Ad Martyres | Reditus in Auctori Indicem |
[0621B] | Exinde segragati est is ab ipso mundo, quanto magis a saeculo, rebusque ejus? |
Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0607C] | Si hoc religiositas Romana meruit; atqui, non [0607C] post summum imperium auctis jam rebus superstitio [0608A] quaesita est? |
[0583A] | Nihil semel evenit in rebus humanis, semel plane erui potest. |
[0593A] | Et sunt in omnibus rebus tres tituli isti: quod est, per quod est, et a quo est; quia prius est, qui quid velit fieri, et quod possit, inveniri. |
[0592C] | Conversatione, non perinde rebus ipsis, quibus juvantur sive laeduntur aut gratias referunt aut querelas intendunt, sed his, sub quorum ducatu et potestate operatio rerum decurrit. |
[0603B] | Ea senario versu in hunc sensum de Saturni prosapia et rebus ejus exponit: decima, inquit, genitura hominum, ex quo cataclysmum prioribus accidit, regnavit Saturnus et Titan et Jamfetus, Terrae et Coeli fortissimi filii. |
[0600B] | Non contenti eos deos asseverare, qui visi retro, auditi contrectatique sunt, quorum effigies descriptae, negotia digesta, memoria propagata, umbras nescio quas incorporales, inanimales, et nomina de rebus efflagitant deosque sanciunt, dividentes omnem statum hominis singulis potestatibus ab ipso quidem uteri conceptu, ut si deus Consevius quidam, qui consationibus concubitalibus praesit, et Fluviona, [0600C] quae infantem in utero. |
Ad Uxorem | Reditus in Auctori Indicem |
[1283B] | [1283B] Quod si habent, oblitterare debent quod habent: quanto magis non habentes, prohibentur repetere, quod non habent; ut cujus maritus de rebus abiit, exinde quietem sexui suo nubendi abstinentia injungat: quam pleraeque gentilium foeminarum memoriae carissimorum maritorum parentant. |
[1273D] | Tertullianus, sive aetate vel morbo ingravescente monitus, sive jam rebus saecularibus nuntium missurus, ut arctius christianam profiteretur disciplinam, et ad sublimis sacerdotii fastigia eveheretur, ad uxorem quasi testamenti tabulas condidit, duos nempe hosce libros, in quorum primo uxorem suam hortatur ut si prior ipse ad Dominum migraverit, a [1274D] secundis nuptiis abstineat, in altero vero praecipit ut si nubere velit, tantum cum christiano viro conjungatur. |
Adversus Gnosticos Scorpiace | Reditus in Auctori Indicem |
[0145C] | Ita, non aliud significabunt Scripturae, quam in rebus recognoscimus. |
[0146A] | Cui perversitati illud quoque opponam, ut si haec quae sic aguntur quemadmodum scripta sunt, non erunt ipsa quae praedicantur, illa quae non debeant sic agi quemadmodum scripta sunt, ne et ipsa horum exemplo periclitentur, excludi siquidem aliud in vocibus, aliud in rebus est; et relinquitur nec praedicata videri cum evenerint, si aliter praedicantur quam evenire habent. |
[0145B] | Siquidem tunc aliud significabitur in Scripturis, si non idipsum reperiatur in rebus. |
[0146A] | At nunc, quia ipsa sunt in rebus, quae in vocibus, aliter dicta creduntur; quid fieret si aliter facta invenirentur? |
[0150B] | Condixerat scilicet Petrus, regem quidem honorandum; ut tamen tunc rex honoretur, cum suis rebus insistit, [0150C] cum a divinis honoribus longe est; quia et pater et mater diligentur, cum Deo non comparabuntur. |
Adversus Hermogenem | Reditus in Auctori Indicem |
[0200B] | Nam Deus sibi erat; rebus autem tunc Deus, cum et Dominus. |
[0214A] | Nos autem unicuique vocabulo proprietatem suam vindicamus, principium initium esse, et competisse ita poni rebus incipientibus fieri. |
[0217B] | Si ergo ex jam factis rebus, alias res Deus proferens, ostendit per prophetam, et dicit quid unde protulerit (quamquam possimus unde illas prolatas aestimare, dum ne ex nihilo; jam enim facta erant quaedam, ex quibus prolatae videri possent): si tantam curam instructionis nostrae insumpsit Spiritus sanctus, ut sciremus quid unde processerit, nonne [0217C] proinde nos et de coelo et de terra compotes reddidisset, significando unde ea esset operatus, si de aliqua materia origo constaret illorum? |
[0229A] | Si quae enim figurae sunt, ex rebus consistentibus fiant necesse est, non ex vacantibus: quia nihil potest [0229B] alii similitudinem de suo praestare, nisi sit ipsum quod tali similitudine praestet. |
Adversus Judaeos | Reditus in Auctori Indicem |
[0621B] | Licuit [0621B] ergo et Christo Dei in Psalmis sine bellicis rebus ensem sermonis Dei praecingi figurato, cui praedicta tempestivitas congruat cum gratia labiorum, quem tunc cingebatur super femur apud David, quando venturus in terras ex Dei patris decreto nuntiabatur: Et deducet, inquit, te magnitudo dexterae tuae (Psal. |
[0627B] | XVII, 11); quando in rebus tam attonitis magis utique genibus positis, et manibus caedentibus [0628A] pectus, et facie humi volutata, orationem commendare debuisset? |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0323C] | Non fuit, inquis, ordo ejusmodi necessarius, quia statim se et Filium, et missum, et Dei Christum rebus [0324A] ipsis esset probaturus per documenta virtutum. |
[0347A] | Jam vero Moyses, quid utique tunc tantum, cum Jesus adversus Amalech praeliabatur, expansis manibus orabat residens; quando in rebus tam attonitis, magis utique genibus depositis, et manibus caedentibus pectus, et facie humi volutante, orationem commendare debuisset; nisi quia illic ubi nomen Domini Jesu dimicabat, dimicaturi quandoque adversus diabolum, crucis quoque erat habitus necessarius, per quam Jesus victoriam esset relaturus? |
[0320A] | Quia nec mirum erit diversitas temporalis, si postea Deus mitior pro rebus edomitis, qui retro austerior pro indomitis. |
[0469A] | Quamobrem, Pontice nauclere, si nunquam furtivas merces vel illicitas in acatos tuas recepisti; si nullum omnino onus avertisti vel adulterasti, cautior utique et fidelior in Dei rebus, edas velim nobis quo symbolo susceperis apostolum Paulum? |
[0258B] | Igitur et hoc ex forma Creatoris expostulo, Deum ex operibus cognosci debuisse, alicujus proprii sui mundi, et hominis, et saeculi: quando etiam error orbis proptereat deos praesumpserit, quos homines interdum confitetur, quoniam aliquid ab unoquoque prospectum videtur utilitatibus et commodis vitae: ita et hoc ex forma Dei creditum est, divinum esse instituere vel demonstrare quid aptum et necessarium sit rebus humanis. |
[0340C] | Si tuus Christus est, ergo et ipse bellator est; si bellator non est, machaeram intentans allegoricam, licuit ergo et Christo Creatoris in Psalmo, sine bellicis rebus, ensem sermonis Dei praecingi figurato, cui [0341A] supradicta tempestivitas congruat, et gratia labiorum; quem tunc jam cingebatur super femur apud David, quandoque missurus in terram. |
Adversus Marcionem Libri Quinque | Reditus in Auctori Indicem |
[1051D] | Plane indigna esse tam excellentis ingenii viro satis indicat stylus, toties violatae prosodiae reus, toties rebus tractandis impar, toties telis in hostem stringendis hebes et inficetus. |
[1082A] | Interius templum, populum de nomine Christi Coelesti cultu, ipsa Dei mandata sequentem (Personae hic propriae vere non umbra ligatur), Perfectis rebus completum tradidit ordo. |
Adversus Praxeam | Reditus in Auctori Indicem |
[0189C] | His itaque rebus quodcumque sunt, spiritu Dei et sermone et virtute collatis in virginem, quod de ea nascitur, Filius Dei est. |
[0165C] | Ergo, inquiunt, difficile non fuit Deo, ipsum se et patrem et filium facere, adversus traditam formam rebus humanis, nam et sterilem parere, contra naturam, difficile Deo non fuit, sicut nec virginem. |
Adversus Valentinianos | Reditus in Auctori Indicem |
[0572A] | Hac auctoritate trium scilicet liberorum agendis rebus exercitior facta, formare singula genera constituit. |
[0559A] | Igitur post Enthymesin extorrem, et matrem ejus Sophiam conjugi reducem, ille iterum Monogenes, ille Nus, otiosus plane de patris cura atque prospectu, solidandis rebus, et Pleromati muniendo, jamque figendo, ne qua ejusmodi rursus concussio incuteret, novam excludit copulationem, Christum et Spiritum Sanctum: turpissimum par duorum masculorum: aut foemina erit Spiritus Sanctus: et vulneratur a foemina masculus. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0447A] | Est et alia major necessitas nobis orandi pro Imperatoribus, etiam pro omni statu imperii rebusque romanis, qui vim maximam universo orbi imminentem, ipsamque clausulam saeculi acerbitates horrendas comminantem Romani imperii commeatu scimus retardari. |
[0495A] | Sed et hoc damnum meliori lucro permutari: cum et ab illis daemonia excutiant, et pro illis Deum venerentur, nullisque, ut tales, rebus novis in exitium Reipublicae studeant. |
[0466A] | Aeque spectaculis vestris in tantum renuntiamus, in quantum originibus eorum, quas scimus de superstitione conceptas, cum et ipsis rebus, de quibus transiguntur, praetersumus. |
[0518A] | Inventum enim solummodo Deum non ut invenerant disputaverunt, ut de [0517A] qualitate et de natura ejus et de sede disceptent, Alii incorporalem asseverant, alii corporalem, qua platonici, qua et stoici; alii ex atomis, alii ex numeris qua Epicurus et Pythagoras, alii ex igne, qua Heraclito visum est; et Platonici quidem curantem rerum; contra Epicurei otiosum et inexercitum, [0518A] et ut ita dixerim, neminem humanis rebus; positum vero extra mundum Stoici, qui figuli modo extrinsecus torqueat molem hanc, intra mundum Platonici, qui gubernatoris exemplo, intra illud maneat, quod regat. |
[0439A] | Ideo ergo committimus in majestatem imperatorum, quia illos non subjicimus rebus suis; quia non ludimus de officio salutis [0440A] eorum, qui eam non putamus in manibus esse plumbatis. |
[0429A] | Sed quam vanum est fastigium Romani nominis religiositatis meritis deputare, cum post imperium sive adhuc regnum [auctis jam rebus] religio profecerit. |
[0488A] | Vos igitur importuni rebus humanis, vos reipublicorum incommodorum, vos malorum illices semper, apud quos Deus spernitur, statuae adorantur. |
[0437A] | Non itaque irreligiosos haberi debere Christianos Caesarique inimicos, qui illum rebus suis non subjiciant, [0438A] sed magis illos, qui salutem Caesaris suamque non solum a Diis talibus exspectent, qui dare non possunt, sed et illos persequantur, qui a vero Numine illam et petere sciant et impetrare. |
Carmina Tertulliano Adscripta | Reditus in Auctori Indicem |
[1049D] | Nbsp; 1° Indignos namque esse tam praestantis ingenii viro, satis evincit stylus, toties violatae prosodiae reus, toties rebus tractandis impar, toties telis i n hostem stringendis hebes. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0716A] | [0716A] Quamquam autem et retro praestruxerimus, omnia naturalia animae ipsi substantiae inesse pertinentia ad sensum et intellectum, et ex ingenito animae censu, sed paulatim per aetatis spatia procedere, et varie per accidentia evadere, pro artibus, pro institutis, pro locis, pro dominatricibus potestatibus: quod tamen faciat ad carnis animaeque propositam nunc societatem, pubertatem quoque animalem cum carnali dicimus convenire, pariterque et illam suggestu sensuum, et istam processu membrorum exsurgere, a quarto decimo fere anno: non quia Asclepiades inde sapientiam supputat, nec quia jura civilia ab hinc agendis rebus adtemperant; sed quoniam et haec de primordio ratio est. |
[0655B] | Sicut ergo Soranus ipse rebus ostendit animam corporalibus ali, proinde et philosophus exhibeat illam incorporalibus pasci. |
[0676A] | Cum hinc potissimum et veritas et fides et integritas sensibus vindicanda sit, quod non aliter renuntient, quam quod illa ratio mandavit, quae efficiat aliter quid a sensibus renuntiari, quam sit in rebus. |
[0748B] | Hanc quoque fallaciam [0748B] spiritus nequam sub personis defunctorum delitescentis, nisi fallor, etiam rebus probamus, cum in exorcismis interdum aliquem se ex parentibus hominem suis affirmat, interdum gladiatorem, vel bestiarium, sicut et alibi deum; nihil magis curans, quam hoc ipsum excludere quod praedicamus, ne facile credamus animas universas ad inferos redigi, ut et judicii et resurrectionis fidem turbet. |
[0675A] | Caeterum optime proponetur, esse utique aliquid, quod efficiat aliter quid a sensibus renuntiari, quam sit in rebus. |
[0675A] | Porro si potest id renuntiari quod non sit in rebus, cur non perinde possit per id renuntiare quod non sit in sensibus, sed in eis rationibus quae interveniant suo nomine? |
[0649A] | Formas rebus imponit, eas nunc peraequat, nunc privat, de certis incerta praejudicat, provocat ad exempla, quasi comparanda sint omnia; omnia praescribit, proprietatibus etiam inter similia diversis; nihil divinae licentiae servat, leges naturae opiniones suas facit; ferrem, si naturalis ipsa, ut compos naturae de conditionis consortio probaretur. |
De Baptismo Et De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1198D] | Itaque ex his videmus, non mirum esse, quod etiam passim in aliis rebus disciplina, quae apostolicis temporibus fuerat, atque ab ipsis Apostolis ordinata, tuncque usurpata, in plerisque tamen (scilicet quibus praeceptum divinum non annexum erat) successu temporum ab Ecclesia commutata, aut aliorum insuper ordinationum accessione aucta fuerint, temporum scilicet aliarumque circumstantiarum rationibus varie sapienterque accommodata, semper tamen iis, quae ad substantiam sacramentorum, utpote quae longe altioris, prorsusque divinae institutionis esse noscuntur, inconcusse retentis. |
[1197B] | Rebus hujus saeculi, seu temporalibus. |
[1147B] | Ingenium de inanimatis quoque rebus, saltem improprie, dicitur, pro vi iisdem innata, seu intus genita, quam alias quoque indolem dicere solemus. |
[1165A] | Paulinus scribit: In rebus etiam Divinis implendis fortissimus labor, in tantum ut quod implere solitus erat circa baptizandos, 5 postea Episcopi, a tempore, quo decessit, vix implerent. |
[1152B] | Ita loquens: Fonte etiam Calirrhoë in maximi momenti rebus usi sunt, ac etiamnum a priscis inde temporibus aqua illa ante nuptialia, et aliis in sacris assolet adhiberi. |
[1147B] | Ad Quint ait: Caetera quae sunt in rebus nostris hujusmodi, plena dignitatis et gratiae, id est, venustatis. |
De Carne Christi | Reditus in Auctori Indicem |
[0757B] | Si ergo quae a Deo distant, a quibus distat, cum convertuntur, amittunt quod fuerunt; ubi erit diversitas divinitatis a caeteris rebus, nisi ut contrarium obtineat, id est, ut Deus et in omnia converti possit, et qualis est, perseverare? |
De Corona | Reditus in Auctori Indicem |
[0090B] | Hoc enim ritu, et habitu, et apparatu idolo immolatur auctoribus suis: quorum eo vel maxime proprius est usus, ne in communionem possit admitti, quod in Dei rebus non invenitur. |
[0088A] | Dicimus enim ea demum et nostris, et superiorum usibus, et Dei rebus, et ipsi Christo competisse, quae meras utilitates, et certa subsidia, et honesta solatia necessariis vitaehumanae [0088B] procurant: ut ab ipso Deo inspirata credantur priore prospectore, et instructore, et oblectatore, si forte, hominis sui. |
[0089B] | Quoniam, inquit, cum tympanis et tibiis et psalteriis bibunt vinum: dicturus esset etiam cum coronis, si umquam hic usus fuisset in Dei rebus. |
[0087A] | Jam enim audio dici: Et alia multa ab eis prolata, quos saeculum deos credidit; tamen in nostris hodie usibus, et in pristinorum sanctorum, et in Dei rebus, et in ipso Christo deprehendi, non alias scilicet hominem functo, quam per communia ista instrumenta exhibitionis humanae. |
[0081B] | Consuetudo autem etiam in civilibus rebus pro lege suscipitur, cum deficit lex: nec differt scriptura an ratione consistat, quando et legem ratio commendet. |
[0088B] | Quae vero hunc ordinem excesserint, ea non convenire usibus nostris, praesertim quae propterea scilicet, nec apud saeculum, nec in Dei rebus, nec in conversationibus Christi recognosci est. |
[0091A] | Usque adhuc proprietatem istius habitus et ex originis censu, et ex superstitionis usu idolis vindicamus, ex eo praeterea quod, dum in rebus Dei non refertur, magis magisque imago illorum deputatur, in quorum et antiquitatibus, et solemnitatibus, et officiis convenitur. |
[0089B] | Ita cum idcirco proponis deorum saecularium ornamenta etiam apud Deum deprehendi, ut inter haec coronam quoque capitis communi usui vindices; ipse tibi jam praescribis non habendum in communionem usus, quod non inveniatur in Dei rebus. |
De Cultu Foeminarum | Reditus in Auctori Indicem |
[1313A] | Caeterum, si materiae ex Deo sunt, non statim et hujusmodi fructus illarum; nam et omnes [1313A] istae profanae spectaculorum saecularium voluptates, sicut de ipsis suum volumen edidimus, ipsa etiam idololatria ex rebus Dei constat: non tamen ideo circi furoribus, aut arenae atrocitatibus, aut scenae turpitudinibus, christianum affici oportet, quia Deus et equum, et pantheram, et vocem homini dedit: nec ideo idololatriam impune faciet christianus, quia Dei conditio est et thus, et merum, et ignis qui vescitur, et animalia quae victimae fiunt, cum et ipsa materia, quae adoratur, Dei sit. |
[1328B] | Quod si iidem angeli, qui et materias ejusmodi et illecebras [1328B] detexerunt, auri dico et lapidum illustrium et operas eorum tradiderunt, et jam ipsum calliblepharum vellerumque tincturas inter caetera docuerunt, damnati a Deo sunt, ut Enoch refert: quomodo placebimus Deo, gaudentes rebus illorum, qui iram et animadversionem Dei provocaverunt? |
[1314A] | Sic et pretia rebus inflammavit, ut se quoque accenderet. |
[1310A] | Quod si de qualitate usus gloria est auro et argento, atquin magis ferro, et aeri; quorum ita disposita est utensilitas, ut et proprias operas plures [1310A] et necessariores exhibeant rebus humanis, et nihilominus auri argenti de sua vice accommodent justioribus caussis. |
De Execrandis Gentium Diis [Fragmentum] | Reditus in Auctori Indicem |
[1117A] | De quibus ergo actibus eorum primum tractabimus, de nativitate, de latitatione, de ignorantia, de parricidio, de adulteriis, de obscenis actibus, [1117A] de rebus non a Deo, sed ab hominibus immundissimis, et truculentissimis commissis, qui si essent in his temporibus, omnibus legibus rei subjacerent, quae multo justiores, et severiores, quam actus illorum. |
De Idolatria | Reditus in Auctori Indicem |
[0680A] | Hoc loco retractari oportet de festis diebus, et aliis extraordinariis solemnitatibus, quas interdum lasciviae, interdum timiditati nostrae subscribimus, adversus fidei disciplinam communicantes nationibus in idolicis [0680A] rebus. |
De Jejuniis | Reditus in Auctori Indicem |
[0966B] | Porro, cum in eodem commentario Lucae, et tertia hora orationis demonstretur, sub qua Spiritu Sancto initiati, pro ebriis habebantur; et sexta, qua Petrus ascendit in superiora; et nona, qua templum sunt introgressi, cur non intelligamus salva plane indifferentia semper et ubique et omni tempore orandi, tamen tres istas horas ut insigniores in rebus humanis, quae diem distribuunt, quae negotia distinguunt, quae publice resonant, ita et solemniores [0966C] fuisse in orationibus divinis? |
[0960B] | Nunc si temere rationes castigati a Deo victus, et castigandi propter Deum a nobis, ad primordiorum experimenta revocavimus, conscientiam communem consulamus, ipsa natura enuntiabit, quales nos ante pabulum et potum in virgine adhuc saliva exhibere consuerit rebus duntaxat sensus agendis quo divina tractantur si multo pollentioris mentis, si multo vivatioris cordis, quam cum totum illud domicilium interioris hominis, escis stipatum, vinis inundatum, [0960C] decoquendis jam stercoribus aestuans, praemeditatorium efficitur latrinarum, in quo plane nihil tam in proximo supersit, quam ad lasciviam sapere. |
De Judicio Domini [Incertus] | Reditus in Auctori Indicem |
[1092D] | Et dies in densa moritur cum lumine nocte, Occidit et jam nox rebus mox luce retectis, Jamque suis alia atque alia dies surgit ab astris, Solque cadit, splendorifero qui lumine clarus; Lux perit umbrato venienti vespere mundo Et renovata suo vivit fuligine phoenix, Et sua mox volucris (mirum) post busta resurgit. |
De Pallio | Reditus in Auctori Indicem |
[1048A] | Soleo de qualibet margine vel ara medicinas moribus dicere, quae felicius publicis rebus, et civitatibus et imperiis bonas valetudines conferent, quam tuae operae. |
De Patientia | Reditus in Auctori Indicem |
[1256B] | Nam quod ab aemulo Dei conceptum est, utique non est amicum Dei rebus. |
[1250A] | Ita proposita Dei rebus est, ut nullum praeceptum obire quis, nullum opus Domino complacitum perpetrare extraneus patientia possit. |
De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1225B] | Solent enim ingenia ejusmodi fervida ac agilia, instar [1225B] apum per varios flores circumvolitare, atque ex alienis etiam rebus allegorias et metaphoras exsugere, suumque in alveare eas comportare. |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0043B] | Si alium Deum praedicant, quomodo ejus Dei rebus et litteris et nominibus utuntur adversus quem praedicant? |
[0028B] | Aliunde scilicet loqui possent de rebus fidei, nisi ex literis fidei? |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0835A] | Scimus autem, sicut vocibus, ita et rebus prophetarum, tam pictis, quam et factis praedicatur resurrectio. |
[0822B] | Res in literis tenentur, ut literae in rebus leguntur. |
[0793D] | Imo, sicut vocibus, ita et rebus ac factis prophetatam resurrectionem. |
[0798B] | Est quidem et de communibus sensibus sapere in Dei rebus; sed in testimonium veri, non in adjutorium falsi; quod sit secundum divinam, non contra divinam dispositionem. |
De Spectaculis | Reditus in Auctori Indicem |
[0656A] | [0655C] Quot adhuc modis perorabimus, nihil ex his quae spectaculis deputantur, placitum Deo esse [0656A] aut congruens Dei servis quod Domino placitum non sit, si omnia propter diabolum instituta, et ex diaboli rebus instructa monstravimus: nihil enim non diaboli est, quidquid Dei non est, vel Deo displicet: hoc erit pompa diaboli, adversus quam in signaculo fidei ejeramus. |
[0658B] | Nemo venenum temperat felle et elleboro, sed conditis pulmentis et bene saporatis, et plurimum dulcibus id mali injicit: ita et diabolus letale quod conficit, rebus Dei gratissimis et acceptissimis imbuit. |
Genesis [Incertus] | Reditus in Auctori Indicem |
[1098D] | Haec ubi constituit divina potentia jussu, Rectorem inspiciens mundanis defore rebus, [1099A] Haec memorat: Nostris hominem faciamus ad unguem Vultibus adsimilem, toto qui regnet in orbe. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»