TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Saeculo' [78]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0911515594
Ad Martyres Reditus in Auctori Indicem  
 [0622B]   Christianus etiam extra carcerem saeculo renuntiavit, in carcere autem etiam carceri.
 [0623B]   Ipse Dominus in secessu frequentius agebat, ut liberius oraret, ut saeculo cederet (Luc, IV).
 [0623A]   [0623A] Nihil interest, ubi sitis in saeculo, qui extra saeculum estis; et si aliqua amisistis vitae gaudia, negotiatio est aliquid amittere, ut majora lucreris.
 [0621B]   Exinde segragati est is ab ipso mundo, quanto magis a saeculo, rebusque ejus?

000-00-00 Serial Number=0435234129
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1274D]   Dignum duxi, dilectissima mihi in Domino conserva, quid tibi sectandum sit post discessum de saeculo meum, si prior te fuero vocatus, jam hinc providere; [1275A] ut provisum observes, mandare fidei tuae.
 [1285A]   Super haec enim recogites moneo, neminem non ex Dei voluntate de saeculo duci, si ne folium quidem ex arbore sine Dei voluntate dilabitur.
 [1276A]   Caeterum christianis saeculo digressis nulla restitutio nuptiarum in diem resurrectionis repromittitur, translatis scilicet in angelicam qualitatem et sanctitatem: proinde sollicitudo nulla quae de carnis zelo vel in Domini sententiam illam, quam septem fratribus per successionem nuptiis voluerunt, neminem tot maritorum resurrectionis die offendet, nec quisquam illam confusurus exspectat.
 [1277A]   Non quidem abnuimus conjunctionem viri ac foeminae benedictam a Domino, ut sciremus generi humano et replendo orbi et instruendo saeculo excogitatam, atque exinde permissam; unam tamen.
 [1282A]   Nam quid gestiamus liberos gerere, quos cum habemus, praemittere optamus, respectu scilicet imminentium angustiarum, cupidi et ipsi iniquissimo isto saeculo eximi et recipi ad Dominum, quod etiam Apostolo votum fuit.

000-00-00 Serial Number=0502445221
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0197B]   Hermongenis autem doctrina tam novella est, denique ad hodiernum homo in saeculo, et natura quoque haereticus etiam turbulentus, [0197C] qui loquacitatem facundiam existimet, et impudentiam constantiam deputet, et maledicere singulis, [0198A] officium bonae conscientiae judicet.

000-00-00 Serial Number=0073211849
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0630C]   Nam et pro istis meritis vestris, cladem vestram futuram Ezechiel nuntiat: et non solum in isto saeculo, quae jam evenit, sed in die retributionis, quae subsequetur.
 [0636B]   Nobis igitur qui successimus in loco prophetarum, ea sustinentibus hodie in saeculo, quae semper passi sunt prophetae propter divinam religionem.

000-00-00 Serial Number=0981212258
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0273C]   Talis assertor etiam damnaretur in saeculo, nedum plagiator.
 [0356A]   Hanc dicimus excipiendis resurrectione sanctis, et refovendis omnium bonorum utique spiritalium copia in compensationem eorum quae in saeculo vel despeximus, vel amisimus, a Deo prospectam.
 [0404B]   Miror autem cum lucernam negat abscondi solere, qui se tanto saeculo absconderat majus et necessarius lumen, cum omnia de occulto in apertum repromittit, qui Deum suum usque adhuc obumbrat, exspectans, opinor, nasci Marcionem.
 [0265C]   Non enim potest dici non fuisse aut materiam, aut caussam cognoscendi Deum, cum et homo a primordio esset in saeculo, cui nunc subvenit, et malitia Creatoris, adversus quam ut bonus subvenit.
 [0357A]   Nos enim primo ad coelestia invitamur, cum a saeculo avellimur, et ita postea invenimur etiam terrena consecuturi.
 [0365C]   Et postremo id verius existimetur, quod est serius, post tot ac tanta jam opera atque documenta christianae religionis saeculo edita, quae edi utique non potuissent sine Evangelii veritate, id est ante Evangelii veritatem?
 [0497C]   Si Deus commune vocabulum factum est vitio erroris humani, quatenus plures dei dicuntur atque creduntur in saeculo, benedictus tamen Deus Domini nostri [0497D] Jesu Christi Pater non alius quam Creator intelligetur, qui et universa benedixit, habes Genesim [0498A] (Gen.

000-00-00 Serial Number=0583810151
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0569A]   Nec obstupescas, qui laetitia ejus tam splendidum elementum radiaverit mundo, cum moestitia quoque ejus tam necessarium instrumentum defluxerit saeculo?

000-00-00 Serial Number=0233719110
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0403A]   Sed et Caesares credidissent super Christo, si aut Caesares non essent saeculo necessarii, aut si et christiani potuissent esse caesares.
 [0432A]   Videte igitur ne ille regna dispenset, cujus est et orbis qui regnatur, et homo ipse qui regnat; ne [0432A] ille vices dominationum ipsis temporibus in saeculo ordinarit, qui ante omne tempus fuit et saeculum corpus temporum fecit; ne ille civitates extollat aut deprimat.
 [0491A]   Itaque non sine foro, non sine macello, non sine balneis, tabernis, officinis, stabulis, nundinis vestris, caeterisque commerciis cohabitamus in hoc saeculo.
 [0400A]   Duobus enim adventibus ejus significatis: primo, qui jam expunctus est in humilitate conditionis humanae; secundo, qui concludendo saeculo imminet in sublimitate divinitatis exsertae: primum non intelligendo, secundum, quem manifestius praedicatum sperant, unum existimaverunt.

000-00-00 Serial Number=0598384321
Carmina Tertulliano Adscripta Reditus in Auctori Indicem  
 [1052A]   Saeculo secundo; D.
 [1052A]   Quod autem spectat librum Gennadii de definitionibus fidei et dogmatum Ecclesiasticorum, olim Tertulliano adscriptum, nemo eruditorum hodie eidem adjudicat, cum ibi multa reperiantur saeculo tertio posteriora eidemque haud convenientia.

000-00-00 Serial Number=0498712420
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0744A]   Quo ergo anima modo exhalabit in coelum, Christo illic adhuc sedente ad dexteram Patris, nondum Dei jussu per tubam archangeli audito [0744A] , nondum illis quos Domini adventus in saeculo invenerit obviam ei creptis in aerem, cum his qui mortui in Christo primi resurgent?

000-00-00 Serial Number=0002256930
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1138B]   Thomas noster, ab ipso discimus, in supra dicta praefatione: «Hunc [1138B] igitur auctorem, inquit, studiosorum manibus inserere volui, tum ut quis Baptismi et Poenitentiae sacramentorum, ad salutem maxime necessariorum, in primitiva Ecclesia ejusque altero mox saeculo, cum traditiones adhuc recentes erant minimeque suspectae esse poterant, usus fuerit, nonnihil accuratius perspiciant; tum ut antiquorum Patrum scripta non cursim nimisque properanter transmittere, sed iisdem paulo magis immorari, non tamen uni eidemque penitus immori, discant; sic enim illis debita aestimatio, hisque ipsis ingens utilitas voluptasque accedet.
 [1189B]   Eodem Saeculo S.
 [1168D]   Ita pulchre disserit: Quod Noe, homini justo,-imperat Deus, ut arcam faciat,-in qua cum suis liberaretur a diluvii vastitate, procul dubio est figura peregrinantis in hoc saeculo Civitatis Dei, hoc est, ECCLESIAE, quae fit salva per LIGNUM, in quo pependit Mediator Dei et hominum, Homo CHRISTUS JESUS.
 [1170B]   De saeculo.
 [1170B]   I, 4, de Christo inquit: Dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut nos eriperet de praesenti saeculo nequam.

000-00-00 Serial Number=0315536976
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0760B]   Sed non eris sapiens, nisi stultus saeculo fueris, Dei stulta credendo.
 [0778A]   Magnum enim cogitatum Patris, super hominis scilicet restitutione, annuntiaturus saeculo erat.

000-00-00 Serial Number=0591456115
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0082C]   Substantia tibi a Deo tradita est, habitus a saeculo, quanquam nec habitus extraordinarius ordinario usui obstrepit.
 [0096B]   Omnia imaginaria in saeculo, et nihil veri.
 [0097A]   Caeterum a saeculo coronantur et lupanaria, et latrinae, et pistrina, et carcer, et ludus, et ipsa [0097C] amphitheatra, et ipsa spoliaria, ipsaeque libitinae.

000-00-00 Serial Number=0053920865
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1327A]   Nos destinati a Deo ante mundum in aestimationem temporum; tanquam castigando et castrando, ut ita dixerim, saeculo erudimur a Domino.
 [1323A]   Bene properatis ad Dominum, bene festinatis excedere de isto iniquissimo saeculo, quibus in fine appropinquare deforme est.
 [1305C]   Nam cum et materias quasdam bene occultas, et artes plerasque non bene revelatas, saeculo multo magis imperito prodidissent [1306A] (siquidem et metallorum opera nudaverant, et herbarum ingenia traduxerant, et incantationum vires provulgaverant, et omnem curiositatem, usque ad stellarum interpretationem, designaverant) proprie et quasi peculiariter foeminis instrumentum istud muliebris gloriae contulerunt: lumina lapillorum quibus monilia variantur: et circulos ex auro, quibus brachia arctantur: et medicamenta ex fuco, quibus lanae colorantur: et illum ipsum nigrum pulverem, quo oculorum exordia producuntur.
 [1305A]   Vivit sententia Dei super sexum istum, in hoc saeculo: vivat et reatus necesse est.
 [1329A]   Quanto enim melius et cautius egerimus, si praesumamus, omnia quidem a Deo provisa tunc et in saeculo posita, uti nunc essent, in quibus disciplina servorum ejus probaretur, ut per licentiam utendi continentiae experientia procederet.

000-00-00 Serial Number=0983360112
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0927A]   Non et nos peregrinantes in isto saeculo sumus?
 [0927B]   Haeredes Dei servus desiderabit, qui semetipsum de saeculo exhaeredavit?

000-00-00 Serial Number=0682041883
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0112C]   Respondebo et ego de saeculo aliquid: Usque adeone mori miserum est?

000-00-00 Serial Number=0812498033
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0680A]   Saeculo autem gaudente lugeamus, et saeculo postea lugente gaudebimus (Luc, XVI, 19).
 [0680A]   Si cum saeculo gaudemus, verendum est, ne cum saeculo et lugeamus.
 [0680A]   Si cum saeculo gaudemus, verendum est, ne cum saeculo et lugeamus.
 [0695A]   Exeundum de saeculo erit;» quasi non tanti sit exire, [0695B] quam idololatren in saeculo stare.
 [0680A]   Saeculo autem gaudente lugeamus, et saeculo postea lugente gaudebimus (Luc, XVI, 19).
 [0677A]   Si antequam idola in saeculo essent, his mercibus adhuc informis idololatria transigebatur, sic et nunc fere sine idolo opus idololatriae incendiis odorum perpetratur, ecquid majoris operae et erga daemonia thurarius?
 [0664D]   At ubi artifices statuarum et imaginum, et omnis generis simulacrorum diabolus saeculo intulit, [0665A] rude illud negotium humanae calamitatis, et nomen de idolis consecutum est, et profectum.
 [0695B]   Exeundum de saeculo erit;» quasi non tanti sit exire, [0695B] quam idololatren in saeculo stare.

000-00-00 Serial Number=0679125190
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0971C]   Ego me saeculo, non Deo liberum memini: sic mecum est ultro officium facere Domino, sicut indicere illius est; non tantum obsequi ei debeo, sed [0972A] et adulari; illud enim imperio ejus, hoc arbitrio meo praesto.

000-00-00 Serial Number=0492756903
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1159A]   Itaque si ad Dei voluntatem, et ad nostram suspensionem pertinet regni dominici [1159A] repraesentatio, quomodo quidam protractum quemdam saeculo postulant, cum regnum Dei, quod ut adveniat oramus, ad consummationem saeculi tendat?

000-00-00 Serial Number=0248822212
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1252A]   Jam primum qui rorem lucis hujus super justos et injustos aequaliter spargit, qui temporum officia, elementorum servitia, totius geniturae tributa dignis simul et indignis patitur occurrere, sustinens ingratissimas nationes, ludibria artium et opera manuum suarum adorantes, nomen cum familia ipsius persequentes, luxuriam, avaritiam, iniquitatem, malignitatem quotidie insolescentem, ut sua sibi patientia detrahat: plures enim Dominum idcirco non credunt, quia saeculo iratum tamdiu nesciunt.
 [1251A]   Sed viderint illi, quos mox sapientiae suae cum saeculo destructae ac dedecoratae pudebit.
 [1262A]   Ipsam animam ipsumque corpus in saeculo isto expositum omnibus ad injuriam gerimus, ejusque injuriae patientiam subimus; minorum deliberatione laedemur?
 [1260B]   Si detrimento rei familiaris animus concitatur, omni pene in loco de contemnendo saeculo, Scripturis dominicis commonetur: nec major ad pecuniae contemptum exhortatio subjacet, quam quod ipse Dominus in nullis divitiis invenitur.

000-00-00 Serial Number=0077244937
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1227A]   Itaque universam vitae conversationem sine gubernaculo rationis transfretantes imminentem saeculo procellam vitare non norunt.

000-00-00 Serial Number=0239620805
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0043A]   Adhuc in saeculo supersunt qui meminerint eorum, etiam proprii discentes et successores ipsorum, ne se posteriores negare possint.
 [0057A]   Ordinationes eorum temerariae, leves, inconstantes: nunc [0057A] neophytos conlocant, nunc saeculo obstrictos, nunc apostatas nostros, ut gloria eos obligent, quia veritate non possunt.

000-00-00 Serial Number=0997061074
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1022A]   Conversum enim hominem [1022A] de pristino carnis habitu in candorem fidei, quae vitium et macula aestimatur in saeculo, et totum novatum mundum voluit intelligi, qui jam non sit varius, non sit de pristino et novo adspersus.
 [0980A]   Pudicitia flos morum, honor corporum, decor sexuum, integritas sanguinis, fides generis, fundamentum sanctitatis, praejudicium omnis bonae mentis; quamquam rara, nec facile perfecta, vixque perpetua; tamen aliquatenus in saeculo morabitur, si natura praestruxerit, si disciplina persuaserit, [0980B] censura compresserit.
 [1002C]   Novissimi Testamenti semper indemutabilis status est, et utique recitatio decreti consiliumque illud cum saeculo desinet.
 [0998C]   Hunc et Pharisaei de saeculo ad patris complexus revertentem, in publicanis et peccatoribus moerebant.
 [0980B]   Sed viderit saeculi pudicitia cum saeculo ipso, cum suo ingenio si nascebatur, cum suo studio si erudiebatur, cum suo servitio si cogebatur; nisi quod infelicior etiam, si stetisset, ut infuctuosa, quae non apud Deum egisset.

000-00-00 Serial Number=0428536654
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0821A]   Sed et plerique ab excessu animae resurrectionem vindicantes, de sepulcro exire, de saeculo evadere interpretantur: quia et saeculum mortuorum sit habitaculum, id est, ignorantium Deum.

000-00-00 Serial Number=0710220754
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0629B]   Dein exhortatur christianos, ut in gemitibus hic vitam degant, dum gentiles voluptatibus sese immergunt, nihilque magis in votis habeant, quam exire de hoc saeculo, ut ad Deum perveniant.
 [0657B]   Constat et alii linteum in somnis ostensum ejus diei nocte, qua tragoedum audierat, cum exprobratione nominato tragoedo, nec ultra quintum diem eam mulierem in saeculo fuisse.
 [0642B]   Hoc denique modo id [0642B] genus operis in saeculo evasit.
 [0648A]   Utinam ne in saeculo quidem simul cum illis moraremur: sed tamen in saecularibus separamur, quia saeculum Dei est, saecularia autem diaboli.
 [0636A]   Commemorabimus origines singulorum, quibus [0636A] in cunabulis in saeculo adoleverint: exinde titulos quorumdam, quibus nominibus nuncupentur: exinde apparatus, quibus superstitionibus instruantur: tum loca, quibus praesidibus dicentur: tum artes, quibus auctoribus deputentur.
 [0659A]   Delicatus es, christiane, si et in saeculo voluptatem concupiscis, imo nimium stultus, si hoc existimas [0659B] voluptatem.
 [0640B]   Non tamen quod in saeculo sumus, a Deo excidimus, sed si quid de saeculi criminibus attigerimus.
 [0659B]   Nam quod est aliud votum nostrum, quam quod et Apostoli, exire de saeculo, et recipi apud Dominum (Phil.
 [0632B]   Proinde aurum, aes, argentum, ebur, lignum, et quaecumque fabricandis idolis materia captatur, quis in saeculo posuit, nisi saeculi auctor Deus?

000-00-00 Serial Number=0074335933
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1132B]   Eodem pertinet quod paulo post eodem loco subjungit: «Hanc (nempe Jerusalem civitatem coelo delatam) dicimus, excipiendis resurrectione sanctis, et refovendis omnium bonorum, utique spiritualium, copia, in compensationem eorum quae in saeculo vel despeximus vel amisimus, a Deo prospectam.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»