Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0562A] | Nomen in caussa est, quod quaedam occulta vis per vestram ignorantiam oppugnat, ut nolitis scire pro certo, quod vos pro certo nescire certi estis, et ideo nec creditis quae non probantur, et, ne probentur facile, non vultis inquirere, ut nomen inimicum sub praesumptione criminum puniatur: adeo ut de nomine inimico recedatur, ideo negare compellimur, dehinc negantes liberamur tota impunitate proeteritorum: jam non cruenti, neque incesti, quia nomen illud amisimus. |
[0581A] | Caeterum incesta vestra pro sua libertate et luce omni et nocte omni et tota coeli conscientia fruuntur, quodque felicius proveniat, cum palam misceatis incesta toto conscio coelo, soli ipsi ignoratis; nos vero etiam in tenebris scelera nostra recognoscere possumus. |
[0602D] | Mons, quem coluerat, Saturnius [0602D] dictus; urbs, quam depalaverat, Saturnia usque nunc est; tota denique Italia de Saturno vocabatur: [0603A] tali teste terram, quae nunc dominatur orbi etiamsi de origine Saturni dubitatur, de actu tamen constat hominem illum fuisse. |
[0582B] | Repraesentatur eis tota caussa, referunt invicem exitus suos: illi, quod alumnus in pueritia periisset; ille, se quoque a pueritia periisse, caeterum eodem eventu Romae natum honesta domo. |
[0573B] | Saepe censores inconsulto populo adsolaverunt; certe Liberum patrem cum sacro suo consules senatus auctoritate urbe non solummodo, verum tota Italia eliminaverunt. |
[0578A] | Sed nobis tota crux imputatur, cum antemna scilicet sua et cum illo sedilis excessu. |
[0579C] | Itaque in tota civitate ονοκοιτης praedicatur. |
Ad Uxorem | Reditus in Auctori Indicem |
[1287A] | Non tantum virginibus datum opinor, licet in illis integritas solida et tota sanctitas de proximo visura sit faciem Dei. |
[1286B] | [1286B] Tota illa Ecclesia candida de sanctitate describitur. |
Adversus Gnosticos Scorpiace | Reditus in Auctori Indicem |
[0127A] | XIII), exsurrexerit in te, aut somnium somnians, et dederit tibi signum vel ostentum, et evenerit , et dixerit: eamus, et serviamus deis aliis, quos non scitis: ne audiatis sermonem prophetae, aut somniatoris illius; quia tentat vos Dominus Deus vester, an ex toto corde vestro, et ex tota anima [0127B] vestra timeatis eum. |
[0148C] | Pressura, an angustia, an fames, an nuditas, an periculum, an machaera, secundum quod scriptum est: tui caussa mortificamur tota die, deputati sumus ut pecora jugulationis; sed in omnibus istis supervincimus pro eo qui nos dilexit. |
[0135B] | IV, 8), quae Deum scilicet diligens ex totis viribus suis, quibus in martyrio decertat, ex tota anima sua (Matth. |
[0128C] | Sequitur enim ut has definitiones Dei adversus superstitiones, tam evictas quam etiam vindicatas probem, quoniam ex his tota martyriorum ratio constabit. |
[0140C] | Spice cum tota fide quorumdam colluctatum hoc modo horruimus. |
[0126A] | Secundum haec et in Deuteronomio (VI): Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est, et: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis; et rursus: Ne obliviscaris Domini Dei tui, qui te eduxit de terra Aegypti et domo servitutis. |
Adversus Hermogenem | Reditus in Auctori Indicem |
[0232C] | Itaque dimidium ejus quae non tota formata sit quaero, ut qualis tota fuerit agnoscam. |
[0232C] | Itaque dimidium ejus quae non tota formata sit quaero, ut qualis tota fuerit agnoscam. |
[0232B] | Unde, inquis, nec tota fabricatur, sed partes ejus. |
Adversus Judaeos | Reditus in Auctori Indicem |
[0634C] | Unde et manifestum est quod civitas simul eo tempore exterminari deberet, cum ducator ejus in ea pati haberet, secundum scripturas prophetarum, dicentium: Expandi manus meas tota die ad populum contumacem contradicentem mihi, qui ambulant viam non bonam, sed post peccata sua (Is. |
[0599B] | In hac enim lege Adae data, omnia praecepta condita recognoscimus quae postea pullulaverunt data per Moysen, id est, Diliges Dominum Deum tuum de toto corde tuo, et ex tota anima tua (Deut. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0342A] | Quomodo abscidit Evangelium a Lege, tota Lege vestitus? |
[0490B] | Possum dicere, ipsum qui corporis nostri per multa et diversa membra unitatem charismatum variorum compagini adaequavit, eumdem et corporis humani, et Spiritus Sancti Dominum ostendi, qui meritum charismatum noluerit esse in corpore spiritus, quae nec in corpore humano collocavit, qui de dilectione quoque, omnibus charismatibus praeponenda, Apostolum instruxerit principali praecepto, quod probavit et Christus: Diliges Dominum de totis praecordiis, et totis viribus, et tota anima tua, et proximum tibi tanquam teipsum . |
[0489B] | Christum enim in floris figura ostendit oriturum ex virga profecta de radice Jesse, id est virgine generis David filii Jesse, in quo Christo consistere haberet tota substantia spiritus; non quasi postea obventura illi, qui semper spiritus Dei fuerit, ante carnem quoque; ne ex hoc argumenteris prophetiam ad eum Christum pertinere, qui ut homo tantum ex solo censu David, postea consecuturus sit Dei sui spiritum. |
[0500A] | XIV, 14): Ero similis Altissimi, ponam in nubibus thronum meum; sicut et tota hujus aevi superstitio illi mancipata est, qui excaecet infidelium corda, et in primis, apostatae Marcionis. |
[0292A] | Tota ergo libertas arbitrii in utramque partem concessa est illi, ut sui dominus constanter occurreret, et bono sponte [0292B] servando, et malo sponte vitando: quoniam et alias positum hominem sub judicio Dei, oportebat justum illud efficere de arbitrii sui meritis, liberi scilicet. |
[0361C] | Non nego distare documenta eloquii, praecepta virtutis, [0361C] legis disciplinas; dum tamen tota diversitas in unum et eumdem Deum competat; illum scilicet a quo constat dispositam, sicut et praedicatam. |
[0249B] | Principalis itaque, et exinde tota congressio, de numero; an duos deos liceat induci, si forte poetica et pictoria licentia, et tertia jam haeretica. |
[0424B] | In haeretico vita solummodo posita est, sine aeternae mentione, ut doctor de ea vita videatur consuluisse, quae in lege promittitur a Creatore longaeva; et Dominus ideo illi secundum legem responsum dedisse [0424B] : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et totis viribus tuis; quoniam de lege vitae sciscitabatur. |
[0488A] | Ita, tota ista propositio Apostoli nulla ratione consistit, si non ad disciplinam Creatoris est. |
[0500B] | Igitur si Christus persona Creatoris dicentis, Fiat lux; et Christus, et Apostoli, et Evangelium, et velamen et Moyses, et tota series secundum testimonium clausulae Creatoris est Dei hujus aevi, certe non ejus qui nunquam dixit: Fiat lux. |
[0447C] | Tota enim promissio tribui Judae Christus fuit; ut scirent Hierosolymis esse et sacerdotes et templum, et matricem religionis, et fontem, non puteum, salutis. |
[0433C] | Ita tota promissio Creatoris est parabolarum status, similitudinum peraequatio, si nec in alium spectant, quam cui per omnia pariaverint. |
[0471C] | Igitur tota intentio Epistolae istius nihil aliud docet, quam Legis discessionem venientem de Creatoris dispositione, ut adhuc suggeremus. |
[0417B] | Jam nunc Deus Marcionis, qui connubium aversatur, quomodo videri potest parvulorum dilector, quorum tota caussa connubium est? |
[0479B] | VI): Diliges Deum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis; sive quae in proximum: et proximum tuum tanquam te, Creatoris est. |
[0254C] | Quamquam tota materia de duobus diis dimicetur, his interim lineis eam clusimus, intra quas de singularibus jam proprietatibus congrediemur. |
[0479B] | Tota enim, inquit, Lex in vobis adimpleta est: Diliges proximum tuum tanquam te. |
[0465C] | Sed sic et Joseph corpus fuisse noverat, quod tota pietate tractavit, ille Joseph, qui non consenserat in scelere Judaeis: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestium non sedit; oportuerat etiam sepultorem Domini prophetari, ac jam tunc merito benedici. |
[0264B] | Nunc enim communibus plurimum sensibus et argumentationibus justis, secuturae Scripturarum quoque advocationi fidem sternimus, confirmantes diversitatem hanc visibilium et invisibilium adeo Creatori deputandam, sicuti tota operatio ejus ex diversitatibus constat; ex corporalibus et incorporalibus, et animalibus et inanimalibus, ex vocalibus et mutis, ex mobilibus et stativis, ex genitalibus et sterilibus, ex aridis et succidis, ex calidis et frigidis. |
[0429A] | VI, 5): Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex [0429A] tota anima tua, et ex totis viribus tuis, qui te vocavit ex Aegypto. |
Adversus Praxeam | Reditus in Auctori Indicem |
[0169D] | Nemo enim alius praeter unus Deus et unus Dominus praedicabatur, et futurum erat ut ipse Pater descendisse videretur, quia unus Deus et unus Dominus [0169D] legebatur; et tota oeconomia ejus obumbraretur, [0170A] quae in materiam fidei prospecta atque dispensata est. |
[0164B] | Pater enim tota substantia est: Filius vero derivatio totius et portio, sicut ipse profitetur, Quia Pater major me est (Joan. |
[0193A] | Et habes tota instrumenta ejus, quae in hunc modum pronuntiant, et duos proponunt, Deum Patrem, et Dominum nostrum Jesum Christum Filium Patris, et Jesum ipsum esse Christum, in altero quoque nomine Dei Filium. |
Adversus Valentinianos | Reditus in Auctori Indicem |
[0557B] | Tota etiam [0558A] propinquitas pro ea supplicat, vel maxime Nus quidni? |
[0535C] | Jam vero foecunditate tota deficiente, a novissimo Aeone Sophia confirmata ab Horo ne dissolveretur, ex vi passionis, nulla opera conjugii, abortivum foetum Enthymesin expositam esse. |
[0535C] | Tota interim propinquitate supplicante Sophiam conjugi suo Teleto restitutam, Enthymesin vero extra Pleroma relegatam. |
[0541A] | Caeterum tota in [0542A] adytis divinitas, tot siparia portarum, totum signaculum linguae, simulacrum membri virilis revelatur. |
[0554A] | Interim, in tricenario fecunditas tota deficit; castrata est vis et potestas et libido genitalis Aeonum. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0328A] | Summa haec caussa, imo tota est, et utique digna cognosci, si non praesumptio aut iniquitas judicet, altera quae desperat, altera quae recusat veritatem. |
[0330A] | Mons, quem incoluerat, Saturnius dictus; civitas, quam depalaverat, Saturnia usque nunc est; tota denique Italia, post Oenotriam, Saturnia cognominabatur. |
[0367A] | Religio Romanorum tota castrensis signa veneratur, signa jurat, signa omnibus [0368A] diis praeponit. |
[0434A] | Nam licet subjecta [0434A] sit nobis tota vis daemonum et ejusmodi spirituum ut nequam tamen servi metui nonnunquam contumaciam miscent, et laedere gestiunt quos alias verentur: odium enim etiam timor inspirat, praeterquam quod desperata conditio eorum ex praedamnatione solatium reputat fruendae interim malignitatis de poenae mora. |
[0439A] | Puto autem, hae ipsae materiae de metallis Caesarum veniunt, et tota templa de nutu Caesaris constant. |
Carmen De Jona Et Ninive | Reditus in Auctori Indicem |
[1108B] | Sed cum [1108B] tota narratio pertineat ad Jonam, visum est inscribere [1108C] etiam: de Jona. |
[1112A] | Ea ego tempestas, ego tota insania mundi, In me, inquit, vobis aether ruit, et mare surgit: In me terra procul, mors proxima, nulla Dei spes. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0673B] | Ecce [0673B] enim tota haec trinitas et in domino: rationale quo docet, quo disserit, quo salutis vias sternit; indignativum, quo invehitur in Scribas et Pharisaeos; et concupiscentivum, quo pascha cum discipulis suis edere concupiscit. |
[0689B] | Tota opinor vitae decursio satis non [0689C] erit ad evertendam memoriam tanti ante corpus aevi. |
[0691B] | De quo palpitent ilia, [0691B] micent latera, tota ventris ambitio pulsetur, ubique ponderis regio mutetur? |
[0696B] | Igitur ex uno homine tota haec animarum redundatia agitur, observante scilicet natura Dei edictum: Crescite, et in multitudinem proficite. |
[0718A] | Cui enim hominum non adhaerebit spiritus nequam, ab ipsa etiam janua nativitatis animas aucupabundus, vel qua invitatus, [0718A] tota illa puerperii superstitione? |
[0718A] | Quis non exinde aut totum filii caput reatui vovet, aut aliquem excipit crinem, aut tota novacula prosecat, aut sacrificio obligat, aut sacro obsignat, pro gentica, pro avita, pro publica aut privata devotione? |
[0729A] | Artemon, Antiphon, Strato, Philochorus, Epicharmus, Serapion, Cratippus, et Dionysius rhodius, Hermippus, tota saeculi literatura. |
[0675B] | Et, si postea minus spirat unguentum, et minus sapit vinum, et minus lacus fervet, in omnibus ferme prima vis tota [0675C] est. |
[0738A] | Mors si non semel tota est, non est; si quid animae remanserit, vita est. |
[0648A] | Quod si idcirco [0648A] sapientissimus Socrates secundum Pythii quoque daemonis suffragium, scilicet negotium navantis socio suo, quanto dignior atque constantior christianae sapientiae assertio, cujus adflatui tota vis daemonum cedit? |
[0739B] | Vis est et illa navigiis, cum longe a Caphareis saxis, nullis depugnata turbinibus, nullis quassata decumanis, adulante flatu, labente cursu, laetante comitatu, intestino repente perculsu, cum tota securitate desidunt. |
[0740A] | Tota autem in corpore et ex corpore est ratio. |
[0684A] | Debuerant enim fuisse haec omnia in illo, ut in fonte naturae, atque inde cum tota varietate manasse, si varietas naturae fuisset. |
[0745A] | X); tota paradisi clavus tuus sanguis est. |
[0671B] | V), qui viderit faeminam ad concupiscendum, jam adulteravit in corde; simul utrumque dilucet, et esse principale in anima, quo intentio divina conveniat, id est, vim sapientialem atque vitalem (quod enim sapit, vividum est), et in eo [0671B] thesauro corporis haberi, ad quem Deus respicit: ut neque extrinsecus agitari putes principale istud secundum Heraclitum, neque per totum corpus ventilari secundum Moschionem, neque in capite concludi secundum Platonem, neque in vertice potius praesidere secundum Xenocratem, neque in cerebro cubare secundum Hippocratem; sed nec circa cerebri fundamentum ut Herophilus, nec in membranulis ut Strato et Erasistratus, nec in superciliorum meditullio ut Strato Physicus, nec in tota [0672A] lorica pectoris ut Epicurus. |
[0668A] | Singularis alioquin et simplex, et de suo tota est; non magis instructilis aliunde, quam divisibilis ex se, quia nec dissolubilis. |
De Baptismo Et De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1149D] | Ita nimirum quidam ex heterodoxis nostris, cum propria sua judicia ubilibet pro veritate obtrudant, cum tot contumeliosas contra Religionem nostram fabulas undique corradant, partim ipsi quoque excogitent; fidem sibi dari illico postulant, quibus neque tota antiquitas par est, ad fidem ab illis mutuo impetrandam. |
[1155A] | Tum factum est, ut tota lustraretur civitas, quod necessitate coacta esset civilis caedis auctor fieri: cum nefas esset ad sacra accedere, et victimas immolare, antequam facinus expiatum esset, luesque lustrationibus abolita. |
[1165D] | Tota sententia haec ironiam sapit, atque ad magicos ritus alludit, quibus aquam ad usus magicos adhibere Hydromantae solent. |
[1174D] | Adhuc apertius et prolixius significat, ubi in haec verba ait: Ipso Domino virtutum sermone et Spiritu Patris operante in terris, et praedicante, necesse erat portionem Spiritus Sancti, quae ex forma prophetici moduli in Joanne egerat praeparaturam viarum Dominicarum, abscedere jam ab Joanne, redactam (revocatam) scilicet in Dominum, ut in massalem suam summam (in quo nimirum tota massa et plenitudo Gratiae residebat). |
[1177C] | Legi sane in rem hanc tota meretur Epistola. |
[1144C] | Aliquibus tota haec sententia implexa videtur, ac propterea cum Junio ita legendum censent:. |
[1148C] | Oro igitur, obtestorque, quo Authore non Carthago tantum, sed tota Africa, sibi tantum, tamque constans mendacium alliniri passa fuisset, aut quomodo veritatis ipsius, per innumeras occasiones melius explorandae, tam incuria esse potuisset, ut non saltem Tertullianus, alias in Romanam Ecclesiam, praesertim postquam ad Montanum suum, impius desertor, transfugerat, convitiorum minime parcus, traditioni illi mendacem suam larvam detraxisset, non utique cessaturus, Romano Clero [1148D] hanc imposturam objicere, si in ejus saltem suspicionem unquam perductus fuisset? |
[1149A] | Aut denique Ecclesia Romana sola tam ignotae originis est, ut cum caeterarum prope omnium et longe ignobiliorum, primi fundatores ex [1149A] propabili saltem notitia designentur, in Romanae autem illius ortu assignando tota antiquitas decepta fuerit? |
[1201A] | Baptismi tempus tota hominis vita est, ait S. |
De Carne Christi | Reditus in Auctori Indicem |
[0787B] | Si ergo contendunt hoc competisse novitati, ut quemadmodum non ex viri semine, ita nec ex virginis carne caro fieret Dei Verbum; quare non hoc sit tota novitas, ut caro non semine nata, carne processerit? |
[0777A] | Ergo et anima caro facta, uniformis, solidata: scilicet singularitas tota est, et indiscreta substantia. |
[0782A] | Sed tota novitas ista, sicut et in omnibus, de veteri figura est, rationali per virginem dispositione Domino nascente. |
De Corona | Reditus in Auctori Indicem |
[0102A] | Habes florem ex virga Jesse, super quem tota divini spiritus gratia requievit (Is. |
De Cultu Foeminarum | Reditus in Auctori Indicem |
[1317B] | Debemus quidem ita sancte et tota fidei substantia incedere, ut confessae et securae simus de conscientia nostra optantes perseverare id in nobis, non tamen praesumentes. |
De Exhortatione Castitatis | Reditus in Auctori Indicem |
[0917A] | Nam etsi quaedam videntur voluntatem Dei sapere, dum a Deo permittuntur, non statim omne quod permittitur, ex mera et tota voluntate procedit ejus qui permittit. |
De Idolatria | Reditus in Auctori Indicem |
[0663B] | Principale crimen generis humani, summus seculi reatus, tota caussa judicii, idololatria. |
[0663D] | In illa etiam vanitas, quum tota ejus ratio vana sit; in illa mendacium, [0664A] quum tota substantia ejus mendax sit. |
[0666B] | Et deinceps tota illa pronuntiatio, qua in artifices, qua in cultores detestatur, cujus clausula est (Is. |
[0669A] | Tota die ad hanc partem zelus fidei perorabit, ingemens christianum ab idolis in Ecclesiam venire, de adversarii officina in domum Dei venire, attollere ad Deum patrem manus matres idolorum, his manibus adorare quae foris adversus Deum adorantur, eas manus admovere corpori Domini, quae daemoniis corpora conferunt. |
[0664A] | In illa etiam vanitas, quum tota ejus ratio vana sit; in illa mendacium, [0664A] quum tota substantia ejus mendax sit. |
De Jejuniis | Reditus in Auctori Indicem |
[0953C] | Agnosco igitur animalem fidem studio carnis qua tota constat, tam multivorantiae quam multinubentiae pronam; ut merito spiritalem disciplinam pro substantia aemulam, in [0954B] hac quoque specie continentiae accuset, proinde gulae frenos induentem per nullas interdum vel seras vel aridas escas, quemadmodum et libidini per unicas nuptias. |
[0957C] | Et scimus quales sint carnalium commodorum suasoriae; quum facile dicatur: Opus est de totis praecordiis credam, diligam Deum et proximum [0957C] mihi ; in his enim duobus praeceptis tota Lex pendet et prophetae, non in pulmonum et intestinorum meorum inanitate. |
[0964A] | Ut eum diabolo rursus [0964A] per escam tentare quaerenti, fortiorem fame tota ostentaret. |
[0968A] | Certe Saul et ipse in praelio constitutus, manifeste munus istud indixit (I Reg, XIV, 24): Maledictus homo qui ederit panem ad vesperam usque dum ulciscur de inimico meo; et non gustavit totus populus [0968A] ejus, et tota terra non prandebat . |
De Judicio Domini [Incertus] | Reditus in Auctori Indicem |
[1096B] | Tunc avidus rapido est inclusus tartarus igne, Atque procellosis flamma intus fluctuat undis, Totaque vertentes confundit terra favillas. |
De Monogamia | Reditus in Auctori Indicem |
[0934A] | In hoc quoque Paracletum agnoscere debes advocatum, quod a tota continentia infirmitatem tuam excusat. |
[0948B] | Praescribe constanter non omnibus praecipi, quae quibusdam sint praecepta; aut si caetera quidem communia [0948B] sunt, monogamia vero solis episcopis imposita est, numquid illi soli christiani pronuntiandi, in quos tota disciplina collata est? |
[0953A] | Sunt et quae de tota continentia judicent nos virgines Vestae et Junonis Achaicae, et Dianae Scythicae, et Apollinis Pythii. |
De Pallio | Reditus in Auctori Indicem |
[1034A] | Mutat et nunc localiter habitus, cum [1034A] situs laeditur; cum inter insulas nulla jam Delos, harenae Samos, et (si ille non mendax) cum in Atlantico Libyam aut Asiam adaequans quaeritur; cum Italiae quondam latus, Hadria Tyrrhenoque quassantibus mediotenus inter ceptum, reliquias Siciliam facit; cum tota illa plaga discidii, contentiosos aequorum coitus angustis retorquens, novum vitii mari imbuit, non exspuentis naufragia, sed devorantis. |
[1040A] | Illius est haec tota res Asiae. |
[1042A] | Tota oris contumelia mugiret, si posset: Nemea certe, si quis loci genius, ingemebat: tunc enim se circumspexit leonem perdidisse. |
[1046B] | At enim pallio nihil expeditius, etiam si duplex, quod Cratetis mora nusquam vestiendo cum ponitur: quippe tota molitio ejus operire [1047A] est solutim. |
De Patientia | Reditus in Auctori Indicem |
[1253A] | Nec enim mentitus fuerat propheta, imo ipsius Dei contestatio, Spiritum suum in Filio cum tota patientia collocantis (Joan. |
[1256A] | [1256A] Cui item dubium sit omne bonum, quia ad Deum pertineat, pertinentibus ad Deum tota mente sectandum? |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0064A] | Sed tota istius erroris et scena et doctrina inde fluxit. |
De Pudicitia | Reditus in Auctori Indicem |
[0989C] | Manet lex tota pietatis, sanctitatis, humanitatis, veritatis, castitatis, justitiae, misericordiae, benevolentiae, pudicitiae. |
[0996A] | Christianum enim de restitutione Judaei gaudere, et non dolere conveniet; siquidem tota spes nostra cum reliqua Israelis exspectatione conjuncta est (Rom. |
[0997C] | Et elisa est verissime hoc magis modo tota [0997D] substantia sacramenti. |
[1002B] | Tota enim jam lex sumetur, si veniae conditio solvetur. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0810A] | Ita lux amissa lugetur; et tamen rursus cum suo cultu, cum dote, cum sole, eadem et integra et tota universo orbi reviviscit; interficiens mortem suam, noctem; rescindens sepulturam suam, tenebras; haeres sibimet existens, donec et nox reviviscat, cum suo et illa suggestu. |
[0813A] | Haec erit tota caussa, imo necessitas resurrectionis; congruentissima scilicet Deo destinatio judicii: de cujus dispositione dispicias, an utrique substantiae humanae dijudicandae censura divina praesideat, tam animae quam et carni. |
[0823A] | [0823A] Et utique aequum sit, quod et supra demandavimus, incerta de certis, et obscura de manifestis praejudicari: vel ne inter discordiam certorum, et incertorum, manifestorum et obscurorum, fides dissipetur, veritas periclitetur, ipsa divinitas ut inconstans denotetur: tum quod verisimile non est, ut ea species sacramenti, in quam fides tota committitur, in quam disciplina tota connititur, ambigue annuntiata, et obscure proposita videatur; quando spes resurrectionis, nisi manifesta de periculo et praemio, neminem ad ejusmodi praesertim religionem, publico odio et hostili elogio obnoxiam, persuaderet. |
[0823A] | [0823A] Et utique aequum sit, quod et supra demandavimus, incerta de certis, et obscura de manifestis praejudicari: vel ne inter discordiam certorum, et incertorum, manifestorum et obscurorum, fides dissipetur, veritas periclitetur, ipsa divinitas ut inconstans denotetur: tum quod verisimile non est, ut ea species sacramenti, in quam fides tota committitur, in quam disciplina tota connititur, ambigue annuntiata, et obscure proposita videatur; quando spes resurrectionis, nisi manifesta de periculo et praemio, neminem ad ejusmodi praesertim religionem, publico odio et hostili elogio obnoxiam, persuaderet. |
[0849A] | Majus est autem, si animae cum corpore resuscitabuntur in documentum sine corpore resurgendi, ut tota hominis salus dimidiae patrocinaretur; quando exemplorum conditio illud potius expeteret, quod minus haberetur, animae dico solius resurrectionem, velut gustum carnis etiam resurrecturae suo in tempore. |
[0815B] | Nostris quoque sordibus nubilum, vel non pro animo temperatum, elidere solemus, quo magis puero [0815B] irascamur: gladium vero latrociniis ebrium quis non a domo tota, nedum a cubiculo, nedum a capitis sui officio relegabit, praesumens scilicet, nihil aliud se quam inludia animarum somniaturum, urgentium et inquietantium sanguinis sui concubinum? |
De Spectaculis | Reditus in Auctori Indicem |
[0633A] | Nam si omnem malignitatem, et si tantam malitiam excogitatam Deus exactor innocentiae odit, indubitate quaecunque condidit, non in exitum operum constat condidisse quae damnat, licet eadem opera per ea quae condidit administrentur, quando haec sit tota ratio damnationis, perversa administratio conditionis a conditis. |
De Virginibus Velandis | Reditus in Auctori Indicem |
[0910A] | Sed enim vera, et tota, et pura virginitas nihil magis timet quam semetipsam; etiam foeminarum oculos pati non vult; alios ipsa oculos; habet, confugit ad velamen capitis, quasi ad galeam, quasi ad clypeum, qui bonum suum protegat adversus ictus tentationum, adversus jacula scandalorum, adversus suspiciones, et susurros, et aemulationem, ipsum quoque livorem. |
[0893A] | Denudasti puellam a capite, et tota jam virgo sibi non est: alia est facta. |
[0914A] | Ita dum in capite secura est, nuda qua major est, capitur tota cum capite. |
Fragmenta Varia | Reditus in Auctori Indicem |
[1130A] | Non in mollibus febribus et in lectulis, sed in martyriis; si crucem tuam tollas, et sequaris Dominum, ut ipse praecepit; tota paradisi clavis tuus sanguis est. |
Sodoma [Incertus] | Reditus in Auctori Indicem |
[1104B] | Nusquam sunt Sodomi, nusquam illorum impia lucent Moenia; cum dominis domus omnis inops ita nusquam Tota rogus regio est, hinc atro horrore favillae, Hincque situ cano cineres incendia signant, Occidit illa prior feritas quam prospiciens Loth,Nullus arat frustra piceas fulgine glebas. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»