TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Necesse' [185]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0151216924
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0584B]   Ergo, inquitis, veteribus vos comparate; nobis necesse est in vobis odio prosequi quod a nobis non probatur, quia nec invenitur in nobis.
 [0569A]   Tamen postea cognoscant necesse est vel aliis quos inducunt praeministranda.
 [0565A]   Necesse est in corpore, [et] quantum velis integro aut puro, ut naevus aliquis effruticet, aut verrucula exsurgat, aut lentigo sordescat.
 [0603C]   Cedatis jam necesse [0603D] est, aliquem summum dominatorem.
 [0589D]   Igitur quod elementa contineat mundus iste, ut summaliter tractem de universitate, partibus ejus praeministrans; nam quae conditio ejus, eadem utique erit et elementorum et membrorum, aut ab aliquo institutus sit necesse est, qua Platonis humanitas, aut a nullo qua Epicuri duritia.
 [0566C]   Fama, quantacumque ambitione diffusa est, ab uno aliquando ore exorta sit necesse est, [0566D] exinde in traduces quodammodo linguarum et aurium [0567A] serpit et modicum originum vitium rumores obscurat, ut nemo recogitet, ne primum illud os mendacia seminaverit, quod saepe fit aut aemulationis ingenio, aut suspicionis arbitrio, aut etiam nova mentiendi voluptate.
 [0578B]   Nam omne simulacrum, seu ligno seu lapide desculpitur, seu aere defunditur, seu qua cumque alia locupletiore materia producitur, plasticae manus praecedent [0578B] necesse est; plasta autem lignum crucis in primo statuit, quoniam ipsi quoque corpori nostro tacita et secreta linea crucis situs est.
 [0572C]   Igitur quibus est, ab eis patiatur necesse esse, Quo magis oneramini, credentes esse et contemnentes, colentes et despuentes, honorantes et lacessentes!
 [0571A]   Sane, quia non miror, enumerem necesse est, et vos recognoscendo miremini, in quantam stultitiam incidatis, qui omnis cladis publicae vel injuriae nos caussas esse vultis.
 [0565A]   Qui vult intelligere qui sint Christiani, istis indicibus utatur necesse est.
 [0590A]   Quod si ita est, etiam mortalia sint necesse est, secundum animalis formam; nam etsi immortalem constat animam, ipsi hoc soli licebit, [0590B] non etiam illi cui adnectitur, id est corpori.
 [0598B]   Igitur quoniam idem illis color suppetit consecrationis mortuorum, tanquam ob merita vitae, eamdem et nos responsionem opponamus necesse est, neminem ex his quoque tanti fuisse.

000-00-00 Serial Number=0237675548
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1279A]   Necesse est mori mihi.
 [1293B]   Quaevis mulier fidelis Dominum observet necesse est.
 [1285A]   Idem qui nos mundo infert, idem et educat necesse est.

000-00-00 Serial Number=0592984736
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0140A]   Qui Christi est, in Christo sit necesse est.
 [0131A]   Deum interim sufficit dici, ut necesse sit bonum credi.

000-00-00 Serial Number=0120501995
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0229A]   Si quae enim figurae sunt, ex rebus consistentibus fiant necesse est, non ex vacantibus: quia nihil potest [0229B] alii similitudinem de suo praestare, nisi sit ipsum quod tali similitudine praestet.
 [0210B]   Necesse est autem ex aliquo eorum processerit, ex quibus negavit procedere potuisse.
 [0207B]   Utique si finis malo competit, necesse est competierit initium, eritque [0207C] materia habens initium, habendo et finem mali.
 [0207A]   Sed cum alias summum bonum constet esse quod sit aeternum ut Deus, per quod solus est Deus, dum aeternus est, et ita bonus, dum Deus; quomodo materiae inerit malum, quam ut aeternam, summum bonum credi necesse est?
 [0230A]   Nisi fallor enim, omnis res aut [0230A] corporalis aut incorporalis sit necesse est (ut concedam interim esse aliquid incorporale de substantiis dumtaxat, cum ipsa substantia corpus sit rei cujusque) certe post corporale et incorporale nihil tertium.
 [0212B]   Porro, si de aliquo operatus est, necesse est ab ea ipsa acceperit et consilium et tractatum dispositionis, ut viam intelligentiae et scientiae.
 [0200C]   Cum enim neget materiam natam aut factam, sic quoque invenio Domini nomen Deo non competisse in materiam; quia libera fuerit necesse est, quae originem non habendo, non habuit auctorem, [0201A] quod erat, nemini serviens.
 [0225A]   Informe autem, quod ex varietate confusum est, unam habeat necesse est speciem; quod non habet speciem, dum ex multis unam habet speciem.
 [0210C]   Quid necesse erat, suo opere prolato, etiam materiae negotium curare, proinde et malum proferendo, solus ut cognosceretur bonus de bono, materia autem ne cognosceretur mala de malo?
 [0201B]   Quod si Deus est, unicum sit necesse est, ut unius sit: aut quid erit unicum et singulare, nisi cui nihil adaequabitur?
 [0233A]   In aeternitatis consortio posita, participet cum illo necesse est et vires, et leges et conditiones aeternitatis.

000-00-00 Serial Number=0445115745
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0598A]   Itaque cum populus seu gens in Judaeorum anterior sit tempore, et major per gratiam primae dignationis in lege, noster vero minor aetate temporum intelligatur, utpote in ultimo saeculi spatio adeptus notitiam divinae miserationis, procul dubio secundum edictum divinae locutionis, prior et major populus, id est Judaicus, serviat necesse est minori; et minor populus, id est Christianus, superet majorem.
 [0606B]   Ex quo manifeste ostenditur in numero istorum dierum septem incurrisse diem sabbati: septem enim dies undecumque initium acceperint, sabbati diem secum concludant necesse est, quo die non tantum sacerdotes sint operati, sed et [0606C] in ore gladii praeda facta sit civitas ab omni populo Israel.

000-00-00 Serial Number=0687277913
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0334C]   Cur ergo non potius per veritatem, ut vere conversaretur, si necesse habebat conversari?
 [0510B]   [0510B] Nam et animam posuit et corpus, tam duas res quam diversas: licet enim et animae corpus sit aliquod suae qualitatis, sicut et spiritus; cum tamen et corpus et anima distincte nominantur, habet anima suum vocabulum proprium, non egens communi vocabulo corporis; id relinquitur carni, quae non nominata proprio, communi utatur necesse est.
 [0452B]   Si totus homo perierat ex utraque substantia, totus homo salvus fiat necesse est; et elisa est sententia haereticorum negantium carnis salutem.
 [0379A]   Si patris hominis, negas [0379A] Dei filium; si et Dei, Herculem de fabula facis Christum; si matris tantum hominis, meum concedis; si neque matris hominis, ergo nullius hominis est filius, et necesse est mendacium admiserit, qui se quod non erat dixit.
 [0362C]   I, 10-11): Non est voluntas mea in vobis, inquit Dominus, et sacrificia vestra non excipiam de manibus vestris; quoniam a solis ortu usque ad occasum glorificatum est in nationibus nomen meum, et in omni loco sacrificium nomini meo offertur, et sacrificium mundum, scilicet simplex oratio de conscientia pura: necesse est, omnis demutatio veniens ex innovatione, diversitatem ineat cum his quorum fit, et contrarietatem ex diversitate.
 [0439C]   Nbsp; [0439C] Quibus duobus dominis neget posse serviri, quia alterum offendi sit necesse, alterum defendi, ipse declarat, Deum proponens et mammonam.
 [0251A]   Sed etiam alterius formae reges, qui singulares in unione imperii praesunt, si minutalibus, ut ita dixerim, regnis undique conferantur in examinationem, qua constet quis eorum praecellat in substantiis et viribus regni, in unum necesse est summitas magnitudinis [0251B] eliquetur, omnibus gradatim per comparationis exitum de magnitudinis summa expressis et exclusis.
 [0446B]   XVII), in itinere purgavit, sine tactu jam et sine verbo, tacita potestate, et sola voluntate; quasi necesse sit, semel remediatore languorum et vitiorum annuntiato Christo, et de effectibus probato, de qualitatibus curationum retractari: aut Creatorem in Christo ad legem provocari: si [0446C] quid aliter quam lege distinxit, ipse perfecit: cum aliter utique Dominus per semetipsum operetur, sive per Filium, aliter per prophetas famulos suos maximae documenta virtutis et potestatis; quae ut clariora et validiora, qua propria, distare a vicariis fas est.
 [0504A]   Ergo qua defendenda reveletur de coelo ira, nonnisi a Deo irae; ita et hic sensus pristino cohaerens, in quo judicium Creatoris edicitur, non potest in alium Deum referri, qui nec judicat, nec irascitur; sed in illum, cujus dum haec sunt, judicium dico et iram, etiam illa ipsius sint necesse est, per quem haec habent transigi, Evangelium et Christus, et ideo vehitur in transgressores Legis, docentes non furari, et furantes, ut homo [0504B] Dei legis, non ut Creatorem ipsum his modis tangens, qui et furari vetans, fraudem mandaverit in Aegyptios auri et argenti, quemadmodum et caetera in illum retorquent.
 [0277A]   Proinde enim aemulationi concurrant necesse est officiales suae in ea quae aemulatur, ira, discordia, odium, dedignatio, indignatio, bilis, nolentia, offensa.
 [0365B]   In quantum enim falsum corruptio est veri, in tantum praecedat necesse [0365C] est veritas falsum.
 [0254A]   Et ideo quia deus jam vocari obtinuit substantia cui adscribo, nomini me adscribere putas; quia necesse est per nomen ostendam cui adscribam substantiae; scilicet qua constat qui Deus dicitur, et summum magnum ex substantia, non ex nomine deputatur.
 [0368A]   His fere compendiis utimur, cum de Evangelii fide adversus haereticos experimur, defendentibus et temporum ordinem posteritati falsariorum praescribentem, et auctoritatem Ecclesiarum traditioni Apostolorum patrocinantem: quia veritas falsum praecedat necesse est; et ab eis procedat, a quibus tradita est.
 [0295C]   Opus enim aliud sit necesse est ab artifice, id est inferius artifice.
 [0380B]   Nam in illam necesse est amentiam tendat, ut et filium hominis defendat, nec mendacem eum faciat; et ex homine neget natum, ne filium virginis concedat.
 [0436A]   Ad quod necesse habeo eodem gradu occurrere.
 [0326A]   Secundum eas enim probaturus Christum Creatoris fuisse, ut postea Christo suo adimpletas, necesse habeo ipsarum quoque scripturam formam, et (ut ita dixerim) naturam demandare, ne tunc in controversiam deductae, cum adhibentur ad caussas, et sua et caussarum defensione [0326B] commixtae, obtundant lectoris intentionem.
 [0492B]   Sed necesse est, ad meam sententiam [0492C] pertinere defendam eas Scripturas, quas et Judaei nobis avocare conantur.
 [0501D]   Ita si [0501D] hi super corpus induent coeleste illud, utique et mortui recipient corpus, super quod et ipsi induant incorruptelam de coelo: quia et de illis ait: Necesse est corruptivum istud induere incorruptelam, et mortale [0502A] istud immortalitatem.
 [0372C]   Hic primum manus ei injectas animadvertens, necesse habeo jam de substantia ejus corporali praefinire, quod non possit phantasma credi, qui contactum, et quidem violentia [0372D] plenum, detentus et captus, et ad praecipitium usque protractus, admiserit.
 [0458B]   Unius enim filii hominis adventu constituto inter duos exitus, concussionum et promissionum, necesse est ad unum pertineant filium hominis, et incommoda nationum, et vota sanctorum: quia ita positus est in medio, ut communis exitibus ambobus, alterum conclusurus adventu suo, id est, incommoda nationum; alterum incipiens, id est, vota sanctorum; ut sive mei Christi concesseris adventum filii hominis, quo mala imminentia ei deputes quae adventum ejus antecedunt, cogaris etiam bona ei adscribere, quae ab adventu ejus oriuntur; sive tui malueris, quo bona ei adscribas quae ab adventu ejus oriuntur [0458C] , cogaris mala quoque ei deputare, quae adventum ejus antecedunt.
 [0492A]   Quod si sic in Christo vivificamur omnes, sicut mortificamur in Adam: quando in Adam corpore mortificamur, sic necesse est et in Christo corpore vivificemur.
 [0251B]   Proinde, cum duo dii conferantur, ut duo reges et duo summa magna, in alterum concedat necesse est unio summi magni, ex sententia comparationis, qua summum ex victoria sua constat, superato aemulo alio magno, non tamen summo; atque ex defectione aemuli, solitudinem quamdam de singularitate praestantiae suae possidens, unicum est.
 [0265B]   Regrediar necesse est ad originem quaestionis Dei ignoti, ut caeteros quoque ramulos ejus excutiam.
 [0295D]   Cum vero ad angelum [0295D] provocatur, fortiorem defendam necesse est dominum universitatis; cui jam angeli administrant (Hebr.
 [0453B]   Christus denarium hominis suo Caesari jubet reddi, non alieno; nisi quod necesse est qui suum denarium non habet.
 [0465A]   Si spiritus exspiratur, ab alio exspiretur necesse est.
 [0468C]   Nihil sine origine, nisi Deus solus: quae quantum praecedit in statu omnium rerum, tantum praecedat necesse est etiam in retractatu earum, ut constare [0468D] de statu possit.
 [0453C]   Ad hoc respondisse Christum [0453C] necesse est.
 [0413C]   In spiritu enim homo constitutus, praesertim cum gloriam Dei conspicit; vel cum per ipsum Deus loquitur, necesse est excidat censu, obumbratus scilicet virtute divina; de quo inter nos et psychicos quaestio est.
 [0300B]   Diffidam necesse est, ne nec alteram partem remuneretur, qui utramque non valuit.
 [0258C]   Duplex ista videatur necesse est, ut aut noluerit condere quid, aut non potuerit: [0258D] tertium cessat.
 [0250A]   Porro, summum magnum unicum sit necesse est.
 [0522C]   Utrobique enim veritas necesse habebit [0522D] cludi, si effigies et similitudo et figura phantasmati vindicabitur.
 [0278B]   [0278B] Secundo, quia aemulum sit necesse est quod noluit admitti, et nolendo prohibuit.
 [0402B]   Ipso jam Domino virtutum Sermone et Spiritu Patris operante in terris, et praedicante, [0402B] necesse erat portionem Spiritus Sancti, quae ex forma prophetici moduli in Joanne egerat praeparaturam viarum Dominicarum, abscedere jam ab Joanne redactam scilicet in Dominum, ut in massalem suam summam.
 [0513A]   Si Creatoris sunt, diversa sint necesse est a diversa Deo.
 [0434C]   Si vero consequentur salutem retenti et fideles, hanc amittant necesse est ex diverso segregati et infideles.
 [0284C]   Aliud subruere necesse habuit, ut quod vellet, exstrueret.
 [0329A]   Non negans enim Filium et spiritumet substantiam Creatoris esse Christum [0329A] ejus, concedas necesse est, eos qui Patrem non agnoverint, nec Filium agnoscere potuisse, per ejusdem substantiae conditionem, cujus si plenitudo intellecta non est, multo magis portio, certe qua plenitudinis consors.
 [0250A]   Ergo unicum sit necesse est, quod fuerit summum magnum, par non habendo, ne non sit summum magnum.
 [0417B]   Qui semen odit, fructum quoque execretur necesse est.
 [0253B]   Ita, cum duo dii pronuntiantur duo summa magna, necesse est neutrum altero aut majus sit aut minus, neutrum altero aut sublimius aut dejectius.

000-00-00 Serial Number=0500281155
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1053A]   Transfudisse autem poetica si credimus, hoc etiam fateamur necesse est sic disjectum fuisse poetam, ut jam membra ejus inveniri nequeant ulla; imo, si quid poeticum in praeclaris istis disputationibus notabitur, qualis ea forte Ponti, quae praefationem sequitur, descriptio, ejus vestigium in totis quinque Carminum libris non apparet.

000-00-00 Serial Number=0880302191
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0180A]   Alium autem quomodo dicamus, saepe jam edidimus; quo alium dicamus necesse est, ne eumdem; alium autem, non quasi separatum, sed dispositione alium, non divisione.
 [0163D]   Omne quod prodit ex aliquo, [0163D] secundum sit ejus necesse est de quo prodit, non ideo tamen est separatum.
 [0190D]   Caeterum, Deum immutabilem et informabilem credi necesse [0191A] est, ut aeternum.
 [0160C]   Loquaris illud in animo necesse est; et dum loqueris, conlocutorem pateris sermonem, in quo inest haec ipsa ratio, qua cum eo cogitans loquaris, per quem loquens cogitas.
 [0159C]   Hoc uno capitulo Epistolae apostolicae potuimus jam et Patrem et Filium ostendisse duos esse, praeterquam ex nominibus Patris et Filii, etiam ex eo quod qui tradidit regnum, et cui tradidit, item qui subjecit, et cui subjecit, duo sint necesse est.
 [0165A]   Habeat necesse est Pater Filium, ut Pater sit; et Filius Patrem, ut Filius sit; aliud est autem habere, aliud esse.

000-00-00 Serial Number=0970646799
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0393A]   Necesse est igitur pauca dicamus de Christo ut Deo   Tantum Judaeis erat apud Deum gratia, ubi et insignis justitia et fides originalium auctorum, unde illis et generis magnitudo et regni sublimitas floruit et tanta felicitas, ut Dei vocibus, quibus edocebantur, de promerendo Deo, et non offendendo, praemonerentur.
 [0388A]   Sed omissa antiquitate, quae errare potest, divinitatem Sacrae Scripturae ostendit, exitu rerum comprobatae: quaecumque enim fiunt, jam in illa praedicta inveniuntur, ut adeo necesse sit credere [0388B] quae adhuc restant futura, quoniam et in illa comprehensa et praedicta sunt.
 [0448A]   Quem si Deum non vocent, quia mentiri illumve deridere nolunt, id faciant, quia ipse Deo subjectus, sub illo imperat, cujus etiam intersit Deo cedere, quique ut id faciat in triumphi invidioso honore admoneatur, tanta coruscans gloria ut revocari, ne falso se Deum existimet, necesse habeat.
 [0530B]   Plane volumus pati, verum eo more, quo et bellum nemo quidem libens patitur, cum et trepidare et periclitari sit necesse; tamen et proeliatur omnibus viribus, et vincens in proelio gaudet, qui de proelio querebatur, quia et [0531A] gloriam consequitur et praedam.
 [0310A]   Quod ab uno aliquando principe exorta sit, necesse est exinde in traduces linguarum et aurium serpat.
 [0498A]   Enimvero necesse est.
 [0384A]   Quod prius est, hoc sit [0384A] semen necesse est.
 [0326A]   Alienati generis necesse est quandoque memoriam dissipari; et semel error impegerit, exinde jam tradux proficiet incesti, serpente genere cum scelere.
 [0448A]   Quem necesse est suspiciamus [0448B] ut eum, quem dominus noster elegerit.
 [0460A]   Adeo pietas et religio et fides imperatoribus dedita non in hujusmodi officiis consistit, quibus et hostilitas magis ad velamentum sui potest fungi, sed in iis moribus, quibus civilitas in imperatorem tam vere, quam circa omnes necesse habet exhiberi.
 [0498A]   Quid mirum, si necesse est?
 [0332A]   Imprimis quidem necesse est concedatis esse [0332B] aliquem sublimiorem Deum et mancipem [0333A] quemdam divinitatis, qui ex hominibus deos fecerit.

000-00-00 Serial Number=0945889831
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0702B]   Perinde igitur et hic dimicemus necesse est adversus portentosiorem praesumptionem, bestias ex hominibus, et homines ex bestiis revolventem.
 [0704A]   Necesse est enim et corpus omne anima compleri, et animam omnem corpore obduci.
 [0746B]   Aut si hic necesse [0746C] erit ea tempora impleri quae fuerant destinata, num et ordinem vitae quam sortita sunt tempora pariter cum illis hic destinatum, pariter hic anima decurret, ut et studeat ab infantia, pueritiae delegata; et militet ab adolescentia, juventae excitata; et censeat a juventa, senectae ponderata; et foenus exprimat [0747A] et agrum urgeat, naviget, litiget, nubat, laboret, aegritudines obeat; et quaecumque illam cum temporibus manebant tristia ac laeta?
 [0680B]   I, 20): Invisibilia enim ejus a conditione mundi de factitamentis intellecta visuntur; et [0680B] Plato haereticis: Facies occultorum, ea quae apparent; et necesse est omnino hunc mundum imaginem quamdam esse alterius alicujus.
 [0654A]   Omne, inquiunt, corpus, aut animale sit [0654A] necesse est, aut inanimale.
 [0656B]   Universa conditio testabitur, corpora de corporibus processura jam illic esse, unde procedunt: secundum sit necesse est, quod ex alio est: nihil porro ex alio est, nisi dum gignitur: sed tunc duo sunt.
 [0662B]   Quodvis animal, unius licet puncti, aliquo alatur necesse est; exhibe pabuli transmittendi, decoquendi, defaecandique membra.
 [0664A]   Sed ut animam spiritum dicam, praesentis quaestionis ratio compellit, quia spirare alii substantiae adscribitur: hoc dum animae vindicamus, quam uniformem et simplicem agnoscimus, spiritum necesse est certa conditione dicamus; non status nomine, sed [0664B] actus; nec substantiae titulo, sed operae; quia spirat, non quia spiritus proprie est: nam et flare, spirare est.

000-00-00 Serial Number=0468830168
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1174D]   Adhuc apertius et prolixius significat, ubi in haec verba ait: Ipso Domino virtutum sermone et Spiritu Patris operante in terris, et praedicante, necesse erat portionem Spiritus Sancti, quae ex forma prophetici moduli in Joanne egerat praeparaturam viarum Dominicarum, abscedere jam ab Joanne, redactam (revocatam) scilicet in Dominum, ut in massalem suam summam (in quo nimirum tota massa et plenitudo Gratiae residebat).
 [1197C]   Bona autem illorum vel maxime interea administratione indigent, atque omnimodo necesse est, ut sit, qui ea tueatur, qui ab injuriis aliorum vindicet, etc.
 [1173D]   Baptismus ergo Joannis [1173D] nonnisi ad poenitentiam excitabat, gratiae auxilia ad eamdem necessaria largiendo, non ipsa peccata delendo: utpote quod per actum perfectae poenitentiae seu contritionis, tanquam opus ipsius operantis, perfici necesse erat.
 [1196C]   Haec verba: Si non tam necesse, tuto abesse posse putat Junius, reque ipsa in multis exemplaribus deesse testatur.
 [1193C]   Atque id quidem de baptismo adultorum necesse est, ut nimirum is licite alicui ministretur; caeterum ad valorem non requiritur nisi intentio recipiendi, ut vocant, habitualis.
 [1192C]   Ubi asserit, contra Canones esse, diaconissas baptizare, excepta scilicet strictissima necessitatis causa; in qua utique illud ipsum Tertulliani principium subingredi necesse est: Quoniam reus erit perditi hominis, etc.
 [1173C]   Necesse est.
 [1179B]   Non fuit necesse.
 [1144B]   Occurrit: Necesse est, quidquid dignitatis nomine administratur, communicet etiam maculas ejus, a quo habet causas.
 [1153D]   Februo deo, qui lustrationum potens creditur; lustrari (quod antiquis erat februari) autem eo mense civitatem necesse erat, ut justa diis Manibus solveret.

000-00-00 Serial Number=0991500854
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0774B]   Cum autem sit, habeat necesse est aliquid, per quod est.
 [0756A]   Necesse est, quatenus hoc putas arbitrio.
 [0770A]   Si coelestia, et quicquid inde conceptum prolatumque est, mala arbor malos [0770A] fructus edat necesse est (Matth.
 [0765B]   Sed et si de materia necesse fuisset angelos sumpsisse carnem, credibilius utique est de terrena materia, quam de ullo genere coelestium substantiarum; cum adeo terrenae qualitatis extiterit, ut terrenis pabulis pasta sit.
 [0757A]   Sed ideo, inquis, nego Deum in hominem vere conversum, ita ut et nasceretur, et carne corporaretur; quia qui sine fine est, etiam inconvertibilis sit necesse est: converti enim in aliud, finis est pristini: non competit ergo conversio, cui non competit finis.

000-00-00 Serial Number=0836513698
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0084B]   Literae ad hoc saeculares necessariae; de suis enim instrumentis saecularia probari necesse est.
 [0088A]   Si et uniuscujusque supellectilis [0088A] et singulorum vasculorum aliquem ex diis saeculi auctorem nominant, agnoscant necesse est et recumbentem in lectulo Christum, et cum pelvim discipulorum pedibus offert (Joan.

000-00-00 Serial Number=0999900460
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1305A]   Vivit sententia Dei super sexum istum, in hoc saeculo: vivat et reatus necesse est.
 [1312B]   Alterius enim esse non possunt, si Dei non sunt: quia aemuli sint necesse est, quae Dei non sunt; alius autem, praeter diabolum et angelos ejus, aemulus Dei non est.
 [1306B]   [1306B] Si doctrinae dicendae sunt, mali magistri male docuerint necesse est.
 [1331B]   Si lucernam tuam sub modium abstruseris, in tenebris derelicta a multis incurseris necesse est.
 [1309A]   Aurum et argentum, principes materiae cultus saecularis, adsint necesse est unde sunt; terra scilicet plane gloriosior, quoniam in maledictorum metallorum [1309B] feralibus officinis poenali opera deplorata, nomen terrae in igni reliquit, atque exinde de tormentis in ornamenta, de suppliciis in delicias, de ignominiis in honores, metalli refuga mutatur.

000-00-00 Serial Number=0601964295
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0916A]   Nec temere; semini enim tuo respondeas necesse est: siquidem ille princeps et generis et delicti, [0916B] Adam, voluit quod deliquit.
 [0922B]   Igitur si habes jus sacerdotis in temetipso, ubi necesse est; habeas oportet etiam disciplinam sacerdotis, ubi necesse sit habere jus sacerdotis.
 [0922B]   Igitur si habes jus sacerdotis in temetipso, ubi necesse est; habeas oportet etiam disciplinam sacerdotis, ubi necesse sit habere jus sacerdotis.

000-00-00 Serial Number=0956600428
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0114B]   Porro, qui quaerit, an persecutio fugienda sit, sequentem quoque quaestionem jam prospiciat necesse est, an, si fugienda non est, redimenda certe sit.
 [0106B]   Cum ergo et haec exempla magis in persecutionibus [0106B] eveniant, siquidem magis tunc probamur vel reprobamur, et magis tunc humiliamur vel emendamur, ab eo permittatur vel imperetur necesse est catholice fieri haec, a quo et ex parte, scilicet ab illo qui dicit: Ego sum qui facio pacem, et condo mala (Is.
 [0107A]   Necesse est enim bonum esse omne quod Deo visum est.
 [0102D]   Non debet devitari, quia bonus; necesse est enim bonum esse omne quod Deo visum est.

000-00-00 Serial Number=0097709119
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0688B]   VII) qui per captivitatem statum verterat, civitatem Babyloniam et Aegyptiam sunt consecuti [0688B] per habitum barbaricae ingenuitatis: sic penes nos quoque fideles si necesse fuerit, poterit et pueris praetexta concedi, et puellis stola, nativitatis insignia, non potestatis: generis, non honoris: ordinis, non superstitionis.
 [0682A]   V, 10): caeterum de mundo exiretis ; non utique eas habenas conversationis immutat, ut quoniam necesse sit et convivere nos et commisceri cum peccatoribus, ideo et cum eis peccare possimus.
 [0666A]   Quicquid idololatria committit, in artificem quemcunque et cujuscunque idoli deputetur necesse est.
 [0674A]   Tam Minervalia Minervae, quam Saturnalia Saturni, quae etiam serviculis sub tempore Saturnalium celebrari necesse est.
 [0678B]   Si vis Domini discipulus esse, crucem tuam tollas, et Dominum sequaris necesse est, id est, angustias et cruciatus tuos, vel corpus solum, qnod in modum crucis est.
 [0674A]   Primum, quibus necesse est deos nationum praedicare, nomina, genealogias, fabulas, ornamenta honorifica quaeque eorum enuntiare, tum solemnia festaque eorumdem observare, ut quibus vectigalia sua suppetant.

000-00-00 Serial Number=0996831775
De Judicio Domini [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1092C]   Si quem forte rogis abolevit flamma sepultum, Aut aliquem caecis disjecerit aequor in undis, Si cujusque fame satiarunt viscera pisces, Aut fixere ferae crudelia funera membris, Alitibus jacuit raptato corpore sanguis, Ultima non Domino rapient sua munera magno Apparere Deo vivos de morte necesse est, Resumptisque suis homines adstare figuris.

000-00-00 Serial Number=0519617617
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0931D]   Ante quis de Deo haereticus sit necesse est, et tunc de instituto.
 [0939C]   Caeteros cum maritos non invenio; aut spadones intelligam necesse est, aut continentes.
 [0942B]   Ergo perseveret in ea cum illo necesse est, quem [0942C] jam repudiare non poterit, ne sic quidem nuptura si repudiare potuisset.

000-00-00 Serial Number=0728298664
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1150B]   O Quaenam vero deceant aut necesse sint peragenda, scilicet manuum elatio; vultus, vocisque demissio; osculum pacis; statio ad aram, accepto corpore Domini et reservato; habitus faeminarum modestus, velamenque virginum; genua flectendi ritus, locus orandi, horaeque solemniores; alternus psalmorum cantus; agapeque devota, coronata cum pompa operum bonorum, inter psalmos et hymnos ad altare Dei deducta.

000-00-00 Serial Number=0458639801
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1032B]   Sed et si quem Plato aestimat cujus imago hic sit, etiam ille habeat necesse est proinde mutare.
 [1046A]   Prius etiam ad simplicem [1046A] captatelam ejus, nullo taedio constat: adeo nec artificem necesse est, qui pridie rugas ab exordio formet, et inde deducat in talias, totumque contracti umbonis figmentum custodibus forcipibus assignet, dehinc diluculo tunica prius cingulo correpta, quam praestabat moderationem texuisse, recognito rursus umbone, et si quid exorbitavit reformato, partem quidem de laevo promittat, ambitum vero ejus ex quo sinus nascitur jam deficientibus tabulis, retrahat a scapulis, et exclusa dextra in laevam adhuc congerat cum alio pari tabulo in terga devoto, atque ita hominem sarcina vestiat.

000-00-00 Serial Number=0135963559
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1263A]   Ergo cum fructum ejus everteris, non dolendo, ipse doleat necesse est amissione fructus sui: tunc tu non modo illaesus abis, quod etiam solum [1263B] tibi sufficit, sed insuper adversarii tui et frustratione oblectatus, et dolore defensus.
 [1262C]   Si parum aequanimiter audiam dictum aliquod in me protervum aut nequam, reddam et ipse amaritudinis vicem necesse est, aut cruciabor impatientia muta.
 [1250A]   Ita miserrimus ego, semper aeger caloribus impatientiae, quam non obtineo patientiae sanitatem, et suspirem, et invocem, et perorem necesse est, cum recordor, et in meae imbecillitatis contemplatione digero, bonam fidei valetudinem, et dominicae disciplinae sanitatem, non facile cuiquam, nisi patientia assideat, provenire.
 [1273A]   Sine sua comite ac ministro, omni loco ac tempore angatur necesse est.

000-00-00 Serial Number=0686450779
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1245B]   Non potest corpus de unius membri vexatione laetum agere: condoleat universum, et ad remedium conlaboret, necesse est.
 [1238B]   Quidam autem sic opinantur, quasi Deus necesse habeat praestare etiam indignis quod spopondit: et liberalitatem ejus faciunt servitutem.
 [1230A]   Caeterum ratio ejus, quam cognito Domino discimus, certam formam tenet, ne bonis unquam factis cogitatisve quasi violenta aliqua manus injiciatur, Deus enim reprobationem bonorum ratam non habet utpote suorum, quorum cum auctor et defensor sit, necesse est proinde et acceptator; si acceptator, etiam remunerator.
 [1227A]   Igitur ignorantes quique Deum rem quoque ejus ignorent necesse est, quia nullus omnino thesaurus extraneis patet.
 [1241A]   Doleat et ingemiscat necesse est, venia peccatorum permissa, tot in homine mortis opera [1241B] diruta, tot titulos damnationis retro suae erasos.

000-00-00 Serial Number=0725113630
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0024B]   Erit itaque nusquam, dum ubique convenior, QUAERITE ET INVENIETIS, et velut si nusquam et quasi qui nunquam apprehenderim illud quod Christus instituit, quod quaeri oportet, quod credi necesse est.
 [0028A]   Itaque tu qui perinde quaeris, spectans ad eos qui et ipsi quaerunt, dubius a dubiis, incertus ab incertis, caecus a caecis in foveam deducaris necesse est (Matth.
 [0010B]   [0010B] Detur igitur necesse est, perpensis hinc inde momentis, media inter utramque sententiam semita, qua tuto coeant conveniantque dissentientes, nobisque ita videntur utrinque impelli, ut jam non ambigatur hoc opus alio fuisse conscriptum tempore, alioque in lucem editum.
 [0032B]   Omne genus ad originem suam censeatur necesse est.
 [0059A]   Proinde haec pressioris apud nos testimonia disciplinae ad probationem veritatis accedunt; a qua divertere nemini expedit, qui meminerit futuri judicii quo omnes nos necesse est apud Christi tribunal astare reddentes rationem in primis ipsius fidei.
 [0047C]   Sive ergo eaedem nunc sunt aliquanto expolitiores, quae sub Apostolis rudes, habent suam exinde damnationem; sive aliae quidem fuerunt, [0047C] aliae autem postea obortae, quidam ex illis usurpaverunt, habendo cum eis consortium praedicationis, habeant necesse est etiam consortium [0048A] damnationis; praecedente illo fine supradicto posteritatis, quo, etsi nihil de damnatitiis participarent, de aetate sola praejudicarentur; tanto magis adulterae, quanto nec ab Apostolis nominatae.
 [0031A]   Necesse est enim et illos dicere a nobis potius adulteria Scripturarum et expositionum mendacia inferri, qui proinde sibi defendant veritatem.

000-00-00 Serial Number=0226251543
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0989B]   Praescribam tamen tibi formam necesse est, ne ad vetera manum emittas, ne in terga respicias.
 [1002A]   Cum primum intonuit Evangelium, et vetera concussit, ut de legis retinendae necne statu disceptaretur, primam hanc regulam de auctoritate Spiritus Sancti Apostoli emittunt ad eos qui jam ex nationibus allegi coeperant: Visum est, inquiunt, Spiritui Sancto et nobis, nullum amplius vobis adjicere pondus, quam eorum a quibus necesse est abstineri, a sacrificiis, et a fornicationibus et sanguine, a quibus observando recte agitis (Act.
 [1010C]   [1010C] Necesse est igitur usque illis Apostolum ostendi, quem ego et in secunda Corinthiorum talem defendam, qualem in omnibus literis novi, qui et in prima, primus omnium templum Dei dedicavit: Non scitis vos templum Dei esse, et in vobis Dominum habitare (I Cor.
 [0997A]   Necesse erat, qui unius peccatoris salutem gratissimam Deo volebat exprimere, aliquam numeri quantitatem nominaret, de quo unum quidem perisse describeret; necesse erat ut habitus requirentis drachmam in domo, tam scoparum quam lucernae adminiculo adcommodaretur.
 [0997A]   Necesse erat, qui unius peccatoris salutem gratissimam Deo volebat exprimere, aliquam numeri quantitatem nominaret, de quo unum quidem perisse describeret; necesse erat ut habitus requirentis drachmam in domo, tam scoparum quam lucernae adminiculo adcommodaretur.
 [1028B]   Debeo ergo et primo lavacro alium liberare, si possum secundo, ingeramusque in sinum necesse est.

000-00-00 Serial Number=0808958411
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0840B]   Aut enim nihil in hominem destinatur, non liberalitas regni, non severitas judicii, non quodcumque est resurrectio aut si in hominem destinatur, necesse est in eas substantias [0840C] destinetur, ex quibus homo structus est, in quem destinatur.
 [0855A]   Ergo cum a vita habeat devorari quod mortale est, id exhiberi omnifariam necesse est, ut devoretur, et devorari, ut demutetur.
 [0837C]   Nam etsi figmentum veritatis in imagine est, imago ipsa in veritate est sui; necesse est esse prius [0838A] sibi quo alii configuretur: de vacuo similitudo non competit; de nullo parabola non convenit.
 [0875B]   Denique et scriptum est, quod necesse sit mortale hoc induere immortalitatem.
 [0798B]   Nam ut quaedam praelibari solemne est, ita differri necesse est, dummodo et praelibata suppleantur suo corpore, et dilata reddantur suo nomine.
 [0805C]   Porro, si universa per carnem subjacent animae, carni quoque subjaceant, per quod utaris, necesse est.
 [0817A]   Imo eatenus egebit, non qua sentire quid sine carne non possit, sed qua necesse est illam etiam cum carne sentire.
 [0864C]   Merita autem cum corpori quoque adscribantur, ordo quoque corporum disponatur necesse est, ut possit esse meritorum.
 [0870B]   Ita, quae patiuntur corruptelam et mortalitatem, caro scilicet et sanguis, ea necesse est patiantur et incorruptelam et immortalitatem.
 [0836A]   Certe, si occidere carni animam eripere est, vivificare, [0836A] contrarium ejus, carni animam referre est; caro resurgat necesse est, cui anima per occisionem erepta, referenda est per vivificationem.
 [0819A]   Cum audio resurrectionem homini imminere, quaeram necesse est quid ejus cadere sortitum sit.
 [0852B]   Secundum collegia laborum, consortia etiam decurrant necesse est praemiorum.
 [0854B]   Aut necesse est recipiant eam et illi, ut et in ipsis mortale devorari possit a vita, si vitam sunt consecuturi.
 [0843A]   Quomodo denique salvus habebitur, qui poterit et perditus dici, carne scilicet perditus, anima vero salvus, nisi quod jam et anima in perdito constituatur necesse est, ut salva effici possit?

000-00-00 Serial Number=0989975989
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0638B]   Communis igitur origo ludorum utriusque generis, communes et tituli, ut de communibus caussis, proinde apparatus communes habeant necesse est de reatu generali idololatriae conditricis suae.
 [0645B]   In mortuorum autem idolis daemonia consistunt, ut et titulos consideremus: licet [0645B] transierit hoc genus editionis ab honoribus mortuorum ad honores viventium, quaesturas dico et magistratus, et flaminia et sacerdotia: cum tamen nominis dignitas idololatriae crimine teneatur, necesse est quidquid dignitatis nomine administratur, communicet etiam maculas ejus, a qua habet caussas.
 [0632A]   Sed quia non penitus Deum norunt, [0632A] nisi naturali jure, non etiam familiari, de longinquo, non de proximo; necesse est ignorent qualiter administrari aut jubeat aut prohibeat quae instituit simul quis sit aemulus ex diverso, adulterandis usibus divinae conditionis, quia neque voluntatem, neque adversarium noveris ejus, quem minus noveris.

000-00-00 Serial Number=0097008705
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0909B]   Quantum velis bona mente conetur, necesse est publicatione sui periclitetur, dum percutitur oculis incertis et multis, dum digitis demonstrantium [0909C] titillatur, dum nimium amatur, dum inter amplexus et oscula assidua concalescit.
 [0898A]   Illud enim praejudicet necesse est, a quo forma descendit.

000-00-00 Serial Number=0513154209
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1133A]   In spiritu enim homo constitutus, praesertim cum gloriam Dei conspicit, vel cum per ipsum Deus loquitur, necesse est excidat sensu, obumbratus scilicet virtute divina; de quo inter nos et Psychicos est quaestio.
 [1128A]   Si coelestia, et quidquid inde conceptum prolatumque est, mala arbor malos fructus edat necesse est.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»