TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Omnino' [161]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0875181735
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0602C]   S [0602C] omnino Saturnus in terris humanae qualitatis apud veteres memorias recensetur.
 [0572C]   Sed et [0572C] ipsum quod videmini a majoribus traditum fidelissime custodire et defendere, vel quo maxime reos non transgressionis postulatis, de quo totum odium christiani nominis animatur, deorum dico culturam, perinde a vobis destrui ac despici ostendam, nisi quod non perinde; nos enim contemptores deorum haberi nulla ratio est, quia nemo contemnit quod sciat omnino non esse.
 [0572C]   Quod omnino est, id contemni potest, quod nihil est, nihil patitur.
 [0570B]   An omnino credibile sit, tali membro desecto, vastato ipsius animae organo et utique radicitus caeso, castratis faucibus, quae etiam extrinsecus periculose vulnerantur, exinde tabo in praecordia refluente, postremo aliquamdiu cessantibus alimentis, vitam nutrici perdurasse?
 [0578C]   Nec diutius super isto argumentandum est, quando naturali praescriptione omne omnino genus censum ad originem refert, quantoque genus censetur, tanto origo convenitur in genere.
 [0592A]   Nam et Varro meminit ejus, creditam praeterea dicens elementorum divinitatem, quod nihil omnino sine suffragio illorum gigni, ali, provehi possit ad vitae humanae et terrae sationem, quando ne ipsa quidem corpora aut animas [0592B] sufficere licuisset sine elementorum temperamento, quo hahitatio ista mundi circulorum conditionibus foederata praestatur, nisi quod hominum incolatui denegavit enormitas frigoris aut caloris.
 [0590A]   Si vero institutus omnino non est ac propterea deus habendus, quod ut Deus neque initium neque finem sui patitur: quomodo quidam assignat elementis, quae deos volunt, generationem, cum stoici negent quicquam Deo nasci?
 [0602C]   Potest incorporaliter fingi quodvis, quod non fuerit omnino; vacat fingendi locus, ubi veritas est.
 [0574B]   Quid enim omnino ad honorandos eos facitis, quod etiam non mortuis vestris ex aequo praebeatis?
 [0568C]   Possumus et omnino non extrahi; quis enim proditionem criminis alicujus sine crimine ipso aut vendit aut redimit?
 [0560D]   Quanquam confessis difficile creditis; verum insuper consequentia exigitis, quotiens caedem egerit, quibus in locis, quibus spoliis, sociis, receptoribus, ne quid omnino mali hominis delitescat, aut desit aliquid instruendae ad sententiam veritati.
 [0563B]   At nunc necessario ignorando sectam, qui ignoratis auctorem, aut non recensendo [0563B] auctorem, quia nec sectam recensetis, in solum nomen impingitis, quasi in illo detinentes sectam et auctorem quos omnino non nostis.

000-00-00 Serial Number=0571762562
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1278A]   Denique prohiberi nuptias nusquam omnino legimus, ut bonum scilicet: quid tamen bono isto melius sit, accipimus ab Apostolo, permittente quidem nubere, sed abstinentiam praeferente: illud propter insidias tentationum, hoc propter angustias temporum: qua ratione utriusque pronuntiationis inspecta facile dinoscitur, necessitate nobis concessam esse nubendi potestatem: [1278B] quod autem necessitas praestat, depretiat ipsa.
 [1292B]   Respondebo: Si spiritus dederit, ante omnia allegans Dominum magis ratum habere matrimonium non contrahi, quam [1292B] omnino disjungi: denique divortium prohibet, nisi stupri caussa, continentiam vero commendat.

000-00-00 Serial Number=0197779357
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0129B]   II), derelinquunt Deum patrum suorum, et serviunt idolis Baalim et Astartis; et iratus Dominus tradidit eos in manibus diripientium; et diripiebantur ab illis, et venundabantur inimicis, nec poterant omnino subsistere a facie inimicorum suorum; quocumque processerant, manus erat super illos in mala, et compressati sunt valde.
 [0130A]   Nunc enim de Dei voluntate compungimur, et ingeminat scorpius plagam, hanc negans, hanc accusans voluntatem, ut aut alium Deum insinuet, cujus haec non sit voluntas; aut nostrum nihilominus destruat, cujus talis sit voluntas; aut omnino neget voluntatem Dei, si ipsum negare [0130B] non poterit.

000-00-00 Serial Number=0109951138
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0195D]   [0195D] Hermogenes iste natione fuit afer, professione pictor, alius omnino ab eo de quo, cum Phygello seu Phileto, loquitur Apostolus, II ad Timoth.
 [0203C]   Sicut enim caetera quae nascuntur, aut [0203C] finiunt, et idcirco aeterna non sunt, semel opposita fini, quae et initio admittunt ea quae Deus non capit, diminutionem dico interim et subjectionem, quia nata et facta sunt: ita et Deus ideo ea non capit, quia nec natus omnino, nec factus est.
 [0206A]   Magna, [0206A] bona fide, caecitas haereticorum pro hujusmodi argumentatione, cum ideo aut alium Deum bonum et optimum volunt credi, quia mali auctorem existiment Creatorem; aut materiam cum Creatore proponunt, ut malum a materia, non a Creatore deducant: quando nullus omnino deus liberetur ista quaestione, ut non auctor mali videri proinde possit, quisquis ille est qui malum etsi non ipse fecit, tamen a quocumque et unde unde passus est fieri.
 [0198A]   A Christianis enim conversus ad Philosophos, de Ecclesia in Academiam et Porticum, inde sumpsit a Stoicis materiam cum Domino ponere, quae ipsa semper fuerit neque nata, neque facta, nec initium habens omnino [0198B] nec finem, ex qua Dominus omnia postea fecerit.
 [0205B]   Non ergo melius censuisset Deus nihil omnino faciendum, quam precario aut vi faciendum, et quidem de malo?
 [0210A]   Primo, si bonum in materia omnino non fuit, non ex materia bonum factum est, quod materia scilicet non habuit.
 [0205A]   Et ideo precario, non dominio, ut cum ea mala esset, de mala tamen sustinuerit uti, scilicet ex necessitate mediocritatis suae, qua non valebat ex nihilo uti; non ex potestate, quam si habuisset omnino ut Deus in materiam, quam malam norat, ante eam in bonum convertisset ut dominus et bonus, ut ita de bono, non de malo uteretur.

000-00-00 Serial Number=0190269291
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0634A]   Quomodo igitur nascetur dux de Judaea, et quatenus procedet de Bethlehem, sicut divina prophetarum volumina nuntiant, cum nullus omnino sit illic in hodiernum derelictus ex Israel, cujus ex stirpe possit nasci Christus?
 [0636C]   Quia nullus omnino hominum nativitatis Christi fuit conscius in conceptu, cum virgo Maria verbo Dei praegnans inveniretur, Et quia tolleretur a terra vita ejus (Ibid.
 [0640A]   Nec poteritis eum Josedech filium dicere, qui nulla omnino veste sordida, sed semper sacerdotali (Zach.
 [0634B]   Aut quomodo procedet de Bethlehem, cum de germine Israel nullus omnino sit in Bethlehem?
 [0628B]   Quis omnino [0629A] regum insigne potestatis suae humero praefert, et non aut capite diadema, aut in manu sceptrum, aut aliquando propriae vestis notam.

000-00-00 Serial Number=0936314344
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0471D]   Nam et adjiciens, quod aliud Evangelium omnino non esset, Creatoris confirmat id, quod esse defendit.
 [0421A]   XI, 8) repromisit, conjicere manum in cavernam aspidum, et in cubile natorum aspidum, nec [0421A] omnino laedi.
 [0401A]   Puto me non temere huic usque adhuc lineae insistere, qua definio, nusquam omnino alium Deum a Christo revelatum.
 [0373A]   Nam etsi per medios evasit, sed ante jam vim expertus, et postea dimissus; scilicet soluto, uti adsolet, tumultu; vel etiam irrupto, [0373A] non tamen per caliginem eluso, quae nulli omnino tactui succidisset, si fuisset.
 [0325C]   Manet et Creator, qualis omnino est; veniet et Christus, qualis et scribitur.
 [0472A]   Jam ergo duo sunt Evangelia apud duos Deos, et mentitus erit Apostolus, dicens quod aliud omnino non est, cum sit et aliud; cum sic suum Evangelium defendere potuisset, ut potius demonstraret, non ut unum determinaret.
 [0315C]   Quid velles faceret, si alius Deus [0315C] non erat in conscientia ejus, hoc cum maxime jurantis alium absque se omnino non esse?
 [0469A]   Quamobrem, Pontice nauclere, si nunquam furtivas merces vel illicitas in acatos tuas recepisti; si nullum omnino onus avertisti vel adulterasti, cautior utique et fidelior in Dei rebus, edas velim nobis quo symbolo susceperis apostolum Paulum?
 [0342B]   Qui corpus non habuit, ungui omnino non potuit: qui ungui omnino non potuit, Christus vocari nullo modo potuit.
 [0471B]   Porro, si omnino alium Deum ab Apostolo audissent, ultro utique scissent abscedendum sibi esse a lege ejus Dei quem reliquissent, alium secuti.
 [0344A]   Facienda est denique jam hinc inter nos certa ista et justa praescriptio, et utrique parti necessaria, quia determinatum sit, nihil omnino commune esse debere alterius dei Christo cum Christo Creatoris.
 [0240C]   Cum tamen philosophi, eorumque sectatores haeretici, ne Deum inducerent sive passionibus obnoxium, sive mutabilem, et ex consequente corruptibilem et mortalem, omnino insensibilem fingebant (cap.
 [0385C]   Sed non omnino destruxit, qua dominus; ut hinc jam apparere possit, ne tum quidem in arcae circumlatione apud Hierichuntem, sabbatum a Creatore destructum.
 [0472D]   Quae utique verisimile non est, ex parte quidem Apostolo convenire, cum ordinem ejus secundum ipsius testimonium ostendunt; ex parte vero dissidere, cum divinitatem in Christo [0472D] Creatoris annuntiant; ut praedicationem quidem apostolorum omnino sit secutus Paulus, qui formam ab eis dedocendae legis accepit.
 [0259C]   Ita, quoties ostendo eum sine caussa esse, tamquam sit, hoc constituo non esse illum, quia, si fuisset, omnino sine caussa non fuisset.
 [0476B]   Caeterum Deus ille otiosus, nec operationis, nec praedicationis ullius, atque ita nec temporis alicujus, quid omnino egit quod efficeret tempus impleri, etiam implendum sustineri?
 [0333B]   Tuus autem Deus, eo quod carnem nullam omnino produxerit, merito fortasse phantasma ejus intulerit, cujus non valuerat veritatem.
 [0482D]   Nam ut absconderit aliquid is Deus, qui nihil egit omnino in quod aliquid abscondisse existimaretur, [0483A] satis incredibile.
 [0347C]   Qui omnino regum insigne potestatis suae humero praefert, et non aut capite diadema, aut manu sceptrum, [0348A] aut aliquam propriae vestis notam; Sed solus novus rex novorum aevorum Christus Jesus, novae gloriae et potestatem et sublimitatem suam humero extulit, crucem scilicet, ut, secundum superiorem prophetiam, exinde Dominus regnaret a ligno.
 [0282C]   Satis haec de deo Marcionis, quem, [0282C] et definitiones unicae divinitatis, et conditiones statuum ejus omnino non esse confirmant.
 [0318A]   Si ignoravit Deus meus esse alium super se, etiam tuus omnino non scivit esse alium infra se.
 [0315C]   Jurat igitur per semetipsum, ut vel juranti Deo credas alium Deum omnino non esse.
 [0394C]   Prohibet et alias fidere omnino in hominem, sic et in laudem hominis, ut per Hieremiam (Jerem.
 [0263A]   At nunc quale est ut Dominus anno XII Tiberii Caesaris revelatus sit, substantia vero ad decimum quintum jam Severi imperatoris nulla omnino comperta sit, quae frivolis Creatoris praecellens utique latere desisset, non latente jam Domino suo et auctore?
 [0381B]   Si enim nihil omnino administrasset Joannes, secundum Esaiam (Is.
 [0445C]   XVI, 29); qui non credebant, vel qui nec omnino sic credebant esse post mortem superbiae divitiarum, et gloriae deliciarum supplicia annuntiata a Moyse et prophetis: decreta autem ab eo Deo, qui (Ps.
 [0492A]   Surgere enim potest dici et quod [0492A] omnino non cecidit, quod semper retro jacuit; resurgere autem non est nisi ejus quod cecidit.
 [0386A]   Ita nec Christus omnino sabbatum rescindit, cujus legem tenuit et supra in caussa discipulorum pro anima operatus; esurientibus enim solatium cibi indulsit; et nunc manum aridam curans, factis ubique ingerens (Matt.
 [0284C]   [0284C] Occasio reformandi opusculi hujus, cui quid acciderit primo libellulo praefati sumus, hoc quoque contulit nobis, uti duobus diis adversus Marcionem retractandis, sui cuique titulum et volumen distingueremus pro materiae divisione, alterum deum definientes omnino non esse, alterum defendentes digne Deum esse: quatenus ita Pontico placuit, alterum inducere, alterum excludere.
 [0250A]   Ergo non aliter erit quam per quod habet esse, id est unicum omnino.
 [0342B]   Qui corpus non habuit, ungui omnino non potuit: qui ungui omnino non potuit, Christus vocari nullo modo potuit.
 [0425B]   Ei qui me omnino non fecit?
 [0442C]   Aut si omnino negas permitti divortium a Christo, quomodo tu nuptias dirimis, nec conjungens marem et foeminam, nec alibi conjunctos ad sacramentum baptismatis et Eucharistiae admittens, nisi inter se conjuraverint adversus fructum nuptiarum, ut adversus ipsum Creatorem?
 [0334A]   Quo magis angeli, neque ad moriendum pro nobis dispositi, brevem carnis commeatum non debuerunt nascendo sumpsisse, quia nec moriendo deposituri eam fuerant, sed unde unde sumptam, et quoquo modo omnino dimissam, mentiti eam tamen non sunt.
 [0304C]   Quod alius Deus omnino non praestat.
 [0421C]   Si a Deo Marcionis abscondita et revelata, qui omnino nihil praemiserat, in quo aliquid absconditum esset potuisset, non prophetias, non parabolas, non visiones, non ulla rerum aut verborum, aut nominum argumenta, per allegorias et figuras, vel aenigmatum nebulas obumbrata; sed ipsam magnitudinem sui absconderat, quam cum maxime per Christum revelabat, satis inique.
 [0336B]   Summa ista Marcionis argumenta, per quae alium efficit Christum, satis opinor, ostendimus non consistere omnino, dum docemus magis utique competere Deo veritatem, quam mendacium ejus habitus, in quo Christum suum exhibuit.
 [0429C]   Alienae enim legis doctores non omnino pulsasset.
 [0260B]   Et tamen, si quale quid fecisse indignum est Deo, quanto indignius Deo est, nihil eum omnino fecisse vel indignum, quo posset etiam digniorum auctor sperari!
 [0278C]   Atque adeo prae se ferunt Marcionitae, quod Deum suum omnino non timeant.
 [0372A]   Si quasi mentitum in totum, ergo non fuit Jesus, nec Dei sanctus omnino.
 [0333A]   In ista quaestione, qui putaveris opponendos esse nobis angelos Creatoris, quasi et illi in phantasmate putativae utique carnis egerint apud Abraham et Loth, et tamen vere sint et congressi, et pasti, et operati quod mandatum eis fuerat; primo, non admitteris ad ejus Dei exempla, quem destruis: nam et quanto meliorem et perfectiorem Deum inducis, tanto non competunt illi ejus exempla, quo, nisi diversus in totum, non erit omnino melior atque perfectior.

000-00-00 Serial Number=0424680650
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1085B]   Si misereri etiam venit et succurrere cunctis, Et relevare gravi devictos funere mortis, Carnis et obscoeno spiramen solvere vinclo, Qui cohibetur homo interior, concisus inique, Cur tam sero pius vigilans, semperque benignus Qui numquam prius omnino se praebuit ulli Transmissis numero alienos ore requirens, Numquam expectatus, non notus, missus in orbem.

000-00-00 Serial Number=0717577338
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0164C]   Utique enim omnia quod vocantur, hoc erunt: et quod erunt, hoc vocabuntur: et permiscere se diversitas vocabulorum non potest omnino, quia nec rerum, quarum erunt vocabula.
 [0170B]   Itaque deos omnino non dicam, nec dominos; sed Apostolum sequar, ut si pariter nominandi fuerint Pater et Filius, Deum Patrem appellem, et Jesum Christum Dominum nominem.
 [0195B]   Denique posuit, et statim obiit: Spiritu enim manente in carne, caro omnino mori non potest.
 [0176A]   Ignorantes enim, a primordio omnem ordinem divinae dispositionis per Filium decucurrisse, ipsum credunt Patrem et visum, et congressum, et operatum, et sitim et esuriem passum, adversus Prophetam dicentem: Deus aeternus non sitiet, nec esuriet omnino (quanto magis nec morietur, nec sepelietur!

000-00-00 Serial Number=0752400458
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0588B]   Et tamen homo sum Demiurgi, illuc habeo devertere, ubi post excessum omnino non obnubitur: ubi superindui potius quam despoliari: ubi etsi despolior sexui meo, deputor angelis; non angelus, non [0589A] angela.
 [0564B]   Itaque prosiluit et ipsa lumen ejus inquirere; quem si omnino non noverat, ut invisibiliter operatum, quomodo lumen ejus ignotum cum ipso requirebat?

000-00-00 Serial Number=0344891548
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0347A]   Quid omnino ad honorandos eos facitis, quod non etiam mortuis vestris conferatis?
 [0343A]   Possumus enim videri laedere eos, quos certi sumus omnino non esse?
 [0529A]   Nullo titulo damnari licet omnino quae prosunt.
 [0271A]   Respondendi, altercandi [0270B] facultas patet, quando nec liceat indefensos [0271A] et inauditos omnino damnari.
 [0452A]   Nullos in his inveniri Christianos, qui nec Astrologos de salute Caesarum cousulant, quod fieri non potest, nisi rerum novarum cupiditate, a qua illi omnino abhorrent.
 [0523A]   Ideoque repraesentabuntur et corpora, quia neque pati quicquam potest anima sola sine stabili materia, id est carne; et quod omnino de judicio Dei pati debent animae, non sine carne meruerunt, intra quam omnia egerunt.
 [0414A]   Nam sicut illi, qui dii habentur, daemones se dicere noluissent, si vere dii essent, scilicet, ne de majestate se deponerent: ita et isti, quos directo daemones nostis, non auderent alibi pro diis agere, si aliqui omnino dii essent, quorum nominibus utuntur; vererentur enim abuti majestate superiorum sine dubio et timendorum.

000-00-00 Serial Number=0164036930
Carmina Tertulliano Adscripta Reditus in Auctori Indicem  
 [1052A]   Carmen tandem ad Senatorem, quod inter Cypriani Opera, tomo III, legitur, ante Constantini tempora conscriptum arbitratur Alixius, a viris doctis omnino Tertulliano abjudicatur.

000-00-00 Serial Number=0854244828
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0749C]   Nulli autem animae omnino inferos patere, satis Dominus in argumento illo pauperis requiescentis, et divitis ingemiscentis, ex persona Abrahae sanxit (Luc.
 [0644B]   Dein, si ex mortuis semper vivi, unum omnino et eumdem oportere fuisse hominum numerum; cum e contrario inveniamus paulatim humanum genus exuberasse.
 [0651B]   II, 19), nihil [0651B] omnino cum philosophis super anima quoque experiremur, patriarchis, ut ita dixerim, haereticorum.
 [0653C]   Sed et Chrysippus manum ei porrigit, constituens corporalia ab incorporalibus derelinqui omnino non posse, quia nec contingantur ab eis; unde et Lucretius: Tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res; derelicto autem corpore ab anima, affici morte.
 [0680B]   I, 20): Invisibilia enim ejus a conditione mundi de factitamentis intellecta visuntur; et [0680B] Plato haereticis: Facies occultorum, ea quae apparent; et necesse est omnino hunc mundum imaginem quamdam esse alterius alicujus.
 [0641D]   Utinam, nulla haeresi existente, nihil omnino cum philosophis, patriarchis haereticorum, experiendum foret: [0642D] nec essent tum illa quibus a philosophia haeretici capiuntur, destruenda, tunc haec quibus fideles ab haeresi concutiuntur, retundenda.
 [0699C]   Primo enim, si ex mortuis vivi, sicut mortui ex vivis, unus omnino et idem numerus semper haesisset omnium, ille scilicet numerus qui primus vitam introisset, priores enim mortuis vivi, dehinc mortui ex vivis, et rursus ex mortuis vivi.
 [0724A]   Sed et illa sic patitur, ut alibi agere videatur, dissimulatione praesentiae futuram absentiam ediscens; et tamen interim somniat, nec quiescit, nec ignavescit omnino, nec naturam immortalitatis servam sopori addicit: probat se mobilem semper; terra, mari, peregrinatur, negotiatur, agitatur, laborat, ludit, dolet, gaudet, licita atque inlicita persequitur: ostendit quod sine corpore etiam plurimum possit, quod et suis instructa sit membris, sed   nihil ominusnecessitatem habeat rursus corporis agitandi.

000-00-00 Serial Number=0528189003
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1139D]   Itaque fere hic pro plerumque omnino retinendum.
 [1143C]   Sanitati, imo Archisynagogi filiam omnino mortuam, tenens manum puellae (Marc.
 [1147A]   Quanquam non est, quod ordinariam lectionem omnino damnem.
 [1155C]   Itaque fontes hujusmodi, ex horrida, nescio qua, locorum, unde scaturiebant, majestate omnino inter deos reponebant, ipsorumque adeo honoribus peculiaria quaedam sacra, ut erant Romae Fontinalia, III Octob.
 [1156A]   Perhibet: Et plateae, et forum, et balneae, et stabula, et ipsae domus nostrae sine idolis omnino non sunt.
 [1156A]   Euripus peculiariter dictum erat fretum illud vorticosum inter Euboeam et Atticam, septies per diem, totiesque per noctem reciprocans, seu aquas per vices evomens, iterumque resorbens: cujus causas cum frustra perscrutatus fuisset Aristoteles, prae moerore contabuisse, aut, ut alii (sed parum vere) narrant, omnino illuc se praecipitasse fertur.
 [1157A]   Erant quoque fontibus aliis arae suae, aediculae, aut omnino templa, Nymphis sacrata, quae et Nymphaea dicebantur, ut illud supra fontem Cytheri fluvii apud Pausan.
 [1171C]   Excidisse videtur quidpiam, quod omnino supplendum.
 [1181C]   XXVIII, 19, ubi Graecus textus omnino habet εις το ονομα, in nomen, Vulgatus autem: in nomine.
 [1191D]   A laicis datum baptisma omnino invalidum, ideoque repetendum in Ep.
 [1192D]   Continentur in his actis quaedam doctrinae sancti Pauli omnino adversa, pleraque alia penitus fabulosa, ex.
 [1192D]   Ita ait: Periodos Pauli et Theclae, et totam baptizati Leonis (hactenus autem nescitum cujus) fabulam, inter apocryphas Scripturas computamus; in quarum omnino classem a Gelasio Papa in Conc.
 [1195D]   Haec equidem sententia uni Tertulliano (sicut etiam, adhuc catholicus, in nimiam semper religionem atque severitatem propensus erat) propria, neque ab ullo antiquorum Patrum adoptata fuerat, multo minus autem Henricianis, Petro Abeillardo, Petro de Brixia, aut Anabaptistis, aliisve haereticis, quidpiam praesidii in ea collocatum erat, quippe qui infantes baptismi valide suscipiendi omnino [1196A] incapaces, ideoque hunc, cum ad usum rationis illi pervenissent, repetendum esse censebant.
 [1196B]   Idem confirmat, inquiens: Consuetudo matris Ecclesiae in baptizandis parvulis nequaquam spernenda est, neque ullo modo superflua deputanda, nec omnino credenda, nisi apostolica esse traditio.

000-00-00 Serial Number=0710152864
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0756B]   Ita quod noluisset esse, nec videri omnino voluisset.
 [0763A]   Habuerit, inquiunt, carnem, dum omnino non natam.
 [0754A]   Qui fidem resurrectionis, ante istos Sadducaeorum propinquos sine controversia moratam, student inquietare, ut eam spem negent etiam ad carnem pertinere, merito Christi quoque carnem quaestionibus distrahunt, tanquam aut nullam omnino, aut quoquo modo aliam praeter humanam; ne si humanam [0754B] constiterit fuisse, praejudicatum sit adversus illos eam resurgere omni modo, quae in Christo resurrexit.
 [0777A]   Nec potest dici et argilla; [0777A] quia quod fuit, non est; quod autem non est, omnino non adhaeret.

000-00-00 Serial Number=0240372121
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1304C]   [1304C] Tum in posteriori libro acriter asserit mulieres, ornatum amantes, odisse castitatem; nec alium ancillas Dei decere cultum, praeter simplicem munditiem; neque in carne gloriandum, nisi cum propter Christum laceratur, omnino demum fore vitandos fucos et pigmenta, capillorumque calamistros et collyridas, lapillos vestium ac variegatos colores, ne spathae ullum locum det corpus margaritarum, smaragdorumque laqueis occupatum.
 [1304C]   Si tanta in terris moraretur fides, quanta merces ejus exspectatur in coelis, nulla omnino vestrum, sorores [1304D] dilectissimae, ex quo Deum vivum cognovisset, et [1305A] de sua, id est de foeminae conditione didicisset, laetiorem habitum, ne dicam gloriosiorem appetiisset, ut non magis in sordibus ageret, et squalorem potius affectaret, ipsam se circumferens Evam lugentem et poenitentem; quo plenius id quod de Eva trahit (ignominiam dico primi delicti, et invidiam perditionis humanae) omni satisfactionis habitu expiaret (Genes.
 [1308A]   Sed cum Enoch eadem scriptura etiam de Domino praedicarit, a nobis quidem nihil omnino rejiciendum est, quod pertinet ad nos.
 [1331B]   Ad quid, nisi ut malitia ad vos accessum omnino non habeat, et ut malis et exemplo et testimonio sitis?

000-00-00 Serial Number=0358881831
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0677B]   Nulla igitur ars, nulla professio, nulla negotiatio, quae quid aut instruendis aut formandis idolis administrat, carere poterit titulo idololatriae: nisi si aliud omnino interpretemur idololatriam, quam famulatum idolorum colendorum.
 [0681B]   Porro blasphemia, quae nobis omnino devitanda est, haec opinor est: si quis nostrum ad justam blasphemiam ethnicum deducat, aut fraude, aut injuria, aut contumelia, aliave materia dignae querelae, in qua nomen merito percutitur, ut merito irascatur et Dominus.

000-00-00 Serial Number=0063350260
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0953B]   Mirarer Psychicos si sola luxuria tenderentur, qua saepius nubunt; et non etiam ingluvie lacerarentur, qua jejunia oderunt, monstrum scilicet haberetur libido sine gula, cum duo haec tam unita atque concreta sint, ut si disjungi omnino potuissent, ipsi prius ventri pudenda non adhaererent.

000-00-00 Serial Number=0207452297
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1143A]   Hinc factum ut ne adhuc quidem accuratissime typis descripta illius opera habeamus: quaedam mutila, foedisque vulneribus horrentia in publicum prodierint: nonnulla etiam desiderantur quae a Tertulliano evulgata scimus, at nobis ab edacitate temporum omnino erepta aeque [1144A] suspicamur, et dolemus.
 [1167A]   Nec ab ira solummodo, sed omni omnino confusione animi libera debet esse orationis intentio, de tali spiritu emissa, qualis est spiritus, ad quem mittitur.
 [1192A]   De temporibus orationis nihil omnino praescriptum est, nisi plane omni in tempore et loco orare.
 [1185B]   Caetera denique non sonant, nam et hoc ipso, quod virgines non nominavit, sicut alio in loco, ubi de nubendo docet, satis praedicat de omni muliere, et de toto sexu dictum, nec distinctum esse inter virginem, omnino non nominat.

000-00-00 Serial Number=0690124214
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1043B]   Quod si jam tunc locorum Diogenes de dolio latraret, non caenulentis pedibus, ut rhori platonici sciunt, sed omnino totum Empedoclem in adyta cloacinarum detulisset, ut qui se coelitem delirarat, sorores prius suas, dehinc homines deus salutaret.

000-00-00 Serial Number=0434674382
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1257A]   Atenim quam primus senserat, per quam delinquere intraverat, de suo experimento quid ad peccandum adjuvaret structus eamdem impingendo in crimen homini advocavit: conventa statim illi mulier, non temere dixerim per colloquium ipsum ejus afflata est spiritu impatientia infecto, usque adeo nunquam omnino peccasset, si in divino interdicto patientiam perservasset.
 [1249A]   [1249A] Confiteor ad Dominum Deum, satis temere me, si non etiam impudenter, de patientia componere ausum, cui praestandae idoneus omnino non sim, ut homo nullius boni, quando oporteat demonstrationem et commendationem alicujus rei adortos, ipsos prius in administratione ejus rei deprehendi, et constantiam commonendi propriae conversationis auctoritate dirigere, ne dicta factis deficientibus erubescant.
 [1261B]   Quis enim ab alio secari omnino non sustinens, ipse ferrum in corpore suo ducit?
 [1267A]   Hoc quidem vocabulo impatientes non licet omnino censeri.
 [1267B]   Quod ad pacis gratissimae Deo attinet discplinam, quis omnino impatientiae natus vel semel ignoscet fratri suo (non dicam septies, sed et septuagies septies (Matth.

000-00-00 Serial Number=0810826123
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1241C]   Si tibi indulgentia Domini accommodat, unde restituas quod amiseras, iterato beneficio gratus esto, nedum ampliato: majus est enim restituere, quam dare: quoniam miserius est perdidisse, quam omnino non accepisse.
 [1247A]   Et castigationem victus atque cultus offenso Domino praestare cessabimus, quae gentiles nemine omnino laeso sibi irrogant?
 [1227A]   Igitur ignorantes quique Deum rem quoque ejus ignorent necesse est, quia nullus omnino thesaurus extraneis patet.
 [1232A]   Nihil a conspectu ejus remotum, unde omnino delinquitur.
 [1236A]   Igitur, qui Deum nolit offensum, nec revereatur omnino, si timor offendendi patrocinium est.

000-00-00 Serial Number=0290464163
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0065B]   Et alii sic contra disputant et dicunt: Quia potestates hujus mundi nolebant pati Christum, ne humano generi per mortem ipsius salus pararetur, saluti consulens generis humani, tradidit Christum, ut salus, quae impediebatur per virtutes, quae obsistebant ne pateretur Christus, impediri omnino non posset: et ideo per passionem Christi non posset salus humani generis retardari.
 [0070C]   Hic prophetias et legem repudiat, Deo creatori renuntiat, superioris Dei Filium Christum venisse tractat, hunc in substantia carnis negat, in [0070C] phantasmate solo fuisse pronuntiat, nec omnino passum, sed quasi passum: nec ex virgine natum, sed omnino nec natum.
 [0024A]   Caeterum, si quia et alia tanta ab aliis sunt instituta, propterea in tantum quaerere debemus in quantum possumus invenire, semper quaeremus, et nunquam omnino credemus.
 [0070C]   Hic prophetias et legem repudiat, Deo creatori renuntiat, superioris Dei Filium Christum venisse tractat, hunc in substantia carnis negat, in [0070C] phantasmate solo fuisse pronuntiat, nec omnino passum, sed quasi passum: nec ex virgine natum, sed omnino nec natum.
 [0026B]   [0026B] Regula est autem fidei, ut jam hinc quid defendamus profiteamur, illa scilicet qua creditur, unum omnino Deum esse, nec alium praeter mundi conditorem; qui universa de nihilo produxerit, per Verbum suum primo omnium emissum; id Verbum, Filium ejus appellatum, in nomine Dei varie visum a Patriarchis, in Prophetis semper auditum, postremo delatum ex Spiritu Patris Dei et virtute in virginem Mariam, carnem factum in utero ejus, et ex ea natum egisse Jesum Christum; exinde praedicasse novam legem, et novam promissionem regni coelorum; virtutes fecisse; fixum cruci, tertia die resurrexisse; in coelos ereptum sedisse ad dexteram Patris; misisse vicariam vim Spiritus Sancti, qui credentes agat, venturum cum claritate, ad sumendos sanctos in vitae aeternae et promissorum [0027A] coelestium fructum, et ad profanos adjudicandos igni perpetuo, facta utriusque partis resuscitatione cum carnis restitutione.
 [0020A]   Qui illis dialecticam instituit, artificem struendi et destruendi, versipellem in sententiis, coactam in conjecturis, duram in argumentis, operariam contentionum, molestam etiam sibi ipsi, omnia retractantem, ne quid omnino tractaverit.
 [0043B]   Item Valentinus, aliter exponens, et sine dubio emendans, hoc omnino quicquid emendat, ut mendosum retro, anterius fuisse demonstrat.
 [0065A]   Christum autem non in substantia carnis fuisse, salutem carnis sperandam omnino non esse.

000-00-00 Serial Number=0714770257
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1019B]   Negat enim nos omnino delinquere, et in hoc plurimum [1019C] tractat, ut nihil tale concedat, proponens semel a Christo delicta deleta, non habitura postea veniam: in quo nos sensus ad admonitionem castimoniae demandat.
 [1014B]   Adjecisset enim et haec, si talibus veniam porrigere consuesset, vel porrigi omnino voluisset, qui nec verbo pollui volens: Omnis, inquit, sermo [1014C] turpis non procedat ex ore vestro (Ibid.
 [1010C]   Age jam quis omnino vitiatum Deo redintegravit, id est traditum Satanae in interitum carnis, cum idcirco substruxerit: Nemo seducat semetipsum (Ibid.
 [1020A]   Juxta est igitur ut excidisse sibi dicamus Joannem in prima quidem Epistola (I, 8) negantem nos sine delicto esse, nunc vero praescribentem non delinquere omnino: et illic quidem aliud de venia blandientem, hic vero districte negantem filios Dei quicumque deliquerint.
 [1020B]   Horum ultra exorator non erit Christus; haec non admittet omnino qui natus ex Deo fuerit, non futurus Dei filius, si admiserit.

000-00-00 Serial Number=0789691329
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0833B]   Sed nec ulli omnino terrae salus repromittitur, quam oporteret cum totius mundi habitu praeterire.
 [0862A]   Ita, per totam hanc sensuum seriem, ab injustitia et delinquentia membra nostra divellens, et justitiae et sanctimoniae adjungens, et transferens eadem a stipendio mortis ad donativum vitae aeternae, carni utique compensationem salutis repromittit, cui nullam omnino competisset imperari propriam sanctimoniae et justitiae disciplinam, si non ipsius esset et praemium disciplinae: sed nec ipsum baptisma committi, si per regenerationem, non etiam restitutioni inauguraretur, hoc quoque Apostolo ingerente: An ignoratis, quod quicumque in Christum [0862B] Jesum tincti sumus, in mortem ejus tincti sumus?
 [0802A]   Hoc eo commendarim, uti quicquid omnino homini a Deo prospectum atque promissum est, non soli animae, verum et carni scias debitum; ut si non ex consortio generis, certe vel ex privilegio nominis.
 [0876B]   Non miscebuntur omnino diversa, mutatio atque perditio, operibus utique diversa: perdit haec, illa mutat.
 [0806A]   Videamus nunc de propria etiam christiani nominis forma, quanta huic substantiae, frivolae ac sordidae, apud Deum praerogativa sit: et si sufficeret illi, quod nulla omnino anima salutem possit adipisci, nisi dum est in carne crediderit: adeo caro salutis est cardo.
 [0850A]   Sed nec Athenienses aliam intellexerant a Paulo portendi: denique irriserant, non irrisuri omnino, si animae solius restitutionem ab eo audissent; suscepissent enim vernaculae suae philosophiae [0850B] frequentiorum praesumptionem.
 [0809B]   Porro, etsi ita in vero haberetur, cum tamen longe alias substantias, longeque alias species ex reformatione materiae diceretur protulisse, quam fuisset ipsa materia; non minus defenderem ex nihilo eum protulisse, si ea protulerat, quae omnino non fuerant.
 [0853A]   XIV): quamquam et de domicilio mundi potest intelligi, quo dissoluto, [0853A] aeterna sedes repromittatur in coelis; quia et quae sequuntur, ad carnem manifeste pertinentia, ostendunt priora omnino ad carnem pertinere.
 [0800A]   Hancne ergo vis, sapiens, et visui et contactui et recordatui tuo ereptam, persuadere quod se receptura quandoque sit in integrum de corrupto, in solidum de casso, in plenum de inanito, in aliquid omnino de nihilo?
 [0835B]   Neque enim vindicari poterit quod omnino non fuerit.
 [0815B]   Omne enim vas vel instrumentum aliunde in usus venit, extranea omnino materia [0815C] a substantia hominis; caro autem ab exordio [0816A] uteri consata, conformata, congenita animae, etiam in omni operatione miscetur illi.

000-00-00 Serial Number=0708910048
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0657A]   Ex ore quo amen in Sanctum protuleris gladiatori testimonium reddere, εις αιω νας απ αιω νος alii omnino dicere nisi Deo Christo?
 [0640B]   Caeterum et plateae, et forum, et balneae, et stabula, et ipsae domus nostrae sine idolis omnino non sunt; totum saeculum Satanas et angeli ejus repleverunt.

000-00-00 Serial Number=0956808090
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0889A]   Regula quidem fidei una omnino est, sola immobilis, et irreformabilis, credendi scilicet in unicum Deum omnipotentem, mundi conditorem, et Filium ejus Jesum Christum, natum ex virgine Maria, crucifixum [0889B] sub Pontio Pilato tertia die resuscitatum a mortuis, receptum in coelis, sedentem nunc ad dexteram Patris, venturum judicare vivos et mortuos per carnis etiam resurrectionem.

000-00-00 Serial Number=0883951366
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1121C]   [1121C] Et in principio libelli praefatus sum me de Angustiis Nuptiarum aut nihil omnino aut parum dicturum, et nunc eadem admoneo; ut si tibi placet scire quot molestiis virgo libera, quot uxor adstricta sit, legas Tertullianum ad Amicum philosophum scribentem, et de Virginitate alios libellos, et B.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»