TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Quantum' [171]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0244916499
Ad Martyres Reditus in Auctori Indicem  
 [0626B]   Quis ergo non libentissime tantum pro vero habeat erogare, quantum alii pro falso?

000-00-00 Serial Number=0992831707
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0575B]   Ab ipso exordiar Homero vestro, ejus unda omnis et omne aequor, cui quantum honorem additis, tantum deis vestris derogastis, magnificando qui de eis lusit.
 [0565A]   Necesse est in corpore, [et] quantum velis integro aut puro, ut naevus aliquis effruticet, aut verrucula exsurgat, aut lentigo sordescat.
 [0607B]   Nec tamen tantum [0607B] honoris Romani satis decreverint, ut dedentibus Carthaginem sibi, quantum Larentinae.
 [0593C]   Confitetur et luna, quantum [0594A] amiserit, cum resumit.
 [0598B]   Patrem diligentem Aenean crediderunt, militem nunquam gloriosum, lapide debilitatum; quod telum quantum vulgare, atque caninum, tanto ignobile vulnus!
 [0601A]   Quia disserendum, quales deos receperitis, quantum vobis erus.
 [0562B]   Christianum vero nomen, quantum significatio est, de unctione interpretatur; etiam cum corrupte a vobis Christiani [0562C] pronuntiamur (nam ne nominis quidem ipsius liquido certi estis), sic quoque de suavitate vel bonitate modulatum est.
 [0586B]   Patet etiam hinc vobis, quantum aperire potuerimus (e paucis istis libellulis), erroris inspectio et veritatis recognitio.

000-00-00 Serial Number=0343751609
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1286A]   Quantum fidei detrahant, quantum obstrepant sanctitati nuptiae secundae, disciplinae Ecclesiae, praescriptio Apostoli declarat, cum digamos non sinit praesidere, cum viduam allegi in ordinem nisi univiram non concedit: aram enim Dei mundam proponi oportet.
 [1287A]   Duo ista nomina in quantum despectui humano, in tantum divinae misericordiae exposita, suscepit tueri Pater omnium.
 [1282B]   Nobis quidem plurimum importuna, quantum fidei periculosa.
 [1287A]   Regem saeculi, pontificem maximum, rursus nubere nefas est: quantum Deo sanctitas placet, cum illam etiam inimicus affectat, non utique ut alicujus boni affinis, sed ut Dei Domini placita cum contumelia affectans!
 [1286A]   Quare facultatem continentiae, quantum possumus, non diligamus?
 [1286A]   Quantum fidei detrahant, quantum obstrepant sanctitati nuptiae secundae, disciplinae Ecclesiae, praescriptio Apostoli declarat, cum digamos non sinit praesidere, cum viduam allegi in ordinem nisi univiram non concedit: aram enim Dei mundam proponi oportet.

000-00-00 Serial Number=0444495320
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0134A]   Ita ab aevo dignissimum creditum est stadiorum experimentum, committere artes, corporum et vocum praestantiam [0134A] exprimere, praemio indice, spectaculo judice, sententia voluptate: qua nulla sunt praelia, non nulla vulnera, pugni quassant, calces arietant, cestus dilaniant, flagella dilacerant: nemo tamen agonis praesidem suggillaverit, quod homines violentiae objectat, injuriarum actiones extra stadium, sed quantum livores illi et cruores et vibices negotiantur intendet: coronas scilicet, et gloriam, et dotem, privilegia publica, stipendia civica, imagines, statuas, et qualem potest praestare saeculum de fama aeternitatem, de memoria resurrectionem.
 [0131B]   In tantum vita martyrio deputabitur, quantum mors idololatriae.

000-00-00 Serial Number=0869253933
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0218B]   Fuerit licet materia, quantum sibi licet, vel potius Hermogeni: potuit et fuisse, et tamen nihil Deus ex illa fecisse, vel quia non decebat Deum alicujus eguisse, certe quia nec ostenditur quicquam ex materia fecisse.
 [0200B]   Igitur in quantum putabit ideo materiam semper fuisse, quia Dominus semper esset, in tantum constabit nihil fuisse, quia constat Dominum non semper fuisse.
 [0238B]   Igitur in quantum constitit materiam nullam fuisse, ex hoc etiam quod nec talem competat fuisse qualis inducitur, in tantum probatur omnia a Deo ex nihilo facta, nisi quod Hermogenes cumdem statum describendo materiae, quo est ipse, inconditum, confusum, turbulentum, ancipitis et praecipitis et fervidi motus, documentum artis suae dum ostendit, ipse se pinxit.
 [0232B]   Si in loco, ergo intra locum: si intra locum, ergo determinatur a loco, intra [0232B] quem est: si determinatur, habet lineam extremam, quam, quantum proprie pictor, agnoscis finem esse omni rei, cujus linea extrema est.
 [0197B]   In quantum enim veritatis regula prior, quae etiam futuras haereses praenuntiavit, in tantum posteriores quaeque doctrinae haereses praejudicabuntur, quia sunt quae futurae veritatis antiquiore regula praenuntiabantur.

000-00-00 Serial Number=0851508856
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0595B]   [0595B] - Disputatione habita inter christianum et proselytum judaeum (de se, quantum apparet, in tertia persona sermonem faciens) Tertullianus, quod per concentum obstrepentium spectatorum minus plene potuit dilucidari, stylo retractat, pugnans adversus Judaeos solidissimis rationibus: et ex sacrae Scripturae fundamentis: idque pace Ecclesiae adhuc durante ante bellum Britannicum, eo tempore quo Mauri a Romanis obsidebantur.

000-00-00 Serial Number=0822651803
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0248A]   In tantum enim haeresis deputabitur quod postea inducitur, in quantum veritas habebitur quod retro et a primordio traditum est.
 [0379B]   Appellatio autem quod est filius hominis, in quantum ex accidenti obvenit, in tantum difficile est ut et ipsa concurrat super nominis communionem.
 [0381A]   Nam sicut sanis medicum nemo adhibet; ita nec in tantum extraneis, quantum est homo a Deo Marcionis, suum habens et auctorem et protectorem, et ab illo potius medicum Christum.
 [0480A]   Mundum enim, quantum ad conversationem ejus posuit cui renuntiando mutuo transfigimur, et invicem morimur, persecutores vocat Christi; cum vero adjicit, Stigmata Christi in corpore suo gestare se (utique corporalia competunt), jam non putativam, sed veram et solidam carnem professus est Christi, cujus stigmata corporalia ostendit.
 [0465A]   O quantum perseveravit etiam trigesimo psalmo Christum ipsum reddere!
 [0293A]   Si enim semel homini permiserat arbitrii libertatem et potestatem, et digne permiserat, sicut ostendimus, utique fruendas eas ex ipsa institutionis auctoritate permiserat; fruendas autem quantum in ipso, secundum ipsum, id est secundum Deum, id est in bonum: quis enim adversus se permittet aliquid?
 [0367B]   In quantum ergo emendasset quae fuissent emendanda, si fuissent corrupta, [0367C] in tantum confirmavit non fuisse corrupta, quae non putavit emendanda.
 [0365B]   In quantum enim falsum corruptio est veri, in tantum praecedat necesse [0365C] est veritas falsum.
 [0444A]   Nam et illud, quantum ad Scripturae superficiem, subito propositum est, quantum ad intentionem sensus, et ipsum cohaeret mentioni Joannis male tractati, et suggillatui Herodis male meritati, utriusque exitum deformans, Herodis tormenta, et Joannis refrigeria; ut jam audiret Herodes: Habent illic Moysen et Prophetas, illos audiant.
 [0289C]   Quod si evenit, absolutum est e contrario Deum neque bonum credendum, neque praescium, neque potentem: siquidem in quantum nihil tale evenisset, si talis Deus, id est bonus, et praescius, et potens, in tantum ideo evenit, quia non talis Deus.
 [0434B]   Si vero Christum Creatoris in nomine Filii hominis hoc loco ostendit, ut eum furem portendat, qui quando venturus sit, ignoremus, habes supra [0434B] scriptum, neminem rei suae furem esse: salvo et illo, quod in quantum timendum Creatorem ingerit, in tantum illi negotium agens, Creatoris est.
 [0317C]   Quaecunque autem ut indigna reprehenditis, deputabuntur in Filio, et viso, et audito, et congresso, arbitro [0317C] Patris et ministro, miscente in semetipso hominem et Deum; in virtutibus, Deum; in pusillitatibus, hominem; ut tantum homini conferat, quantum Deo detrahit: totum denique Dei mei penes vos dedecus, sacramentum est humanae salutis.
 [0363C]   Denique, nobis fidem ex Apostolis Joannes et Matthaeus insinuant; ex Apostolicis, Lucas et Marcus instaurant, iisdem regulis exorsi, quantum ad unicum Deum attinet Creatorem, et Christum ejus, natum ex virgine, supplementum Legis et Prophetarum.
 [0468C]   Nihil sine origine, nisi Deus solus: quae quantum praecedit in statu omnium rerum, tantum praecedat necesse est etiam in retractatu earum, ut constare [0468D] de statu possit.
 [0391B]   Porro, in quantum non congruisset Christo Marcionis assertio Prophetarum, ad quorum venerat destructionem; in tantum congruit Christo Creatoris sugillatio in insectatores Prophetarum, quos in omnibus adimplebat; vel quia magis Creatoris est delicta patrum filiis exprobare, quam ejus Dei, qui nec propria cujusque castigat.
 [0254B]   Id ergo summum magnum quod Deo adscribimus ex substantiae lege, non ex nominis sorte, contendimus ex pari esse debere in duobus, qui ea substantia constant qua Deus dicitur: quia in quantum dii vocantur, id est summa magna, substantiae scilicet merito innatae et aeternae, ac per hoc magnae et summae, in tantum non possit summum magnum minus et deterius alio summo magno haberi.
 [0395B]   In quantum ergo non capit, ut idem [0395C] videatur et dentem pro dente, oculum pro oculo, in vicem injuriae exigere, qui non modo vicem, sed etiam ultionem, etiam recordationem et recogitationem injuriae prohibet: in tantum aperitur nobis, quomodo oculum pro oculo, et dentem pro dente censuerit, non ad secundam injuriam talionis permittendam, quam prohibuerat interdicta ultione, sed ad primam coercendam, quam prohibuerat opposito talione, ut unusquisque respiciens licentiam secundae injuriae, a prima semetipsum contineret.
 [0323C]   In quantum enim credi habebat ut prodesset, in tantum paraturam desiderabat, ut credi posset, substructam fundamentis dispositionis et praedicationis; quo ordine fides informata, merito et homini indiceretur a Deo, et Deo exhiberetur ab homine; ex agnitione debens credere quia posset, quae scilicet credere didicisset ex praedicatione.
 [0288B]   Interim mundus ex bonis omnibus constitit, satis praemonstrans quantum boni pararetur illi, cui praeparabatur hoc totum.
 [0514C]   Quantum enim ad substantiam, fecit; quantum ad gratiam, condidit.
 [0375C]   Quantum enim ad gloriae humanae aversionem pertinebat, vetuit eum divulgare: quantum [0376A] autem ad tutelam legis, jussit ordinem impleri: Vade, ostende te sacerdoti, et offer munus quod praecepit Moyses.
 [0249B]   Quantum humana conditio de Deo definire potest, id definio quod et omnium conscientia agnoscet: Deum, summum esse magnum, in aeternitate constitutum, innatum, infectum, sine initio, sine fine.
 [0489B]   Sed quoniam exinde quo floruisset in carne sumpta ex stirpe David, requiescere in illo omnis haberet operatio gratiae spiritalis, et concessare et finem facere quantum ad [0489C] Judaeos; sicut et res ipsa testatur, nihil exinde spirante penes illos spiritu Creatoris, ablato a Judaea sapiente et prudente architecto, et consiliario, et propheta (Is.
 [0341B]   Figurate itaque et Domino ejusmodi loquente, et Apostolo scribente, non temere interpretationibus ejus utimur, quarum exempla etiam adversarii admittunt: atque ita in tantum Esaiae erit Christus qui venit, in quantum non fuit bellator, quia non talis ab Esaia praedicatur.
 [0316B]   Ad hoc enim famulo dixit: Sine me, et disperdam illos, ut ille postulando, et semetipsum offerendo non sineret; atque ita disceres, quantum liceat fideli et prophetae apud Deum.
 [0259B]   Porro, in quantum nihil oportet esse sine caussa, id est sine re: quia [0259C] si sine caussa sit, perinde est atque si non sit, non habens rei caussam, rem ipsam; in tantum Deum dignius credam non esse, quam esse sine caussa.
 [0276A]   Quod attinet ad bonitatis quaestionem, his lineis deduximus eam minime Deo adaequari, ut neque ingenitam, neque rationalem, neque perfectam; sed et improbam, et injustam, et ipso jam bonitatis nomine indignam: quod scilicet in quantum Deo congruat, in tantum Deum non esse conveniat, qui de tali bonitate etiam perferatur, nec de tali modo, verum et sola.
 [0514C]   Quantum enim ad substantiam, fecit; quantum ad gratiam, condidit.
 [0313B]   In quantum enim Deus nec malum admittit, nec bonum damnat, in tantum nec poenitentiae boni aut mali apud eum locus est.
 [0517C]   Quantum honoris carnidatur in Ecclesiae nomine!
 [0407B]   In quantum ergo et Creator scisset eam, et substantiae ejus, si fuisset; in tantum quia nulla fuit, non alium daemones sciebant, quam Dei sui Christum.
 [0293A]   Quantum vero in homine, secundum motus libertatis ipsius Quis enim non hoc [0293B] praestat ei, cui quid semel frui praestat, ut pro animo et arbitrio suo fruatur?
 [0444A]   Nam et illud, quantum ad Scripturae superficiem, subito propositum est, quantum ad intentionem sensus, et ipsum cohaeret mentioni Joannis male tractati, et suggillatui Herodis male meritati, utriusque exitum deformans, Herodis tormenta, et Joannis refrigeria; ut jam audiret Herodes: Habent illic Moysen et Prophetas, illos audiant.
 [0375C]   Quantum enim ad gloriae humanae aversionem pertinebat, vetuit eum divulgare: quantum [0376A] autem ad tutelam legis, jussit ordinem impleri: Vade, ostende te sacerdoti, et offer munus quod praecepit Moyses.
 [0396C]   Aperiens aperies illi manum, foenus foenerabis illi quantum desiderarit .

000-00-00 Serial Number=0092999816
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1053D]   Exemplar a Joanne Heroldo secum communicatum), tamen in reliquiis, inquit, lector videbit quantum adhuc supersit [1054C] quod emendatione indigeat.

000-00-00 Serial Number=0918125212
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0165A]   In quantum autem alterum ex his habere me oportet, alterum esse; in tantum si utrumque fuero, alterum non ero, [0165B] dum alterum non habeo.
 [0154C]   Ex quo patescit quo in sensu alibi dixerit: Fuit autem tempus, cum et delictum et Filius non fuit, videlicet quantum ad [0154C] externam per creationem rerum manifestationem, praesertim cum dixit: Fiat lux: nam quantum ad generationem ad intra semper fuit cum Deo Patre Filius ejus verbum et sapientia.
 [0154B]   Ex quo patescit quo in sensu alibi dixerit: Fuit autem tempus, cum et delictum et Filius non fuit, videlicet quantum ad [0154C] externam per creationem rerum manifestationem, praesertim cum dixit: Fiat lux: nam quantum ad generationem ad intra semper fuit cum Deo Patre Filius ejus verbum et sapientia.
 [0161B]   Nam ut primum Deus voluit ea quae cum sophiae ratione et sermone disposuerat intra se, in substantias et species suas edere, ipsum primum protulit sermonem, habentem in se individuas suas, Rationem et Sophiam; ut per ipsum fierent universa, per quem erant cogitata atque disposita; imo et facta jam, quantum in Dei sensu.
 [0171A]   Jam ergo alius erit qui videbatur, quia non potest idem invisibilis definiri, qui videbatur; et consequens erit, ut invisibilem Patrem intelligamus, pro plenitudine majestatis; visibilem vero Filium agnoscamus, pro modulo derivationis: sicut nec solem nobis contemplari licet, quantum ad ipsam substantiae summam quae est in coelis; radium autem ejus toleramus oculis pro temperatura portionis quae in terram inde porrigitur.
 [0178A]   Quantum ad caeteras virtutes, solus, praestruens adversus conjecturas haereticorum, qui mundum ab angelis et potestatibus diversis volunt structum; qui et ipsum Creatorem aut angelum faciunt, aut ad alia quae extrinsecus, ut opera mundi, ignorantem quoque subornatum.

000-00-00 Serial Number=0971740723
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0555A]   Plane Nus, quantum in ipso fuit, et voluerat et tentaverat caeteris quoque communicare quae norat, quantus et quam incomprehensibilis pater: sed intercessit mater Sige, illa scilicet, quae et ipsis haereticis suis tacere praescribit: etsi de patris nutu aiunt factum, volentis omnes in desiderium sui accendi.
 [0545A]   Abscondat itaque se serpens quantum potest, totamque prudentiam in latebrarum ambagibus torqueat, alte habitet, in caeca detrudatur, per anfractus seriem suam evolvat, tortuose procedat, nec semel totus, lucifuga bestia.
 [0547A]   Solus ad hodiernum Antiochiae Axionicus memoriam Valentini integra custodia regularum ejus consolatur: Alioquin tantum se huic haeresi suadere permissum est, quantum lupae foeminae formam quotidie supparare solemne est.

000-00-00 Serial Number=0911419094
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0477A]   Si honesta caussa est convivii, reliquum ordinem disciplinae aestimate, qui sit de religionnis officio: nihil vilitatis, nihil immodestiae admittit; non prius discumbitur, quam oratio ad Deum praegustetur; editur quantum esurientes capiunt; bibitur quantum pudicis est utile.
 [0494A]   Sed caetera vectigalia gratias Christianis agent ex fide dependentibus debitum, qua alieno fraudando abstinemus, ut, si ineatur quantum publico pereat fraude et mendacio vestrarum professionum, [0495A] facile ratio haberi possit, unius speciei querela compensata pro commodo caeterarum rationum.
 [0329A]   Saturnum itaque, si quantum litterae docent, neque Diodorus Graecus, aut [0330A] Thallus, neque Cassius Severus, aut Cornelius Nepos, neque ullus commentator ejuscemodi antiquitatum aliud quam hominem promulgaverunt; si quantum rerum argumenta, nusquam invenio fideliora, quam apud ipsam Italiam, in qua Saturnus post multas expeditiones postque Attica hospitia consedit, exceptus a Jano, vel Jane, ut Salii volunt.
 [0281A]   Christianus vero, quantum interpretatio est, de unctione deducitur.
 [0504A]   In quantum odium flagrat veritas, in tantum qui eam ex fide praestat offendit; qui autem adulterat et affectat, hoc maxime nomine gratiam pangit apud insectatores veritatis, (qua et illusores et contemptores.
 [0428A]   Nec tantum tamen honoris Romani dicaverunt fatis dedentibus sibi Carthaginem adversus destinatum votumque Junonis, quantum prostitutissimae lupae Larentinae.
 [0325A]   Jam nunc recogitate, quantum liceat erroribus ad incesta miscenda, suppeditante materias passivitate luxuriae.
 [0257A]   Communi malo ac publico occurrere, et erumpentem in dies tempestatem, quantum in [0257B] se erat, compescere, partes suas duxit, missaque hanc ob caussam ad antistites romanos apologia, effraenatos adversariorum impetus fregit tantisper ac debilitavit.
 [0500A]   Occurrit porro illis, qui non de Deo Christianos sapere, sed ut Philosophiae genus, fidem et spem illorum aestiment, paria in utrisque virtutum genera ponderantes: quibus ostendit, quantum nomen illud philosophorum [0500B] infra christianum subsidat, dum illi inveniantur veritatis ignari et omnium scelerum rei, hi Deum intelligunt, et ab omni malitia, vel ipsis stupentibus inimicis, quam longissime sint remoti.
 [0326A]   Nos ab isto eventu diligentissima et fidelissima castitas sepsit, quantumque ab stupris et ab omni post matrimonium [0327A] excessu, tantum et ab incesti casu tuti sumus.
 [0330A]   Saturnum itaque, si quantum litterae docent, neque Diodorus Graecus, aut [0330A] Thallus, neque Cassius Severus, aut Cornelius Nepos, neque ullus commentator ejuscemodi antiquitatum aliud quam hominem promulgaverunt; si quantum rerum argumenta, nusquam invenio fideliora, quam apud ipsam Italiam, in qua Saturnus post multas expeditiones postque Attica hospitia consedit, exceptus a Jano, vel Jane, ut Salii volunt.
 [0339A]   Quantum igitur de diis vestris, nomina [0339A] solummodo video quorundam veterum mortuorum, et fabulas audio, et sacra de fabulis recognosco; quantum autem de simulacris ipsis, nihil aliud deprehendo, quam materias sorores esse vasculorum instrumentorumque communium, vel ex iisdem vasculis et instrumentis quasi fatum consecratione mutantes, licentia artis transfigurante, et quidem contumeliosissime et in ipso opere sacrilege, ut revera nobis maxime, qui propter deos ipsos plectimur, [0340A] solatium poenarum esse possit, quod eadem et ipsi patiuntur, ut fiant.
 [0496A]   Recogitandum itaque merito, quantum Respublica capiat detrimentum ex caede tot hominum, et innocentium et bene meritorum: id patere posse ex quotidianis custodiarum actis et elogiis; neminem illic inter tot nocentes maleficum simul et christianum inveniri.
 [0466A]   Aeque spectaculis vestris in tantum renuntiamus, in quantum originibus eorum, quas scimus de superstitione conceptas, cum et ipsis rebus, de quibus transiguntur, praetersumus.
 [0477A]   Si honesta caussa est convivii, reliquum ordinem disciplinae aestimate, qui sit de religionnis officio: nihil vilitatis, nihil immodestiae admittit; non prius discumbitur, quam oratio ad Deum praegustetur; editur quantum esurientes capiunt; bibitur quantum pudicis est utile.
 [0338B]   Quantum igitur de diis vestris, nomina [0339A] solummodo video quorundam veterum mortuorum, et fabulas audio, et sacra de fabulis recognosco; quantum autem de simulacris ipsis, nihil aliud deprehendo, quam materias sorores esse vasculorum instrumentorumque communium, vel ex iisdem vasculis et instrumentis quasi fatum consecratione mutantes, licentia artis transfigurante, et quidem contumeliosissime et in ipso opere sacrilege, ut revera nobis maxime, qui propter deos ipsos plectimur, [0340A] solatium poenarum esse possit, quod eadem et ipsi patiuntur, ut fiant.
 [0534A]   Certe Laconum flagella, sub oculis etiam hortantium propinquorum acerbata, tantum honorem tolerantiae domui (6) conferunt, [0534A] quantum sanguinis fuderint.
 [0534A]   O gloriam licitam, quia humanam, cui nec praesumptio perdita, nec persuasio desperata deputatur in contemptu mortis et atrocitatis omnimodae, cui tantum pro patria, pro agro, pro imperio, pro amicitia pati permissum est, quantum pro Deo non licet!
 [0323A]   Haec qui editis, quantum abestis a conviviis Christianorum?
 [0534A]   Et tamen illis omnibus et statuas defunditis, et imagines inscribitis, et titulos inciditis in aeternitatem; quantum de monumentis potestis scilicet, praestatis et ipsi quodammodo mortuis resurrectionem.

000-00-00 Serial Number=0728309274
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0681B]   Video et hederas, quantum velis primas, statim ad superna conari, et, nullo praeeunte, suspendi; quod malint parietibus invehi, textili sylva, quam humi teri, voluntaria injuria.
 [0706C]   Nam et qui laboribus atque servitiis puniendi, in asinos utique et mulos recorporabuntur, quantum [0707A] sibi de pistrinis et aquilegis rotis gratulabuntur, si metallorum, et ergastulorum, et operum publicorum, ipsorumque carcerum, licet otiosorum, recordentur.
 [0731A]   Haec quantum ad fidem somniorum a nobis quoque consignandam, et taliter interpretandam.
 [0733A]   Imo tanto magis ad hanc, quantum et ad omnem.
 [0740B]   Dum igitur haec ex propria quaque injuriae caussa vastantur in corpore, adusque ultimam eversionem, et rescissionem vitalium, id est naturalium finium, situum, officiorum, necessario et anima, dilabentibus paulatim instrumentis, et domiciliis, et spatiis suis, paulatim et ipsa migrare [0740B] compulsa, deducitur in diminutionis effigiem; non alio modo, quam quo et aurigam ipsum quoque defecisse praesumitur, cum vires equorum defatigatio denegavit, quantum de dispositione destituti hominis, non de passionis veritate.
 [0752B]   Enormi autem et otiosae tantum deerit discere, quantum libuerit inquirere.
 [0652B]   Igitur quantum ad fidem nostram factae nataeve animae, depulsa est philosophi opinio auctoritate prophetiae [0652C] quoque.
 [0656B]   Quantum ad philosophos, satis haec; quia quantum ad nostros, ex abundanti, quibus corporalitas animae in ipso Evangelio relucebit.
 [0656B]   Quantum ad philosophos, satis haec; quia quantum ad nostros, ex abundanti, quibus corporalitas animae in ipso Evangelio relucebit.
 [0662C]   Si per haec vivitur, erunt haec in omnibus utique quae vivunt, etsi [0662C] non videntur, etsi non adprehenduntur pro mediocritate: hoc magis credas, si Deum recogites tantum artificem in modicis, quantum et in maximis.
 [0641D]   [0641D] Scripserat Tertullianus, ut ipse ait, contra Hermogenem librum de censu seu origine animae; qui liber, hodie desideratus, quantum datur, mentionem habet in sectione sequenti: nunc autem in hoc tractatu, Auctor, jam montanista, de animae statu et reliquis ad eam pertinentibus quaestionibus, adversus philosophos dimicat, cui tamen falsa inspersit principia, variosque errores ipse Tertullianus inseruit.
 [0657B]   In quantum enim omne corporale, passibile est; in tantum, quod passibile est, corporale est.

000-00-00 Serial Number=0557362854
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1148A]   In tantum, in quantum genus quidem, etc.
 [1173A]   Erat ergo Baptismus ille tantum extrinsece, scilicet quantum ad mandatum illud Dei, ex quo fuit a Joanne administratus: non vero intrinsece, et quantum ad naturam suam, Divinus, sed omni virtute, sibi indita, destitutus.
 [1162A]   Sed fides intrinseca ipsi Sacramento, ceu operi operato, in quantum scilicet Baptismus a Christo institutus fuit ut administraretur in fide et nomine totius SANCTAE TRINITATIS: quae fides est intrinseca forma hujus Sacramenti.
 [1188B]   In Corpore) et operatio interior Spiritus Sancti dicuntur Baptismata, in quantum efficiunt effectum Baptismi aquae; Baptismus autem aquae efficaciam habet a passione Christi, et Spiritu Sancto.
 [1173A]   Erat ergo Baptismus ille tantum extrinsece, scilicet quantum ad mandatum illud Dei, ex quo fuit a Joanne administratus: non vero intrinsece, et quantum ad naturam suam, Divinus, sed omni virtute, sibi indita, destitutus.
 [1169C]   Reliqua [1169C] de duabus columnis, lateritia una, altera marmorea, ac alterutra saltem, aut ignem, aut aquas evasura, lubens praetermitto, nimium vulgata, et solius ferme Josephi hujus, quantum quidem constat, testimonio nixa.
 [1159C]   Ita [1159C] loquens: Consideratur etiam ut subsequens ad imaginem in quantum significat aliquam imaginis perfectionem; dicimus enim, imaginem alicujus esse similem, vel non esse similem ei, cujus est imago.
 [1195C]   Postquam vero non solum praeteritorum remissio, sed etiam futurorum dona palam proponuntur, non audis, sed te ipse laedis, quantum nec inimici forte laederent.
 [1159B]   In § explicat, similitudo consideratur ut praeambulum ad imaginem, in quantum est communius, quam imago.
 [1159C]   Est igitur homo factus ad imaginem, non quoad corpus (hoc enim commune habet cum aliis animalibus, quae tamen non ad imaginem Dei creata sunt), sed quantum ad animam, quae natura sua est spiritualis, simplex, immortalis, intellectu et voluntate, ejusque libertate pollens, etc.

000-00-00 Serial Number=0668529749
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0790A]   Et virgo, quantum a viro; non virgo, quantum a partu.
 [0790A]   Et virgo, quantum a viro; non virgo, quantum a partu.
 [0753B]   Et rursum: Igitur quantum ad haereticos, demonstravimus, quo cuneo occurrendum sit a nobis, [0753C] et occursum est jam suo quoque titulo DE CARNE DOMINI ADVERSUS HAERESES; ad hanc maxime quaestionem praestruendam.

000-00-00 Serial Number=0227546155
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0090A]   Sed vacat totum, et est ipsum quoque opus mortuum, quantum in idolis; vivum plane quantum in daemoniis, ad quae pertinet superstitio.
 [0090A]   Sed vacat totum, et est ipsum quoque opus mortuum, quantum in idolis; vivum plane quantum in daemoniis, ad quae pertinet superstitio.

000-00-00 Serial Number=0810445666
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1310A]   Jam igitur aestimandum est, unde obveniat tanta dignitas auro et argento, cum et consanguineis quantum ad genus, [1310B] et potioribus quantum ad utensilitatem, materiis praeferantur.
 [1321B]   Quantum autem a vestris disciplinis et professionibus aliena sunt, quam indigna nomine christiano faciem fictam gestare, quibus simplicitas omnis indicitur; effigie indigna nomine christiano faciem fictam gestare, quibus simplicitas omnis indicitur; effigie mentiri, quibus [1321C] lingua non licet; appetere, quod datum non sit, quibus alienum abstinentiam in specie exercere, [1322A] quibus studium pudicitiae est!
 [1310B]   Jam igitur aestimandum est, unde obveniat tanta dignitas auro et argento, cum et consanguineis quantum ad genus, [1310B] et potioribus quantum ad utensilitatem, materiis praeferantur.
 [1320B]   In tantum autem placebitis eis, in quantum alteris placere non curaveritis.

000-00-00 Serial Number=0469400942
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0104C]   Nam et alias, in quantum justitiae iniquitas aemula est, in tantum materia est ad testimonia ejus, cujus est aemula; ut sic justitia in iniquitate perficiatur, quomodo virtus in infirmitate perficitur (II Cor.

000-00-00 Serial Number=0707073689
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0688C]   [ 0689A] Nam illi etiam servi conditione erant: tu vero nullius servus, in quantum solius Christi, qui te etiam captivitate saeculi liberavit, ex forma dominica agere debebis.
 [0686A]   Sim vocatus, nec adsacrificii sit titulus officii et operae meae expunctio, quantum sibi libet.
 [0686A]   Utinam quantum sibi quidem, nec videre possimus quae facere nobis nefas est!
 [0683C]   Non utique quod [0683C] Dei honor est, sed quod ejus qui pro Deo hujusmodi officiis honoratur, quantum in manifesto est, salva operatione quae est in occulto, ad daemonia perveniens.

000-00-00 Serial Number=0037939727
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0968B]   Propterea per singulas direximus species jejunationum, xerophagiarum, stationum, ut dum recensemus secundum utriusque Testamenti paraturam, quantum proficiant recusati, vel recisi, vel retardati pabuli officia, eos retundamus qui haec velut vacantia infirmant.
 [0957C]   Itaque nos hoc prius affirmare debemus, quod occulte subrui periclitatur, quantum valeat apud Deum inanitas ista, et ante omnia unde ratio ipsa processerit hoc modo promerendi Deum; tunc enim agnoscetur observationis necessitas, cum eluxerit rationis auctoritas a primordio recensendae.
 [0969B]   Sed rursus palos terminales figitis Deo, sicut de gratia, ita de disciplina; sicut de charismatibus, ita et de solemnibus; ut proinde officia cessaverint, quemadmodum et beneficia ejus, atque ita negetis usque adhuc eum munia imponere, quia et hic Lex et Prophetae usque ad Joannem: superest ut totum auferatis, quantum in vobis tam otiosum.

000-00-00 Serial Number=0851188779
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0949B]   Igitur, si mortificari nos jubet legi per corpus Christi, quod est Ecclesia, quae spiritu novitatis constat, non per literam vetustatis, id est legis; auferens te a lege, quae non tenet uxorem, marito defuncto, quominus alii viro fiat, ad contrariam te redigit conditionem, ne, [0949B] amisso viro, nubas; quantumque non deputareris adultera facta alteri viro post mortem mariti, si adhuc in lege agere deberes, tanto ex diversitate conditionis adulterii te praejudicat post mortem mariti alii nubentem: quia jam mortificata es legi, non potest tibi licere, cum recessisti ab ea apud quam tibi licebat.
 [0944A]   Haec Psychici volunt Apostolum probasse, aut in totum non recogitasse, cum scriberet: Mulier vincta est in quantum temporis vivit vir ejus; si autem mortuus fuerit, libera est: cui vult, nubat; tantum in Domino (I Cor.
 [0942C]   Nam haec nisi fecerit, vere repudiavit, quantum in ipsa est; et quidem hoc iniquius, quanto quo modo potuit, quia non potuit; et hoc indignius, quanto jam indignius, si quia non meruit.
 [0935A]   Haec quantum ad primordiorum testimonium, et originis nostrae patrocinium, et divinae institutionis praejudicium.
 [0930C]   Inter alienos spadones et aurigas tuos tantumdem quereris de domestico obsequio, quantum de fastidio extraneo; proinde et [0931A] te laedunt qui abutuntur, quemadmodum qui non utuntur.
 [0935C]   Quantum pertinet itaque ad initii restitutionem, id a te exigit et dispositionis et spei tuae ratio, quod ab initio [0935D] fuit, secundum initium quod tibi et in Adam censetur, et in Noe recensetur.
 [0941A]   Hoc quantum ad Dei volutatem non destruendam, et initii formam restruendam.

000-00-00 Serial Number=0181400120
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1153A]   Consideremus itaque, benedicti, coelestem ejus sophiam, imprimis de praecepto secrete adorandi, quo et fidem hominis [1153A] exigebat, ut Dei omnipotentis et conspectum et auditum sub tectis et in abditis etiam adesse confideret: et modestiam fidei desiderabat, ut quem ubique audire et videre fideret, ei soli religionem suam offerre, sequente sophia in sequenti praecepto; quod etsi proinde pertineat ad fidem et modestiam fidei, si non agmine verborum adeundum putemus ad Dominum, quem ultro suis prospicere certi sumus: attamen brevitas ista, quod ad tertium sophiae gradum faciat, magnae ac beatae interpretationis substantia fulta est: quantumque substringitur verbis, tantum diffunditur sensibus.
 [1157A]   Alioquin quantum ad nostram petitionem, cum dicimus: Sanctificetur nomen tuum (Matth.
 [1165B]   XI, 8), et sunt quae petantur pro circumstantia cujusque, praemissa legitima et ordinaria oratione, quasi fundamento, [1165B] accidentium jus est desideriorum, jus est superfluendi extrinsecus petitiones, cum memoria tamen praeceptorum, ne quantum a praeceptis, [1166A] tantum ab auribus Dei longe simus.
 [1157A]   Hoc quantum ad gloriam Dei.

000-00-00 Serial Number=0318390608
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1036A]   Quantum urbium aut produxit, aut auxit, aut reddidit praesentis imperii triplex virtus, Deo tot Augustis in unum favente!
 [1047A]   Haec pro pallio interim, quantum nomine comitiasti.
 [1031B]   Quantum circummeavit, a Pelasgis ad Lydos, a Lydis ad Romanos, ut ab humeris sublimioris populi Carthaginienses complecteretur!
 [1036A]   Quantum reformavit orbis saeculum istud!
 [1044A]   [1044A] Enimvero jamdudum censoriae intentionis episcynio disperso quantum denotatui, passivitas offert libertinos in equestribus, subverbustos in liberalibus, dediticios in ingenuis, rupices in urbanis, scurras in forensibus, paganos in militaribus: vespillo, leno, lanista tecum vestiuntur.

000-00-00 Serial Number=0212045610
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1268A]   Quantum boni utrique confert!
 [1271A]   Quantum patientiae licet, ut Deum habeat debitorem!

000-00-00 Serial Number=0554701209
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1227A]   Caeterum a ratione ejus tantum absunt, quantum ab ipso rationis auctore: quippe res Dei, ratio; quia Deus omnium conditor, nihil non ratione tractari, intelligique voluit.
 [1244B]   In quantum non peperceris tibi, in tantum tibi Deus, crede, parcet.
 [1234C]   Ita in quantum [1235A] ignorantia segregaris, in tantum contumaciae agglutinaris.
 [1243A]   Tantum relevat confessio delictorum, quantum dissimulatio exaggerat.

000-00-00 Serial Number=0643372595
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0013A]   Quantum, si non fuissent!
 [0015B]   Avolent quantum volent paleae levis fidei quocumque afflatu tentationum; eo purior massa frumenti in horrea Domini reponetur.
 [0027A]   Caeterum, manente forma ejus in suo ordine, quantum libet quaeras et tractes, et omnem libidinem curiositatis effundas; si quid tibi videtur, vel ambiguitate pendere, vel obscuritate obumbrari, est utique frater aliquis [0027B] doctor gratia scientiae donatus, est aliquis inter exercitatos conversatus, aliquis tecum, curiosius tamen, quaerens; novissime, ignorare melius est, ne quod non debeas noris, quia quod debeas nosti Fides, inquit, tua te salvum fecit (Luc.
 [0030A]   Tantum veritati obstrepit adulter sensus, quantum et corruptor stylus.
 [0021B]   Et hoc quantum ad Judaeos; ad illos enim pertinet totus sermo suggillationis istius, qui habebant ubi quaererent Christum.
 [0024A]   Caeterum, si quia et alia tanta ab aliis sunt instituta, propterea in tantum quaerere debemus in quantum possumus invenire, semper quaeremus, et nunquam omnino credemus.
 [0013B]   Sed enim febrem, ut malum et de caussa et de potentia sua, ut notum est, abominamur potius quam miramur, et, quantum in nobis est, praecavemus, non habentes abolitionem ejus in nostra potestate; haereses vero, mortem aeternam et majoris ignis ardorem inferentes, malunt quidam mirari quod hoc possint, quam devitare ne possint, cum habeant devitandi potestatem.

000-00-00 Serial Number=0464943886
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0988B]   Sciunt luci mei et mei montes, et vivae aquae, ipsaque in urbibus templa, quantum evertendae pudicitiae procuremus.
 [0986A]   Quantum enim ad illos a quibus pacem humanam consequitur; quantum autem ad nos, qui solum Dominum meminimus delicta concedere et utique mortalia, non frustra agetur.
 [0986A]   Quantum enim ad illos a quibus pacem humanam consequitur; quantum autem ad nos, qui solum Dominum meminimus delicta concedere et utique mortalia, non frustra agetur.

000-00-00 Serial Number=0424973667
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0802A]   Persequar itaque propositum; si tamen tantum possim carni vindicare, quantum contulit ille qui eam fecit, jam tunc gloriantem, quod illa pusillitas, limus [0802B] in manus Dei, quaecumque sunt, pervenit, satis beatus, etsi solummodo contactus.
 [0800B]   Caeterum, quantum etiam spurciloquii licet illorum in congressibus experiri, tam ethnicorum, quam haereticorum!
 [0797C]   Igitur, quantum ad haereticos, demonstravimus quo cuneo occurrendum sit a nobis; et occursum est jam suo quoque titulo, de Deo quidem unico, et Christo ejus, adversus Marcionem; de carne vero Domini, etiam adversus quatuor haereses; ad hanc maxime quaestionem [0798A] praestruendam, uti nunc de sola carnis resurrectione ita digeram, tanquam penes nos incertum, dum sit quoque certum penes Creatorem.
 [0817A]   Quantum enim ad agendum de suo sufficit, tantum et ad patiendum.

000-00-00 Serial Number=0208153367
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0628D]   Quantum a sana ratione abhorreat, ostendit, ea in spectaculis cupide quaerere, quae in reliquo vitae commercio videre vel committere pudor et horror vetant.

000-00-00 Serial Number=0056307137
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0896B]   Adeo separatum est nomen a prophetia, quantum et ab ipsa persona, ut non utique de ipsa Eva dixerit, sed in illas foeminas futuras, quas in matrice generis foeminini nominarit.
 [0912A]   Limites et fines ejus eo usque porriguntur, unde incipit vestis; quantum resoluti crines occupare possunt, tanta est velaminis regio, ut cervices quoque ambiantur.
 [0909A]   Prolatae enim in medium, et publicato bono suo elatae, et a fratribus [0909A] omni honore et caritatis operatione cumulatae, dum non latent ubi quid admissum est, tantum dedecoris cogitant, quantum honoris habuerunt.
 [0907B]   VI), quantum tenebrarum circumfundere debemus, cum tantam oblationem Deo offerimus, ipsius corporis et ipsius spiritus nostri, cum illam ipsam naturam consecramus.
 [0909B]   Quantum velis bona mente conetur, necesse est publicatione sui periclitetur, dum percutitur oculis incertis et multis, dum digitis demonstrantium [0909C] titillatur, dum nimium amatur, dum inter amplexus et oscula assidua concalescit.
 [0909A]   Quantum autem plures, non etiam de pluribus [0909B] sceleribus suspectas habebis?

000-00-00 Serial Number=0356267214
Sodoma [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1103A]   Turbidus hiberno ut dum volvitur impete torrens, Rivorum in numeros uno pede fertur in omnes, Si qua illic arbor rapidis offenditur undis, Haud mansura diu; quantum radice licebit Crinitas durare moras, ubi subter adesam Perdit humum circumfosso cum caudice pendens, Huc illuc certam differt incerta ruinam: Haud aliter Loth in media vertigine vulgi, Nutabat vinci prope jam; sed diva potestas Subvenit; angelici juvenes de limine raptum Restituunt tectis, demens sed vulgus ibidem Poenarum auspiciis multatur lumine diro.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»