TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Virum' [46]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0093186855
Ad Martyres Reditus in Auctori Indicem  
 [0625B]   Minus fecerunt philosophi: Heraclitus, qui se bubulo stercore oblitum exussit; item Empedocles, qui in ignes Aetnaei montis dissilivit; et Peregrinus, qui non olim se rogo immisit: cum foeminae quoque contempserint ignes: Dido, ne post virum dilectissimum nubere cogeretur; item quum Asdrubalis uxor, quae jam ardente Carthagine maritum suum supplicem Scipionis videret, cum filiis suis in incendium patriae devolavit.

000-00-00 Serial Number=0400108039
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0564A]   Quo more etiam nobis soletis: bonus vir Lucius Titius, tantum quod Christianus; item alius: ego miror Caium Seium gravem virum factum Christianum.

000-00-00 Serial Number=0203160405
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1280B]   Carnis concupiscentia aetatis [1280B] officia defendit, decoris messem requirit, gaudet de contumelia sua: dicit virum necessarium sexui, ut auctoritatis et solatii causa, vel ut a malis rumoribus tuta sit.

000-00-00 Serial Number=0810055554
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0129C]   Itaque Dominus iratus: Quoniam quidem, ait, transgressa est gens ista pactum meum, quod disposui [0129C] patribus eorum, et non audierunt vocem meam, et ego non advertam ad auferendum virum a facie eorum ex nationibus quas relinquit decedens Jesu.

000-00-00 Serial Number=0378713369
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0618A]   Ante est enim inspicias aetatis demonstrationem, an virum jam Christum exhibere ista aetas possit, nedum imperatorem; scilicet vagitu ad arma esset convocaturus infans; et signum belli, non tuba, sed crepitacillo daturus; nec ex equo vel de muro, sed de nutricis et gerulae suae dorso sive collo hostem destinaturus; atque ita Damascum et Samariam pro mammis subacturus.
 [0618B]   Enim vero si nusquam hoc natura concedit, ante militare quam virum facere, ante virtutem Damasci sumere quam patrem nosse, sequitur ut figurate pronuntiatum videatur.

000-00-00 Serial Number=0192210138
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0378C]   Habebit enim virum, ut virgo non sit; et habendo virum, duos patres faciet, Deum et hominem, ei qui et Dei et hominis esset filius.
 [0488C]   Si quia ex viro, et propter virum facta est secundum institutionem Creatoris, sic quoque ejus disciplinam Apostolus curavit, de cujus institutione caussas disciplinae interpretatur.
 [0378C]   Habebit enim virum, ut virgo non sit; et habendo virum, duos patres faciet, Deum et hominem, ei qui et Dei et hominis esset filius.

000-00-00 Serial Number=0130809188
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1075A]   Sanctus Hieremias quem gentibus esse prophetam Aeterni virtus jussit, dixitque futurum; Qui quoniam plebis facta inlaudanda revolvit, Et fore captivam, nisi poenituisset iniquos, In famulos fieri praesaga voce locutus, Vincula dura tulit, squalenti carcere clausus, Inque luto putei fames hausit tabida membra: Sed postquam quae noluerant audire probavit, [1074D] Atque hostes vinctum populum duxere triumphis, [1075A] Horrida vix tandem caruit sua dextra catenis; Nulla morte virum constat, neque caede peremptum.
 [1073B]   Occurrit primo charum sibi pectore pignus: Nulli sperata cecidit quod sorte repente, Promissum ut staret, solvit pia jura parentis, Peccati votum violenta mente coperuit Immanis timor orbatae solatia vitae Pro scelere obtinuit famam, pro crimine laudem, Necnon Sansonis super omnia corpora vires, Spiritus hoc donum capiti concessa potestas, [1073B] Pro populo solus, nullo mucrone, nec armis, Os retinens asini, prostravit corpora mille: Vincula nulla virum vinctum potuere tenere; Gloria sed postquam captivi mota recessit, Occidit, atque hostes victus sua morte redemit.
 [1067B]   Caussa haec mortis erat, eadem via facta salutis; [1067B] Nuntius ille doli, sed pacis nuntius iste; Sponsa virum necuit, genuit sed sponsa leonem.

000-00-00 Serial Number=0365243971
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0554A]   In scholis carthaginiensibus fuit quidam frigidissimus [0553B] rhetor latinus, Phosphorus nomine: [0554A] cum virum fortem peroraret: Venio, inquit, ad vos optimi cives, de praelio, cum victoria mea, cum felicitate vestra, ampliatus, gloriosus, fortunatus, maximus, triumphalis.

000-00-00 Serial Number=0948743820
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0532A]   Regulus, ne unus pro multis hostibus viveret, toto corpore cruces patitur: o virum fortem et in captivitate victorem!
 [0280A]   Item alius: Ego miror Lucium sapientem virum repente factum Christianum.

000-00-00 Serial Number=0025331676
Carmina Tertulliano Adscripta Reditus in Auctori Indicem  
 [1052A]   Neque enim tantum virum tam iratas unquam habuisse musas, credendum est (ut elegenter ait Rigultius ).

000-00-00 Serial Number=0251805902
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0665B]   Denique Saulem tam Dei spiritus postea vertit in alium virum, id est in propheten, cum dictum est (I Reg.
 [0665B]   Quam et malus spiritus postea vertit in alium virum, in apostatam scilicet.

000-00-00 Serial Number=0391169846
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1141A]   Cottam XV-virum sententiam dicturum, ut, quoniam libris fatalibus (Sibyllinis nempe, quorum custodiam et inspectionem uni Collegio XV-virali demandatam fuisse constat) contineretur, Parthos, nisi a rege, non posse vinci, Caesar Rex appellaretur; quod idem Suet.

000-00-00 Serial Number=0954218149
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0779B]   I): Jesum Nazarenum, virum vobis a Deo destinatum, utique hominem.
 [0786A]   Sed bene, quod idem dicit Matthaeus, originem Domini decurrens ab [0786A] Abraham usque ad Mariam: Jacob, inquit, generavit Joseph, virum Mariae, ex qua nascitur Christus.

000-00-00 Serial Number=0009152830
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1305A]   In doloribus et anxietatibus paries , mulier, et ad virum tuum conversio tua; et ille dominabitur tui; et Evam te esse nescis?

000-00-00 Serial Number=0549610019
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0929A]   Erunt nobis in testimonium et foeminae quaedam saeculares, ob univiratus obstinationem, famam consecutae: ut Dido, quae profuga in alieno solo, ubi nuptias regis ultro optasse debuerat, ne tamen secundas experiretur, maluit e contrario uri quam nubere; vel illa Lucretia quae etsi semel per vim, et invita, alium virum passa est, sanguine suo maculatam carnem abluit, ne viveret jam non sibi univira.

000-00-00 Serial Number=0999954760
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0952C]   Assidebit et illi matrona romana, quae, etsi per vim nocturnam, nihilominus experta alium virum, maculam carnis suo sanguine abluit, ut monogamiam in semetipsam alium virum, maculam carnis suo sanguine abluit, ut monogamiam in semetipsam vindicaret.
 [0942A]   Ad cujus sensum facilius perspiciendum, tanto instantius praeculcandum est mulierum magis defuncto marito teneri, quominus alium virum admittat.
 [0942B]   Ipsam denique interrogo foeminam: Dic mihi, soror, in pace praemisisti virum tuum?
 [0946A]   Sciamus plane non sic esse in graeco authentico, quomodo in usum exiit per duarum syllabarum aut callidam aut simplicem eversionem: Si dormierit vir ejus, quasi de futuro sonet, ac per hoc videatur ad eam pertinere, quae jam in fide virum amiserit.
 [0946A]   Hoc quidem si ita esset, in infinitum emissa licentia, totiens virum dedisset, quotiens amissus esset, sine ullo pudore nubendi, etiam ethnicis congruente.
 [0952C]   Assidebit et illi matrona romana, quae, etsi per vim nocturnam, nihilominus experta alium virum, maculam carnis suo sanguine abluit, ut monogamiam in semetipsam alium virum, maculam carnis suo sanguine abluit, ut monogamiam in semetipsam vindicaret.

000-00-00 Serial Number=0871271610
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1185A]   Siquidem Evam nondum virum expertam Deus mulierem et foeminam (Gen.

000-00-00 Serial Number=0277767837
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1041A]   Feras, si in puero matris sollicitudinem patiens, certe jam histriculus, certe jam virum alicui clanculus functus, adhuc sustinet stolam fundere, comam struere, cutem fingere, speculum consulere, collum demulcere, aurem quoque foratu effoeminatus, quod illi apud Sigaeum strongyla servat.
 [1041A]   Ipsum, inquit, ferrum virum attrahit.
 [1041B]   Turpius adhuc libido virum cultu transfiguravit, quam aliqua materna formido, tametsi adoratur a vobis qui potius erubescendus est, scytalosagitti pelliger ille, qui totam epitheti sui sortem cum muliebricultu compensavit.

000-00-00 Serial Number=0934438825
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1272A]   Fidem [1272A] munit, pacem gubernat, dilectionem adjuvat, humilitatem instruit, poenitentiam exspectat, exomologesim adsignat, carnem regit, spiritum servat, linguam fraenat, manum continet, tentationes inculcat, scandala pellit, martyria consummat, pauperem consolatur, divitem temperat, infirmum non extendit, valentem non consumit, fidelem delectat, gentilem invitat, servum domino, dominum Deo commendat, foeminam exornat, virum approbat: amatur in puero, laudatur in juvene, suspicitur in sene; in omni sexu, in omni aetate formosa est.

000-00-00 Serial Number=0523446858
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1226D]   Baptismum inanem esse non veretur asserere, cum aliquem peccatorum suorum non poenituit, nec vita emendavit, [1226D] et vanam esse fiduciam, sibi fingere, cum quis prave ad baptismi usque diem vixerit, eum repente in virum sanctum evasurum, et a peccato desiturum, ubi primum illud sacramentum receperit (cap.

000-00-00 Serial Number=0516859770
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1015B]   Habes statim in Psalmis beatum virum qui non abierit in concilio impiorum, et in via peccatorum non steterit, et in cathedra pestilentiae non sederit (Psal.
 [1025B]   In ipso Ecclesia exstructa est, id est per ipsum, [1025B] ipse clavem imbuit; vide quam: Viri Israelitae, auribus mandate quae dico; Jesum Nazarenum virum a Deo vobis destinatum (Act.

000-00-00 Serial Number=0942809999
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0877A]   Quod si et transfigurationem et conversionem in transitum substantiae cujusque defendis, ergo et Saul in alium virum conversus, de corpore suo excessit, et ipse Satanas, cum in angelum lucis transfiguratur, qualitatem suam amittit: non opinor.
 [0820A]   Sic et per Abraham patrem fidei, divinae familiaritatis virum, discimus.

000-00-00 Serial Number=0383892417
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0905B]   Atquin etiam apud ethnicos velatae ad virum ducuntur.
 [0895A]   Sed quoniam ita mulieris nomen usurpant, ut non putent competere illud, nisi ei soli quae virum passa sit; probari a nobis oportet, proprietatem ejus vocabuli ad sexum ipsum, non ad gradum sexus pertinere, quod communiter etiam virgines censeantur.
 [0898A]   Non enim poterat posteriorem mulierem nominare, de qua Christus nasci non habebat, id est, virum passam: sed illa quae erat praesens, [0898B] quae erat virgo, et mulier vocabatur per vocabuli hujus proprietatem, secundum primordii formam, virgini, et ita universo mulierum generi defensam.
 [0899A]   Si mulier ex viro et propter virum, costa illa Adae virgo primum fuit.
 [0901A]   Cur ex parte definitionem Apostoli agnoscimus absolutam circa omnem virum, nec retractamus quare non et puerum nominarit: ex parte autem praevaricamur, aeque absoluta ea circa omnem mulierem?
 [0904B]   Et ideo penes Israel illicitum est ad virum tradere, nisi post contestatam sanguine maturitatem: ita ante hunc indicem acerba res est.

000-00-00 Serial Number=0091345847
Genesis [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1101A]   Ergo ubi conjugio sese jam fidus Adamus [1101A] Esse virum sensit, nomen genitricis amatae Exhibet uxori.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»