TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Isto' [104]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0530308187
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0578A]   Ignoratis autem etiam originem istam deis vestris de isto patibulo provenisse.
 [0595A]   Sed enim in isto mythico genere, quod poetae ferunt, quam incerti agitis circa conscientiae pudorem et pudoris defensionem!
 [0578C]   Nec diutius super isto argumentandum est, quando naturali praescriptione omne omnino genus censum ad originem refert, quantoque genus censetur, tanto origo convenitur in genere.
 [0560C]   Opinor, non vultis nos malos esse, ideoque gestitis de isto nomine excludere.
 [0594A]   At si in isto erratur, melius est simpliciter, quam ut physici, diligenter.

000-00-00 Serial Number=0946104884
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1282A]   Nam quid gestiamus liberos gerere, quos cum habemus, praemittere optamus, respectu scilicet imminentium angustiarum, cupidi et ipsi iniquissimo isto saeculo eximi et recipi ad Dominum, quod etiam Apostolo votum fuit.
 [1289B]   Nec mihi [1289B] de isto quoque referendi ad te caussae fuissent, nisi graviorem meam sollicitudinem comprehendissem.
 [1278A]   Denique prohiberi nuptias nusquam omnino legimus, ut bonum scilicet: quid tamen bono isto melius sit, accipimus ab Apostolo, permittente quidem nubere, sed abstinentiam praeferente: illud propter insidias tentationum, hoc propter angustias temporum: qua ratione utriusque pronuntiationis inspecta facile dinoscitur, necessitate nobis concessam esse nubendi potestatem: [1278B] quod autem necessitas praestat, depretiat ipsa.
 [1275A]   Praecipio igitur tibi, quanta continentia potes, post excessum nostrum renunties nuptiis: nihil mihi isto nomine collatura, nisi quod tibi [1276A] proderis.

000-00-00 Serial Number=0930587351
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0142A]   Eripere me debuit ex isto terrenae confessionis errore, quam suscipi noluit, si coelestem praecepisset, quia nullos alios homines noveram praeter incolas terrae; ne ipso quidem adhuc tunc in coelis homine conspecto.
 [0147A]   Si autem ut christianus, ne erubescat; glorificet autem Dominum in nomine isto.

000-00-00 Serial Number=0719022274
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0225C]   Et ita novum non est, ut id solum quod continet nominetur, qua summale: in isto autem intelligatur [0226A] et quod continetur, qua portionale.

000-00-00 Serial Number=0815570533
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0630C]   Nam et pro istis meritis vestris, cladem vestram futuram Ezechiel nuntiat: et non solum in isto saeculo, quae jam evenit, sed in die retributionis, quae subsequetur.
 [0610A]   Nec de isto pluribus quaerendum, cum retro omnes prophetae de eo praecinuerint, ut Esaias dicit: Sic dicit Dominus Deus Christo meo Domino, cujus tenui dexteram, ut exaudiant illum gentes: fortitudines regum disrumpam, aperiam ante illum portas, et civitates non claudentur [0610B] illi (Isa.
 [0609C]   [0609C] Igitur in isto gradum conferamus, an qui venturus Christus annuntiabatur, jam venerit, an venturus adhuc speretur.
 [0635B]   Expavit coelum super isto (Jer.

000-00-00 Serial Number=0077866673
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0512B]   I et II), non ad Laodicenos ; sed Marcion ei titulum aliquando interpolare gestiit, quasi et in isto diligentissimus explorator.
 [0501C]   Et rursus: Etenim qui sumus in isto tabernaculo corporis, ingemimus quod gravemur, nolentes exui, sed superindui.
 [0331D]   Quo magis antichristus Marcion sibi eam rapuit praesumptionem; aptior scilicet ad renuendam corporalem substantiam Christi, qui ipsum Deum ejus nec auctorem carnis induxerat, [0331D] nec resuscitatorem: optimum videlicet, et in isto diversissimum a mendaciis et fallaciis creatoris.
 [0514A]   Sine dubio ille, qui ipsi Creatori filios incredulitatis obstruit, aere isto potitus, sicut dicere eum propheta refert (Is.
 [0463B]   Itaque ex isto dicto et Scripturae comparatione illuminati quem se vellet intelligi: Ergo, inquiunt, tu Dei Filius es?
 [0380B]   Denique, nusquam adhuc professus est se filium hominis, quam in isto loco primum, in quo primum peccata dimisit, id est, in quo primum judicavit, dum absolvit.
 [0462B]   Suadeo igitur agnoscas potius et in isto Creatorem, quam parem illi Deum optimum adversus sententiam tuam facias.
 [0265B]   Nunc in isto articulo ab ignoti Dei quaestione deducto, satis constitit tam nihil illum condidisse, quam debuisse condidisse, uti cognosceretur ex operibus; quia, si fuisset, cognosci debuisset, et utique a primordio rerum: Deum enim non decuisset latuisse.
 [0312B]   Si enim optimus qui talis, de isto prius cessisse debebis, non competere [0312C] in talem, id est optimum, etiam malitiae concursum.
 [0331C]   II, 4) antichristos pronuntiavit, negantes Christum in carne venisse; et tamen non ut alterius Dei jus constituerent, quia et de isto notati fuissent; sed quoniam incredibile praesumpserant Deum carnem.
 [0260B]   Ut ergo aliquid et de isto hujus mundi indigno loquar, cui et apud Graecos ornamenti et cultus, non sordium nomen est, indignas videlicet substantias ipsi illi sapientiae professores, de quorum ingeniis omnis haeresis animatur, deos pronuntiaverunt, ut Thales aquam, ut Heraclitus ignem, ut Anaximenes aerem, ut Anaximander universa coelestia, ut Strato coelum et terram, ut Zeno aerem et aetherem, ut Plato sidera; quae genus deorum igneum appellat, cum de mundo.
 [0501C]   Haec enim ad mortis metum, et ad ipsius dissolutionis contristationem consolandam retractans etiam per sequentia manifestius, cum subjicit: Ingemere [0501C] nos de isto tabernaculo corporis terreni, quod de coelo est superindui cupientes; siquidem et despoliati non inveniemur nudi; id est, recipiemus quod despoliati sumus, id est corpus.
 [0313A]   Nam et apud Graecos interdum malitiae pro vexationibus et laesuris, non pro malignitatibus ponuntur, sicut et in isto articulo; atque adeo, si ejus malitiae poenituit Creatorem, quasi creaturae reprobandae scilicet, et deletui vindicandae.
 [0479C]   Aut si sic vult intelligi, Adimpleta est, quasi jam non adimplenda, ergo non vult ut diligam proximum tanquam me, ut et hoc cum lege cessaverit; sed perseverandum [0479C] erit semper in isto praecepto.
 [0408A]   At enim si fidem mulieris invenimus ita meruisse, cum dicit: Fides tua te salvam fecit, qui es ut aemulationem legis interpreteris in isto facto, quod ipse Dominus ex fidei remuneratione editum ostendit?
 [0447B]   Et rursus: Patres nostri in isto monte adoraverunt, et vos dicitis quia Hierosolymis oportet adorare.
 [0471A]   Amplectimur etenim omnem illam legis veteris abolitionem, ut et ipsam de Creatoris venientem dispositione, sicut saepe jam in isto ordine tractavimus, de praedicata novatione a prophetis Dei nostri.
 [0249C]   Cum de isto conveniat apud omnes (nemo enim negabit Deum summum magnum quid esse, nisi qui poterit Deum imum, modicum quid, e contrario pronuntiare, ut Deum neget auferendo quod Dei est), quae erit jam conditio ipsius summi magni?
 [0316C]   De isto pluribus retractarem, si cum ethnicis agerem; quanquam et cum haereticis non multo diversa congressio stet.
 [0380A]   Nisi quia ideo ipsa voluit eos appellatione filii hominis ex instrumento Danielis repercutere, ut ostenderet Deum et hominem qui delicta dimitteret; illum scilicet solum filium hominis, apud Danielis prophetiam consecutum judicandi potestatem, ac per eam utique et dimittendi delicta: qui enim judicat, et absolvit: ut, scandalo isto discusso per Scripturae recordationem, [0380B] facilius eum agnoscerent ipsum esse filium hominis, ex ipsa peccatorum remissione.
 [0429C]   Cur autem vae audiunt etiam, quod aedificarent prophetis monumenta interemptis a patribus eorum, laude potius digni, qui ex isto opere pietatis testabantur se non consentire factis patrum; si non erat zelotes, qualem arguunt Marcionitae, delicta patrum de filiis exigentem usque in quartam nativitatem?
 [0397C]   In isto praecepto utique alia pars ejus subauditur: Et sicut vobis non vultis fieri ab hominibus, ita et vos ne faciatis illis.
 [0272A]   Si, ut ex hoc melior inveniretur quanto Creator deterior haberetur, satis et in isto consilio malitiosus, qui et illum voluit oneratum operationibus ejus admissis, et saeculum in vexatione detinuit.
 [0326D]   Et quid ego de isto genere amplius?

000-00-00 Serial Number=0822655499
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1054D]   Imitandi itaque [1054D] gratia non proponuntur haec carmina, sed agnoscendi propter pietatem, quae in isto viro singularis et gravis fuit, et studium quod in res sacras ad doctrinam universae posteritatis collocavit.

000-00-00 Serial Number=0430757284
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0179A]   Si Filium nolunt secundum a Patre reputari, ne secundus duos faciat deos dici, ostendimus etiam duos deos in Scriptura relatos, et duos dominos; et tamen ne de isto scandalizentur, rationem reddidimus, qua Dei non duo dicantur, nec Domini, sed qua Pater et Filius duo; et hoc non ex separatione substantiae, sed ex dispositione, cum individuum et inseparatum Filium a Patre pronuntiamus; nec statu, sed gradu alium; qui etsi Deus dicatur, quando nominatur singularis, non ideo duos deos faciat, sed unum, hoc ipso quod et Deus ex unitate Patris vocari habeat.
 [0184C]   Ita et in isto, Glorificavi, et glorificabo rursus , quot personae tibi videntur, perversissime Praxea, nisi quot et voces?
 [0188A]   Sed et si in isto Evangelio non esset revelatum: Deus meus, ad quid me dereliquisti (Matth.
 [0195A]   Alioquin si ultra pergas, potero tibi durius respondere, et te cum ipsius Domini pronuntiatione committere, uti dicam: Quid de isto quaeris?
 [0162A]   Nec diutius de isto, quasi non de ipso sit sermo, et in sophiae, et in rationis, et in omnis divini animi et spiritus nomine, qui filius factus est Dei, de quo prodeundo generatus est.
 [0156B]   Sed et denuo eradicabitur, si voluerit Dominus, in isto commeatu; si quo minus, die suo colligentur omnes adulterae fruges, et cum caeteris scandalis igni inextinguibili cremabuntur (ibid.
 [0190B]   Et aliter tamen in isto capitulo revincentur.
 [0163A]   Hoc si qui putaverit me προβολην aliquam [0163A] introducere, id est, prolationem rei alterius ex altera, quod facit Valentinus, alium atque alium Aeonem de Aeone producens; primo quidem dicam tibi, non ideo non utitur et veritas vocabulo isto, et re ac censu ejus, quia et haeresis potius ex veritate accepit, quod ad mendacium suum strueret.

000-00-00 Serial Number=0766547143
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0577A]   Inferius illum metatur medietatem Achamoth, filium calcans: subest enim demiurgus in hebdomade sua, magis diabolus, in isto nobiscum communi mundo coelementato et concorporificato, ut supra editum est, ex Sophiae utilissimis casibus, qua nec aerem haberet reciprocandi spiritus spatium, teneram omnium corporum vestem, colorum omnium indicem, organum temporum, si non et istum Sophiae moestitia colasset; sicut animalia metus, sicut conversio ejus, ipsum demiurgum.
 [0549A]   Nec undique dicemur ipsi nobis finxisse materias, quas tot jam viri sanctitate et praestantia insignes, nec solum nostri antecessores, sed ipsorum haeresiarcharum contemporales, instructissimis voluminibus, et prodiderunt, et retuderunt: ut Justinus philosophus et martyr, ut Miltiades Ecclesiarum sophista, ut Irenaeus omnium doctrinarum curiosissimus explorator, ut [0549A] Proculus noster, virginis senectae, et christianae eloquentiae dignitas: quos in omni opere fidei, quemadmodum in isto, optaverim assequi.

000-00-00 Serial Number=0216391921
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0326A]   Nos ab isto eventu diligentissima et fidelissima castitas sepsit, quantumque ab stupris et ab omni post matrimonium [0327A] excessu, tantum et ab incesti casu tuti sumus.
 [0378A]   Viros enim justitia et innocentia dignos deum nosse et ostendere a primordio in saeculum emisit spiritu divino inundatos, quo praedicarent Deum unicum esse, qui universa condiderit, qui hominem de humo struxerit; hic enim est verus Prometheus; qui saeculum certis temporum dispositionibus et exitibus ordinaverit; exinde qui signa majestatis suae judicantis ediderit per imbres, per ignes; qui demerendo sibi disciplinas determinaverit, quas ignoratis aut deseritis; sed et observantibus praemia destinarit, ut qui prodacto aevo isto judicaturus sit suos cultores in vitae aeternae retributionem, profanos in ignem aeque perpetem et jugem, suscitatis omnibus ab initio defunctis, et reformatis et recensitis, ad [0378B] utriusque meriti dispunctionem.
 [0461A]   Nam de isto ipsi recognoscite.
 [0475A]   Quantiscumque sumptibus constet, lucrum est pietatis [0475A] nomine facere sumptum, siquidem inopes quosque refrigerio isto juvamus, non qua penes vos parasiti [0476A] affectant ad gloriam famulandae libertatis sub auctoramento ventris inter contumelias saginandi, [0477A] sed qua penes Deum major est contemplatio mediocrium.
 [0413B]   Quid isto opere manifestius?
 [0527A]   Cum ergo finis et limes medius, qui interhiat, adfuerit, ut etiam mundi ipsius species transferatur aeque temporalis, quae illi dispositioni aeternitatis aulaei vice oppansa [0527A] est; tunc restituetur omne humanum genus, ad expungendum quod in isto aevo boni seu mali meruit, et exin dependendum in immensam aeternitatis perpetuitatem.
 [0437A]   Sed nec hoc vos ratione [0437A] facitis potius quam respectu praesentaneae potestatis, adeo et in isto irreligiosi erga deos vestros deprehendimini, qui plus timoris humano dominio dicatis.
 [0363B]   Ostensurus jam, quem Deum, et quomodo illum colant Christiani, antea accingit se ad convellendas opiniones de isto cultu falsas: de capite [0364A] scilicet asinino, de cruce, de sole, de ficto isto Numine biformi, quod inscribebatur ONOKOITIS.
 [0280B]   Nonnulli etiam de utilitatibus suis cum odio isto paciscuntur, contenti injuria, dum ne domi habeant, quod oderunt.
 [0364A]   Ostensurus jam, quem Deum, et quomodo illum colant Christiani, antea accingit se ad convellendas opiniones de isto cultu falsas: de capite [0364A] scilicet asinino, de cruce, de sole, de ficto isto Numine biformi, quod inscribebatur ONOKOITIS.
 [0472A]   Omnia indiscreta sunt apud nos, praeter uxores: in isto loco consortium solvimus, in quo solo caeteri homines consortium exercent, qui non amicorum solummodo matrimonia usurpant, sed et sua amicis patientissime subministrant, ex illa, credo, majorum et sapientissimorum disciplina, Graeci Socratis et Romani Catonis, qui uxores suas amicis communicaverunt, [0473A] quas in matrimonium duxerant liberorum caussa et alibi creandorum, nescio quidem an invitas; quid enim de castitate curarent, quam mariti tam facile donaverant?

000-00-00 Serial Number=0682714522
Carmen De Jona Et Ninive Reditus in Auctori Indicem  
 [1111A]   Hunc simul undicesae qui cogit munia prorae , Pace soporatum placida, requiete superbum Institit impulsans: Quid, ait, discrimine in isto Somnia re capit, tantoque in turbine portum Solus habes?

000-00-00 Serial Number=0273675919
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0648A]   Haec sapientia de schola coeli deos quidem saeculi negare liberior, quae nullum Aesculapio gallinaceum reddi jubens praevaricetur, nec nova inferens daemonia, sed vetera depellens; nec adolescentiam vitians, sed omni bono pudoris informans, ideoque non unius urbis, sed universi orbis iniquam sententiam sustinens pro nomine veritatis, tanto scilicet perosioris quanto plenioris, ut et mortem non de poculo per habitum jocunditatis absorbeat, sed de patibulo et vivicomburio per omne ingenium crudelitatis exhauriat, interea in isto tenebrosiore carcere saeculi inter [0648B] suos Cebetas et suos Phaedonas, si quid de anima examinandum est, ad Dei regulas dirigat.
 [0652A]   Una jam congressionne decisa adversus Hermogenem, ut praefati sumus; quia animam ex Dei flatu, non ex materia vindicamus; muniti et illic divinae determinationis inobscurabili regula: Et flavit, inquit, Deus flatum vitae in faciem hominis, et factus est homo in animam vivam, utique ex Dei flatu: de isto nihil amplius revolvendum: Habet suum titulum, et suum haereticum.
 [0652C]   Accerserit Eubulum aliquem et Critolaum et Xenocratem, et isto in loco amicum Platonis Aristotelem.
 [0657A]   Per quod enim punitur aut fovetur, hoc erit corpus; reddam de isto plenius et opportunius.
 [0664C]   Nec diutius de isto, nisi propter haereticos, qui nescio quod spiritale semen infulciunt animae, de Sophiae matris occulta liberalitate conlatum, ignorante factore, cum Scriptura factoris magis Dei sui conscia, nihil amplius promulgaverit, quam Deum flantem in faciem hominis flatum vitae, et hominem factum in animam [0665A] vivam, per quam exinde et vivat et spiret: satis declarans differentias spiritus et animae, insequentibus instrumentis, ipso Deo pronuntiante (Is.
 [0686A]   Itaque jam ab isto dispositionis retractatu recedam, ut ordinem ejus expungam.
 [0687C]   Satis de isto cum [0688A] Hermogene.
 [0710B]   Convenit inter vos de isto.
 [0750B]   Quid ergo fiet in tempore isto?

000-00-00 Serial Number=0218504131
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0774A]   Denique, adhuc prius retractemus, an isto modo ostendenda fuerit anima, an in totum invisibilem eam retro allegent; utrum quasi incorporalem, an etiam habentem aliquod genus corporis proprii.

000-00-00 Serial Number=0168382287
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0078B]   Nam [0078B] et semper quaeritur de isto, et laudo fidem quae ante credidit observandum esse quam didicit (Isa.

000-00-00 Serial Number=0153159440
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1323A]   Bene properatis ad Dominum, bene festinatis excedere de isto iniquissimo saeculo, quibus in fine appropinquare deforme est.
 [1326B]   Secundum apostolum tamen, qui nos uti monet mundo isto, hujus mundi.

000-00-00 Serial Number=0133093119
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0922A]   Sed Christo servabatur, sicut in caeteris, ita in isto quoque legis plenitudo.
 [0927A]   Non et nos peregrinantes in isto saeculo sumus?

000-00-00 Serial Number=0077996671
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0106C]   De isto quis dubitare possit ignoro, nisi plane frivola et frigida fides, deprehendens eos qui timide conveniunt in Ecclesiam.

000-00-00 Serial Number=0526672244
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0664D]   Tamen idololatria agebatur, non in isto nomine, sed in isto opere.
 [0664D]   Tamen idololatria agebatur, non in isto nomine, sed in isto opere.
 [0690A]   Posset in isto capitulo etiam de militia definitum videri, quae inter dignitatem et potestatem est.
 [0690A]   At nunc de isto quaeritur, an fidelis ad militiam converti possit, et an militia ad fidem admitti etiam caligata, vel inferior [0690B] quaeque, cui non sit necessitas immolationum vel capitalium judiciorum.

000-00-00 Serial Number=0517986834
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0971B]   State in isto gradu si potestis.

000-00-00 Serial Number=0969519138
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0945A]   Proinde et de repudio rescribens, demonstrat quosdam de isto quoque cogitasse: vel maxime, quia et in ethnicis matrimoniis non putabant post fidem sibi perseverandum.

000-00-00 Serial Number=0025994003
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1191A]   Nos vero, sicut accepimus, solo die dominico Resurrectionis non ab isto tantum, sed omni anxietatis habitu, et officia cavere debemus, differentes etiam negotia, ne quem diabolo locum demus.

000-00-00 Serial Number=0560854077
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1043A]   Habes igitur ex isto fomite aestuantem magnum regem, sola gloria minorem.

000-00-00 Serial Number=0030919850
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1256B]   Consideremus igitur de impatientia: an sicut patientia in Deo, ita adversaria ejus in adversario nostro nata atque comperta sit; ut ex [1256B] isto appareat, quam principaliter fidei adversetur.
 [1262A]   Ipsam animam ipsumque corpus in saeculo isto expositum omnibus ad injuriam gerimus, ejusque injuriae patientiam subimus; minorum deliberatione laedemur?
 [1273A]   Nam ut, in isto quoque, Domino diabolus aemularetur, quasi plane ex pari, nisi quod ipsa diversitas mali et boni aequaliter magnitudinis par est, docuit et suos patientiam propriam: illam dico, quae maritos dote venales, aut [1274A] lenociniis negotiantes uxorum potestatibus subjicit; quae occupandis orbitatibus omnem coacti obsequii laborem mentitis affectionibus tolerat; quae ventris operarios contumeliosis patrociniis subjectione libertatis gulae addicit.

000-00-00 Serial Number=0834284544
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1227B]   Quam autem in poenitentiae actu irrationaliter deversentur, [1227B] vel uno isto satis erit expedire, eum illam etiam in bonis factis suis adhibent.
 [1240A]   In illo verecundia, in isto petulantia apparet.

000-00-00 Serial Number=0471004426
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0018A]   Nec diutius de isto, si idem est Paulus, qui et alibi haereses inter carnalia crimina numerat, scribens ad Galatas (V, 20), et qui Tito suggerit (III, 10 et 11), hominem haereticum post primam correptionem recusandum, quod perversus sit ejusmodi et delinquat, ut a semetipso damnatus.
 [0022B]   Cedo nunc sponte de gradu isto: omnibus dictum sit, QUAERITE ET INVENIETIS; tamen et hic expedit [0022C] sensu certare cum interpretationis gubernaculo.

000-00-00 Serial Number=0357902884
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1005A]   Hymenaei autem et Alexandri crimen si et in isto et in futuro aevo irremissibile est, blasphemia scilicet; utique Apostolus non adversus terminum Domini sub spe veniae dedisset Satanae, jam a fidei in blasphemiam mersos.
 [0984B]   Et adhuc supra, idem misericordiae praelator quam sacrificii: Et tu ne adoraveris pro populo isto; et, Ne postulaveris misericordiam consequi eos.
 [0993B]   Decedam nunc paulisper de gradu isto, quo magis eum etiam decedendo commendem, cum sic quoque obduxero diversae partis praesumptionem.

000-00-00 Serial Number=0493533194
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0854B]   Diximus jam de isto alibi.
 [0866B]   Atque adeo ad disciplinam totum hoc dirigit, ut hic dicat portandam imaginem Christi in ista carne, et in isto tempore disciplinae.
 [0881C]   Sed et Christus intra oceanum, et de isto coelo quod nobis incubat, verum lumen nationibus offulsit; et ipsi Valentiniani [0882A] hic errare didicerunt; nec alia erit forma nationum credentium, nisi quae et non credentium, de carne, de anima.
 [0800A]   Immundae a primordio ex faecibus terrae, immundioris deinceps ex seminis sui [0799C] limo, frivolae, infirmae, criminosae, onerosae, [0800A] molestae, et post totum ignobilitatis elogium, caducae in originem terram, et cadaveris nomen, et de isto quoque nomine periturae in nullum inde jam nomen, in omnis jam vocabuli mortem?

000-00-00 Serial Number=0135165215
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0894A]   Haec erit interpretatio divisionis illius, nullum habens locum in isto capitulo, in quo neque de nuptiis, neque de animo et cogitatu mulieris et virginis pronuntiatum, sed de capite velando.

000-00-00 Serial Number=0752200305
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1125C]   De isto nihil amplius revolvendum; habet suum titulum et suum haereticum.
 [1126C]   Satis de isto cum Hermogene.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»