio hic producit, et interrogatio hic compellit, et carnificina hic desaevit, et totum hunc ordinem in terris confessio vel negatio expungit.
 [0140C]   Prospexerat enim et hanc vim plerumque in expugnatione nominis subsecuturam; ut qui se christianum negasset, ipsum quoque Christum compelleretur blasphemando negare.
 [0139A]   Quanquam et si omnem hanc persecutionem conditionalem in solos tunc Apostolos destinasset, utique per illos cum toto sacramento, cum propagine nominis, cum traduce Spiritus Sancti in nos quoque spectasset etiam persecutionis obeundae disciplina, ut in haereditarios discipulos, et apostolici seminis frutices.
 [0143A]   Quid itaque cessas, audacissime haeretice, totum ordinem christianae concussionis in superna transferre, et in primis, ipsum nominis odium illic collocare, ubi ad Patris dexteram praesidet Christus?

000-00-00 Serial Number=0373705447
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0220A]   Sed materia facta, id est terra, habuit cum sua origine consortium nominis, sicut et generis.

000-00-00 Serial Number=0626972675
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0597C]   Uterque ergo et populus et gens est [0597C] appellatus, ne de nominis appellatione privilegium gratiae sibi quis audeat defendere.
 [0598A]   Duos etenim populos et duas gentes processuras ex unius foeminae utero Deus destinavit, nec discrevit gratiam in [0598A] nominis appellatione, sed in partus editione; ut qui prior esset de utero processurus, minori subjiceretur, id est posteriori.
 [0611A]   Quamquam et ista spiritaliter sint intelligenda, quo praecordia singulorum variis modis a diabolo obsessa, fide Christi sint reserata; attamen perspicue sunt adimpleta, utpote in quibus omnibus locis populus nominis Christi inhabitet.
 [0640A]   XII) in persona ipsius, imo et in ipsius nominis sacramento, verus summus sacerdos patris Christus Jesus duplici habitu in duos adventus delineatur.
 [0640B]   Nonne et illi utrumque ordinem nominis Christi, qui jam venit, ostendunt?
 [0608A]   Adferte Deo claritatem et honorem, adferte Deo sacrificia nominis ejus.
 [0617C]   Aeque et sono nominis inducuntur, [0618A] cum virtutem Damasci, et spolia Samariae adversus regem Assyriorum, sic accipiunt, quasi bellatorem portendant Christum, non animadvertentes quid Scriptura praemittat: Quoniam priusquam cognoscat puer vocare patrem aut matrem, accipiet virtutem Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum.
 [0614C]   Et manifestata est justitia aeterna, et unctus est Sanctus sanctorum, id est Christus; et signata est visio et prophetia, et dimissa sunt peccata, quae per fidem nominis Christi, omnibus in eum credentibus remittuntur.
 [0622B]   X, 4) multis modis et figuris praedicatus est: ideo is vir qui in hujus sacramenti imaginem parabatur, etiam nominis Dominici inauguratus est figura, ut Jesus nominaretur.
 [0617B]   At nos e contrario admonendos eos existimavimus, uti cohaerentia quoque hujus capituli recognoscant: subjuncta est enim et interpretatio Emmanuel, Nobiscum Deus, uti non solum sonum nominis spectes, sed et sensum.
 [0623B]   Sic et Jesus, ob nominis sui futurum sacramentum: id enim nomen suum confirmavit, quod ipse ei indiderat, quia non angelum, nec Ausen, sed Jesum eum jusserat exinde vocari.

000-00-00 Serial Number=0379805267
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0391A]   Et utique, si nondum venissent, non potuisset nominis odium, quod agitur hodie, personam nominis antecessisse.
 [0343C]   Angelum quidem eum dixit, ob magnitudinem virtutum quas erat editurus, et ob officium Prophetae, nuntiantis scilicet divinam voluntatem; Jesum autem, ob nominis sui futuri sacramentum.
 [0359C]   Ex eodem, de ascensu et oratione nocturna in monte, apostolorum duodecim numero, mutatione nominis Petri, ac conventu gentium ad Christum.
 [0455B]   [0455B] Constabit itaque et de impudentia ejus, qui multos dicat venturos in nomine ipsius; quod non sit ipsius, si non Christus et Jesus Creatoris est, ad quem proprietas nominum pertinet; amplius, et prohibeat eos recipi, quorum et ipse par sit, ut qui proinde in nomine venit alieno, si non ipsius erat a mendacio nominis praevenire discipulos, qui per proprietatem nominis possidebat veritatem ejus, Venient denique illi, dicentes: Ego sum Christus.
 [0285C]   Reddens nomen illi, negas substantiam nominis, id est magnitudinem, qua Deus dicitur, non tantam eam agnoscens, quantam si homo omnifariam nosse potuisset, magnitudo non esset.
 [0337B]   Quod si [0337B] Emmanuel Nobiscum-Deus, Deus autem nobiscum Christus est, qui etiam in nobis est: Quotquot enim in Christum tincti estis, Christum induistis; tam proprius est Christus in significatione nominis, quod est Nobiscum-Deus, quam in sono nominis, quod est Emmanuel.
 [0254A]   Ita ego non nomini Dei, nec sono, nec notae nominis hujus, summum magnum in Creatore defendo, sed ipsi substantiae, cui nomen hoc contingit.
 [0496A]   Non habent ordinem inter se nisi paria quaeque, et ejusdem vel nominis, vel substantiae, vel auctoris.
 [0275A]   Quod sciam, et caro tinguitur apud illum, et caro de nuptiis tollitur, et caro in confessione nominis desaevitur.
 [0314B]   Enimvero oportebat conscientia peccati delitescentem, evocatum prodire in conspectum Domini, non sola [0314B] nominis inclamatione, sed cum aliqua jam tunc admissi suggillationem.
 [0254B]   Id ergo summum magnum quod Deo adscribimus ex substantiae lege, non ex nominis sorte, contendimus ex pari esse debere in duobus, qui ea substantia constant qua Deus dicitur: quia in quantum dii vocantur, id est summa magna, substantiae scilicet merito innatae et aeternae, ac per hoc magnae et summae, in tantum non possit summum magnum minus et deterius alio summo magno haberi.
 [0455B]   [0455B] Constabit itaque et de impudentia ejus, qui multos dicat venturos in nomine ipsius; quod non sit ipsius, si non Christus et Jesus Creatoris est, ad quem proprietas nominum pertinet; amplius, et prohibeat eos recipi, quorum et ipse par sit, ut qui proinde in nomine venit alieno, si non ipsius erat a mendacio nominis praevenire discipulos, qui per proprietatem nominis possidebat veritatem ejus, Venient denique illi, dicentes: Ego sum Christus.
 [0379B]   Ergo cum appellatio propria est ejus, in quo habet caussam, si alii vindicetur, in quo est communio nominis, non etiam appellationis, suspecta jam fit communio nominis quoque in eo, cui vindicatur sine caussa communio appellationis; [0379C] et sequitur ut unus idemque credatur, qui et nominis appellationis capacior invenitur, dum alter excluditur, qui non habet appellationis communionem, carens caussa; nec alius erit capacior utriusque, quam qui prior, et nomen sortitus est Christi, et appellationem filii hominis; Jesus scilicet Creatoris.
 [0332B]   Totum christiani nominis et pondus et fructus, mors Christi negatur, quam tam impresse Apostolus demandat, utique veram, summum eam fundamentum Evangelii constituens, et salutis nostrae, et praedicationis suae: Tradidi enim, inquit (I Cor.
 [0343B]   Nam quia Jesus Christus secundum populum, quod sumus nos nati in [0343B] saeculi desertis, introducturus erat in terram promissionis, melle et lacte manantem, id est, vitae aeternae possessionem, qua nihil dulcius; idque non per Moysen, id est, non per Legis disciplinam; sed per Jesum, id est, per Evangelii gratiam provenire habebat, circumcisis nobis petrina acie, id est Christi praeceptis; Petra enim Christus: ideo is vir, qui in hujus sacramenti imagines parabatur, etiam nominis dominici inauguratus est figura, Jesus cognominatus.
 [0321A]   Posthaec adversus Marcionitas, et alios ipsorum errorum auctores, ab apostolo Joanne antichristos pronuntiatos, Christum defendit vere et in carne venisse, vel ex eo quod alioqui etiam christiani nominis fructus, mors Christi neganda sit, et resurrectio.
 [0337B]   Quod si [0337B] Emmanuel Nobiscum-Deus, Deus autem nobiscum Christus est, qui etiam in nobis est: Quotquot enim in Christum tincti estis, Christum induistis; tam proprius est Christus in significatione nominis, quod est Nobiscum-Deus, quam in sono nominis, quod est Emmanuel.
 [0379B]   Ergo cum appellatio propria est ejus, in quo habet caussam, si alii vindicetur, in quo est communio nominis, non etiam appellationis, suspecta jam fit communio nominis quoque in eo, cui vindicatur sine caussa communio appellationis; [0379C] et sequitur ut unus idemque credatur, qui et nominis appellationis capacior invenitur, dum alter excluditur, qui non habet appellationis communionem, carens caussa; nec alius erit capacior utriusque, quam qui prior, et nomen sortitus est Christi, et appellationem filii hominis; Jesus scilicet Creatoris.
 [0379B]   Appellatio autem quod est filius hominis, in quantum ex accidenti obvenit, in tantum difficile est ut et ipsa concurrat super nominis communionem.
 [0341B]   De quaestione carnis, et per eam nativitatis, et unius interim nominis Emmanuelis hucusque.
 [0379C]   Ergo cum appellatio propria est ejus, in quo habet caussam, si alii vindicetur, in quo est communio nominis, non etiam appellationis, suspecta jam fit communio nominis quoque in eo, cui vindicatur sine caussa communio appellationis; [0379C] et sequitur ut unus idemque credatur, qui et nominis appellationis capacior invenitur, dum alter excluditur, qui non habet appellationis communionem, carens caussa; nec alius erit capacior utriusque, quam qui prior, et nomen sortitus est Christi, et appellationem filii hominis; Jesus scilicet Creatoris.
 [0336C]   Subjuncta est enim et interpretatio Emmanuelis, nobiscum Deus; uti non solum sonum nominis spectes, sed et [0337A] sensum.
 [0387A]   Habes nominis repraesentationem, habes actum evangelizantis, habes locum montis, et tempus noctis, et sonum vocis, et auditum Patris; habes Christum Prophetarum.
 [0245C]   Neque perfecte bonum, quod, juxta Marcionem, animam solam salvet, non carnem, quae tamen apud illum tinguitur, de nuptiis tollitur, et in confessione nominis saevitiam patitur.
 [0391A]   Et utique, si nondum venissent, non potuisset nominis odium, quod agitur hodie, personam nominis antecessisse.
 [0257B]   Denique, major popularitas generis humani, ne nominis quidem Mosis compotes, nedum [0257C] instrumenti, Deum Mosis tamen norunt, etiam tantam idololatria dominationem obumbrante; seorsum tamen illum quasi proprio nomine Deum perhibent, et Deum deorum, et, Si Deus dederit, et, Quod Deo placet, et, Deo commendo.
 [0342B]   Aliud est, si et nominis phantasma affectavit.

000-00-00 Serial Number=0520904660
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1072A]   At Jesus Nave filius, Auses ante vocatus, Spiritus hunc sanctus socium sibi nomine junxit Hinc fluvium scidit, et populum transire coegit; Distribuit terram gratis, promissa paterna; Solem cum luna statuit, dum vinceret hostem; Expulit externas gentes prolemque gigantum; Excidit lucos, aras et templa subegit; Omnia legitima solemnia mente peregit; Nominis exemplum Christi, virtutis imago.

000-00-00 Serial Number=0086314976
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0192B]   Itaque Christum facis Patrem, stultissime, qui nec ipsam vim inspicias nominis hujus, si tamen nomen est Christus, et non appellatio potius; unctus enim significatur.

000-00-00 Serial Number=0861458540
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0594A]   Sunt qui filium hominis aliunde conceperint dicendum: quamquam ipsum Patrem pro magno nominis sacramento Homines appellasse praesumpserint, ut quid amplius speres de ejus Dei fide cui nunc adaequaris?
 [0549A]   Quorumdam enim de graeco interpretatio non occurrit ad expeditam proinde nominis formam, [0549B] quorumdam nec de sexu genera conveniunt, quorumdam usitatior in graeco notitia est.

000-00-00 Serial Number=0809404314
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0279A]   Christianus si nullius criminis reus est, nomen valde infestum, si solius nominis crimen est.
 [0392A]   Sed quoniam edidimus, antiquissimis Judaeorum instrumentis sectam istam esse suffultam, quam aliquanto novellam, ut Tiberiani temporis, plerique sciunt, profitentibus nobis quoque; fortasse an hoc nomine de statu ejus retractetur, quasi sub umbraculo insignissimae religionis, certe licitae, aliquid propriae praesumptionis abscondat, vel quia praeter aetatem neque de victus exceptionibus, neque de solemnitatibus dierum, neque de ipso signaculo corporis, neque de consortio nominis cum Judaeis agimus, quod utique oporteret, si eidem [0392B] Deo manciparemur?
 [0405A]   Angelos quoque etiam Plato non negavit, Utriusque nominis testes vel magi asserunt.
 [0429A]   Sed quam vanum est fastigium Romani nominis religiositatis meritis deputare, cum post imperium sive adhuc regnum [auctis jam rebus] religio profecerit.
 [0403A]   Interim hic est ordo nostrae institutionis, hunc edidimus et sectae et nominis censum cum suo auctore.
 [0271A]   Sed illud solum exspectatur quod odio publico necessarium est, confessio nominis, non examinatio criminis: quando si de aliquo nocente cognoscitis, non statim confesso eo nomen homicidae, vel sacrilegi, vel incesti, vel publici hostis (ut de nostris elogiis loquar) contenti sitis ad pronuntiandum, nisi et consequentia exigatis, [0272A] qualitatem facti, numerum, locum, modum, tempus, conscios, socios.
 [0257A]   Pro summa qua tunc pollebat facundia, Christianorum patrocinium suscepit, quorum adeo deplorata erat conditio, ut indicta caussa, et solius nominis praejudicio damnarentur.
 [0413A]   Sed hactenus verba, jam hinc demonstratio rei ipsius, qua ostendemus unam esse utriusque nominis qualitatem.
 [0274A]   Neque enim ideo putaretis non requirenda quaestionibus scelera, quia certi essetis admitti ea ex nominis confessione, qui hodie de confesso homicida, scientes homicidium quid sit, nihilominus ordinem extorquetis admissi: quo perversius, cum praesumatis de sceleribus nostris ex nominis confessione [0274B] cogitis tormentis de confessione decedere, ut negantes nomen pariter utique negemus et scelera, de quibus ex confessione nominis praesumpseratis.
 [0274A]   Neque enim ideo putaretis non requirenda quaestionibus scelera, quia certi essetis admitti ea ex nominis confessione, qui hodie de confesso homicida, scientes homicidium quid sit, nihilominus ordinem extorquetis admissi: quo perversius, cum praesumatis de sceleribus nostris ex nominis confessione [0274B] cogitis tormentis de confessione decedere, ut negantes nomen pariter utique negemus et scelera, de quibus ex confessione nominis praesumpseratis.
 [0274B]   Neque enim ideo putaretis non requirenda quaestionibus scelera, quia certi essetis admitti ea ex nominis confessione, qui hodie de confesso homicida, scientes homicidium quid sit, nihilominus ordinem extorquetis admissi: quo perversius, cum praesumatis de sceleribus nostris ex nominis confessione [0274B] cogitis tormentis de confessione decedere, ut negantes nomen pariter utique negemus et scelera, de quibus ex confessione nominis praesumpseratis.
 [0279A]   Ideo torquemur confitentes, et punimur perseverantes, et absolvimur [0279A] negantes, quia nominis praelium est.
 [0279B]   At Christiani, et quoad Sectam, et quoad Nomen probi, justi, ob Nominis tantum odium, inauditi, incogniti condemnantur.
 [0280A]   Quod ita plerique clausis oculis in odium ejus impingunt, ut bonum alicui testimonium ferentes admisceant nominis exprobrationem: Bonus vir Caļus Seius, tantum quod Christianus.
 [0281A]   Nunc igitur, si nominis odium est, quis nominum reatus?
 [0281A]   Quae accusatio vocabulorum, nisi si aut barbarum sonat aliqua vox nominis, aut infaustum, aut maledicum, aut impudicum?
 [0281A]   Sed et cum perperam Chrestianus pronuntiatur a vobis (nam nec nominis certa est notitia penes vos), de suavitate vel benignitate compositum est.
 [0422B]   Quoniam tamen Romani nominis proprie mentio occurrit, non omittam congressionem, quam provocat illa praesumptio dicentium Romanos pro merito religiositatis diligentissimae in tantum sublimitatis [0423A] elatos, ut orbem occuparint, et adeo deos esse, ut praeter caeteros floreant, qui illis officium praeter caeteros faciant.
 [0282A]   Nec tamen quemquam offendit professio nominis, cum institutione transmissa ab institutore.
 [0283A]   Ideoque ante odium nominis competebat prius de auctore sectam recognoscere, vel auctorem de secta.

000-00-00 Serial Number=0082937598
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0711B]   II); sed mundo reddendus, de quo est translatus; non ex postliminio vitae, sed ex supplemento prophetiae; idem et ipse, et sui nominis et sui hominis.
 [0717A]   Desiderabit itaque inquilinus, ex caussa et necessitate hujus nominis, profutura domui, toto inquilinatus sui tempore; non ut ipse substruendus, nec ut ipse loricandus, nec ut ipse tibicinandus; sed tantum modo continendus: quia non aliter contineri [0717B] possit, quam domo fulta.

000-00-00 Serial Number=0097725928
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1199B]   At in hoc nominis etymo illos vehementer deceptos fuisse, et Hebraeis hanc vocem asserendam nemo dubitat.
 [1141C]   Duas ejusdem nominis foeminas solerter distinguit, hancque Montani, in Phrygia Asiae [1141D] Pepuzianorum magistram, illam vero Tertulliani nostri, in sola Africa collocat, Caianae haeresi, ut supra jam monuerat, addictam.

000-00-00 Serial Number=0984696388
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0782A]   Et tamen, ne mihi vacet incursus nominis Adae, unde Christus Adam ab Apostolo dictus est, si terreni non fuit [0782B] census homo ejus?

000-00-00 Serial Number=0217278659
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0110C]   Felices qui persecutionem passi fuerint caussa nominis mei (Matth.
 [0111C]   Quia nec potuissent tale quid constituere tam contrarium exemplis suis, ut fugam mandarent; qui cum maxime de vinculis vel insulis, quibus ob confessionem, non ob fugam nominis, continebantur, ad Ecclesias scribebant.

000-00-00 Serial Number=0776550889
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0681C]   Benedictio est nominis, maledictio custoditae disciplinae.

000-00-00 Serial Number=0515177071
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0972B]   Aguntur praeterea per Graecias illa certis in locis concilia ex universis ecclesiis per quae et altiora quaeque in commune tractantur, et ipsa repraesentatio totius nominis christiani magna veneratione celebratur.

000-00-00 Serial Number=0487469912
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1037A]   Non est: capit et aliis bestiola versiculum, de mediocribus oppido, sed nomen grande; chamaeleontem qui audieris, haud ante gnarus, jam timebis aliquid amplius cum leone, at cum offenderis apud vineam ferme sub pampino totum, ridebis illico audaciam et graeciam nominis; quippe nec succus est corpori, quo minutioribus multo liquet.
 [1041A]   Naturam itaque [1041A] concussit Larissaeus heros in virginem mutando: ille ferarum medullis educatus, unde et nominis concilium, quandoquidem labiis vacuerat ab uberum gustu; ille apud rupicem, et sylvicolam, et monstrum eruditorem scrupea schola eruditus.

000-00-00 Serial Number=0693577230
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1268B]   Nam dilectio summum fidei sacramentum, Christiani nominis thesaurus, quam Apostolus totis viribus Sancti Spiritus commendat, cujus nisi patientiae disciplinis eruditur?

000-00-00 Serial Number=0643797755
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0016B]   Quaenam [0016B] istae sunt pelles ovium, nisi nominis christiani extrinsecus superficies?
 [0046A]   I, 4), Valentinus agnoscitur; apud quem Aeon ille nescio qui novi, et non unius nominis, generat e sua Charite Sensum [0046B] et Veritatem; et hi aeque procreant duos, Sermonem et Vitam; dehinc et isti generant Hominem et Ecclesiam: estque haec prima ogdoas aeonum.

000-00-00 Serial Number=0275008738
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0982B]   Atque utinam et isti qui meram et veram integritatem [0982B] carnis obtruncant, amputantes non summam superficiem, sed intimam effigiem pudoris ipsius, cum moechis et fornicatoribus veniam pollicentur adversus principalem christiani nominis disciplinam, quam ipsum quoque saeculum usque adeo testatur, ut, si quando, eam in foeminis nostris inquinamentis [0983A] potius carnis quam tormentis punire contendat, id volens eripere quod vitae anteponant!

000-00-00 Serial Number=0373258114
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0851B]   Nec illam corruptelam carnis affirmes, quam ex die mortis in perpetuum defectura patiatur: sed quam in istius vitae spatio, ante mortem, et usque [0851B] ad mortem, vexationibus et pressuris, tormentis atque suppliciis, nominis caussa experietur.
 [0865C]   Primus, inquit, homo de terra choicus, id est limacius, id est Adam; secundus homo de coelo, id est sermo Dei, id est Christus; [0865C] non alias tamen homo, licet de coelo, nisi quia et ipse caro atque anima, quod homo, quod Adam; nam et supra novissimus Adam dictus, de consortio substantiae commercium nominis traxit; quia nec Adam ex semine caro, quod et Christus.
 [0802A]   Hoc eo commendarim, uti quicquid omnino homini a Deo prospectum atque promissum est, non soli animae, verum et carni scias debitum; ut si non ex consortio generis, certe vel ex privilegio nominis.
 [0806A]   Videamus nunc de propria etiam christiani nominis forma, quanta huic substantiae, frivolae ac sordidae, apud Deum praerogativa sit: et si sufficeret illi, quod nulla omnino anima salutem possit adipisci, nisi dum est in carne crediderit: adeo caro salutis est cardo.
 [0792D]   Quod apud christianos caro abluatur, unguatur, signetur, manus impositione adumbretur , corpore et sanguine Christi vescatur denique post conflictationes animae, jejunia , virginitatem, viduitatem, pro nominis Christi fide moriatur.
 [0804A]   Sic et figulo licet argillam temperato ignis adflatu in materiam robustiorem recorporare, et in aliam ex alia fingere speciem, aptiorem pristina, et sui jam generis ac nominis.
 [0806B]   Age jam, quid de ea sentis, cum pro nominis fide in medium extracta, et odio publico exposita, decertat; cum in carceribus maceratur, teterrimo lucis exilio, penuria mundi, [0806C] squalore, paedore, contumelia victus; ne somno quidem libera, quippe ipsis etiam cubilibus vincta ipsisque stramentis lancinata; cum jam et in luce omni tormentorum machinatione laniatur; cum [0807A] denique suppliciis erogatur, enisa reddere Christo vicem, moriendo pro ipso, et quidem per eamdem crucem saepe, nedum per atrociora quoque ingenia poenarum?

000-00-00 Serial Number=0790363014
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0645B]   In mortuorum autem idolis daemonia consistunt, ut et titulos consideremus: licet [0645B] transierit hoc genus editionis ab honoribus mortuorum ad honores viventium, quaesturas dico et magistratus, et flaminia et sacerdotia: cum tamen nominis dignitas idololatriae crimine teneatur, necesse est quidquid dignitatis nomine administratur, communicet etiam maculas ejus, a qua habet caussas.
 [0661A]   Item praesides, persecutores dominici nominis, saevioribus, quam ipsi contra christianos saevierunt, flammis insultantibus, liquescentes?

000-00-00 Serial Number=0340989232
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0901A]   Igitur si eo quod dictum sit omnis vir, commune est nomen viri, etiam nondum viri, masculi investis: commune autem cum sit nomen secundum naturam, communis est et lex non velandi ejus, [0901A] qui inter viros virgo est secundum disciplinam: cur non praejudicatum sit proinde et mulierem virginem omnem muliere nominata contineri consortio nominis, ut contineatur et communione legis?
 [0896C]   Eo accedit, quod ipse rationem ejus nominis edidit.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»