Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0569A] | Nihil enim unquam retro de Christianis mysteriis audierunt. |
[0564A] | Aliquos retro ante hoc nomen vagos, viles, improbos norant, emendatos repente mirantur, et tamen mirari quam [0564B] assequi norunt. |
[0600B] | Non contenti eos deos asseverare, qui visi retro, auditi contrectatique sunt, quorum effigies descriptae, negotia digesta, memoria propagata, umbras nescio quas incorporales, inanimales, et nomina de rebus efflagitant deosque sanciunt, dividentes omnem statum hominis singulis potestatibus ab ipso quidem uteri conceptu, ut si deus Consevius quidam, qui consationibus concubitalibus praesit, et Fluviona, [0600C] quae infantem in utero. |
[0564B] | Scio maritum unum atque alium, anxium retro de uxoris suae moribus, qui, ne mures quidem in cubiculum irrepentes sine gemitu suspicionis sustinebat, comperta caussa novae sedulitatis et inusitatae captivitatis, omnem uxori patientiam obtulisse, negasse zelotypum, maluisse lupae quam Christianae maritum; ipsi suam licuit in perversum demutare naturam, mulieri non permisit in melius reformari. |
[0559B] | Testimonium ignorantiae vestrae, quae iniquitatem dum defendit, revincit, in promptu est, quod omnes, qui vobiscum retro ignorabant et vobiscum oderant, simul eis contigit scire, desinunt odisse qui desinunt ignorare, imo fiunt et ipsi quod oderant, et incipiunt odisse quod fuerant. |
[0587B] | Quare secundum vestros commentarios, quos ex omni theologiae genere [0587B] cepistis, gradum conferens, quoniam major in hujusmodi penes, vos auctoritas litterarum, quam rerum est, elegi ad compendium Varronis opera, qui rerum divinarum ex omnibus retro digestis commentatus, idoneum se nobis scopum exposuit. |
Ad Uxorem | Reditus in Auctori Indicem |
[1290A] | Igitur cum quaedam istis diebus nuptias suas de Ecclesia tolleret, id est, gentili conjungeretur, idque ab aliis retro factum recordarer, miratus aut ipsarum petulantiam aut consiliariorum praevaricationem, quod nulla scriptura ejus facti licentiam profert. |
Adversus Gnosticos Scorpiace | Reditus in Auctori Indicem |
[0137C] | Cavete igitur ne et vos consimiles sitis Allophylis, et timore capiamini, dum aspicitis turbas adorantes retro eos et ante; sed dicite in animo vestro: Te, Domine, adorare debemus. |
Adversus Hermogenem | Reditus in Auctori Indicem |
[0200B] | Ac exinde Dominus qui retro Deus tantum, ex quo habuit cujus esset. |
[0199B] | Nullo porro modo potuisse illum semper Dominum haberi, sicut et semper Deum, si non fuisset aliquid retro semper, cujus semper Dominus haberetur, fuisse itaque materiam semper Deo Domino. |
[0221C] | [0221C] (c) Sed tu supercilia capitis, nutu digiti accommodato, altius tollens, et quasi retro jactans: Erat, inquis, quasi semper fuerit, scilicet innata et infecta, et idcirco materia credenda. |
[0236C] | Ergo quando non fecerat retro, nec apparuerat illi, nec adpropinquaverat. |
[0224B] | Quare videri jubet, nisi quia [0224B] retro non videbatur? |
[0233C] | Quid hodie informe in mundo, [0233C] quid retro speciatum in materia, ut speculum sit mundus materiae? |
[0218B] | Et erat in hoc dirigit, quasi quae semper retro fuerit innata et infecta. |
Adversus Judaeos | Reditus in Auctori Indicem |
[0632B] | Itaque, quoniam impleta est prophetia per adventum ejus, id est per nativitatem, quam supra memoravimus, et passionem, quam evidenter ediximus, propterea et Daniel signari visionem et prophetam dicebant, quoniam Christus est signaculum omnium prophetarum, adimplens omnia quae [0632B] retro erant de eo nuntiata: post enim adventum ejus et passionem ipsius jam non visio neque prophetes. |
[0604C] | Quis autem et populus qui Deum ignorabat, nisi noster, qui retro Deum nesciebamus? |
[0615B] | Baptizato enim Christo, id est sanctificante aquas in suo baptismate, omnis plenitudo spiritalium retro charismatum in Christo cesserunt, signante visionem et prophetias omnes, quas adventu suo adimplevit. |
[0605A] | Et ideo nos, qui non populus Dei retro, facti sumus populus ejus, accipiendo novam legem supra dictam, et novam circumcisionem ante praedictam. |
[0629A] | Sic enim Christus revelavit, panem corpus suum appellans, cujus retro corpus in panem prophetes figuravit. |
[0642A] | Christum enim hodie invocant nationes quae eum non sciebant, et populi hodie ad Christum confugiunt, quem retro [0642B] ignorabant. |
[0615A] | Denique hoc si non ita est, exhibeant Judaei prophetarum post Christum aliqua volumina, angelorum aliquorum visibilia miracula, quae retro patriarchae viderunt usque ad adventum Christi, qui jam venit, ex qua signata est visio et prophetia, id est statuta. |
[0610A] | Nec de isto pluribus quaerendum, cum retro omnes prophetae de eo praecinuerint, ut Esaias dicit: Sic dicit Dominus Deus Christo meo Domino, cujus tenui dexteram, ut exaudiant illum gentes: fortitudines regum disrumpam, aperiam ante illum portas, et civitates non claudentur [0610B] illi (Isa. |
[0615A] | Igitur, quoniam adimpleta est prophetia per adventum ejus, propterea signari visionem et prophetiam dicebat, quoniam ipse est signaculum omnium prophetarum, adimplens omnia quae retro de eo prophetae nuntiaverant. |
[0619B] | Nam et Magos reges fere habuit Oriens, et Damascus Arabiae retro deputabatur, antequam transcripta esset in Syrophoenicem ex distinctione Syriarum, cujus tunc [0619C] virtutem Christus accepit, accipiendo insignia ejus, aurum scilicet et odores: spolia autem Samariae, ipsos magos, qui cum illum cognovissent et muneribus honorassent, [0620A] et genu posito adorassent, quasi dominum et regem sub testimonio indicis et ducis stellae spolia sunt facti Samariae, id est idololatriae, credentes videlicet in Christum. |
[0639C] | XII, 10; Joan, XIX, 37), utique quod retro non agnoverint eum, in humilitate conditionis humanae constitutum. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0459B] | Adeo is liberabit a laqueo diei illius, qui hanc admonitionem retro intulit. |
[0468A] | Cur adjicit: [0468A] Et scitote quia ego sum, quem scilicet corporeum retro noverant? |
[0480B] | Non dico quid illi cum judaico adhuc more, destructori judaismi; nam et hodie Judaei in pacis nomine appellant, et retro in Scripturis sic salutabant. |
[0364B] | Caeterum, si et retro decucurrit, habuit utique authenticam paraturam, per quam ad Lucam usque pervenit, cujus testimonio adsistente, Lucas quoque possit admitti. |
[0397C] | Hoc si novus Deus et ignotus retro, et nondum plane editus praecepit, qui me nulla antehac institutione formaverit, qua prius scirem quid deberem mihi velle vel nolle, atque ita et aliis facere, quae mihi vellem; non facere, quae et mihi nollem, passivitatem sententiae meae permisit, nec adstrinxit me ad convenientiam voluntatis et facti, ut id aliis faciam quod mihi velim, et id nec aliis faciam quod mihi nolim. |
[0281B] | VII, 29), cujus et retro fuit, Crescite et multiplicamini: ejusdem finis, cujus [0281C] et initium. |
[0387B] | Totidem enim Apostoli portendebantur; proinde ut fontes et amnes, rigaturi aridum retro et desertum a notitia orbem Nationum; sicut et per Esaiam (Is. |
[0422B] | XLII, 6): Posuit te in lucem nationum; quas intepretamur in nomine parvulorum, sensu scilicet retro parvas, et imprudentia infantes; jam vero et humilitate fidei pusillas: facilius utique credemus eumdem etiam parvulis revelasse per Christum, [0422C] qui et retro absconderit, et per Christum revelaa Creatore abscondita retrofuerant, patefecit; ergo jam Creatori negotium gessit, res ejus edisserens. |
[0398B] | Proinde denuntians: Non occides, non adulterabis, non furaberis, non falsum testimonium dices; docuit ne faciam aliis quae fieri mihi nolim: et ideo ipsius erit praeceptum in Evangelio, qui illud retro et praestruxit et distinxit, et ad arbitrium disciplinae [0398C] suae disposuit: et merito jam compendio substrinxit, quoniam et alias recisum sermonem facturus in terris (Is. |
[0246B] | Si quid retro gestum est nobis adversus Marcionem, jam hinc viderit. |
[0389A] | Sic et retro in Basiliis, Anna mater Samuelis, spiritu gloriam Deo reddens: Qui, inquit (I Reg. |
[0519C] | Sed nos enim invisibilem dicimus Patrem Christi, scientes Filium semper retro visum, si quibus visus est in Dei nomine, ut imaginem ipsius: ne quam et hinc differentiam scindat Dei visibilis et invisibilis, cum olim Dei nostri sit definitio (Exod. |
[0523A] | Quae autem retro lucri duxerat, quae et supra numerat, gloriam carnis, notam circumcisionis, generis hebraei ex hebraeo censum, titulum tribus Benjamin, pharisaeae candidae dignitatem; haec modo detrimento sibi deputat, non Deum, sed stuporem Judaeorum. |
[0422C] | XLII, 6): Posuit te in lucem nationum; quas intepretamur in nomine parvulorum, sensu scilicet retro parvas, et imprudentia infantes; jam vero et humilitate fidei pusillas: facilius utique credemus eumdem etiam parvulis revelasse per Christum, [0422C] qui et retro absconderit, et per Christum revelaa Creatore abscondita retrofuerant, patefecit; ergo jam Creatori negotium gessit, res ejus edisserens. |
[0248A] | In tantum enim haeresis deputabitur quod postea inducitur, in quantum veritas habebitur quod retro et a primordio traditum est. |
[0350C] | Christum hodie invocant nationes, quae eum non sciebant; et populi ad Christum hodie confugiunt, quem retro ignorabant. |
[0268A] | Igitur, cum ea separatio Legis et Evangelii ipsa sit quae alium Deum Evangelii insinuaverit adversus Deum Legis, apparet [0268A] ante eam separationem Deum in notitia non fuisse, qui ab argumento separationis innotuit; atque ita non a Christo revelatum, qui fuit ante separationem, sed a Marcione commentatum, qui instituit separationem adversus Evangelii Legisque pacem, quam retro illaesam et inconcussam, ab apparentia Christi usque ad audaciam Marcionis, illa utique ratio servavit, quae non alium Deum et Legis et Evangelii tuebatur, praeter Creatorem, adversus quem tanto post tempore separatio a Pontico immissa est. |
[0447D] | Cui alii, quam cui omnes remediati retro a Christo? |
[0420A] | Si autem numquam retro fuisset, antequam appropinquasset, nec dici potuisset appropinquasse, quod numquam longe fuisset. |
[0524B] | Memento, inspector, quod ea quae pertractata sunt, retro de Apostolo quoque probaverimus; et si qua in hoc opus dilata erant, expunxerimus; ne aut hic supervacuam existimes iterationem, qua confirmavimus spem pristinam, aut illic suspectam habeas dilationem, qua eruimus tempora ista. |
[0445D] | Agnosce igitur et judicem, et illo affectu pronuntiantem de cura suorum, quo et Creator retro [0446A] (Zach. |
[0372B] | Qui scilicet retro luridati delinquentiae maculis, [0372C] et nigrati ignorantiae tenebris. |
[0514D] | A quibus erant retro longe? |
[0507C] | Ex recordatione scilicet Scripturarum, quas retro revolverat, ex contemplatione sacramentorum, quae supra disseruerat in fidem Christi, ex lege venientem. |
[0446C] | Quis enim dubitabit plures potuisse curari ab eo, qui unum curasset, quam ab illo decem, qui numquam retro unum? |
[0276B] | Ecce enim hoc ipso quod retro quietus, qui nec notitiam sui aliquo interim opere curaverit, post [0276C] tantum aevi senserit in hominis salutem, utique per voluntatem, nonne concussibilis tunc fuit novae voluntati, ut et caeteris motibus videatur obnoxius? |
[0324B] | Jam nunc cum probaturus sim Creatorem easdem virtutes, quas solas ad fidem Christo tuo vindicas, interdum per famulos suos retro edidisse, interdum per Christum suum edendas destinasse; possum et ex hoc merito praescribere, tanto magis Christum non ex solis virtutibus credendum fuisse, quanto illum non alterius quam Creatoris interpretari potuissent, [0324C] ut respondentes virtutibus Creatoris, et editis per famulos suos, et in Christum suum repromissis. |
[0492A] | Surgere enim potest dici et quod [0492A] omnino non cecidit, quod semper retro jacuit; resurgere autem non est nisi ejus quod cecidit. |
[0328C] | Si vero non in Christum, sed in ipsum potius Deum volueris referre omnem judaicae ignorantiae de pristino reputationem, nolens etiam retro sermonem et spiritum, id est, Christum Creatoris despectum ab eis, et non agnitum, sic quoque revinceris. |
[0430B] | Igitur quoniam hypocrisim eorum taxarat, utique celantem occulta cordis, et incredulitatis secreta superficialibus officiis obumbrantem; quae clavem agnitionis habens, nec ipsa introiret, nec alios sineret; ideo adjicit: Nihil autem opertum, quod non patefiet; et nihil absconditum, quod non dignoscetur; ne quis existimet illum Dei ignoti retro et occulti, revelationem et adagnitionem intentare, cum subjiciat etiam quae inter se mussitarent vel tractarent, scilicet super ipso dicentes: Hic non expellit daemonia nisi in Beelzebule, in apertum processura, et in ore hominum futura, ex Evangelii promulgatione. |
[0268B] | Aiunt enim Marcionem non tam innovasse [0268B] regulam separatione Legis et Evangelii, quam retro adulteratam recurasse. |
[0339A] | Nam et magos reges habuit fere Oriens, et Damascus Arabiae retro deputabatur, antequam transcripta esset in Syrophoenicen, ex distinctione Syriarum; cujus tunc virtutem Christus accepit, accipiendo insignia ejus, aurum scilicet et odores; spolia autem Samariae, [0339B] ipsos magos: qui cum illum cognovissent, et muneribus honorassent, et genu posito adorassent, quasi Deum et regem, sub testimonio indicis et ducis stellae, spolia sunt facti Samariae, id est idololatriae, credentes videlicet in Christum. |
[0297B] | Sed ipse auctor delicti, in persona peccatoris viri denotabatur; retro quidem invituperabilis a die conditionis suae, a Deo in bonum conditus, ut a bono conditore invituperabilium conditionum, et excultus omni gloria angelica, et apud Deum constitutus, qua bonus apud bonum: postea vero a semetipso translatus in malum. |
[0245B] | Frustra autem obstrepi ab diversa parte, quod Marcion regulam non innovarit, sed retro adulteratam recurarit, exemplo Pauli, qui Petrum reprehenderit, quia in illo solum conversationem reprehenderit, non fidem Creatoris. |
[0248A] | Non negabunt discipuli ejus primam illius fidem nobiscum fuisse, ipsius literis [0248A] testibus: ut hinc jam destinari possit haereticus, qui, deserto quod prius fuerat, id postea sibi elegerit quod retro non erat. |
[0257B] | Hinc itaque constantissime [0257B] dirigam deum non esse qui fit hodie incertus, quia retro ignotus: quando quem constat esse, ex hoc ipso constat quod numquam fuerit ignotus, ideo nec incertus. |
[0404C] | Nos contrario dicimus: primo, non potuisse illi annuntiari, quod mater et fratres ejus foris starent quaerentes videre eum, si nulla illi mater et fratres nulli fuissent; quos utique norat qui adnuntiaret, vel retro notos, vel tunc ibidem compertos, dum eum videre desiderant, vel dum ipsi nuntium mandant. |
[0330C] | XII, 10) cognoscent eum, qui compugerunt; et caedent pectora sua tribus ad tribum; utique [0330C] quod retro non agnoverunt cum in humilitate conditionis humanae constitutum. |
[0348A] | Sic enim Deus in Evangelio quoque vestro revelavit panem corpus suum appellans, ut et hinc jam eum intelligas corporis sui figuram pani dedisse, cujus retro corpus in panem Prophetes figuravit, ipso Domino hoc sacramentum postea interpretaturo. |
[0255A] | Novum igitur audiens deum in [0255A] vetere mundo et in vetere aevo, et sub vetere Deo ignotum, inauditum, quem tantis retro saeculis neminem, et ipsa ignorantia antiquum, quidam Jesus Christus, et ille in veteribus nominibus novus revelaverit, nec alius antehac; gratias ago huic gloriae eorum, maximo adjutorio ejus hinc jam haeresim probaturus, novae scilicet divinitatis professionem. |
[0427C] | Quia et retro sic rejecerat matrem aut fratres, dum auditores et obsecutores Dei praefert. |
[0256A] | Sed quoniam animadverto in quibusdam ad formam Creatoris provocari oportere omnis Dei novi et retro ignoti probationem, hoc ipsum ratione fieri a nobis prius commendare debebo, quo constantius utar rationis editae patrocinio. |
[0418B] | Cum vero et tertium illum, prius suis valedicere parantem, prohibet retro respectare, sectam Creatoris exequitur. |
[0371B] | At nunc discepto, quomodo hoc eum vocari cognoverit daemon, nulla unquam retro emissa praedicatione in illum a Deo ignoto, et in id temporis muto, cujus nec sanctum eum contestari potuit, ut ignoti etiam ipsi suo Creatori. |
[0439A] | Nec potest jam fastidiosos judicare, quos nunquam retro invitavit, quos cum maxime aggreditur. |
[0255C] | Utrumque, opinor, et nunc incerto, et retro ignoto. |
[0410A] | Haec itaque quae viderat Petrus, et cum pristinis compararat, et non tantum retro facta, sed et in futurum jam tunc prophetantia recognoverat, [0410B] interroganti Domino quisnam illis videretur, cum pro omnibus responderet: Tu es Christus, non potest non eum sensisse Christum, nisi quem noverat in Scripturis, quem jam rescensebat in factis. |
[0243C] | In primis itaque post invectivam in Marcionem Ponticum, quod nuptias abstulerit, Evangelia corroserit, et Deum quem invenerat, extincto lumine fidei amiserit; jam destinandum haereticum docet; quia, deserto quod prius fuerat, id postea sibi elegerit quod retro non erat; sicuti latius libro DE PRAESCRIPTIONIBUS ADVERSUS [0243D] HAERETICOS sustinuerit. |
[0521B] | Denique si nos Deus cum Christo vivificat, donans delicta nobis, non possumus credere ab eo delicta donari, in quem admissa non fuerint, ut retro ignotum. |
[0320A] | Quia nec mirum erit diversitas temporalis, si postea Deus mitior pro rebus edomitis, qui retro austerior pro indomitis. |
[0427C] | Adeo nec retro negaverat, ut ne tum cum id rursus audit; rursus proinde felicitatem ab utero et uberibus matris suae transtulit in discipulos; a qua non transtulisset, si eam non haberet. |
Adversus Marcionem Libri Quinque | Reditus in Auctori Indicem |
[1053C] | Caeterum libros hos quinque qui primus inter poetarum veterum ecclesiasticorum opera christiana in lucem edidit Georgius Fabricius, eos esse existimat (in quo et ego non dissentio) quorum facit mentionem Tertullianus initio libri primi adversus Marcionem in haec verba: Si quid retro gestum est nobis ADVERSUS MARCIONEM, jam hinc viderit. |
Adversus Praxeam | Reditus in Auctori Indicem |
[0183B] | Ac cum subjungit: Abraham diem meum vidit, et laetatus est; [0183B] nempe demonstrat Filium Abrahae retro visum, non Patrem. |
[0186B] | Hoc et retro praedicabatur, hoc et ab ipso Christo pronuntiabatur; imo jam et ab ipso Patre coram de coelis Filium profitente, et Filium glorificante: Hic est Filius meus, et; Glorificavi et glorificabo. |
[0196B] | Sic Deus voluit novare sacramentum, ut nove unus crederetur per Filium et Spiritum, ut coram jam Deus in suis propriis nominibus et personis cognosceretur, qui et retro per Filium et Spiritum praedicatus non intelligebatur. |
[0173A] | Atquin, si idem ante carnem invisibilis, quomodo visus etiam retro invenitur ante carnem? |
[0169C] | Duos tamen Deos et duos Dominos nunquam ex ore nostro proferimus: non quasi non et Pater Deus, et Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus, et Deus unusquisque; sed quoniam retro et duo dii et duo domini praedicabantur; ut, ubi venisset Christus, et Deus agnosceretur, et Dominus vocaretur, quia Filius Dei et Domini. |
[0170A] | At ubi venit Christus, et cognitus est a nobis, quod ipse sit qui numerum retro fecerat, factus secundus a Patre, et cum Spiritu tertius, et jam Pater per ipsum plenius manifestatus, redactum est jam nomen Dei et Domini in unionem; ut, quia nationes a multitudine idolorum transirent ad unicum Deum, et differentia constitueretur inter cultores unius, et plurimae divinitatis. |
[0172A] | Visum cum illo Moysen colloquentem); [0172A] apparet retro semper in speculo, et aenigmate, et visione, et somnio Deum, id est, Filium Dei, visum tam Prophetis et Patriarchis, quam et ipsi adhuc Moysi. |
[0172C] | Utique nec retro. |
[0173A] | Aeque si idem post quem et retro visum in aenigmate, plenius visibilem caro effecit; sermo scilicet, qui et caro factus, est alius, quem nunquam quisquam vidit, nisi Pater, scilicet cujus est sermo. |
[0175A] | Ediscebat autem, ut nobis fidem sterneret, ut facilius crederemus Filium Dei descendisse in saeculum, si et retro tale quid gestum cognosceremus. |
[0179C] | Et in primis, ipsa statim praefatio Joannis Evangelizatoris demonstrat, quod retro fuerit, qui caro fieri habebat: In principio erat Sermo (Joan. |
[0181C] | Subjungens autem: Neque vocem ejus audistis unquam, neque formam ejus vidistis; confirmat retro non Patrem, sed Filium fuisse, qui videbatur et audiebatur. |
Adversus Valentinianos | Reditus in Auctori Indicem |
[0551A] | Sit itaque Bythos iste infinitis retro aevis in maxima et altissima quiete, in otio plurimo, placidae et, ut ita dixerim, stupentis divinitatis, qualem jussit Epicurus. |
[0552A] | Namque ibidem Nus simul ac cepit prolationis suae officium, emittit et ipse ex semetipso Sermonem et Vitam, quae si retro non erat, utique nec in Bytho. |
[0576A] | XLV, 6): certe tamen non fuisse se retro sciebat. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0432A] | Postremo, si Romanae religiones regna praestant, numquam retro Judaea regnasset despectrix communium istarum divinitatum, cujus et deum victimis, et templum donis, et gentem foederibus aliquamdiu Romani honorastis, numquam dominaturi [0432B] ejus, si non ultimo deliquisset in Christum. |
[0380A] | Hebraei retro, qui nunc Judaei; igitur et litterae Hebraeae, et eloquium. |
[0262A] | Testimonium ignorantiae est, quae iniquitatem, dum excusat, condemnat; cum omnes, qui retro oderant, quia ignorabant quale esset quod oderant, simul ut desinunt ignorare, cessent et odisse. |
[0269A] | Christianos vero, nihil simile; neminem pudet, neminem poenitet, nisi plane retro non fuisse. |
[0399B] | Iste igitur Dei radius, ut retro semper praedicabatur, delapsus in virginem quamdam, et in utero ejus caro figuratus, nascitur Homo Deo mistus. |
[0280A] | Alii, quos retro ante hoc nomen vagos, viles, improbos noverant, ex ipso denotant, quo laudant; [0280B] caecitate odii in suffragium impingunt. |
[0280B] | Uxorem jam pudicam maritus jam non zelotypus ejecit, filium jam subjectum pater retro patiens abdicavit, [0281A] servum jam fidelem dominus olim mitis ab oculis relegavit: ut quisque hoc nomine emendatur offendit. |
[0486A] | Eumdem ergo nunc quoque scire debet iratum, quem et retro semper, priusquam Christiani nominarentur. |
[0401A] | Parum hoc, si non et prophetae retro. |
[0287A] | Sed et judicatos retro in partes secari a creditoribus leges erant; consensu tamen publico crudelitas postea erasa est et in pudoris notam capitis poena conversa [0288A] ; bonorum adhibita proscriptione suffundere maluit hominis sanguinem, quam effundere. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0687A] | Quae omnia ut fidei commendet, et animam retro in superioribus cum Deo egisse in commercio idearum, et inde huc transvenire, et hic quae retro norit de exemplaribus recensere, novum elaboravit argumentum, μαθησεις αναμνησεις, id est, discentias reminiscentias esse: venientes enim inde huc animas oblivisci eorum in quibus prius fuerint, dehinc ex his visibilibus edoctas recordari. |
[0687A] | Quae omnia ut fidei commendet, et animam retro in superioribus cum Deo egisse in commercio idearum, et inde huc transvenire, et hic quae retro norit de exemplaribus recensere, novum elaboravit argumentum, μαθησεις αναμνησεις, id est, discentias reminiscentias esse: venientes enim inde huc animas oblivisci eorum in quibus prius fuerint, dehinc ex his visibilibus edoctas recordari. |
[0698A] | Quomodo mihi persuadebit Aethalidem, et Euphorbum, et Pyrrhum piscatorem, et Hermotimum se retro ante Pythagoram fuisse, ut persuadeat vivos ex mortuis effici, qui iterum se Pythagoram pejeravit? |
[0700A] | Omnia jam pervia, omnia nota, omnia negotiosa; solitudines famosas retro fundi amoenissimi obliteraverunt; sylvas arva domuerunt; feras pecora fugaverunt; arenae seruntur, saxa panguntur, paludes eliquantur; tantae urbes jam, quantae non casae [0700B] quondam. |
[0702A] | Aut si privilegium philosophorum est, et utique graecorum, quasi non et scythae et indi philosophentur, cur neminem se retro meminit Epicurus, neminem Chrysippus, neminem Zeno, ne ipse quidem Plato, quem forsitan [0702B] Nestorem credidissemus, ob mella facundiae? |
[0712A] | [0712A] ita et transferri in alterum possunt ex Dei voluntate, ut factum est retro de Moysis spiritu. |
[0716A] | [0716A] Quamquam autem et retro praestruxerimus, omnia naturalia animae ipsi substantiae inesse pertinentia ad sensum et intellectum, et ex ingenito animae censu, sed paulatim per aetatis spatia procedere, et varie per accidentia evadere, pro artibus, pro institutis, pro locis, pro dominatricibus potestatibus: quod tamen faciat ad carnis animaeque propositam nunc societatem, pubertatem quoque animalem cum carnali dicimus convenire, pariterque et illam suggestu sensuum, et istam processu membrorum exsurgere, a quarto decimo fere anno: non quia Asclepiades inde sapientiam supputat, nec quia jura civilia ab hinc agendis rebus adtemperant; sed quoniam et haec de primordio ratio est. |
De Baptismo Et De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1170D] | Retro, pro antea, ut alibi saepius. |
De Carne Christi | Reditus in Auctori Indicem |
[0755B] | Et eo magis mortuus es, quo magis non es christianus: qui cum fuisses, excidisti, rescindendo quod retro credidisti; sicut et ipse confiteris in quadam epistola, et tui non negant, et nostri probant. |
[0760B] | Diximus retro aeque illum et nativitatis et infantiae imaginariae vacua ludibria subire potuisse. |
[0766A] | Primo quidem, nunquam quisquam adnuntiasset illi matrem et fratres ejus foris stare, qui non certus esset habere illum matrem et fratres, et ipsos esse, quos tunc nuntiabat, vel retro cognitos, vel tunc ibidem compertos, licet propterea abstulerint [0766B] haereses ista de Evangelio, quod et creditum patrem ejus Joseph fabrum, et matrem Mariam, et fratres et sorores ejus optime notos sibi esse dicebant, qui mirabantur doctrinam ejus. |
[0768A] | Deum praedicans et probans Christus, Legem et Prophetas adimplens, tanti retro aevi caliginem dispargens, indigne usus est hoc dicto ad percutiendam incredulitatem foris stantium, vel ad excutiendam importunitatem ab opere revocantium? |
[0770A] | Non tamen ad materiae differentiam spectat, sed tantum terrenae retro substantiae carnis primi hominis, id est Adae, coelestem de spiritu substantiam opponit secundi hominis, id est Christi. |
[0773C] | Deus enim, inquiunt, gestivit animam visibilem hominibus exhibere, faciendo eam corpus, quae retro invisibilis [0774A] extiterit, natura nihil, nec semetipsam videns, prae impedimento carnis hujus, ut etiam disceptaretur, nata anima an non, mortalis ne sit, an non. |
[0774A] | Denique, adhuc prius retractemus, an isto modo ostendenda fuerit anima, an in totum invisibilem eam retro allegent; utrum quasi incorporalem, an etiam habentem aliquod genus corporis proprii. |
[0776A] | Quid ergo amplius innotuit nobis de animae ignoratae retro dispositione? |
De Cultu Foeminarum | Reditus in Auctori Indicem |
[1323A] | Affigitis praeterea nescio quas enormitates sutilium atque textilium capillamentorum, nunc in galeri modum quasi vaginam capiti et o perculum verticis, nunc in cervicem retro suggestum. |
[1326A] | Ergo, benedictae, primo quidem ut lenones et prostitutores vestitus et cultus ne in vos admiseritis; tum si quas vel divitiarum [suarum] vel natalium vel retro dignitatum ratio compellit ita pompaticas progredi, [1326B] ut sapientiam consecutae temperare saltem ab hujusmodi curate, ne totis habenis licentiam usurpetis praetextu necessitatis. |
De Idolatria | Reditus in Auctori Indicem |
[0664D] | [0664D] Idolum aliquandiu retro non erat. |
[0678A] | Nemo aratro manum imponens et retro spectans aptus est operi. |
[0683A] | Recogitemus omnem idololatriam in homines esse culturam, cum ipsos deos nationum homines retro fuisse, etiam apud suos constet. |
De Jejuniis | Reditus in Auctori Indicem |
[0963A] | Per quod Anna quoque ambiens uxor Helcanae retro sterilis impetravit facile a Deo inanem cibo ventrem filio implere, et quidem propheta. |
[0967C] | Non fuit dies talis retro et in novissimo, utique tam prolixus; ut, inquit, exaudiret Deus hominem, parem scilicet solis, instantem tamdiu in officio, stationem etiam sera longiorem. |
[0976C] | Cum stupet coelum et aret annus, nudipedalia denuntiantur, magistratus purpuras ponunt, fasces retro avertunt, precem indigitant, hostiam instaurant. |
De Ligno Vitae | Reditus in Auctori Indicem |
[1114C] | Multi etiam sanctos ausi contingere fontes, Discussere iterum subito, retroque relapsi, Sordibus et coeno misti volvuntur eodem. |
[1114D] | Tertullianus - De Ligno Vitae - MLT Abdidit [1113C] Accipiunt [1114C] Adcedere [1114C] Adtingere [1113D] Aegros [1114C] Aetatis [1113D] Alta [1114B] Altae [1114D] Alto [1113C] Amen [1114D] Animas [1114D] Animis [1114C] Animos [1114B] [1114C] Antennae [1113B] Aquis [1113C] Aratra [1113B] Arbore [1114B] Arboris [1113B] [1114D] Artus [1114C] Aurae [1113C] Ausi [1114C] Avaras [1114B] Avide [1114C] Avidisque [1113D] Beatos [1113B] Beatum [1113B] Bis [1113C] Bissenos [1113C] Bono [1114C] Bonos [1114C] Brachia [1113B] Cacumine [1113C] Caput [1113C] Carbasa [1113B] Casu [1113C] Cepere [1114C] Ceperunt [1114B] Cernebant [1113D] Cernimus [1113B] Circum [1113C] [1113D] [1114B] Coelestem [1114B] Coelesti [1114B] Coelestis [1113C] Coelique [1114D] Coelum [1114D] Coelumque [1113C] Coeno [1114C] Cognomine [1113B] Cognoscere [1114B] Coibant [1113D] Col [1098C] Colonis [1113B] Colores [1113C] Commotum [1114B] Concepit [1113B] Condunt [1114C] Contigit [1113C] Contingere [1114C] Corpusque [1114B] Credentibus [1114D] Crevit [1113C] Cunctis [1113C] [1114D] Cupidis [1114B] Decerpere [1114B] Delapsa [1114B] Demum [1114C] Deponunt [1114D] Detererent [1114B] Detulit [1113C] Dextris [1113D] Dictu [1113B] Dicunt [1113B] Diebus [1113C] [1113C] Dilexisse [1114C] Discussere [1114C] Disjunctis [1113B] Diu [1114B] Diuque [1114C] Divini [1113C] Docerent [1113C] Dulces [1114B] Dulci [1113C] Dulcia [1114D] Dulcique [1114B] Dum [1113C] Ecce [1113C] Edidit [1113C] Ego [1113B] Eodem [1114C] Erat [1113C] Ergo [1114B] [1114B] [1114C] Etiam [1113C] [1114C] Evomuisse [1114C] Exoptant [1114B] Expletis [1113C] Extendit [1113B] Externi [1113B] Extulerat [1113B] Fellis [1114B] Firmatus [1113C] Flexos [1113D] Flore [1113C] Foeda [1114B] Fons [1113C] Fonte [1114B] Fontes [1114C] [1114C] Fontibus [1114C] Frondes [1113C] [1114B] Fructumque [1114C] Fructus [1113B] [1113B] [1114B] [1114B] [1114B] Fruge [1113B] Fundebant [1113C] Gaudebant [1114B] Geminos [1113B] Generis [1113D] Gentes [1113D] Gentibus [1113C] Genuisse [1113B] Golgotha [1113B] Gramina [1113C] Gramine [1114B] Graves [1113B] [1113C] Habuere [1113B] Haustum [1113C] Hinc [1113B] [1114D] Hominem [1114B] Honoris [1113D] Hos [1113B] [1114B] Hunc [1113D] Ille [1113C] Illimis [1113C] Illis [1113B] [1114B] Illos [1114C] Illustres [1114D] Illuviem [1114C] Immensum [1113C] Incipiunt [1114B] Incumbere [1113D] Inde [1114D] Infantes [1113D] Ingenti [1113C] [1113C] Innumerae [1113D] Innuptae [1113D] Insolitum [1114B] Iter [1114D] [1114D] Iterum [1113B] [1114C] Ituras [1114D] Jejunos [1114C] Judaei [1113B] Juga [1113B] Juvencis [1113B] Juvenesque [1113D] Labem [1114D] Laboris [1114C] Laetos [1113C] Lapsum [1113B] Latina [1098C] Lavarent [1114B] Ligno [1098C] [1098C] Lignum [1113B] [1114D] Limen [1114D] Liquidis [1114C] Locus [1113B] Lutulenta [1114B] Lux [1113B] [1114C] Madidos [1114B] Male [1114C] Manabant [1113C] Maturo [1113B] Medius [1113B] Melle [1114B] Memini [1113B] Mente [1114C] Mentes [1114B] Mentibus [1114C] Mentis [1114C] Migne [1098C] Mirabile [1113B] Misti [1114C] Molli [1114B] Mori [1113C] Morte [1114D] Mortemque [1113C] Movisse [1114B] Mox [1113B] [1113B] [1113C] Multi [1114C] [1114C] [1114C] Multigenis [1113D] Multis [1114B] Multo [1114B] Nectare [1114B] [1114B] Nectaris [1113C] Negabant [1114C] Nullo [1113C] Nuptaeque [1113D] Nurusque [1113D] Omni [1113B] Optatas [1114C] Ora [1114B] Orbe [1113B] Orbem [1113C] Palmis [1114B] Patrio [1113B] Patrologia [1098C] Pectore [1114C] Pendentes [1114B] Penitusque [1114C] Perdere [1114B] Perennem [1113C] Permutant [1114B] Perspicuis [1113C] Pertluerant [1114C] Pio [1114B] Plantatum [1113B] Plena [1113B] Poma [1114D] Pomis [1113D] Pondere [1113C] Populique [1113D] Porrexit [1113C] Portantes [1114C] Posse [1113C] [1114C] Possunt [1114C] Posuere [1113B] Potatum [1114C] Poterant [1114B] Praeberent [1113C] Praebuit [1113B] Primo [1113B] Prioris [1114B] [1114C] Prius [1114B] Puerique [1113D] Purasque [1114D] Putamina [1114B] Quem [1113B] [1113B] Quidem [1114C] Quinquaginta [1113C] Quis [1114B] Ramis [1114B] Ramorum [1113C] Ramos [1113B] [1113C] [1113C] [1113D] [1114D] [1114D] Ramum [1113B] Reducunt [1114D] Rejecisse [1114C] Relapsi [1114C] Renovatis [1114C] Restituere [1114C] Retroque [1114C] Robore [1113B] Rorantes [1114B] Rore [1113C] Sacros [1114C] Saepe [1114C] Salubres [1113B] Salutis [1114D] Sanctos [1114C] Sanctum [1113C] Saporem [1114B] [1114B] [1114C] Sapores [1114C] Semine [1113B] Senesque [1113D] Sensu [1114B] Septima [1114C] Serenus [1113C] Sexus [1113D] Sic [1114C] Sicut [1113B] Simul [1113D] Sistit [1114C] Sordibus [1114C] Spargens [1113C] Spatiantes [1114B] Species [1113B] Spiritus [1113C] Stant [1113B] Sterili [1113B] Stipite [1113B] Stomachum [1114B] Sub [1113C] Subito [1114C] Succisum [1113B] Sui [1114C] Sumere [1114B] Summo [1113C] [1113C] Sumptum [1114C] Superisque [1113B] Surgit [1113B] Suscipiunt [1114B] Tamen [1113B] [1113C] Tandem [1113C] [1114C] Tegminis [1113C] Tellus [1113B] Tendunt [1113B] Terris [1113B] Tertia [1113B] Tertullianus [1098C] Tingit [1114C] Totis [1114C] Totum [1113C] Tremendum [1113B] Tulit [1113B] Tum [1114B] Turbante [1113C] Turbata [1114C] Ubi [1113D] [1114B] Umbra [1113C] Undas [1114C] Undique [1113C] Uno [1113B] Varii [1113D] Vario [1113C] Venenum [1114B] Vero [1114C] Veros [1114B] Vertice [1113C] Vescuntur [1114B] Vestigia [1114B] Viae [1114B] Vicenis [1113C] Victum [1113C] Vidimus [1114B] Viduaeque [1113D] Viri [1113D] Viscera [1114C] Vitae [1098C] [1098C] [1114D] Vitaeque [1114C] Vitali [1113B] Vitamque [1113C] Volumen [1098C] Volvuntur [1114C] Cooperatorum Veritatis Societas © 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur. |
De Monogamia | Reditus in Auctori Indicem |
[0931C] | XVI, 12), satis utique praetendit ea acturum illum quae et nova existimari possint, ut nunquam retro edita, et aliquanto onerosa, ut idcirco non edita. |
De Oratione | Reditus in Auctori Indicem |
[1151A] | Caeterum quidquid retro fuerat, aut demutatum est ut circumcisio; aut suppletum, ut reliqua lex; aut impletum, ut prophetia; aut perfectum, ut fides ipsa. |
[1151A] | Omnia de carnalibus in spiritualia renovavit, nova Dei gratia, superducto Evangelio expunctore totius retro vetustatis, in quo et Dei spiritus et Dei sermo et Dei ratio approbatus est Dominus noster Jesus Christus; spiritus quo valuit, sermo quo docuit, ratio qua venit. |
[1195B] | Sed et retro oratio plagas irrogabat, fundebat hostium exercitus, imbrium utilia prohibebat. |
De Pallio | Reditus in Auctori Indicem |
[1034A] | Aspice ad Palaestinam, qua Jordanes amnis finium arbiter, vastitas ingens, et orba regio, et frustra ager; at urbes retro, et populi frequentes, et solus audiebat; dehinc, ut Deus censor est, impietas ignium meruit imbres. |
De Patientia | Reditus in Auctori Indicem |
[1260A] | III), et [1260A] gratiam legi superduceret, ampliandae adimplendaeque legi adjutricem suam patientiam praefecit, quod ea sola ad justitiae doctrinam retro defuisset. |
De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1227A] | [1227A] Poenitentiam hoc genus hominum, quod et ipsi retro fuimus, caeci, sine Domini lumine, natura tenus norunt passionem animi quamdam esse quae veniat de offensa sententiae prioris. |
[1239A] | Caeterum quid te cognovisse interest, cum iisdem incubas, quibus retro ignarus? |
[1241B] | Doleat et ingemiscat necesse est, venia peccatorum permissa, tot in homine mortis opera [1241B] diruta, tot titulos damnationis retro suae erasos. |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0014B] | Et hoc mirum (opinor) ut probatus aliqui retro, postea excidat? |
[0021B] | Judaei retro penes Deum fuerant; dehinc ejecti ob delicta, extra Deum esse coeperunt. |
[0043B] | Item Valentinus, aliter exponens, et sine dubio emendans, hoc omnino quicquid emendat, ut mendosum retro, anterius fuisse demonstrat. |
De Pudicitia | Reditus in Auctori Indicem |
[0990B] | Dabis ergo et idololatriae et omni apostatae veniam, quia et populum ipsum totiens reum istorum, totiens invenimus retro restitutum (Judic. |
[0990C] | [0990C] Utique enim dignum est peraequari nunc quoque gratiam circa omnia retro indulta, si de pristino aliquo exemplo venia moechiae vindicatur. |
[0998C] | Hic erit prodigus filius, qui nunquam retro frugi, qui statim prodigus, quod non statim Christianus. |
[1025B] | Ipse denique primus in Christi baptismo reseravit aditum coelestis regni, quo solvuntur alligata retro delicta, et alligantur quae non fuerint soluta, secundum veram salutem; et Ananiam vinxit vinculo mortis; et debilem pedibus absolvit vitio valetudinis (Act. |
[0979A] | Pudicitiae amore Tertullianus in haeresim lapsus, libro hoc errorem Montani prosecutus de non recipiendis poenitentibus, saltem moechis et fornicatoribus; laude pudicitiae praemissa, idipsum hujus libri argumentum paucis indicat (fassus, se retro, nempe cum librum de Poenitentia scriberet, alterius fuisse sententiae); maxime cum culmen criminum teneant moechia et fornicatio. |
[0981B] | Erit igitur et hic adversus Psychicos titulus, adversus meae quoque sententiae retro penes illos societatem, quo magis hoc mihi in notam levitatis objectent. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0879A] | Quomodo, nisi integri, qui retro corrupti, tam vitio valetudinis, quam et senio sepulturae? |
[0866A] | Si enim et Christus solus vere coelestis, imo et supercoelestis, homo tamen, qua caro atque anima, nihilo ex ista substantiarum conditione a choica qualitate discernitur: [0866A] proinde et qui coelestes secundum illum, non de substantia praesenti, sed de futura claritate coelestes praedicati intelliguntur; quia et retro, unde distinctio ista manavit de dignitatis differentia, ostensa est alia supercoelestium gloria, alia superterrenorum, et alia solis, alia lunae, alia stellarum; quia et stella a stella differt in gloria, non tamen in substantia. |
[0886C] | Sed, quoniam nec dissimulare Spiritum Sanctum oportebat, quo minus et ejusmodi eloquiis superinundaret, quae nullis haereticorum versutiis semina subspargerent, imo et veteres eorum cespites vellerent; idcirco jam [0886C] omnes retro ambiguitates, et quas volunt parabolas, aperta atque perspicua totius sacramenti praedicatione discussit, per novam prophetiam de Paracleto inundantem; cujus si hanseris fontes, nullam poteris sitire doctrinam, nullus te ardor exuret quaestionum; resurrectionem quoque carnis usquequaque potando, refrigerabis. |
[0880A] | XVII): Et delebit Deus omnem lacrymam ab oculis eorum Utique ex iisdem oculis qui retro fleverant, quique adhuc flere potuissent, si non omnem lacrymae imbrem indulgentia divina siccaret. |
[0796A] | Christo enim servabatur, omnia retro occulta nudare, dubitata dirigere, praelibata supplere, praedicata repraesentare; mortuorum certe resurrectionem, non modo per semetipsum, [0796B] verum etiam in semetipso probare. |
[0850B] | At ubi nationes praeconium resurrectionis, inauditae retro, ipsa novitate concussit, et digna incredulitas rei tantae quaestionibus fidem torquere coepit, tunc et Apostolus per totum pene instrumentum fidem hujus spei corroborare curavit, et esse eam ostendens, et nondum transactam, et (de quo magis quaerebatur) corporalem, et (quod insuper dubitabatur) non aliter corporalem. |
[0879B] | Oro te, si famulum tuum libertate mutaveris, quia eadem caro atque anima permanebunt, quae flagellis et compedibus, et stigmatibus, obnoxiae retro fuerant, idcircone illa [0879C] eadem pati oportebit? |
De Spectaculis | Reditus in Auctori Indicem |
[0659C] | Quid enim jucundius, [0659C] quam Dei patris et domini reconciliatio, quam veritatis revelatio, quam errorum recognitio, quam tantorum retro criminum venia? |
[0641A] | Res equestris retro simplex de dorso agebatur, et utique communis usus reus non erat. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»