Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0567A] | Videte, qualem prodiciam adversus nos subornastis, quia quod semel detulit tantoque tempore ad fidem corroboravit, usque adhuc probare non potuit. |
[0602A] | Sed eleganter quidam sibi videntur physiologice per allegoricam argumentationem de Saturno interpretari, tempus esse, et ideo Coelum et Terram parentes, ut et ipsos origini nullos, et ideo falcatum, quia tempore omnia dirimantur, et ideo voratorem suorum, quod omnia ex se edita in se ipsum consumat. |
Ad Senatorem | Reditus in Auctori Indicem |
[1105C] | Cumque suos celebrant ritus, his esse diebus Se castos memorant; at si tantummodo tunc sunt, Ut perhibent, casti; reliquo jam tempore quid sunt? |
Adversus Gnosticos Scorpiace | Reditus in Auctori Indicem |
[0123A] | Acerba mediocritas et istis, et genus varium, et uno modo armantur, et certo tempore subornantur, nec alio quam ardoris. |
[0133A] | Sed Dominus sustentata fervura delicti, donec tempore medicina temperaretur, paulatim remedia composuit, omnes fidei disciplinas, et ipsas aemulas vitio, verbum mortis verbo vitae rescindentes, auditum transgressionis auditu devotionis limantes, ita et cum mori praecipit medicus ille, veternum mortis excludit. |
Adversus Hermogenem | Reditus in Auctori Indicem |
[0232B] | Adeo corpore infinita, non tempore est. |
[0200A] | Naviter Scriptura nobis patrocinatur, quae utrumque nomen ei distinxit, et suo tempore ostendit. |
Adversus Judaeos | Reditus in Auctori Indicem |
[0612B] | Sic igitur de eo Daniel praedicavit, ut et quando et quo in tempore gentes esset liberaturus, ostenderet, et quoniam post passionem Christi ista civitas exterminari haberet. |
[0634C] | Unde et manifestum est quod civitas simul eo tempore exterminari deberet, cum ducator ejus in ea pati haberet, secundum scripturas prophetarum, dicentium: Expandi manus meas tota die ad populum contumacem contradicentem mihi, qui ambulant viam non bonam, sed post peccata sua (Is. |
[0638A] | Quae cum ita commisissent, nec intellexissent [0638A] Christum in tempore suae visitationis inveniendum, facta est terra eorum deserta, et civitates eorum igni exustae: regionem ipsorum in conspectu eorum extranei devorantes: derelicta est filia Sion tamquam specula in vinea, vel ut in cucumerario casula (Is. |
[0600C] | Unde intelligimus Dei legem etiam ante Moysen, nec in Horeb tantum, aut in Sina et in cremo, sed antiquiorem primum in paradiso, post patriarchis, atque ita et Judaeis certis temporibus reformatam; [0600C] ut non jam ad Moysi legem ita attendamus, quasi ad principalem legem, sed ad subsequentem, quam certo tempore Deus et gentibus exhibuit, et repromissam per prophetas in melius reformavit, et praemonuit futurum ut, sicuti certo tempore data est lex per Moysen, ita temporaliter observata et custodita credatur: nec adimamus hanc Dei potestatem, pro temporum conditione legis praecepta reformantem [0601A] in hominis salutem. |
[0600B] | Sic enim post supra scriptos patriarchas data lex est Moysi eo tempore posteaquam ab Aegypto excesserunt, post intervallum multorum temporum et spatia Denique, post quadringentos et triginta annos Abrahae data est lex. |
[0609A] | Itaque necessitas nobis incumbit, ut, quoniam praedicatam novam legem a prophetis praediximus, et non talem qualis jam data esset patribus eorum eo tempore quo eos de terra Aegypti produxit, ostendere et probare debeamus tam legem illam veterem cessasse, quam legem novam promissam nunc operari. |
[0634A] | Scilicet quo tempore excidium sui passi sunt. |
[0595C] | Et datam quidem Abrahae circumcisionem carnalem ad tempus, sed in signum, unde Israel in novissimo tempore dinosceretur, quando secundum sua merita in sanctam civitatem ingredi prohiberetur: nunc vero spiritalem circumcisionem in salutem esse populo obedienti. |
[0598A] | Itaque cum populus seu gens in Judaeorum anterior sit tempore, et major per gratiam primae dignationis in lege, noster vero minor aetate temporum intelligatur, utpote in ultimo saeculi spatio adeptus notitiam divinae miserationis, procul dubio secundum edictum divinae locutionis, prior et major populus, id est Judaicus, serviat necesse est minori; et minor populus, id est Christianus, superet majorem. |
[0606B] | Denique adeo non in vacatione sabbati, id est diei septimi, haec solemnitas celebranda est, ut Jesus Nave, eo tempore quo Hiericho civitatem depellebat, praeceptum sibi a Deo diceret, uti populo mandaret, ut sacerdotes arcam testamenti Dei septem diebus circumferrent in circuitu civitatis; atque ita septimi diei circuitu peracto; sponte ruerent muri civitatis (Jos. |
[0600C] | Unde intelligimus Dei legem etiam ante Moysen, nec in Horeb tantum, aut in Sina et in cremo, sed antiquiorem primum in paradiso, post patriarchis, atque ita et Judaeis certis temporibus reformatam; [0600C] ut non jam ad Moysi legem ita attendamus, quasi ad principalem legem, sed ad subsequentem, quam certo tempore Deus et gentibus exhibuit, et repromissam per prophetas in melius reformavit, et praemonuit futurum ut, sicuti certo tempore data est lex per Moysen, ita temporaliter observata et custodita credatur: nec adimamus hanc Dei potestatem, pro temporum conditione legis praecepta reformantem [0601A] in hominis salutem. |
[0613B] | Providens autem Deus quid esset futurum, et quoniam non tantum non recipient eum, verum et insequentur, et tradent eum morti, et recapitulavit, et dixit: In sexaginta duabus hebdomadibus nasci illum et ungi Sanctum sanctorum; hebdomades autem VII et dimidia cum implerentur, pati habere, et civitatem exterminari post unam et dimidiam hebdomadam, quo scilicet tempore septem et dimidia hebdomadae completae sunt. |
[0608C] | Igitur, cum manifestum sit et sabbatum temporale ostensum, et sabbatum aeternum praedictum, circumcisionem carnalem praedictam, et circumcisionem spiritalem praeindicatam, legem quoque temporalem et legem aeternalem denuntiatam, sacrificia carnalia et sacrificia spiritalia praeostensa; sequitur, ut praecedenti tempore datis omnibus istis praeceptis carnaliter populo Israel, superveniret tempus quo legis antiquae et caeremoniarum veterum praecepta cessarent, et novae [0609A] legis promissio et spiritalium sacrificiorum agnitio, et Novi Testamenti pollicitatio superveniret, fulgente nobis lumine ex alto, qui sedebamus in tenebris et in umbra mortis detinebamur (Luc. |
[0595B] | [0595B] - Disputatione habita inter christianum et proselytum judaeum (de se, quantum apparet, in tertia persona sermonem faciens) Tertullianus, quod per concentum obstrepentium spectatorum minus plene potuit dilucidari, stylo retractat, pugnans adversus Judaeos solidissimis rationibus: et ex sacrae Scripturae fundamentis: idque pace Ecclesiae adhuc durante ante bellum Britannicum, eo tempore quo Mauri a Romanis obsidebantur. |
[0628A] | Idem rursus Moyses post interdictam omnis rei similitudinem, cur aeneum serpentem ligno impositum, pendentis habitu in spectaculum Israeli salutare proposuit, eo tempore quo a serpentibus post idololatriam exterminabantur (Num. |
[0614A] | Numerabimus autem a primo anno Darii, quomodo [0614A] in ipso tempore ostenditur Danieli visio ipsa. |
[0603A] | Dari enim habebat circumcisio, sed in signum: unde Israel in novissimo tempore dignosci haberet, quando secundum sua merita in sanctam civitatem [0603B] ingredi prohiberetur, per verba prophetarum dicentium: Terra vestra deserta, civitates vestrae igni exustae, regionem vestram in conspectu vestro alieni comedent, et deserta et subversa a populis extraneis, derelinquetur filia Sion sicut casa in vinea, et sicut custodiarium in cucumerario, et quasi civitas quae expugnatur (Is. |
[0633C] | Si autem adhuc natus non est qui processurus dux de tribu Juda ex Bethlehem nuntiabatur, oportet [0633C] enim eum de tribu Juda et a Bethlehem procedere; animadvertimus autem nunc neminem de genere Israel in civitate Bethlehem remansisse, et exinde quod interdictum est ne in confinio ipsius regionis demoretur quisquam Judaeorum, ut hoc quoque esset adimpletum per prophetam: Terra vestra deserta, civitates vestrae igni exustae, id est quod belli tempore eis evenerit; regionem vestram in conspectu vestro exteri comedent, et deserta et subversa erit a populis alienis (Is. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0270B] | Quod si post apostolorum tempora, adulterium veritas passa est circa Dei regulam, ergo jam apostolica traditio nihil passa est in tempore suo circa Dei regulam, et non alia agnoscenda erit traditio apostolorum, quam quae hodie apud ipsorum Ecclesias editur. |
[0259A] | Dic mihi, [0259A] Marcion, voluit Deus tuus cognosci se quocumque in tempore? |
[0457B] | In tempore scilicet regni, de quo subjectarit ipsa [0457C] parabola. |
[0457A] | Sed monstrato dehinc tempore excidii, cum coepisset vallari exercitibus Hierusalem, signa jam ultimi finis enarrat, solis et lunae siderumque prodigia, et in terra angustias nationum obstupescentium velut a sonitu maris fluctuantis pro exspectatione imminentium orbi malorum. |
[0483A] | Creator autem tam ipse notus, quam et sacramenta ejus; palam scilicet decurrentia apud Israel; sed de significantiis obumbrata, in quibus sapientia Dei delitescebat inter perfectos, narranda suo in tempore, proposita vero in proposito Dei ante saecula. |
[0498B] | Si vero ex eo tempore hunc titulum ei adscribit, [0498B] quo revelatus, quasi exinde sit pater misericordiarum, quo liberare instituit genus humanum; atquin et nos ex eo tempore negamus illum, ex quo dicitur revelatus: non potest igitur aliquid ei adscribere, quem tunc ostendit, cum aliud ei adscribit. |
[0498A] | Si vero ex eo tempore hunc titulum ei adscribit, [0498B] quo revelatus, quasi exinde sit pater misericordiarum, quo liberare instituit genus humanum; atquin et nos ex eo tempore negamus illum, ex quo dicitur revelatus: non potest igitur aliquid ei adscribere, quem tunc ostendit, cum aliud ei adscribit. |
[0480A] | Tempore autem suo metemus; quia et Ecclesiastes, Tempus, inquit (Eccl. |
[0307B] | Et erit tanquam lignum quod plantatum est juxta exitus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo; et folium ejus non decidet, et omnia quaecumque faciet prosperabuntur illi (Ps. |
[0255B] | Deus autem tam alienus ab initio et fine est, quam a tempore, arbitro et metatore initii et finis. |
[0490D] | Sed ut jam a spiritalibus recedamus, res ipsae probare debebunt, quis nostrum temere Deo suo vindicet; et an nostrae parti possit opponi, haec, etsi Creator repromisit in suum Christum nondum revelatum, ut Judaeis tantum destinatum, suas habitura [0490D] in suo tempore, in suo Christo, et in suo populo operationes. |
[0305B] | XXV); cum eodem tempore agro parcitur, egenis cedendo locum; bovi etiam terenti vincula oris remittuntur ad fructum praesentis laboris, quo facilius in pecudibus praemeditata humanitas in hominum refrigeria erudiretur. |
[0458A] | III, 13): Existi in salutem populi ad salvos faciendos christos tuos; erecturos scilicet se, et capita [0458A] levaturos in tempore regni redemptos. |
[0409C] | Sic enim et in tempore famis sub Helia viduae Sareptensi modica et suprema [0410A] alimenta ex prophetae benedictione, per totum famis tempus redundaverant (III Reg. |
[0369B] | Atque ita cogit exigere, quali habitu, quali suggestu, quonam impetu vel temperamento, etiam quo in tempore diei noctisve descenderit; praeterea quis viderit descendentem, quis retulerit, quis asseveraverit rem utique nec asseveranti facile credendam. |
[0347B] | XXI) post interdictam omnis rei similitudinem, cur aereum serpentem, ligno impositum, pendentis [0347B] habitu in spectaculum Israeli salutare proposuit eo tempore quo a serpentibus exterminati sunt, nisi quod et hic dominicae crucis vim intentabat, qua serpens diabolus publicabatur, et laeso cuique a spiritalibus colubris, intuenti tamen et credenti in eam sanitas morsuum peccatorum, et salus exinde praedicabatur. |
[0309B] | Igitur si bona Hebraeorum caussa, bona jam et caussa, id est, mandatum Creatoris, qui et Aegyptios gratos fecit nescientes, et suum populum, in tempore expeditionis angusto, aliquo solatio tacitae compositionis expunxit. |
[0335C] | Et videbimus de his capitulis suo tempore. |
[0500C] | II, 12) meminisse nationes, [0500C] quod illo in tempore cum essent sine Christo, alieni ab Israele, sine conversatione, et testamentis, et spe promissionis, etiam sine Deo essent, in mundo utique, etsi de Creatore. |
[0514C] | Inspice et cohaerentia: Memores vos aliquando nationes in carne fuisse, appellabamini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manu facta, quod essetis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israelis, et peregrini testamentorum et promissionis eorum, spem non habentes, et sine Deo in mundo. |
[0268A] | Igitur, cum ea separatio Legis et Evangelii ipsa sit quae alium Deum Evangelii insinuaverit adversus Deum Legis, apparet [0268A] ante eam separationem Deum in notitia non fuisse, qui ab argumento separationis innotuit; atque ita non a Christo revelatum, qui fuit ante separationem, sed a Marcione commentatum, qui instituit separationem adversus Evangelii Legisque pacem, quam retro illaesam et inconcussam, ab apparentia Christi usque ad audaciam Marcionis, illa utique ratio servavit, quae non alium Deum et Legis et Evangelii tuebatur, praeter Creatorem, adversus quem tanto post tempore separatio a Pontico immissa est. |
[0355B] | Sed de sinu Abrahae suo tempore. |
Adversus Marcionem Libri Quinque | Reditus in Auctori Indicem |
[1074B] | Hujus discipulus sortis successor Heliseus, [1074B] Qui duplicem Heliae petiit sibi sumere sortem Ad castigandam violento verbere plebem; Tantum pro Domino et talem spiravit amorem: Jordane percusso, pedibus via facta regressus, Demersam fluvio relevavit virga securim; Mortificumque cibum in vitalem transtulit escam, Detinuit pluvias iterato tempore duplo; Mundavitque lepras; hostes caligine cepit: Cujus post obitum jam condita membra sepulchro, Abjectus quidam, mactatus caede latronum, Mortuus ut tetigit, revocata luce revixit. |
[1055B] | Talia, praeterito grassatus tempore, gessit Per latebras animae, sepis manante veneno. |
[1082A] | Non inimica sibi quamvis distantis amoris, Tempore divisa et spatio, et ratione ligata; Una domus, quamvis velo partita videtur, Atque adeo passo Domino, velamine rupto, Coelestes patuere plagae, caelataque sancta Atque duplex quondam facta est domus una perennis. |
[1086A] | Nunc vero delectus adest connubia adire, Ut semper fuit, quem junxit certa propago, Nascuntur gentes et vix numerabile vulgus, Accipiunt animas nascentum corpora viva; Nec Paulum decuit, quamvis pro tempore quosvis Hortari, velut ipse fuit, pari sorte manere, Temporis angusti cernens instantia multa; Nam teneras alias aetates nubere jussit, [1086B] Nec se fraudari, sed debita reddere pacto. |
[1087A] | Nutrimenta cibi cupide per membra resumit, Hanc optat secum immortalem semper habere, [1086D] Quam frangi gemit, et dolet evacuare per artus; [1087A] Illi mors miserae dominatur tempore certo, Quo renovata levi de pulvere mors inimica Deficiat tandem, caro cum resoluta resurgit, Haec erit exspectata diu victoria summa, Quam fecit virtute Patris venerandus in aevum Factus verus homo, hominis qui membra redempta In coelos tulit atque aditus spe dives aperuit Principio gentis in linguis omnibus, inde Hic ubi semper opus, patria pietate minister. |
[1071C] | Dux populi Moses, qui limina regia liquit, Spernens divitias florentes tempore parvo, Maluit adflictus populi portare labores Subnixa cervice, minis non territus ullis, Quam sibi delicias multasque remittere poenas, Pro magnaque fide, pro tanto mirus amore, Armatus virtute Dei magnalia gessit: Percussit gentem plagis, terramque reliquit, confundit regem durum, populumque reducit; Calcavit fluctus, hostes demersit in undis; Fecit aquam dulcem per lignum, semper amaram, Cum Christi populo manifeste multa locutus, Cujus de facie lux et nitor ore refulsit; [1071D] Acceptam legem per paucos fudit in orbem, [1072A] Exempla implicita propriorum certa laborum, Percussit petram, jussus quoque flumina fudit; Extenditque manus, ut signo vinceret hostem. |
[1087C] | Cum Dominus Christus caro nasci, venit in orbem Augusti regis Romani tempore, primum Decreto gentes censu numerantur ubique; Idem hoc rex forte tulit, quia summa volunta In cujus manu, regnantis cor, legibus esset, [1087D] Fecit primus, et in numerum scriptura redacta est. |
Adversus Praxeam | Reditus in Auctori Indicem |
[0186C] | Si ita est, ergo non Patrem tanto tempore secum conversatum ignoraverant, sed Filium. |
[0186C] | Et Dominus eum se ignoranti exprobrans, quem ignoraverant, eum utique agnosci volebat, quem tanto tempore non agnosci exprobraverat, id est Filium. |
[0186B] | Si quasi Patrem, doceat Praxeas, tanto tempore Christum cum eis conversatum, Patrem aliquando, non dico intelligi, verum vel aestimari potuisse. |
[0186B] | Et Dominus: Philippe, tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? |
Adversus Valentinianos | Reditus in Auctori Indicem |
[0583A] | Ita exinde securus, dispensationem mundi hujus, vel maxime Ecclesiae protegendae nomine, quanto tempore oportuerit, insequitur. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0290B] | Tiberius ergo, cujus tempore nomen christianum in saeculum introivit, annuntiatum sibi ex Syria Palaestina, quod illic veritatem illius divinitatis revelaverat, detulit ad senatum [0291A] cum praerogativa suffragii sui. |
[0460B] | A quibus Christianis nihil mali expectandum hinc patere possit, utpote apud quos malum malo compensare non liceat, quod si vellent, iniqua odia et contumelias ulturi, facillime possent, et ob ingentem numerum, quo brevi tempore orbis impletus est, et ob mortis contemptum, quem etiam in tormentis pro Fide praestent: sive id agere mallent per incendia, sive per bella, sive denique per meram discessionem vastaturi Rempublicam. |
[0421B] | Nonnullos quoque eorum deos reges fuisse dicit, quo tempore [0422A] tamen homines, et illi ipse reges, sine diis non fuerint: olim etiam paupere cultu dii haberentur; ut adeo non Romani ob Religiositatem magni, sed ob magnitudinem religiosi facti appareant. |
[0383A] | Cyri enim et Darii regno fuit Zacharias, quo in tempore Thales physicorum princeps, sciscitanti Croeso nihil certum de Divinitate respondit, turbatus scilicet vocibus prophetarum, Solon eidem regi finem longae vitae intuendum praedicavit non aliter, quam Prophetae; adeo respici potest, tam jura vestra quam studia de lege deque [0383B] divina doctrina concepisse. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0689B] | Si tempus in caussa est oblivionis, cur, ex quo anima corpori inducitur, memoria delabitur, quasi exinde tempus anima sustineat, quae sine dubio prior corpore, non fuit utique sine tempore? |
[0689B] | Quoquo autem tempore illam oblivio irruerit, quantus hic etiam habebitur modus temporis? |
[0717A] | Desiderabit itaque inquilinus, ex caussa et necessitate hujus nominis, profutura domui, toto inquilinatus sui tempore; non ut ipse substruendus, nec ut ipse loricandus, nec ut ipse tibicinandus; sed tantum modo continendus: quia non aliter contineri [0717B] possit, quam domo fulta. |
[0646C] | Nescio jam hoc primum, an opportuno in tempore magistri, etsi nihil [0646D] de loco interest. |
[0736A] | Ad hoc enim et Plato, etsi quas vult animas ad coelum statim expedit, in Politia tamen cujusdam insepulti cadaver opponit, longo tempore sine [0736B] ulla labe, prae animae scilicet individuitate, servatum. |
[0750B] | Quid ergo fiet in tempore isto? |
De Baptismo Et De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1204A] | Porro autem Paschali laetitiae jejuniorum tristitia minus convenit, atque adeo Ecclesia ex his solemnibus, quin et toto Paschali tempore, jejunia expuncta voluit. |
[1186A] | Reponamus, saltem 62 annis, qui aetatem denique conficere possunt, a Cypriani scribentis tempore removebitur. |
[1185C] | Verum nos hac de re suo tempore alibi. |
[1194B] | In tempore. |
[1197C] | Quanto tempore (ait Ap. |
[1197D] | Corroborentur, seu diuturniori tempore in viduitate permanserit, eique aliam custodiam, se videlicet [1198A] consortio penitus subtrahens, circumdederit, ac statum suae viduitatis diutius servando, firmiorem quemdam continentiae habitum contraxerit, porroque nuptiis serio penitusque renuntiaverit. |
[1162B] | Caeterum autem ex hoc loco manifeste colligitur, jam Tertulliani tempore in forma Baptismi tres Personas Divinas necessario exprimendas fuisse, et nequaquam Baptismum tunc in nomine solius Christi collatum fuisse, ut idem in l. |
[1200B] | Inde videtur recte colligi, toto illo intermedio tempore, a Paschate nimirum usque ad Pentecosten, Baptismum olim administrari consuevisse; quod sic intelligendum reor, quod in Paschate et Pentecoste solemniter conferretur, tempore autem intermedio iis duntaxat, qui prius impedimento, ex. |
[1200B] | Inde videtur recte colligi, toto illo intermedio tempore, a Paschate nimirum usque ad Pentecosten, Baptismum olim administrari consuevisse; quod sic intelligendum reor, quod in Paschate et Pentecoste solemniter conferretur, tempore autem intermedio iis duntaxat, qui prius impedimento, ex. |
[1138C] | De tempore Baptismi conferendi. |
[1200B] | Detinebantur, aut alia caussa absentes essent, aut etiam infantes, intermedio illo tempore nati, etc. |
[1167A] | EPHRAIM vero, secundo genitus, exhibebat Novum Testamentum, eratque FIGURA ipsius Christi, et Ecclesiae, tanquam posterioris (sed nonnisi tempore rursus) ac quasi in Christo secundo genitae, sed meritis ac privilegiis longe amplioris, in qua non figura Crucis esset, sed crux ipsa, CHRISTUS CRUCIFIXUS. |
[1200D] | Et hoc sensu [1200D] etiam hic intelligendus videtur; non enim Christus in Pentecoste, si diem intelligas, coelos conscendit, at vero intermedio illo tempore, scilicet die quadragesima post Resurrectionem. |
[1165A] | Paulinus scribit: In rebus etiam Divinis implendis fortissimus labor, in tantum ut quod implere solitus erat circa baptizandos, 5 postea Episcopi, a tempore, quo decessit, vix implerent. |
[1166A] | Narrat: Aliquanto post tempore placuit cunctis, stato anni tempore accedere ad Gadara, qui locus est thermarum in Syria, etc. |
[1166A] | Narrat: Aliquanto post tempore placuit cunctis, stato anni tempore accedere ad Gadara, qui locus est thermarum in Syria, etc. |
[1167A] | MANASSES nimirum Veteris Testamenti figura erat, tanquam (tempore nimirum) primogenitus: et quoniam illud ipsum figura erat Novi Testamenti, sic Manasses IN FIGURAM ipsius Christi erat, qui Coloss. |
[1189A] | Itaque haec disciplina variis temporibus, quin et eodem tempore, diversis autem in locis, semper varia fuerat. |
[1189A] | Ambrosius, ut Paulinus in ejus Vita testatur, tam tenax erat hujus consuetudinis, ut, quod solitus erat circa baptizandos solus implere, quinque postea Episcopi, tempore quo decessit, vix implerent. |
[1189B] | Patricium, contra hunc graviter conqueritur Blondum, Episcopum Hortensem, ab eodem Ravennae longo jam tempore detineri. |
De Carne Christi | Reditus in Auctori Indicem |
[0787A] | Inde adeo fit, ut uberum tempore, menses sanguinum vacent. |
De Corona | Reditus in Auctori Indicem |
[0079A] | Eucharistiae sacramentum, et in tempore victus, et omnibus mandatum a Domino, etiam antelucanis coetibus, nec de aliorum manu quam praesidentium [0079B] sumimus: oblationes pro defunctis, pro natalitiis annua die facimus: die Dominico jejunium nefas ducimus, vel de geniculis adorare. |
De Cultu Foeminarum | Reditus in Auctori Indicem |
[1315B] | Denique lucere debere opera earum, discutiendas delicias quibus fidei virtus effoeminari potest, cum tempore Christianorum tuno vel maxime ferro transigerentur. |
De Exhortatione Castitatis | Reditus in Auctori Indicem |
[0921B] | Propterea sylvam quis instituit, et crescere sinit, ut tempore suo caedat. |
[0928A] | Sed fortasse illo tempore praegnantis uxoris, remedium tantae sollicitudini a Deo petere audebis, quod in te positum recusasti. |
De Fuga In Persecutione | Reditus in Auctori Indicem |
[0101D] | Se editurum promisit de Quaestionibus Confessionum, utique contra pastores tempore persecutionum gregem suum deserentes. |
[0101D] | Orta inter Christianos contentione an persecutionis tempore fugere, aut auro argentove vexationem redimere sit licitum, Tertullianus, cum de hac quaestione ore tenus non nihil dissereret, interrogatus a Fabio quodam familiari, demum hunc tractatum exaravit, in quo late contra orthodoxos probare conatur, ministris Dei in persecutione nec fugiendum esse, nec persecutionem [0102C] numerata pecunia redimendam, inter caetera ita disserens: Si constat a quo persecutio eveniat, [0102D] possumus jam consultationem tuam inducere, et determinare ex hoc ipso pertractatu fugiendum in persecutione non esse. |
[0103A] | Ibidem ego oblocutus aliquid pro loco ac tempore, et quarumdam personarum importunitate, semitractatam materiam abstuli mecum, plenius eam de stylo nunc renuntiaturus, utpote quam mihi et tua consultatio commendarat, et conditio temporum suo jam nomine injunxerat. |
[0117B] | Quod si Deo quidem hominem, et sanguinem meum debeo; nunc vero in eo sum tempore, ut quod Deo debeo expostuler; utique fraudem Deo facio, id agens, ne quod debeo solvam. |
[0104A] | Sed quando Deus magis creditur, nisi cum magis timetur, nisi in tempore persecutionis? |
[0102D] | Caetera, quae in suae sententiae confirmationem addit pluribus persequi piget; quisque enim facile intelligit, insanire ibidem Tertullianum tam inepta argumentatione, cui Christi exemplum, atque Evangelium quo persecutionis tempore fuga praecipitur et sanctorum virorum auctoritas apertissime adversantur. |
De Idolatria | Reditus in Auctori Indicem |
[0674A] | Tam Minervalia Minervae, quam Saturnalia Saturni, quae etiam serviculis sub tempore Saturnalium celebrari necesse est. |
De Jejuniis | Reditus in Auctori Indicem |
[0972B] | CII); hoc tu psallere non facile nosti, nisi quo tempore cum compluribus coenas. |
[0960C] | Nemo ita ut decet, ita ut par est, ita ut utile est, recordabitur Dei in eo tempore, quo ipsum sibi hominem excidere solemne est. |
[0965A] | Sed constitui oportebat exemplum docens in tempore pressurae, et persecutionis, et cujuscumque circumstantiae, xerophagiis esse vivendum. |
[0966B] | Porro, cum in eodem commentario Lucae, et tertia hora orationis demonstretur, sub qua Spiritu Sancto initiati, pro ebriis habebantur; et sexta, qua Petrus ascendit in superiora; et nona, qua templum sunt introgressi, cur non intelligamus salva plane indifferentia semper et ubique et omni tempore orandi, tamen tres istas horas ut insigniores in rebus humanis, quae diem distribuunt, quae negotia distinguunt, quae publice resonant, ita et solemniores [0966C] fuisse in orationibus divinis? |
De Judicio Domini [Incertus] | Reditus in Auctori Indicem |
[1098A] | Obstupuere quidem plures patuisse sepulcra, Et cerni in clara praemortua corpora luce; Miratique pios sermones, dulcia dicta, Ipsa voce suas tendunt ad sidera palmas, Gratanturque Deo, et victori talia Christo, Illos non tumulos certum est repetisse silentes, [1097C] Amplius aut terrae retineri viscere clausos; Relliqua sed recubat nunc turba cubilibus imis; [1098A] Ille dies donec, completo tempore, magnus Adveniat. |
[1092D] | Tempore nuda suis foliis quoque fruticat arbor, Pomorumque iterum curvantur germine rami. |
[1095A] | Nulla cadunt folia, et nullo flos tempore defit. |
[1094C] | Hic jacet ingenitum radiantis luminis aurum, Et nemora alta tenent florenti tempore coelum, Virentesque gravant uberrima germina ramos. |
[1094C] | Porrexit similes non illis India lucos, Non ita densa levat in monte cacumina pinus, Nec sic alticoma est umbra crispata cupressus; Nec vernus melius floret cum tempore ramus. |
De Monogamia | Reditus in Auctori Indicem |
[0949D] | Si Deo et Christo dignum fuit duritiam cordis tempore expleto compescere, cur non dignius [0950A] sit et Deo et Christo infirmitatem carnis tempore jam collectiore discutere? |
[0950A] | Si Deo et Christo dignum fuit duritiam cordis tempore expleto compescere, cur non dignius [0950A] sit et Deo et Christo infirmitatem carnis tempore jam collectiore discutere? |
De Oratione | Reditus in Auctori Indicem |
[1192A] | De temporibus orationis nihil omnino praescriptum est, nisi plane omni in tempore et loco orare. |
[1146B] | Eodem autem tempore, quo Pamelius in Tertulliano explicando exercebatur, Pancirolus nobisque plenos reliquit commentarios in omnia illius [1146C] scripta ad mortem usque suam evulgata. |
[1156A] | CIII, 22) omni loco ac tempore condecet, ob debitam semper memoriam beneficiorum ejus ab omni homine. |
[1192A] | De tempore vero non erit otiosa extrinsecus observatio etiam horarum quarumdam. |
De Pallio | Reditus in Auctori Indicem |
[1040A] | Atque adeo ipse qui Graecos praeter urbem censebat, literas [1040A] eorum vocemque senex jam eruditus, idem Cato juridicinae suo in tempore humerum exertus, haud minus palliato habitu Graecis favit. |
De Patientia | Reditus in Auctori Indicem |
[1250] | Quidquid ea de re sit [1250] ratum habendum, qualive tempore vel rerum tempestate fuerit hic libellus exaratus, in ea nulla non affertur caussa, cur Christiani ad patientiam excitari queant et ab impatientia deterreri. |
[1273A] | Sine sua comite ac ministro, omni loco ac tempore angatur necesse est. |
De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1233B] | III) stilla situlae, et areae pulvis et vasculum figuli, arbor exinde fias illa, quae penes aquas seritur, et in foliis perennat, et tempore suo fructus agit, quae non ignem, non securim videbit. |
[1223C] | [1223C] De Poenitentia librum eo tempore scripsisse Tertullianum, quo nondum Montani dogmata sectaretur, libri ipsius argumentum edocet; in eo enim post Baptismum lapsi ad poenitentiam excitantur, quam Montanistae dandam esse negabant: Omnibus ergo, aiebat, delictis, seu carne, seu spiritu, seu facto, seu voluntate commissis, qui poenam per judicium destinavit, idem et veniam per poenitentiam spopondit dicens: Vivo ego, dicit Dominus, poenitentiam malo magis quam mortem (Infra cap. |
[1248A] | Mutae quidem animae et irrationales, medicinas sibi divinitus attributas in tempore agnoscunt. |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0009A] | [0009A] Etsi Tertulliani de Praescriptionibus librum, inter omnia ejus opuscula longe praestantissimum esse, eoque uno telo cunctas omnium temporum haereses prostratas pessumdari, nemo ierit inficias, cuique tamen nota est ardua, quae ab ipso operis occursu suboritur, controversia, quonam nempe potissimum tempore, an ante, postve Auctoris ad Montanistas discessum, libellus iste vel fuerit editus, vel exaratus. |
[0010B] | [0010B] Detur igitur necesse est, perpensis hinc inde momentis, media inter utramque sententiam semita, qua tuto coeant conveniantque dissentientes, nobisque ita videntur utrinque impelli, ut jam non ambigatur hoc opus alio fuisse conscriptum tempore, alioque in lucem editum. |
[0023B] | Ratio autem dicti hujus in tribus articulis constitit, in re, in tempore, in modo: in re, ut quid sit quaerendum consideres; in tempore, ut quando; in modo, ut quousque. |
[0023B] | Ratio autem dicti hujus in tribus articulis constitit, in re, in tempore, in modo: in re, ut quid sit quaerendum consideres; in tempore, ut quando; in modo, ut quousque. |
De Pudicitia | Reditus in Auctori Indicem |
[1022B] | Oportet enim cum pervenitur ad summum sacerdotem Patris Christum, de domo hominis nostri in tempore hebdomadis auferri omnia impedimenta prius, ut munda sit quae remanet domus, caro et anima; et ubi introierit eam sermo Dei, et invenerit maculas ruboris et viroris, extrahi statim, et abjici foras sensus mortiferos et cruentos; nam et Apocalypsis viridi equo mortem, russeo autem [1022C] praeliatorem imposuit (Apoc. |
[0984B] | XVIII, 23, 32), sed et Hieremiae mandans, ne pro populo peccatore deprecaretur: Quoniam si jejunaverint, inquit, non exaudiam obsecrationem eorum; et rursus: Et tu ne adoraveris pro populo, et ne postulaveris pro his in prece et [0984B] oratione, quoniam non exaudiam in tempore quo invocaverint me, in tempore afflictionis suae (Jer. |
[0984B] | XVIII, 23, 32), sed et Hieremiae mandans, ne pro populo peccatore deprecaretur: Quoniam si jejunaverint, inquit, non exaudiam obsecrationem eorum; et rursus: Et tu ne adoraveris pro populo, et ne postulaveris pro his in prece et [0984B] oratione, quoniam non exaudiam in tempore quo invocaverint me, in tempore afflictionis suae (Jer. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0827A] | VI): Bene autem facientes ne taedeat: tempore enim suo metemus . |
[0863B] | Habes omnem substantiam hominis saluti destinatam, nec alio tempore quam in adventu Domini qui clavis est resurrectionis. |
[0825A] | Vigilate ergo omni in tempore, ut digni habeamini effugere omnia ista, et stetis ante filium hominis: utique per resurrectionem, omnibus ante transactis. |
[0827A] | Unum plane: oblitus posteriorum, in priora me extendens, secundum scopum persequor ad palmam incriminationis, per quam concurrerem: utique in resuscitationem a mortuis; suo tamen tempore, sicut ad Galatas (Gal. |
[0829A] | Et nunc quid detineat scitis, ad revelandum eum in suo tempore. |
[0834B] | Aut cur cellarum promarum potius vocabulo usus est, et non alicujus loci receptorii, nisi quia in cellis promis caro salita et usui reposita servatur, depromenda illinc suo tempore? |
[0849A] | Majus est autem, si animae cum corpore resuscitabuntur in documentum sine corpore resurgendi, ut tota hominis salus dimidiae patrocinaretur; quando exemplorum conditio illud potius expeteret, quod minus haberetur, animae dico solius resurrectionem, velut gustum carnis etiam resurrecturae suo in tempore. |
[0874B] | Caeterum, diversa in ordinem disponi non possunt de substantia duntaxat; de loco enim, aut tempore, aut conditione, forsitan possint. |
[0866B] | Atque adeo ad disciplinam totum hoc dirigit, ut hic dicat portandam imaginem Christi in ista carne, et in isto tempore disciplinae. |
De Spectaculis | Reditus in Auctori Indicem |
[0630B] | Ad utrumque, adhuc forsan alicui opiniones ethnicorum blandiuntur, quae in ista caussa adversus nos ita argumentari consueverunt: Nihil obstrepere religioni in animo et consciencia tanta solatia extrinsecus oculorum vel aurium: nec vero Deum offend oblectatione hominis, qua, salvo erga Deum metu et honore, suo in tempore et suo in loco frui, scelus non sit. |
[0640A] | Quid enim, inquis, si alio in tempore Circum adiero, periclitabor de inquinamento? |
[0656B] | An ille recogitabit eo tempore de Deo, positus illic ubi nihil est de Deo? |
De Virginibus Velandis | Reditus in Auctori Indicem |
[0914A] | Oportet ergo omni tempore et omni loco memores legis incedere, paratas et instructas ad omnem Dei mentionem: qui si fuerit in pectore, cognoscetur et in capite foeminarum. |
Fragmenta Varia | Reditus in Auctori Indicem |
[1136A] | Sabellius enim multo post tempore haeresin suam coepit, intermedio nempe inter Novatianos et Donatistas, quod vel ex aetate Dionysii Alexandrini manifestum fit, qui primus adversus Sabellium scripsit, B. |
Genesis [Incertus] | Reditus in Auctori Indicem |
[1100C] | Tu vero cui visa fuit sententia verax Conjugis, immiti cessit quae victa draconi, Deflebis miserum per tempora longa laborem, Nam tibi triticeae surget pro germine messis Carduus, et spinis multum paliurus acutis: Ut cum visceribus lassis et pectore moesto, Plurima sollicitos praestent suspiria victus: Donec in occiduo venientis tempore mortis, Unde geris corpus terrae reddare jacenti. |
Sodoma [Incertus] | Reditus in Auctori Indicem |
[1103B] | Tempore mox quo lux tenebras conscendere tentat, Et bicolor coeli facies de nocte dieque est, Instabant juvenes Chaldaeam educere gentem Ex Sodomis, justamque domum donare saluti: Eia, age, Loth, exsurge tuamque adsume jugalem, Et natas duplices, atque hinc exterminus ito. |
[1101D] | Tempore sed certo Deus omnia perspeculatus, Judicat injustos patiens, ubi criminis aetas Cessandi spatium vis nulla coegerit irae. |
[1104D] | Invehitur proprio cum tempore pingue crematae Virus aquae, spumisque cutis super aequora nigra [1105A] Texitur; appellunt queis est ea captio mercis. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»