TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Omne' [133]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0799694955
Ad Martyres Reditus in Auctori Indicem  
 [0625A]   Timebit forsitan caro gladium gravem, et crucem excelsam, et rabiem bestiarum, et summam ignium poenam, et omne carnificis ingenium in tormentis.

000-00-00 Serial Number=0029057860
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0578C]   Nec diutius super isto argumentandum est, quando naturali praescriptione omne omnino genus censum ad originem refert, quantoque genus censetur, tanto origo convenitur in genere.
 [0581B]   Date igitur aliquam nationem vacantem ab eis, quae omne hominum genus ad incestum trahunt.
 [0578A]   Nam omne simulacrum, seu ligno seu lapide desculpitur, seu aere defunditur, seu qua cumque alia locupletiore materia producitur, plasticae manus praecedent [0578B] necesse est; plasta autem lignum crucis in primo statuit, quoniam ipsi quoque corpori nostro tacita et secreta linea crucis situs est.
 [0575B]   Ab ipso exordiar Homero vestro, ejus unda omnis et omne aequor, cui quantum honorem additis, tantum deis vestris derogastis, magnificando qui de eis lusit.
 [0599A]   Atquin Romanis magis detestandus, qui pro salute principum et domus eorum adversus liberos et conjuges et omne pignus suum dejerant.
 [0608A]   Nisi fallor enim omne regnum vel imperium bellis quaeritur et bellis ampliatur.
 [0578A]   Pars crucis, et quidem majus, est omne robur, quod de recta statione defigitur.
 [0561B]   Vos igitur, alias diligentissimi ac pertinacissimi discussores scelerum longe minorum, cum talibus tam horrendis et omnem impietatem supergressis eam diligentiam deseratis, neque confessionem recipiendo judicantibus semper laborandam, neque exquisitionem digerendo damnatoribus semper consulendam: jam apparet, omne in nos crimen non alicujus sceleris sed nominis dirigi.

000-00-00 Serial Number=0508388579
Ad Senatorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1106D]   Indulge dictis, sapientia non placet alta; Omne quod est nimium, contra cadit, unum operantur [1107A] Et calor et frigus; sic hoc, sic illud adurit; Sic tenebrae visum, sic sol contrarius aufert; Et pariter laedunt gelidum fervensque lavacrum; Esca alitur corpus, corpus corrumpitur esca; Vimque suam minuit, si quid protenditur ultra.

000-00-00 Serial Number=0005638123
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1279A]   Ad primum enim locum certamen omne contendit: secundus solatium habet, victoriam non habet.
 [1293A]   De proximo quid sibi voluit ille qui dixit, delictum quidem esse extraneo nubere, sed minimum, cum alias, seposita carnis injuria ad Dominum pertinentis, omne delictum voluntarium in Domino grande sit.

000-00-00 Serial Number=0395664394
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0128B]   Sed et deinceps [0128B] omne os Prophetarum ejusdem Dei vocibus sonat, eamdem legem suam eorumdem praeceptorum instauratione cumulantis, nec aliud primum tam principaliter denuntiantis, quam ab omni factura atque cultura idolorum cavere; ut per David: Dei nationum argentum et aurum; oculos habent, nec vident; aures habent, nec audiunt; nares habent, nec odorantur; os, nec loquuntur; manus, nec contrectant; pedes, nec ingrediuntur.

000-00-00 Serial Number=0517760873
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0228B]   Caeterum, omne ex nihilo constitisse, illa postremo divina dispositio suadebit, quae omnia in nihilum redactura est.
 [0198B]   Omne autem et quod fieret, et quod faceret, [0198C] imperfectum habendum; quia ex parte fieret, et ex parte faceret: aut si totus totum fecisset, oportuisset [0199A] illum simul et totum esse, et non totum; quia oporteret et totum esse, ut faceret semetipsum; et totum non esse, ut fieret de semetipso.
 [0221C]   Omne enim quod habet esse, unde habeat, sive per initium, sive sine initio, [0222A] hoc ipso quod est, etiam erat dicetur.

000-00-00 Serial Number=0462445557
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0605B]   Omne opus servile non facietis in eo (Exod.
 [0630B]   Nam quod in passione ejus accidit, ut media dies tenebresceret, Amos propheta adnuntiat, dicens: Et erit, inquit, in die illa, dicit Dominus, occidet sol media die, et tenebrescet super terram dies luminis, et convertam dies festos vestros in luctum, et omnia cantica vestra in lamentationem, et imponam [0630B] super lumbos vestros saccum, et super omne caput calvitium, et ponam eum quasi luctum dilecti , et eos qui cum illo quasi diem moeroris (Amos, VIII, 9, 10).
 [0605B]   Unde nos intelligimus magis sabbatizare nos ab omni opere servili semper debere, et non tantum septimo quoque die, sed per omne tempus.
 [0630B]   Hoc enim et Moyses initio primi mensis novorum facturos vos prophetavit, cum omne vulgus filiorum Israel ad vesperam agnum esset immolaturus: et hanc solemnitatem diei hujus, id est Paschae azymorum, cum amaritudine manducaturos praecanebat: et adjecit, Pascha esse Domini (Exod.

000-00-00 Serial Number=0132969141
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0483A]   I), in signa mensium et annorum: apparet et saecula Creatoris esse; et omne quod ante saecula propositum dicatur, non alterius esse, quam cujus et saecula.
 [0420A]   Omne quod subitum est, cum annuntiatur, tunc primum speciem inducens, tunc primum accipit tempus.
 [0385B]   XII, 16), omne opus in ea, nisi quod fiet omni animae id est in caussa animae liberandae; quia opus Dei etiam per hominem fieri potest in salutem animae, a Deo tamen, quod facturus fuerat et Christus homo, quia et Deus.
 [0323B]   Suspectum habebitur omne, quod exorbitarit a regula; rerumque principalis gradus non sinit posterius agnosci Patrem post Filium, et mandatorem post mandatum, et Christum post Deum.
 [0260B]   Ergo nec mundus Deo [0260B] indignus: nihil etenim Deus indignum se fecit; etsi mundum homini, non sibi fecit, etsi omne opus inferius est suo artifice.
 [0283B]   Imo vero omne justitiae opus bonitati Dei procurare, quippe cum timor judicii ad bonum, non ad malum, conferat: XIV.
 [0399A]   XV, 2): Dimittes omne debitum quod tibi proximus debet, et fratrem tuum non [0399B] reposces: quoniam remissio Domini Dei tui invocata est.
 [0458C]   Omne autem signum ejus est cujus est res, cujus est signum.
 [0443A]   XXII, 28) eum qui ex compressione matrimonium fecerat, non posse dimittere uxorem in omne tempus.
 [0295B]   Et alias autem, non omne quod Dei erit, deus habebitur: ut expostules Deum et adflatum, id est vacuum a delicto, quia Dei sit adflatus.
 [0503A]   Quid et formam Legis adhuc tenet Galatarum castigator, in tribus testibus praefiniens staturum omne verbum?
 [0318B]   Delictum et mortem, et ipsum auctorem delicti diabolum, et omne malum, quod Deus meus passus est esse; hoc et tuus, qui illum pati passus est.
 [0397B]   Ita, Creator et secundum naturae ordinem primum in [0397B] proximos docuit benignitatem, emissurus eam postea et in extraneos; et secundum rationem dispositionis suae, primo in Judaeos, postea et in omne hominum genus.
 [0298D]   Nihil enim bonum, quod injustum; bonum autem [0298D] omne, quod justum.
 [0372C]   Hoc propterea non omisi, quia Christum Marcionis oportuerat omne commercium ejerasse etiam locorum familiarium Christi Creatoris, habentem tanta Judaeae oppida, non ita Christi Creatoris per Prophetas emancipata.
 [0247A]   Dies numquam patens: sol numquam libens, unus aer, nebula; totus annus, hibernum; omne quod flaverit, Aquilo est, liquores ignibus redeunt, amnes glacie negantur, montes pruina exaggerantur.
 [0309C]   XX, 9, 10), diebus operare, et facies omnia opera tua, septima autem die sabbati ; non facies in ea omne opus.
 [0511B]   Quis autem est homo delicti, filius perditionis, [0511B] quem revelari prius oportet ante Domini adventum, extollens se super omne quod Deus dicitur, et omnem religionem; confessurus in templo Dei et Deum se jactaturus?
 [0385A]   XX, 10): Omne opus tuum [0385B] non facies in ea; dicendo, tuum, de humano opere definiit, quod quisque ex artificio, vel negotio suo exequitur, non de divino.
 [0478A]   Si enim Abraham duos liberos habuit, unum ex ancilla, et alium ex libera: sed qui [0477C] ex ancilla, carnaliter natus est; qui vero ex libera, per [0478A] repromissionem; quae sunt allegorica, id est, aliud portendentia: haec sunt enim duo testamenta, sive duae ostensiones, sicut invenimus interpretatum: unum a monte Sina, in synagogam Judaeorum, secundum legem, generans in servitutem; aliud super omnem principatum, generans vim, dominationem, et omne nomen quod nominatur, non tantum in hoc aevo, sed in futuro; quae est mater nostra, in quam repromisimus sanctam Ecclesiam; ideoque adjicit: Propter quod, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae.
 [0420A]   Omne quod novum et incognitum est, subitum est.
 [0255A]   Non habet tempus aeternitas; omne [0255B] enim tempus ipsa est.
 [0299C]   Ita omne hoc justitiae opus procuratio bonitatis est, quod judicando damnat, quod damnando punit, quod, ut dicitis, saevit; utique bono, non malo proficit.
 [0480C]   Nec gratia enim fit nisi offensae; nec pax, nisi belli: et populus autem per disciplinae transgressionem, et omne hominum genus per naturae dissimulationem et deliquerat, et rebellaverat adversus Creatorem.
 [0464A]   Atque exinde omne scriptum passionis suae implevit.
 [0505A]   Propter hoc, omnia concluserat lex Creatoris sub delictum, et totum mundum deduxerat in reatum, et omne os obstruxerat, ne qui gloriaretur per illam; ut gratia servaretur in gloriam Christi, non Creatoris, sed Marcionis.
 [0414B]   XIX, 15), testibus stabit omne verbum.

000-00-00 Serial Number=0295165479
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1079A]   Ordine suscipiens Paulus, sic tradit et ipse Unum hunc esse Patrem, per quem sunt omnia facta; Atque unum Christum, per quem Deus omnia fecit, Ad quem se curvare genu plane omne fatetur, Ex quo omnis patria in coelo terraque vocatur; Qui zelat populum summo pietatis amore Ut pater, et sancte vult omnem vivere carnem, Apparere sibi mundam sine crimine plebem, Hoc zelo nostram custodit lege salutem, Legitimos monet esse, jubet, castigat et instat, Corripiens Galatas fratres et apostolus idem, [1079B] Talem se Paulus zelum se scripsit habere.
 [1071B]   Cum patribus Jacob, quorum pater ipse, per omne Vitae suae spatium laetissima tempora Christi Praececinit verbis, actu, virtute, labore.

000-00-00 Serial Number=0224775195
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0181B]   Neque enim Pater judicat, sed omne judicium dedit Filio, uti omnes honorent Filium, sicut honorant Patrem.
 [0163C]   Omne quod prodit ex aliquo, [0163D] secundum sit ejus necesse est de quo prodit, non ideo tamen est separatum.
 [0174C]   Omnem enim dicens potestatem, et omne judicium, et omnia per eum facta, et omnia tradita in manu ejus, nullam exceptionem temporis permittit: quia omnia non erunt, si non omnis temporis fuerint.
 [0191A]   Omne enim quodcumque transfiguratur in aliud, desinit esse quod fuerat, et incipit esse quod non erat.
 [0181C]   Ergo omne quod ei daret Pater ad se venire, nec rejecturum se, quia de coelo descendisset, non ut suam, sed ut Patris faceret voluntatem: voluntatem autem Patris esse, uti qui viderit [0181D] Filium, et crediderit in eum, vitam et resurrectionem consequatur (Joan.
 [0163C]   Nec dubitaverim Filium dicere, et radicis fruticem, et fontis fluvium, et solis radium; quia omnis origo patens est; et omne quod ex origine profertur, progenies est, multo magis Sermo Dei, qui etiam proprie nomen Filii accepit: nec frutex tamen a radice, nec fluvius a fonte, nec radius a sole discernitur, sicut nec a Deo Sermo.
 [0170B]   Solum autem Christum potero Deum dicere, sicut idem Apostolus: Ex quibus Christus, qui est, inquit, Deus super omnia benedictus in aevum omne (Rom.
 [0174C]   Non judicat [0174C] Pater quemquam; sed omne judicium tradidit Filio (Joan.

000-00-00 Serial Number=0374849856
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0266A]   Omne malum aut timore aut pudore natura perfudit.
 [0432A]   Videte igitur ne ille regna dispenset, cujus est et orbis qui regnatur, et homo ipse qui regnat; ne [0432A] ille vices dominationum ipsis temporibus in saeculo ordinarit, qui ante omne tempus fuit et saeculum corpus temporum fecit; ne ille civitates extollat aut deprimat.
 [0430A]   Ni fallor enim, omne regnum vel imperium [0431A] bellis quaeritur et victoriis propagatur.
 [0366A]   Pars crucis est omne robur, quod erecta statione defigitur; nos, si forte, integrum et totum deum colimus.
 [0527A]   Cum ergo finis et limes medius, qui interhiat, adfuerit, ut etiam mundi ipsius species transferatur aeque temporalis, quae illi dispositioni aeternitatis aulaei vice oppansa [0527A] est; tunc restituetur omne humanum genus, ad expungendum quod in isto aevo boni seu mali meruit, et exin dependendum in immensam aeternitatis perpetuitatem.
 [0489A]   Aequalis est interim super omne hominum genus et indulgens et increpans; communia voluit esse et commoda profanis et incommoda suis, ut pari consortio omnes et lenitatem ejus et severitatem experiremur.
 [0471A]   Sed et quod fratrum appellatione censemur, non alias, opinor, infamant, quam quod apud ipsos omne sanguinis nomen de affectatione simulatum est.
 [0445A]   Sic itaque nos ad deum expansos ungulae fodiant, cruces suspendant, ignes lambant, gladii guttura detruncent, bestiae insiliant; paratus est ad omne supplicium ipse habitus orantis Christiani.

000-00-00 Serial Number=0545414448
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0648A]   Haec sapientia de schola coeli deos quidem saeculi negare liberior, quae nullum Aesculapio gallinaceum reddi jubens praevaricetur, nec nova inferens daemonia, sed vetera depellens; nec adolescentiam vitians, sed omni bono pudoris informans, ideoque non unius urbis, sed universi orbis iniquam sententiam sustinens pro nomine veritatis, tanto scilicet perosioris quanto plenioris, ut et mortem non de poculo per habitum jocunditatis absorbeat, sed de patibulo et vivicomburio per omne ingenium crudelitatis exhauriat, interea in isto tenebrosiore carcere saeculi inter [0648B] suos Cebetas et suos Phaedonas, si quid de anima examinandum est, ad Dei regulas dirigat.
 [0652B]   Capit itaque et facturam dici generari, pro in esse poni, siquidem omne quod quoquo modo accipit esse, generatur.
 [0653C]   Omne, inquiunt, corpus, aut animale sit [0654A] necesse est, aut inanimale.
 [0655A]   De insignioribus argumentationibus erit etiam illa, quod omne corpus corporalibus ali judicant; animam vero ut incorporalem, incorporalibus, sapientiae scilicet studiis.
 [0659A]   Omne enim effigiatum compositum et structile adfirmat: dissolubile autem, omne composititium et [0659B] structile: sed animam immortalem: igitur indissolubilem, qua immortalem, et ineffigiatam, qua indissolubilem.
 [0673A]   Sed enim a diabolo immissio delicti; irrationale autem omne delictum: igitur a diabolo irrationale, a quo et delictum; extraneum a Deo, a quo est irrationale alienum.
 [0723A]   Sic et medici omne contrarium vitali, salutari, auxiliari, extra naturae cardines relegant.
 [0657B]   In quantum enim omne corporale, passibile est; in tantum, quod passibile est, corporale est.
 [0734A]   III), spopondit omne quod nascitur; ut jam hinc non Epicuri stupor suffundatur, negantis debitum istud ad nos pertinere; [0734B] sed haeretici magis Menandri samaritani furor conspuatur, dicentis mortem ad suos non modo non pertinere, verum nec pervenire.
 [0659A]   Omne enim effigiatum compositum et structile adfirmat: dissolubile autem, omne composititium et [0659B] structile: sed animam immortalem: igitur indissolubilem, qua immortalem, et ineffigiatam, qua indissolubilem.
 [0704A]   Necesse est enim et corpus omne anima compleri, et animam omnem corpore obduci.
 [0661A]   Sed quoniam omne tenue atque perlucidum aeris aemulum est, hoc erit anima, qua flatus est et spiritus tradux.

000-00-00 Serial Number=0858854949
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1144C]   Sensus igitur est, omne opus, statum ac conditionem suam accipere ab eo, a quo progignitur, proindeque efficaciam Baptismi, non ex exteriori apparatu, sed a Sapientia ac Potentia DEI, intus ac spiritualiter operante, dimetiendam esse.
 [1202A]   Ut in Nomine JESU παν γονυ καμψη, omne genu flectatur, etc.
 [1151C]   Ego sum OMNE quod FUIT, et quod EST, et quod ERIT.
 [1203D]   Beati estis (sic pergit), cum maledixerint vobis, et dixerint omne malum adversum vos, etc.

000-00-00 Serial Number=0380630612
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0790B]   Haec denique vulva est propter quam et de aliis scriptum est: Omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum vocabitur Domino.
 [0774B]   Omne quod est, corpus est sui generis: nihil est incorporale, nisi quod non est.

000-00-00 Serial Number=0616512120
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0083A]   Omne autem quod contra naturam est, monstri meretur notam penes omnes, penes nos vero etiam elogium sacrilegii in Deum, naturae dominum et auctorem.
 [0081B]   Porro, si ratione lex constat, lex erit omne jam quod ratione constituerit, a quocumque productum.

000-00-00 Serial Number=0942742109
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1308A]   Perinde potuit abolefactam eam violentia cataclysmi, in spiritu rursus reformare: quemadmodum et Hierosolymis Babylonia expugnatione deletis, omne instrumentum judaicae litteraturae per Esdram constat restauratum.

000-00-00 Serial Number=0549928606
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0917A]   Nam etsi quaedam videntur voluntatem Dei sapere, dum a Deo permittuntur, non statim omne quod permittitur, ex mera et tota voluntate procedit ejus qui permittit.
 [0915C]   Caeterum, excusabitur omne delictum, si contenderimus nihil fieri in nobis sine Dei voluntate; et ibit definitio ista in destructionem totius disciplinae, etiam ipsius Dei, si aut quae non vult de sua voluntate producit, aut nihil est quod Deus non vult.
 [0922A]   Unum autem est, omne quod semel est.
 [0923B]   [0923B] Liceat nunc denuo nubere, si omne quod licet bonum est.

000-00-00 Serial Number=0908239722
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0102D]   Non debet devitari, quia bonus; necesse est enim bonum esse omne quod Deo visum est.
 [0107A]   Necesse est enim bonum esse omne quod Deo visum est.
 [0103C]   Hoc omne judicium est persecutio per quam quis aut probatus aut reprobatus judicatur.
 [0114A]   Porro, si eos qui gregi praesunt, fugere, cum lupi irruunt, nec decet, imo nec licet (qui enim talem pastorem malum pronuntiavit, utique damnavit, omne autem quod damnatur, illicitum factum est sine dubio), ideo praepositos Ecclesiae in persecutione fugere non oportebit.

000-00-00 Serial Number=0481194556
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0663C]   Proinde adulterium [0663C] et stuprum in eodem recognoscas: nam qui falsis deis servit, sine dubio adulter est veritatis, quia omne falsum adulterium est.
 [0676A]   Sit nunc aliqua justitia quaestus, secura de cupiditatis et mendacii observatione, in crimen offendere idololatriae eam opinor, quae ad ipsa m idolorum animam et spiritum pertinet, quae omne daemonium saginat.
 [0679A]   Scit etiam famem non [0679A] minus sibi contemnendam propter Deum, quam omne mortis genus.
 [0665B]   Inde [0665B] idololatria omnis circa omne idolum famulatus et servitus.

000-00-00 Serial Number=0256165504
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0959A]   Nam in primordio quidem herbidum solummodo et arboreum [0959A] homini pabulum addixerat: Ecce dedi vobis omne foenum sementivum seminans semen quod est super terram; et omne lignum quod habet in semetipso fructum seminis sementivi vobis erit in escam (Gen.
 [0976C]   Judaicum certe jejunium ubique celebratur, cum omissis templis per omne littus quocumque in aperto aliquando jam precem ad coelum mittunt; et licet cultu et [0977A] ornatu maeroris munus infament, tamen fidem abstinentiae adfectant, et stellae auctoritatem demorantis suspirant.
 [0959A]   Nam in primordio quidem herbidum solummodo et arboreum [0959A] homini pabulum addixerat: Ecce dedi vobis omne foenum sementivum seminans semen quod est super terram; et omne lignum quod habet in semetipso fructum seminis sementivi vobis erit in escam (Gen.

000-00-00 Serial Number=0137246311
De Judicio Domini [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1091C]   Sub ditione dedit terras, animasque volantum, Pennatumque genus, pecudum genus omne ferarum Et genus aequoreum, et deformia monstra natantum.

000-00-00 Serial Number=0813522935
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0941C]   Omne delictum quod admiserit homo, extra corpus est; qui autem adulteratur, in corpus suum delinquit (I Cor.

000-00-00 Serial Number=0013635933
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1194A]   Et est optimum utique institutum omne, quod proponendo et honorando Deo competit, saturatam orationem velut optimam hostiam admovere.

000-00-00 Serial Number=0163968325
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1256A]   [1256A] Cui item dubium sit omne bonum, quia ad Deum pertineat, pertinentibus ad Deum tota mente sectandum?
 [1258B]   Nam ut compendio dictum sit, omne peccatum impatientiae adscribendum.
 [1257C]   Exinde homo terrae datus, et ab oculis Dei ejectus, facile usurpari ab impatientia coepit in omne quod Deum offenderet.
 [1264B]   Tamen uterque laesi hominis Domino reus est, qui omne nequam et prohibet et damnat.
 [1258B]   Nam, si prima deliquit, consequens est, ut quia prima, [1258B] idcirco et sola sit matrix in omne delictum, defundens de suo fonte varias criminum venas.

000-00-00 Serial Number=0148456991
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1237A]   Omne praeterea cunctationis et tergiversationis erga poenitentiam vitium, praesumptio intinctionis importat.
 [1232A]   Exinde spiritalia et corporalia nominantur, quod delictum omne, aut agitur, aut cogitatur, ut corporale sit, quod in facto est: quia factum, ut corpus, et videri et contingi habet.

000-00-00 Serial Number=0826033473
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0055B]   Itaque omne mendacium quod de Deo dicunt, quoddammodo genus est idololatriae.
 [0032B]   Omne genus ad originem suam censeatur necesse est.
 [0034B]   Non quasi caeteros reprobans, sed quoniam in tribus testibus stabit omne verbum (Matth.

000-00-00 Serial Number=0087676585
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0997C]   Servitium suum tradidit, et ab eo porcis alendis, immundis scilicet spiritibus curandis, praepositus, resipuit ad patrem reverti; jam non moechi et fornicarii, sed idololatrae et blasphemi et negatores, et omne apostatarum genus, hac parabola patri satisfacient.
 [0986C]   Omne homicidium extra sylvam [0987A] latrocinium est: ita et ubicumque, vel in quamcumque semetipsum adulterat et stuprat.
 [1011B]   Omne delictum quod admiserit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (Ibid.
 [0980B]   Siquidem omne animi bonum aut nascitur, aut eruditur, aut cogitur.
 [0985A]   Omne delictum aut venia expungit, aut poena: venia, ex castigatione; poena, ex damtione.
 [0992B]   Dic mihi, nonne omne hominum genus unus Dei grex est?
 [1020D]   [1020D] Disciplina igitur Apostolorum proprie quidem instruit ac determinat principaliter sanctitatis omnis erga templum Dei antistitem, et ubique de Ecclesia eradicantem omne sacrilegium pudicitiae, sine [1021A] ulla restitutionis mentione.

000-00-00 Serial Number=0857129574
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0815B]   Omne enim vas vel instrumentum aliunde in usus venit, extranea omnino materia [0815C] a substantia hominis; caro autem ab exordio [0816A] uteri consata, conformata, congenita animae, etiam in omni operatione miscetur illi.
 [0823B]   [0823B] Sed etsi temporalia, et localia, et personalia Dei decreta atque judicia in urbes, et gentes, et reges, tam aperte prophetia jaculata est, quale est, ut aeternae dispositiones ejus et universales in omne hominum genus, lucem sui fugerint?
 [0843C]   Ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo quicquam, sed resuscitem illud in novissima die.
 [0814A]   Sed etsi in cerebro, vel in medio superciliorum discrimine, vel ubi ubi philosophis placet, principalitas sensuum consecrata est, quod hegemonicon appellatur, caro erit omne animae cogitatorium.
 [0845C]   Perituros enim quae ratio in numerum redegisset, nisi quia hoc est, ut omne quod Pater mihi dedit, non perdam ex eo quicquam (Joan.
 [0829A]   Ne quis vos seducat ullo modo: quoniam nisi veniat abscessio [0829A] primo, hujus utique regni, et reveletur delinquentiae homo, id est Antichristus, filius perditionis, qui adversatur et superextollitur in omne quod Deus dicitur, vel religio; uti sedeat in templo Dei, adfirmans Deum se.

000-00-00 Serial Number=0573123634
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0647B]   Omne enim spectaculum sine concussione spiritus non est.
 [0635A]   Quemadmodum etiam de origine spectaculorum omne spectaculum concilium [0635B] vocat impiorum, a genere ad speciem.
 [0650A]   Cum etiam scurrilitatem et omne vanum verbum judicatum a Deo sciamus, cur aeque liceat videre, quae facere flagitium est?
 [0655A]   XX): adulterium est apud illum omne [0655B] quod fingitur.

000-00-00 Serial Number=0289582372
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0900B]   Siquidem omne totum est, et integrum, et nulla sui parte defectum.

000-00-00 Serial Number=0734383404
Sodoma [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1102C]   Omne genus, luxus genus est; nisi foemina conjux Omnibus, et nunquam cuiquam nisi foemina mater.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»